장음표시 사용
31쪽
gitur aer eadem, qua se in eam intulit qualitate. Sed vera causa est med ij densitas, ubicunque enim aer fuerit hebetior inter visum &astra, semper eorum species crastior videbitur, ratioq; ex praecedenti pendet. Sed ne rudi fide oculis credas , sic ad demonstrationem procedemus .
densitas me dij aeris hebetioris inter oculu & stellam L M, ipse sphaera F ΙG H, horigon B AH C stellae diameter L M. Punctus
M venit ad I, refrangitur ad A, extenditur in o. Eodem modo punctus L venit ad G, frangitur ad oculum A, exleditur A G in N. Ascendat cathetus ex M QI centro occurret ipsi A I in Ο, ergo punctus M videbitur in O, ex praecedenti. Altitudines in aquis per refractionem breuiores videntur.
PR O F VN DA aqua in specta , semper fundu sublimius videbitur, quum praecipue ex obliquo conspicitur , & id in causa fuit, ut multi viri submergerentur, nam ex inspectione ipsis videre videbatur , quod vix guttur, aut pectu S attingeret altitudo, at in ipsis proiectis multo ipsis altiores aquas fuisse experti sunt. Si quis igitur id clarius conspicere velit,dimittar lignum, vel columnam in aquis, cuius dimidium super aquam D emineat
32쪽
emineat, & elongetur ab ea, duplo enim fere maior super ex ras pars ipsa mersa videbitur. Cuius causa est, quod punctus imae partis ad oculos veniens, sublimior videbitur, ut in subiecta figura patet. Sit cisterna, vel l acusculus G D E F G Η,columnae aquae submersae pars L M, pars ima M, super aquas superextan S parS altera LI sequalis. Pars ima M occurrens aquae superficiei B, declinat ad oculum A, & oculo insinuatur. Occursans radius B Afractus dirigatur in rectum perueniet in N, unde M, punctus in N videbitur, & quantitas M N te latebit: longior igitur pars IL videbitur, quam L N. Sed Cardanus in subtilitatibus docet Profundum maris metiri, ex huius ignorantia inepte fallitur.
Ex refractione res tardius mouerι videbitur. Prop. XIIII.
HAE C est & altera visus fallacia ex superiori dependens:
nam stellae . quae super horizonta mouentur tardiuS ire videntur , quam quae in coeli medio. Cuius causa est, quod duo motore S aequaleS, qui per inaequale spatium mouentur, ut alter breui uri alter longius progressurus siti,& uterq; aequali tempore motum absoluturus, qui per breuius spatium se movebit tardius ire creditur,quam qui per longius. Rei exeptu erit.
33쪽
Sit surgens astrum M, eadem terrae circumferentia DA E. Densior unam vaporum F G L, idem oculus A, ac terrae hori Zon B AH, perueniat ad circulum F G L ipsa M G, & refrangetur ad oculum A, tunc oculus A videt astru in linea A G N, ubi scilicet coibit cum ascendente catheto C M N, spatium ergo motus erit M N,breuius ipso vero : tardius ergo per spatium illudire putabitur. Magnitudo obliqua partim infra aquam, partim supra existens,ex re fracilione refracta videbitur. Prop. XV.
I TR UVIVS de aedificiorum proportionibus loquens, docet quod in nauibus remi, quum sint sub aqua directi,
tamen oculis infracti videntur; & quatenus eorum parte S tan
gunt summam planitiem liquoris , apparent uti sunt directi,
quum vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem, remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem , atq; ibi commotae et ficere videntur infractum remorum oculis aspectum. Hoc autem, siue
simulachrorum impulsu , seu radiorum ex oculis effusionibus ut phy sicis placet) videamus, utraq; ratione videtur ita esse, uti falsa iudicia oculorum habeat aspectus. Sed falsum est id, quia species mersi remi non ad aqvae superficiem summam sua D α imagi-
34쪽
imaginem mittit , sed infra aquam est. Alij sunt, qui remi fractam speciem dicunt. Sed hoc etiam falsum, nam species duae sunt, & quae ab aere, & quae ab aqua. Sed ratio est quod remi pars sub aquis mersa propinquior superficie S aquae apparet, quam sit vere, at pars ea extra aquam, suo loco videtur, igitur duae istae partes in continuum directae apparere non possunt, videntur ergo si actae. Veritatem lineis explanabimus.
Sit aquae summum s B C D E, baculus semimmersus GBH,
super aquam pars extans G B, sub aquis B Η, imum baculi puctum H, veniat ad aquae superficiem ad A oculum per D ,eXtendatur A D in rectum in M,& eleuetur cathetus H M ab H, & occurrat AD in M, punctus ergo H erit M. Sit altera pars baculi in medio I, venit ad aquae superficiem per I C ad oculum A, per C A, extendatur in rectum in L, & eleuetur cathetu S ab Ι,& occurret in L, igitur punctus I videbitur in L. Continuentur ergo
partes M L B, erit pars sub aquis M L B , & sublimior videtur ipsa HI B,non continuatur in directum cum ipsa B G , ergo fracta in B apparebit. Vasa aquis semiplena jundum minus ostendunt. Prop. XVI. SV N T apud nos vasa quaedam ex semidolijs confecta, addiuersos agricolarum usus parata,quorum laterales costae in summo
35쪽
siimmo latiusculae, in imo arctiores, Ut commodiuS ligneis circulis constringi possint. Haec eadem interdum aquis semiplena, fundum minus, quam sit, ostendunt. Ratio est, quod latera, quae oblique in aquam merguntur, parS immersa sublimior videtur, & infracta, infractio ad centrum vergit, ut diximus, quum igitur imae partes & sublimiores, & in centrum co- currentes videantur,fundum arctius ostendunt. Exemplum. E M extra aquam M H infra , igitur M H sublimior videbitur, di fundum ex hoc coarctabitur, & sic de caeteris intelligendum. Clarius loquemur. Sit aqua M F E , oculus A, latus obliquum semisubmersum E M G H sit E M supra aqua , M H sub aqua Hvidebitur in L G in I sublimus, magis ergo inclinatum latus ΜΗ sub aqua, eo supra aquam M.E,magis obliquum, & minus. Quae longe in aquosis locis conspiciuntur, ex refractione profundius mergi videntur. Prop. XVII.
IN aquosis locis, palustribus, fluminibus, & mari e longinquo conspecta omnia, humiliora, & qua si profundius mersa
conspiciuntur. Huius rei naturalem causam reddere curantes,
Ut author sphaerae, his probant aquae sphaericitatem indicijs. V t
36쪽
si quis abeuntis nauis signum in puppi ponat, ubi non procul
abierit, huius signi diligetius visuro aufertur obtutus, & huius causam e sse aquae tumorem . Sed miror profecto istius viri rationem: quum in tam vas armandi magnitudine viginti, aut triginta millia .p. impedire possint nauis visum, sed eius causa est med ij densitas, in qua nauis est , ex eo nanq; vaporeS continuo eleuantur , vi roscidum aerem reddant, ut nauis fere sub aquis videatur. Exemplum apponemuS.
sit nauis altitudo A B, supra maris superficiem C F B, sit roscidus & vaporosus aer E O F A B, tenuis vero E O F G Η C, ubi oculus I, a puppis signo A veniat linea A Ο,& si in longum
produceretur veniret in G. Punctus refractionis O,ducatur perpendicularis super superficiem terminantem utrumq; medium
E O F. & sit perpendicularis H O L,declinabit igitur a perpendiculari ad oculum, scilicet recedet ab O G, & veniet ad O I ad
oculum existentem in I, extendatur I O veniet ad B , summitas ergo puppis nauis A, videbitur in B, maris ima superficie. Consilla ius igitur Ptolemaeus in primo Alm i gesti, non signum locat in naui,&minima eiuS elongatione,sed ad quecuinq; locum nauigantes accedant, paulatim eorum magnitudines augeri videntur , quasi ab ipso mari emergentes, quae antea ob nimiam longitudinem sitbmersa videbantur. Diximus quoq; in I 3.pro P. omnia in aquis breuiora videri. Posset & aliquis dicere , quod densius medium de facili visum impedit; ut recte nauis videri possit. Vel quod undarum motus circa navim intercipit visualem lineam, quae &si circa nauem pauca, substollitur ad oc tum longe existentem.
37쪽
Sub aquis exi flenti omnia quae sub aquissunt confracte videntur,ut in aere sub aquis sicienti. Prop. XVIII. SV B mari degentibus eadem illa accidentia eueniunt', quae si in aere steterint, & sub aquis aspexerint. Causa, ut videre videtur, e si nostri oculi albugo, quae adeo tenuis & pellucida est, & marina aqua hebes, turbidaq; , ut humor ille aeris vicem, & marina aqua communi S aquae sustinere videatur,rvi latius postea explanabimus. Lineis clariora haec reddemus. sit oculus sub aquis existens I H G, mare autem insta A C Dpars lineae A D, veniat ad oculum A B, penetrat irrefracta, suo loco Videtur. C venit per pupillam H, transiret in E si recte procederet, sed quia ex densiori ad tenuius venit, fugit a perpen diculari per B H,& refragitur in H F, extendatur H F, peruenit in D, igitur pars A C, videbitur C D, scilicet maior . In librationibus locorum accidit fallacia ex refractione. Prop. XVIIII. DUM a queductus struunturie longinquo libratur planities, Vt inter sexagenos, aut cete nos pedes in sesquipedem sensim inclinetur structura, vivi in currendi habere possiit aqua. Librantur autem loca dioptris, aquarijs libris, aut chorobate, di quia summo mane plerunque opus aggrediuntur operariJ, in caliginoso aere,& adhuc roscido, dum ex pinnaci dijs transis ittitur acies in densiori medio, quasi sub aquis existenti, regula & foramina, uti non suo loco visa, aliam atque aliam demon strabunt
38쪽
strabunt visionis lineam, & facillime error committitur, ut insuperiori vidimus. Exemplum. ISit regula C B pinnacidia A Ο, oculus I, librationis linea AO, progredien S in oculum, quasi in tenuius, vel si in medio densiori fuerit,A O linea visus altius progreditur in oculum Ι,vnde quum I O radius extenditur, veniet infra in B, non in suurn
locum, sed inferiorem. Falluntur ergo qui mane aere caliginoso, & adhuc roscido eiusmodi instrumenta exercent, ut multoties sum expertuS. 'fractione debilitari luces, er colores. Trop. XX.
REFRACTIONE luces & colores debilitantut , de
ijs l oquendo, qui sub aquis respiciuntur, nam e X coloratiores, & obscuriores videntur, quod passim clare patet experimento. Immo si sub turbidis aquis aliqua conspiciantur, tenebrosiora videntur. Nubes,quae per lacus videntur, qui fere semper turbidi sunt, obscuriq; , turbidiores, obscurioresq; nostris oculis offeruntur. Idem Seneca docet. Quoties defectionem Solis volumus deprehendere, ponimus pelves , qua S aut oleo , aut pice implemus, quia pinguis humor minuS facile turbatur, R ideo quas recipit imagines, seruat. Apparere autem imagines non possunt, nisi in liquido, & immoto. Tunc solemus notare quemadmodum se Luna Soli opponat, aut illum tanto maiorem subiecto corpore abscondat, stellae in aere claro videntur splendente S, & clarae, unde ex hi S apparet prognosticon tempestatis: nam quando obscurae sunt, medium densum, roscidumq;& aquosum praedicunt, clarae vero serenitatem, & Boream spirantem . AratuS de coloribu S Lunae loquenS.
Prosiice vel plenam, veIprospice dimidiatam,
aut hanc crescentem, aut at cornu rursus euntem ,
Menses cuiusuis atque excipe signa colure.
39쪽
si pura omnino fuerit, tu crede serenum
Venturum tempus, ventos, se plena rubore :Si nigrans, pilauias ruituras aethere ab alto. Sc. Commoto medio ex refractione res moueri videntur. Prop. XXI.
DE stellarum scintillatione 'disquirentes maiores nostri, multipliciter falsi sunt. Aristoteles dicit stellas fixas scintillare, & Solem orientem, occidentemq; , atque id euenire ex maxima distantia , nam visus ad sydera usque porrectus nutat, caligatq; , unde scintillatio ipsa causatur, nam planeti S non cotingit propter propinquitatem. Sed hoc falsum : nam VenuS, Mercurius, & Mars scintillant, & si non ita evidenter,ut stellae fixae. Praeterea oculi facultatem ad stellas ferri affirmat: quod est quoq; falsum. Et si ex distantia fuerit, cur Saturnus non ita scintillat, quu octauae sphaerae propinquior fuerit, & prae caete- 'ris minus scintillet Θ Alij sunt qui scillationis causam stellarum fixarum rapidae celeritati ascribant. Sed id coarguitu r falsum, quod stellae, quae iuxta polos sunt, tardius moueantur,& tamen ut illae, quae in aequinoctial i sunt, scintillant. Vel fortasse triplex Octauae, S multiplex planetarum motus, quippe diuersis
motibuS mouetur, ad dextrum, sinistrum, sursum, de Orsumqῆ, in varijs axibus titubare, tripudiareq; videntur, quum tituba tio, & tremor ex contrarijs motibus gigni videantur. Cantua rensis scribit causam esse, quod stellae vices speculorum obtineant, & radios Solis reflectant, & quum c estia corpora comtinuo moueantur, angulus incidentiae varietur. Sic & reflexionis, haec igitur variatio facit quandam vibrationis specie. NOS autem causam medio ascribemus,quippe semper venti S obturobatur, & inconstans est, quodq; nubes densas, & roridos vapo re S excipiat, facitq; ut lineae, quae ad oculos peruenirint, hinc inde moueantur, & varia iaculatione oculos verberent,& qua
to logius distant, plus lineae refractionum longius,& notabilius mouentur. Id conspicere licet in lapillis fluuiorum fundo iacentibus, qui ob rapidum superfluentis aquae motum tremerς videntur. A qua Sole percussa, & mota, quo longius lumen ta culatur, eo latius, crebriusq; mouetur, in proximis loci S mi-
40쪽
nus . Stellae quo maiores clariuS,& magis scintillare videntur, ut Venus, & stellae primae magnitudinis. Accedit ad hoc quod ascendentes, & dc scendentes ite ii ae magis lumen vibrant, quia ibi crassiores vapores, rorulentiore S, crassitore Sq;. Idem euenit quo venti strenuius perflant , ni agis stellae crispant lumen, immo ex eo prognostica Ventorum cognoscuntur: nam ea coeli parte, qua pluS tremere videntur, & plus radios suos stellae mo-u edt, & tremulae aerem quatiunt, ex ea parte venti venient, &perflant. Extat etiam experimentum in nostra naturali Magia stellae per fumum visae moueri videntur. Ex refra tione Solis radii in vicinia Iucis rvmbrae tre ere videntur. Prop. XXII.
ARIsTOTELES in problematibus quaerit, cur e Xtremum umbrq tremere videatur8 Vel quia Sol rapidissime
fertur ξ Sed hoc falsum: nam tremor e st motus in cotrarias partes,&Sol non ita mouetur. Nel quia mouentur corpuscula in aere, ut atomi, transmeanteS enim per fenestras modo de umbra in lucem, modo de luce in umbram mouentur assidue, unde terminus lucis & umbrae communis continuo moueri videtur, quum non haec, sed illa hunc in modum soleant agitarit Sed hoc falsum est: nam mundo in loco , ubi atomus nulla, aut vix paucae etiam umbrarum confinia mouentur. Sed vera causa est me-
dij motus, quod varijs, diuersisq; vaporibus repletum,ut diximus in superioribus figuram omnem disturbat: aer enim qui rapitur non dat potestatem, ut confini a recte possint conspici.