Dissertatio de auctoritate patriarchali et metropolitica aduersus ea, quæ scripsit Eduardus Stillingfleet decanus Londinensis in libro De originibus Britannicis per Eman. a Schelstrate ..

발행: 1687년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

α, D I S S E R TATI O Scripseris : Romam Episcopo hoc datum esse, ut sta dentalibus praesit , sed N Barlaam Monachus cap. libri de primatu Papae palam professustes Et lesias Papae , Gubernationi a San tis Pruribus fuisse commendatas. Auctoritates , quas Barlaam tacitis Sanctorum nominibus laudat , adduxi plures Differt. a. Antiq Illustratae, nec vacat modo, Casomnes repetere: duas dumtaxat hic adferam, unam Augustini, aliam Innocentij Pontificis Romani: qui uno eodemque tempore, diuersis tamen in Regionibus Ecclesiam sanctitate, Sedoctrina sua illustra,

runt.

6 Ac Augustidi quidem testimonium extat

Iib. I. contra Iulianum cap. a. ubi, citatis nonnullOrum Patrum testimonijs, Cypriani scilicet ex Africa, Irenei, & Hilarij, aliorumque ex Gallia, D. Ambrosij demum ex Italia, sic petit a Iuliano Pelagij

Britanni Discipulo : an ideo contemnendos putas quia Occidentalis Ecclesia sunt omnes, nec ullus in eis est commemoratus Orientis Episcopus' mid ergo faciemus, inquit Augustinus , cum ilii Graeci sint, nos Latini puto tibi eam partem Orbis susscere debere, in qua primum Apostolorum suorum moluit Dominus gloriosissimo Maroris coronari, cui Ecclesiapraesidentem B. Innocentium si audire voluisses, iam tunc periculosem iuuet tutem tuam Pelagianis lapuris exuisses. Sic Augustinus de Innocentio primo, quem tamquam caput speciale Occidentali Ecclesiae praesedisse clarioribus verbis exprimere non poterat. Quamuis enim Auctor noster

62쪽

, , ster velit, Augustinum, tantummodo ordinem, i hexebν,, dianitatem istius sedis indicare, non vero alia- , , rum subiectionem,quod nulla Ecclelia veheme , , tius obstiterit usurpationibus Episcopi Romani, , , quam Africana tempore Augustini. ,, Nemo tamen est, qui non videat, hoc effugium ad illudendam vim linius testimonij excogitatum esse ἱ falsum bue .s, .es.. enim est, Ecclesiam Africanam a Romanae subie-:dret

ctione exemptam fuisse, neque hoc probant Dispu- dii in si Audisti

rationes ab Ecclesia Africana quoad particularia quaedam Iuris exercitia pro paruo tempore institutae,& post agnitos Sardicentis Synodi Canones sopit: e. D. Augustinus testatur de Iure Patriarchali,quo R manus Episcopus specialiter Occidentali praeest Eeclesiae: neque dici potest , Africam inter occidenta-Ies Ecclesias ab eo reputatam non fuisse. Cypri num enim totius Africae Primatem inter illos Episcopos enumerat, quos Occidentales fuisse affirmat, quosque ab orientalibus distinguit. Africa itaque ad Ecclesiam Occidentalem spectabat, cui Ecclesiae Innocentium praesedisse, & cuius Ecclesiae Praesidem non ordine,aut dignitate,sed auctoritate Pelagianam haeresim damnantem a Iuliano audiri debuisse, Augustinus signiscat, sicut oc tota Africana Ecclesia aures praebuerat, postquam de hae si illa ad Inno-cςntium primum tamquam caput seu retulerat . Cuenim ad relationem a Sede Apostolica rescripta acceperat et Iam de hac eausa, inquit Augustinus de verbis Apostoli,Serm. a. duo Concilia missasunt , ad SN et 'o'

63쪽

a DISSERTATIO

dem Apostolisam, inde etiam refcripta venerunt , causa finita est , error itinam finiatur. lta Augustinus fata sum & erroneum esse significans, quod nuperus Auctor de disciplina Ecclesiae effutire ausus est, Afric nos nullam iurisdietionem Patriarchicam Pontificis Romani in Prouincia suam agnouisse,nihilque aliudex Augustino colligi polli, quam Pontificem Romanum inter Occidentis Episcopos primum esse. s. Augustinum audiuimus, iam ipsum Innocentium, ab Augustino laudatum, audiamus. Non solum enim Vir ille sanctissimus de causa Pelagianorum sibi tamquam totius Ecclesiae Pontifici iudicium vindicat, sed tamquam speciali quoque per Africam, & alias OccidentisEcclesias capiti competere epistola ad Decentium Eugubinum Episcopum

3 ηος verbis significat: menim nesciat, aut non ad

uertat id, quod a Principe Apostolorum Petro Romana Ecclesie traditum est , ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere seruari, nec superduci aut introduci at, quid, quod aut auctoritatem non saleat, aut abunde accipere etideatur exemplum praesertim cum sit mania

festum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam,atque Siciliam, Infulasque interiacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos, quos venerabilis Apostolus

Petrus,aut eius Successores constituerint Sacerdotes. Aut

Iegant, si in ys Prouincise alius Apostolorum inuenitur, aut legitur docuisse, qui si non legunt quia nusquam inuentuml, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana - custodit, o qua eos principium accepisse non dubium est,

ne Diuitiaco by Co 3 e

64쪽

ne, dum peregrinis assertionibus student,caput institu- ationum vide intur omittere. Praeclarum est hoc Incentij primi testimonium, quo constat, vel D. Petrum , vel quos ipse, Successoresue eius constituerunt Sacerdotes, Ecclesias per omnem Italiam, Gal- .lias, Hispanias , Africam, Siciliam, & Insulas interiacentes instituisse, illasque proinde Itomanam Ecclesiam, ut speciale caput suum agnoscere debere. hoc enim diserte indicat ultimis verbis: ne, dum pGregrinis assertionibusItudent, caput institution m vi

deantur omittere.

6 Nec est , quod quisquam Innocentio obij-ciat, Apostolum Paulum Romae per biennium prq dicasse, idque ex ipsis Apostolorum actis a Luca indiuiduo Pauli comite conscriptis constare. Respondet enim Eminentissimus Cardinalis Baronius in suis Annalibus tomo I. ad An. q. Paulum sub Petro ab Innocentio comprehendi, de si cui haec Annalium Parentis responsio minus satisfaciat, . Innocent ij mentem ex ipsius verbis interpretemur,& solum Petrum in Occidente eo sensu praedicasse, quo praedicasse eum Sanctiis mus Ponti sex asserit, monstremus. Agit Innocentius loco superius citato de ea praedicatione Apostolica, qua inllitutae fuerunt per occidentem Ecclesiae,non vero de illa,quq facta est post institutas semel Ecclesias: quomodo ipse Paulus Apostolus in epiliola ad Romanos c. Is egerat de Ecclesiis a se institutis: ab Ierusalem , in- ad x. ...is. quiens, per circuitum Us,ad Illyricum repleui Euan-

65쪽

as DISSERTATIO

gelium Chri Sie autem praedicaui Euangelium hoc, non et bi nominatus est Christus, ne super alienum se damentum aedificarem,sed sicut scriptum est, quibus non est annuntiatu de eo . Ex quibus' videre licet, quod Paulus nullam Ecclesiam inter praedicationis su et

loca enumeret, ubi antea Euangelium praedicat uiri erat. Quod cum ita sit, de ex verbis ipsius constet, Romana numeranda non est inter Ecclesias a Paulo institutas : illa enim ante suum ad Urbem aduentum iam inlli tuta erat, ut patet ex ipsius epistola ad Romanos: hanc enim se scripsisse , antequam Romam venit, Paulus in epistola illa indicat: &itamen iam Romς Ecclesiam institutam fuisse asseruit, dum cap. 26. compluribus fidelibus Romanis salutem impertiri iussit, cap. I. epiliolam suam=omnibus qui sunt Romae, Dilectis Dei , uocatissutilis inscripsit, ac eorum fidem annutiari muniuerse Muu-do fgnificauit. Paulus itaque Romanam Ecclesiam inter illas, quas praedicando inllituit, minime numerari permittit , quod Innocentius primus agnoscens, solum Petrum Romae praedicalle indicauit, quia Romanam Ecclesiam, antequam Paulus ad Vrbem peruenerat, a Petro institutam fuisse legerat : idem de Hispania, alijsque Regionibus dici poterit, si quis Paulum in ea aliquando praedicasse crediderit: iam antea enim vel a Petro,vel ab ijs, quos B. Petrus Sacerdotes ordinauerat, & ad partes illas miserat, Ecclesia landata erat, ut praedicatio Pauli non obstiterit Ecclesiarum institutioni

66쪽

27sactae a Petro, quam proedicationem, de nullam aliam hic Innocentius intelligit , dum soli Petro, vel Sacerdotibus ab eo aut Succestaribus eius mis. sis institutionem Occidentalium Ecclesiarum tri

buit .

His autem pro rectὸ intelligendo Innocen- iij Testimonio praemissis, respondendum est ad

duas Auctoris nostri obiectiones , quarum prima factum impugnat, secunda rationem ex facto desumptam. Vtramque proponit his verbis:,, factum

non ita se habet: merito enim credere possumus, multas esse Ecclesias in Occidente, quae neque a Sancto Petro, neque ἱ missis ab eius Successoribus fuerunt institutae. Hoc tamen dato, quae connexio inter receptionem Doctrinae Christia

nae ab ijs, qui inde missi fuerunt, Se obligationem sub ij ciendi se Episcopis Romanis, quo ad

omnia eorum decreta, de traditiones Patriarchale Regimen Ecclesiae non est fundatu super hoc,sed super antiqua consuetudine &Cano'nibus Ecclesiae, ut plane apparet ex Niceno . .:

quinimo quo ad Ecclesias Britannicas haec ratio Innocent ij nouum erit argumentum illarum exemptionis a Romano Patriarchatu,cum Britan .nia non comprehendatur sub Insulis, quae in. teriacent Italiam, Galliam, Africam,& Siciliam,

sed intelligi solum possint Insule in Mari Medi-

, , terraneo sit . D8 Duae obiectiones, quas Auctor hic miscet,

mattet os fict

beius euident . Di τve have meae reason to bellue , there urere Cluitellis planted in the uvestero paris anei thet by se

re sent by his

67쪽

αῖ DISSERTAT Io

st nobis separandet sunt: utque in primis de illa, quae

factum attingit, agamus, dicit, non omnes Occidentis Ecclesias a Petro,vel ab iis, quos Sedes Apostolica ordinauit , fuisse institutas. Contrarium testatur Innocentius de Italia, Africa, ciuilijs, Hiaspania, & Insulis interiacentibus: cui hic sdem adhibebimus Scriptori Anglo, qui post mille sexcentos annos deperditis centenis Antiquitatis monimentis id propria auctoritate negat, an Sanctissimo Pontifici, qui ante mille ducentos septuaginta a nos vixit, Si in scrinijs Apostolicae Sedis plura haede re Antiquitatis monumenta videre potuit, idque constanter affirmat Si maiorum nostrorum sententiam perquiramus, tam illi , qui in Anglia,quam qui in reliquo Occidente ante nos vixere, Innocen- iij testimonio adlaeserunt,dum illud a tempore Dio- .nysiij exigui in auctoritatem susceperunt, de inter Decretales epistolas totius Occidentis Religione co-secratas locum habere voluerunt. Innocentii igitur testimonio totius Occidentis iudicio per duodecim ferme saecula probato constat, in Italia, Africa,Caulijs, Hispania, de Insulis interiacentibus nullum instituisse Ecclesias nisi Apostolum Petrum, vel quos ipse aut eius Succetares constituerunt Sacerdotes;vt frustra Auctor noster Angliam post tot iacula aliter docere praesumat,-testimonio Innocentij E clesias Britannicas non comprehendi affirmet. Longe aliter Innocentium intellexit de Marca, qui supponit sub Insulis ab Innocentio memoratis etiam

68쪽

Britannicas comprehensas fuisse: ratio est,quod non speciatim Infulas Maris Mediterranei inter Italiam, Galliam,de Africam interiacentes nominauerit Innocentius,sed uniuersim interiacentes Infulas dixerit, sub quibus Britannicae Gallijs adiacentes; quin imo pro parte interiacentes comprehendi potueruli& si antiquorum scriptis fide habere velimus, comprehendi debuerunt. Ex ijs enim constat, in Insulis Britannicis, si non e Petro Apostolo, vel missis ab eo praedicatoribus, saltem a constitutis per Successorem eius Eleutherium Sacerdotibus,ut supra probatum est, institutas fuisse Ecclesias.s Et haec quidem de prima circὸ factum obiectione: agamus iam de secunda, qua Auctor rationem impugnat ex facto desumptam. Ex Ecclesiarum Occidentalium institutione adeo manifeste concludit Innocentius pro earumdem sub Romano Patriarcha subiectione, ut Auctor noster id negari non posse confessus sit . Quod negare itaque non ,, potuit, impugnare visus est, petitque, , quenam, , connexio sit inter receptionem Doctrinae Chri-

, , stianae ab ijs, qui Roma missi fuerunt, & subie-

, , ctionem eorum, qui Doctrinam receperunt φ , , Connexionis rationem petit, rationem itaq;a Chri-so audiat, qui Apostolos suos praedicare per Orbem noluit, nisi mitterentur; unde ad Coelu ascensurus Marci ultimo his verbis eos allocutus est.

Euntes In mundum uniuersum praedicate Euangelium

tinni Creaturae. Respondeat de ipse Paulo Apostolo epist.

69쪽

Apud Rufinum in Historia.

3o DISSERTATIO

epist. ad Romanos ita interroganti: Quomodo enim praedicabunt, nisi mittantur Nonne hic Apostolus affirmat, necessariam esse missionem pro Euangeli, praedicatione i nonne omnes auctoritatem specialem agnoscere debent, quando praedicatione insiti tuendae sunt Ecclesiae, ordinandi Sacerdotes de Episcopi ' Sic Apostoli accepta diuinitus potestate O bem terrarum praedicatione instruendum acceperunt , S partitis inter se Mundi Regionibus Ecclesias instituerunt, inter quas illae solae Patriarchalem dignitatem adeptae sunt, in quibus Apostolus Petrus vel per se, vel per Discipulum suum Marcum Cathedras posuit.Sedit Antiochiae, ubi Cathedram erexit, quae Orientis Patriarchatum tenuit. Alexan- driam Marcum Euangelistam,S: Discipulum suum misit, cuius sedes ibidem erecta Patriarchatum obtinuit , qui tempore D. Athanasi usque ad Indiam interiorem terni os suos habuit. Ut enim recte obseruat Carolus a S. Paulo in Geographia Sacra:apud priscos mos ille inualuit, ut cuius Patriarchae sollicitudine, & vigilantia prouinciae Christo nomen dedissent, huic subdit remanerent: Sicque AEthiopia siue India interior ad Sedem Alexandrinam spectauit, quod ad illam missus fuerit a D. Athanasio Frumentius, qui Euangelium praedicauit, populos fidei luce illustrauit, Episcoposque illis ordinauit, ut Rufinus ab Adesto se audiuisse testatur.Ex quibus pater,mirum videri non debere, quod Romana Sedes occidentis Patriarchatum obtinuerit, cum Apo-

70쪽

3I Apostolorum Princeps ciuitatem illam sibi elegerit, de per occidentem Ecclesias instituerit, nullus. que alius Apostolus Episcopos aut Sacerdotes ibidem ordinauerit, sed sibi suisque Successoribus hoc

ipsum scrvarit. Haec igitur est connexio inter receptionem Doctrinae ab ijs , qui Roma missi sunt, de subiectionem eorum, qui a missis Apostolicae Sedis conuersi fuerunt, quod Ecclesiarum istarum institutio speciali Romani Episcopi auctoritati debeatur, ut recte dixerit Innocentius primus, Ecclesias a Sede Apostolica institutas non posse ad peregrinas doctrinas attendere, sed debere Romanum

Episcopum consulere, ne caput institutionum τι-

deantur omittere.

I o Occurrit huic argumento Auctor pag. 6 8. asserens,ex antiqua traditione a Nothero probata, Lucium post conuersionem relicto Regno totam Rhetiam, ac partem Bauariae miraculis S praedicationibus ad Fidem Christi conuertisse. is Quae si, , vera sint, inquit Auctor noster,Ecclesia Britan- , , nica ob conuersionem istarum gentium per Lucium Regem pari iure vendicare sibi potest si perioritatem in Ba uariam, Se Rhetiam , ac Ec- , , clesia Romana vendicat super Ecclesia Britandi, nica propter couersionem Lucis ab Eleutherio ,,

Notanda sunt prima Authoris verba: Quae si mera sint, ijs enim significat, se de rei veritate plurimum dubitare. Nec dici potest de facto constare : siue enim Reginonem Abbatem Prumiensem , He

Innocentius I.

SEARCH

MENU NAVIGATION