Dissertatio de auctoritate patriarchali et metropolitica aduersus ea, quæ scripsit Eduardus Stillingfleet decanus Londinensis in libro De originibus Britannicis per Eman. a Schelstrate ..

발행: 1687년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

DISSERTATIO

quam recentiores Scriptores variis Apostolis , varijsque Christi Discipulis tribuerunt. Non V cat, hae Dissertatione singulorum opiniones referre, unam dumtaxat Auctoris nostri expendam, qui ne Baronij sententiam de instituta per Petrum Britannica Ecclesia admitteret, eam Paulo Apost Io tribuit, idque se clare probaturum considit. A tequam autem Quaestionem aggreditur, nonnuulorum opiniones reijcit,qui alios Christi Discipulos mare Britannicu traiecisse putarunt, contenditque, nihil ad eorum institutum facere Gildam sapientem, qui epistola de excidio Britanniae scribit. Intereasticiati flore rigenti Inseia, ct veluti A giori Terrarum recessusti visibili non proxima , verus ille non de firmamentosolum temporali , sed desumma

etiam CHorum arce tempora cuncta excedente V niuem

se Orbi praefulgidum sui corrusium ostendens stempore, misimus , Summi Tiberij Caseris, quo assue viti

impedimento eius propagabatur Religio,comminata, Ss natu nolent a Principe morte dilatorisus militum eiusdem radiorsuos ρνimum indulget, id est sua praecepta Christias: quae here ab incolis tepide suscepta sunt, apud

suosdam ea en integia, M abos minus usque ad pes eutionem Diocletiani Tranni nouennem, in qua se

uerse per totum Mundumsunt Ecclesiae. Non desunt, qui ex hoe Gilda testimonio circa ultimum Tiberii annum Euangelium in Britannia praedicatum suisse volunt, quos A uctor noster merito reijcit, ipsosque Gildae testimomum non intellexisse ostendit. A

42쪽

namque Gildam duo distinguere, praedicationem Fudei per orbem uniuersum , de Euangelii annuntia. tionem per Britanniam . 'Primum fatetur contigisse extremo tempore Tiberii, quo teste Eusebio in Chronico Pilatus de Christi Diuinitate , 3c Christi norum in Palestina persecutione ad Tiberium: Tiberius, teste Tertulliano in Apologetico, ad Senatum retulit, & negante Senatu suum suffragium pro Christo inter Deos reserendo, Tiberius in sententia permansit comminatus mortem ijs , qui Christianos persequerentur. Tunc enim liberὸ Euangelium ubique annuntiari potuit, prout id factum esse, Gildat

initio superioris Testimonij elarissime indieat. Aliud de Fidei annuntiatione per Britanniam iisdem Diatemporibus Gildas contigisse asserit, quod Auctor noster pro praedicato ab Apostolis per Britanniam Euangelio prae caeteris testimonijs vrgere potuisset, nisi forsan prospexisset, Gildani potius pro Petri,

quam Pauli in Britanniam aduentu citari posse. Extat sane in eadem Gildae epistola locus,in quo mores Britannici Cleri redarguit asserens: eos Sedem Petri

Apostoli immundis pedibus et surpare . Quem locum eum Auctor in fine operis sibi obiecisset, respondet, Sedem Petri apud Gildam nihil ad rem facere, cuius rationem si quaeras liam non obtinebis,quam quod Auetori nostro non placeat Sedes Petri Apsiai , quam Gildas in Britannia collocat, dum eam a Britannico Clem immundis pedibus usurpari affirmat. Duos sensus patitur Gildae testimonium: Π,

A a mus

43쪽

4 DISSERTATIO

rnus est,quod Petrus in Anglia fuerit, ibique Sedem Episcopalem instituerit, S: Diaconos,ac presbyteros ordinauerit , qui historicus est, & pluribus probatur . Secundus, quod Sedi Petri Clarus Brita nicus Instinutionem suam debeat, qui sensus ab alijs admittitur. Neuter Auctori nostro placet, & ideo Cildam inter eos, qui de institutione Britannicae E clesiae egerunt, non ita urgendum ducit. 2. Caeterum priorem sensum Historicum de instituta per Petrum Anglicana Ecclesia confirmatllistisivi .ma Eusebius apud Metaphrastem his verbis: Simon

M' Aph duodecim quidem annos esse mersatum in Orien te, viginti aut intres annos transegisse Romae, o

in Britannia, oe in Ciuitatil,s, quae sunt in Occidente. Resen hoc testimonium Armachanus ex Metaphraste, qui commentario de Petro & Paulo ad diemas. Iunij etiam de Petro affirmat, eum in Britannia longo tempore fuisse moratum, de multas Centes non nominatas attraxisse ad fidem, cumque Ecclesias constituisset, Episcopos, . Presisteros, . Diaconos ordinasset, duodecimo anno Caesaris Neronis rursus Romam reuersum esse. His adiungi potest Ioannes Wqui ante scio. annos epist. ad Ethelredum, & Alfridum Anglo Saxonum Reges apud Malbur. libr. 3.se gaudere fatetur, quod in ipsis cernat feruor em Fidei, qtiam, inquit, ex Praedicatione Principis Aps

lorum, Deo mestros animos illuminante, accepistis , o eskaciter tenetis. Et ante annos 8 o. Kenes-xeaulνhua phus Merciorum Rex epistola ad Leonem III. V

44쪽

notuit . . . . :

3. Iam adducenda sunt testimonia, quibus A ctor nititur,ad hanc Prouinciam Paulo potius,quam Petro vindicandam . Ac primum quidem testinissenium, quod adducit, est Eusebij Caesareensis, quem ' . lib., de Demonstratione Euangelica cap. 7. scripssse perhibet, quod post conuersionem . Romano

rum, Persarum, Armenorum,Parthorum,Indorum,& Scytharum , Apostoli pertransierint Oceanum . ηας-Bset,eniaὶς νii τους ad Insetis, vocantur Britannicae. Secundum est Theodoreti, qui . ,

ε . . . .. Theodoretus in

romo I. in Psalmum II 6. a Paulo non solum Hi--ειε.

spaniae, sed-Insutis in Oceano positis Fidem annun-

tiatam tuisse asserit Haec enim, Inquit Aucior, and thereis , , verosimilius intellistenda sunt de Insulis Britan- he bitti,in

,, nicas, quae in Oceano politae 1unt, de quibus esto is tua, , idem Theodoretus tomo q.se .s.scripsit: quod , , Piscatores nostri, Publicani leges Euangelicas . , , intulerunt . Theodoreto adiungit Hieronymum, qui in caput s. Amos scribit de Paulo, quod usque ad Hispanias tetenderit, or a MMi Rubro, imὸ is sies..n... i.

Oceano inque ad Oceanum cucurrerit, imitans Domi- ε 3

numsuum Solem Iustitia, de quo legimus et a summo caelo egressis eius, Ur occursus eius m Me ad summum eius. Huic Hieronymi testimonio aliud adiungit ex libro eius de Scriptoribus desumptum, ubi dicit, Paulum post dimissionem E carcere praedicasse E- . L. nuuangelium in partibus Occidentalibus, quo nomine F

45쪽

ου DISSERTATIO

inquit Auistor, pr-pue significabantur MOL Briatannicae, idque ait constare ex testimonio Clementis Romani, qui sciant. Sanctum Paulum annuntiasse Iustitiam per totum orbem, S istud agendo, tuisse

Clemens Mn..m---, ad tremmor Occidentis .c.i-L ' Quam locutionem putat necessario etiam complecti Britanniam, in qua Paulum praedicasse , dicit Venantius t ita enim de Paulo testatur in vitas. Martini ita in Transis Oceanum, quia qua facit Infula portum , auaris Britanus habet Terras,suaserviarima Thule. q. Verum qui haec Antiquorum Patrum testis monia sedulo peruoluit, facise perspiciet , ex ijs certo non constare, quod Britannia primum a Paulo fidem Meperit . Eusebii locus ab Auctore india - catus integer referendus est, cum enim de duodecim Apostolis,&septuaginta Christi Discipulis sermonem instituisset, scribit de ijs,- τυς ιυ diss

e. x

Et alios quidem eorum Imperium Romanum, 'famqu/omnium VHium Reginam ciuitatem inuadere. Atios Persaram Regnum , Hios Armeniorum Parthorum alios P Mionem. Item alios Sustrarum .,quosdam etiam

46쪽

c APUT I. ιτ penetrasse, abos porro trans Oceanum masi se ad eo setis, quae Britannicae vocanturi. Ex his enim verbis

non habetur, quod Eusebius potius unum, quam plures, & Discipulum potius quam Apostolum , M ex Apostolis Paulum potius quam Petrum ad Brutannias peruenisse testatur: ut si per alios intellige di sint Apostoli, saluo Eusebij testimonio non solum Paulus, sed etiam Petrus, idque ante Paulum in Britannijs verbum Dei praedicare potuerit, prout Eusebium alicubi dixisse, supra ex Metaphraste audiuimus. Alius-Theodoreti locus Tomo 6.serm.9. quo Britannos numerat inter illas Gentes,qsibus Pia m. . - 'icatores nostri,'Publicani , Sutorque ιeges nangelicas intulerunt. Sed neque ex illo habetur , Britannos potius a Paulo, quam a Petro Euangelii veritatem edoctos fuisse. Ex alijs Theodoreti locis ne quidem conficitur, Paulum ad Britannias peruenisse, prout nec demonstrari potest ex locis D. Hie ronymi, de Clementis Romani. D. Hieronymus enim scribit in caput 3. Amos Prophetae , quod Ri et M tu Paulus vocatus a Domino usu ussit super faciem vn uersae Terrae, ut praedicaret Euangelium Hierosolymis vique ad Illyricum , o aedificaret non super alteriusi fundamentum , etbi iam fuerat praedicatum , sed usque. ad Hispanias tenderet, . a Mari Ruseo, im ab Oce

no usque ad Oceanum curreret yitos Dominu uum Solem Iustitia, de quo legimus: asummo caelo gressis: o 3 teius, . occursus eius 'sque adsummum eius, ante

eum Terea deficeret, quam studium praedicand i,

quia

47쪽

TheodorM. in eis pist. ad Philip.renaine. 1. retorius in suus saviian cast. 3.13 Hieronymis tibi. de serip.

8 DISSERTATIO

quibus verbis non colligitur, Paulum Apostollam ab Oceano Hispanico ad Britannicum, qui unus idemque Occidentalis est, sed ab Oceano, qui mari

Rubro adiacet, usque ad Oceanum, qui ultimas Hiaspaniae oras alluit, Euangelium praedicasse. Refert ipse Paulus ad Galatas z. , se Arabiam praedicando peragrasse, S post tres annos Hierosolymam redijsse, ut credi possit, usque ad fines Arabiae,quae Oceano Arabico terminatur , peruenisse. Dixit itaque D. Hieronymus, Paulum a Mari rubro, seu potius oeceano mari Rubro contermino, usque ad Oceanum Hispaniae adiacentem Euangelium praedicasse. Vnde Theodoretus in epistolam ad Philippenses cap. l. scribere potuit, quod Paulus ex Urbe Roma prose

ctus sit in Hispaniam, & postquam Hispanis Diui

num Euangelium tradidisset, reuersus sit, ac capite truncatus, tunc obierit. Neque per occidentem ali

bi quam in Italia de Hispania Paulum praedicasse

Gregorius Magnus libro 3 I. moralium cap. 22.comis memorat, dum ait: Paulus, curar nunc Iudaeam, nun Gynthum, nunc Ephesum, nunc Romam , nunc Hia Omias peteret , mi in peccara morte iacentibus aeternamitin gratiam numtiaret, quid se aliud quam esse Aqui--δεα demonstrabat l- s. Nec refert, quod D. Hieronymus libro de Scriptoribus afirmet, Paulum e carcere dimisum , it in partibus incidentalibus Euangelium praedicaret δlicet enim Britanniam in partibus Occidentalibus sitam esse, rectE Auctor noster statu , fateri tamen

48쪽

CAPUT L s

tenetur, plures esse regiones in occidente, nee in omnibus Paulum Apostolum fidem annuntiasse. Promiserat Paulus, se ad Hispanias profecturum, an autem promtisionem suam adimpleuerit, dubiatat Baronius, licet affirmet D.Hieronymus, qui de alijs Occidentis partibus nullam mentionem facit. Idem responderi potest ad locum Clementis Romani, qui epistola ad Corinthios iuxta editionem P ei.vitiis .fa. tricij lunij ita habet de Paulo: o n i

V κωμι ων , et ς-- in Oriente, ac occidente verbi praec actus illustrem fides suasmam sortitus est, in iustitia mundum etniuersum

instruens, m ad O ccidentis terminos eteniens, m sub Imperatoribus Martyriumsubiens , se e Mundo m grauit. Ad Occidentis terminos Paulum venisse lego, ad Britannias venisse, intelligere minime debeo. Non enim testatur Clemens Romanus, Pa Ium venisse ad omnes Occidentis terminos,alioquin idebuisset etiam peragrare Flandriam, Batauiam, Daniam, aliasque Septentrionis oras maritimas: sed testatur,ad aliquos Occidentis terminos venisse,

quod verum erit, licet solam Hispaniam pertransis set,&ad ultimas eius oras maritimas substitisset. ω Quod autem ex Venantio adfertur, nihil probat, quia nimium probat: Dicit Auctor , Paulum illas terras praedicando transisse, auas Britannia baset, os v --

49쪽

io DISSERTATIO

Utima Thule . Nullatenus autem verisimile est, Apostolum ad ultimam Britanniae partem , quam olim Caledoniam, nunc Scotiam vocamus, multo minus ad Yslandiam Septemtrionalium Insularum ultimam,quam Tacitus in vita Agricolae Thyle vocare creditur, peruenisse, neque ullum de ista re antiquitatis testimonium extat. 6. Hisce praemissis, cum Authore nostro satis mirari nequeo, quid loannem Launotum Parisiensem I heologum , cum ab aduersarijs ex praedicto Clementis loco urgetetur, ad Gallicanarum Ecclesiarum antiquitatem ab Apostolorum temporibus repetendam, quid, inquam, Launotum adegerit, adreijciendam Clcmentis epistolana, cum salua illius auctoritate opinionem suam de Euangelio post Apostolorum tempora in Gallijs praedicato tueri potuisset. Mentis meae non est, sententiam Launoij propugnare, qui nec in Gallia nec in Britannia temporibus Apostolorum Fidem praedicatam fuisse vo-Iuit: sed cum Auctor noster de Britannia id certis argumentis se probaturum dixit, licitum inibi, ut

puto, fuit, infirmitatem argumentorum, quibus manifestam veritatem effici credebat,iectorum oculis proponere : licitumque, ni fallor, erit, testim nium, quod ab eruditis adductum est,ut Gallias diu post Apostolorum tempora fidem recepisse probent , in medium adserre . Est autem testimonium

illud Seueri Sulpitii, qui post initium quinti seculi

scripsit, lib. a. Historiae Sacrae. Sub Aurelio Antonini

filio

50쪽

filio persecutio quinta agitata , actum primum intra Gallias Martyria vise, ferius reos Alpes Dei RHAgione suscepta. Duo sunt, quae Seuerus testatur. Vnum, quod ad Gallias spectat,ante Aurelium Antonini filium nulla Martyria in Gallijs visa. Aliud ,

quod etiam ad Angliam pertinere videtur , serius trans Alpes Dei Religionem susceptam esse. Hoc ultimum Auctor nosteriquia sententiam suam eue tit , distinctione eludit r distinguendum naque putat inter rem, quae a Seuero asseritur, nimirum tunc primum visa fuisse Martyriar & rationem, quae adiungitur, ob praedicatam serius trans Alpes It ligionem Catholicam . Dicit, Seuerum de primo certum fuisse, dubium de secundo . Sed nemo non videt, haec effingi contra expressum Seueri Testimonium, quo duo facta eadem certitudine ab eo aD firmantur. Dicit martyria primum visa in Galliis tempore Aurelii, additque , serius trans Alpes Dei Religionem susceptam. Utrumque factum est, de quo aequaliter sibi constare innuit, cumque Brita nice trans Alpes sitae sint, sequitur iuxta fidem Seueri Sulpiiij, serius quoque tu ijs Religionem Chrisstianam susceptam fuiὴ e.

T. Erat Seuerus natione Gallus, scripsitque ad annum circiter εχ o. , cui si Scriptorem Anglum adiungere velimus, habemus venerabilem Bedam, qui ante Iooo. & plures annos gentis Anglorum Historiam Ecclesiasticam retexens eo ipso tempore. Religionis in Britannia meminit, quo Seuerus eam

B a trans

SEARCH

MENU NAVIGATION