De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

51쪽

versissima genera in iis, quae vivunt in aqua aut dulci aut salis dumtaxat, praeter illa , quae in utraque bene se habent. Cetenomen est proprium cuidam generi piscium mole insignium, ad quod pertinent primo Balaenae, ex quibus parvae reputantur,quae longitudinem habeant pedum 6o , aut Io , cum sint aliquae s pra pedes I oci usque ad 28. Hae modo , qui describitur a Pl che i , capiuntur in Oceano magis Boreali, quoniam ab illarum carne extrahitur copiosum oleum . utile medicis, pinoribus. , pellionibus , Ianariis, & iis qui saponem conficiunt, dc picem illinunt navibus: . Sub eodem genere iunt orcae , quae disserunt a Balamis, quia Orcae habent dentes, quibus illae carent, de eorum loco donantur quibusdam quasi rastris longis plures pedes, quae veneunt sub nomine ossium Balenae . Quare non est legitima imago illa, quam de Balaenis dat Plinius, quod sit Σ caro

immensa dentibus truculenta. Sunt & Monocerotes, sive Unicornes sic dicti propter eburneum cornu , quod a capite Prote ditur per pedes I 4, & etiam amplius, eleganter conformatum in cochleam figurae conicae, ipsorumque dentes ex ebore pariter sunt

longe candidiori , quam illi elephantorum, & pluris proinde aestimati. Huc spectant etiam Physeteres, Pistres , & Canis Carcharias dictus, qui fauces habet armatas triangularibus de libus in quinque aut sex ordines dispositis, , de tautae capacitatis, ut admittant integrum etiam hominem. Dentes hujus piscis habentur jam lapides illi, qui in insula Melita effodiuntur, crediti olim fulmina intra humum extimsta , aut linguae serpentium . unde Glos petrae audiunt, quae factae sint petrosae, dum illuc appulsum S. Paulum unus ex illis laedere tantavit 3ς. Qui aliquas ideas piscium mediocris magnitudinis quaerat, illorum saltem , quibus vestimur , author essem ut consuleret primo patricios , tum cives , & tandem plebem . Patricii enim ad suas mensas 2los admittunt Accipenseres , Rhombos , Dentices . Gladios , Umbras , Xyphias , Auratas , Mullones, Lingulacas, Muraenas , Loligunculas , ostreas, Maias, Lupos,& alios, qui pluris emuntur. Cives autem: cum contenti esse debeant illis , qui minoris venduntur , nominabunt Capitones,

52쪽

seu Mugiles, Passeres, Congros, Scaros, Cantharos , Maenas, Pelamydes . Plebs autem illos, qui teruntii aestimantur, Saepta Rayas , Polypos, Pastinacas, Tincas, Lucios, Cyprinos , Barbos , & parvos Leuciscos. Inter pisces edules simi etiam anguillae , trutae, salmones , clupeae , thymalli , gotii, mustellae . Sed his auditis noverit de aliquibus dumtaxat piscibus mentionem factam esse , qui in remotioribus ab Italia regionibus fortasse

minus noti sunt, & alios esse alibi , qui sibi penitus ignoti sunt.

Quare ut melius instruatur opus erit, recurrat ad Auctores, qui

de Ichthologia scripserunt, Aristotelem , Plinium , AElianum , dc Oppianum inter antiquos, & inter recentiores Rondeletium, Ge Gneium, Aldrovandum, Ruischium,Scheueterum, aliosque multos, qui tamen fassi sunt identidem contingere , ut deprehendantur aliqui pisces, qui novam quamdam speciem videntur constituere. 4o. His relictis argumentum insigne admirabilis aquatilium

multitudinis enhibent conchilia . quae testacea audiunt a testa durissima simul & levissima , qua operiuntur , quemadmodum crustacea alia dicuntur a dura crusta , quam Circumserunt, ut

est in cammaris , cancris, astacis , squillis. Quam multa illa sint, docent amplissima musaea , quae ex hujusmodi testis instruuntur , quorum aliae uni valvae, aliae bivalvae, aliae multi valvae sunt, & quamplurimῖ Auctores , qui de his scripserunt. In quibus laudantur praecipue Philippus Bonanni, qui agit de Conchis Marinis, in suo libro Merearis mentis oeuli Itali ce edito Romae anno Io8I, & Latine I 684. Et Martinus Lister, qui historiam Conchyliorum bivalvium edidit Londini an. I 68s . Et Georgius Euerhardus Rumphius , a quo habemus theatrum Cochlearum L Concharum , & Conchyliorum Lugduni Batavorum anno uri I . Et Theodorus Κle in , qui protulit Tentameta methodi Ostracologicae , seu dispositio naturalis cochlidum & comcharum Lugduni Batavorum anno I7s3 . Et Argenville, qui edidit Conchyologiam Parifiis anno r ue . In conchis sunt musculi, & pinnae his similes . sed mole majores , qui quando vo

Iunt in aliquo loco consistere , ex se emittunt contra ventos &tempestates quasi anchoras quasdam , multa fila loco immobili conglutinata, ex quibus auitore Pluche ci in Sicilia nobiles telae

53쪽

telae contexuntur. Sunt conchae. quae margaritas producunt, quishu; in series uni sermus dispositis ornatae mulieres magnifice circumspiciunt. De harum produetione memini me legisse existimatum esse, illas esse totidem guttas roris in ipsas delapsi , dum apertis valvis liberum aerem respirarent, qui deinde iisdem clausis induruerit : sed melius idem Pluche i opinatur illas

nasci ex eo humore , qui cum deberet expandi , & concrescere in testam, propter malam habitudinem animalis intra ipsum coadunatur & condensatur , non secus ac calculi in aliis animalibus generantur . Observat enim has non reperiri in omnibus hujusmodi conchis . quia non otnnes illarum incolae sunt infirmae . &ejusdem coloris esse cum illo . qui respondet supra testam in loco , cui illae adhaerent, ita ut rubra inventa sit concretio loco unionis in eo loco , quo rubra erat fascia . Sed praeter do ec singulis speciebus proprias. sere communis omnibus est eximia cum

summa varietate pulchritudo . Idem Pluche , qui de aliquibus conchiliis magis singularibus figuram exhibet & declara , advertit illorum Σ Dictionarium nondum esse com etum . Ex Plinio hanc hujus nomenclationis particulam referam . Sunt ' plana concava longa tauata . in orbem circumacta , dimidio orbee. a , in dorsum elota : laesa ruma demiculata friata: pertice muricatim imono , margine in mucronem emisso , foris effuse , initis replicato : jam disinctione Pirgula a , crinita, eri 'a: con Ileuiariis pectinatim dissa , imbricatim undata , cancellatim re-rieulua : in obtiquum, in rerum expansa: de via porrecta sinu io: brepi nodo ligaIa. suo latere connexa, adplauyum aperta, ad buccisam recurva . Nihil dicam de illorum nitore coloribus &Ornamentis . De his legi potest Daniel Bariolus - , qui ea qua

pollebat eloquentia S peritia linguae EzrusCae contexit Corum concinnam enumerationem , quam tamen postquam in longum pertraxit, dolet se deficere a vocabulis, quibus alia a se visa de observata exprimat, concluditque nullum Regem aedes sibi fabricasse , quae pares sint illis . quas Deus construxit pro hoc animalculorum genere , quae diligentior Anatoinia coacta est contemnere tamquam informia .

54쪽

1. c. onchiliis sunt qui adjungunt corpora illa lapidosa is, quae e solo ef diuntur, & Belemnites appellantur propter similitudinem , quam habent cum sagittis , de quibus multi extant Auctores, quorum alii volunt eos pertinere ad genus animalium, alii ad genus plantarum., alii ad illud fossilium . Sed inter animalia & quidem maris a plerisque numerantur , quorum tame aliqui negant esse conchilia , alii vero assivmant & acriter tuentur . Utriusque partis argumenta brevi resert D. M. de Turre ci) pluris aestimans illa , quae negant Belemnites esse conchylia : pro qua tamen opinione est nuper Gustavus Brander in Transectionibus Philosophicis anni 17 4 1 , contendens illos esse talem speciem testaceorum , quae in ignotis nobis maris alicujus vel locist vel profunditatibus naturaliter vivunt , ct cujus aliqua individua in generali terrae subversione ab aquis diluvii huc illuc dissipata , ct in aridis locis relicta induruerunt .

42. Particulare etiam testaceorum genu4 continent & --

ponunt Corallia , Madreporar, Urticae Marinae, Spongiae, ali que similia, quae nequicquam, ut mox planum faciam, Pluche & Jacobus Parmn propugnant esse plantas aquaticas, quemadmodum credita jam olim fuerunt ab antiquis , ut Ovidio ca) de Plinio . Gratis vero Vitalianus Donati in Philosophicis

Dansactionibus eadem vult pertinere ad quoddam creat rarum genus medium inter vegetabilia ae animalia . Equidem sentiam cum Peysonellio , qui ea statuit esse testacea , quae ita multiplicantur , & invicem adhinent, ut similitudinem vegetabilium induant, non secus ac favi non sunt vegetabilia, sed apum opera, quae in ipsis commorantur. In hanc enim ille sententiam devenit ex suis observationibus annorum plusquam triginta ,eainque luculenter exposuit in tractatu manuscripto , quem de hac re dono misit ad Regiam Societatem Londinensem, etsi Gallus ilIe esset. & cujus compendium aliquod habetur in ejus Transactionibus anni 1 sa. Eamdem propugnavit Bernardus Jussieu in Commentariis Academiae Scientiarum ad an

num i Tur. Elem.Phys. eom.4. I. loco. Plin. lib. 3 i. cap.1.

55쪽

num I 74I , ct tamquam certo veram supponit Butantus 1 in sua rasoria Naturali Gallice edita anno Iγος. 43. I. Obiicit Pluche Σ . Saltem corallia Comes Marsilii

extra controversiam posuit pertinere ad genus plantarum ex floribus, quos in illis deprehendit aperto in aere contrahi, in aquis vero explicari.

Resp. illos - quos Marsilius credidit flores nihil aliud esse ,

quam minima animalia , quae in suis tubulis inclusa , cum intra aquam sunt, Aras aliquantulam erumpunt, quemadmodum alii attentius rem intuentes statuerunt. Confirmatur responsio , quia cum certum sit corallia tu eam partem , quae respicit iundum

maris, suos ramos tendere, jam si plantae essent , toto Caelo diastarent a caeteris indubiis plantis , quae ad superficiem aquae as sugunt , & non contra . Rursus dicendum esset Q pposito; illos flores, vel inelusum in illis semen non jam decidere in ipsenta fundum , sed sui sium ascendere , ut iterum aliqua saltem honum pars impingens scopulis vegetaret , reliquis interea ad superficiem aquae assurgentibus. At quis unquam haec observare potuit in illis locis quae corallis abundant. 44. II. Objicit Parson 3 . Non sunt eae productiones e. cludendae a genere Uegetabilium, quae habeant speciem , & ch racteres plantarum : ct contra quas nihil prosertur , quod evbdenter demolistret non posse esse vegetabilia: &quae nullam rursus habent proportionem cum robore & stabilitate illorum animalium . quorum dicuntur artificia r Atqui ita est de controver- 'ss productionibus: ergo .

Resp. cone. ma, ct nego min. Species plantae non habet urru si in corallis, eaque non invenitur nisi in figura externa , quae ramos repraesentat; Nam disiecta quovis modo , ct per micros optum observata nullam organigationem praeseserunt , sed merum insectorum opus apparent, ut intelliget quisque , qui illorum descriptionem S delineationem consideret, quam varii protulerunt, inter quos est citato loco Pluche , & Joaune; Eliis

in Transactionibus 4 cum aliis, quos nominat. Quod vero

56쪽

cilitate insectorum , hoc non favere adversariis ostendit tum exemplum cancrorum, qui quotannis teneri fiunt penitus abjecto duro indumento , quod paulatim renovant, non aliter quam ex durescente per diversa strata expiratione e tum illud mollium animalium, quae in conchyliis vivunt, hoc est dub amplo & petrose cortice, qui circa ipsa concrescit, & quidem in multis sine controversia ex molli illorum substantia , non secus ac vide. mus testas cochlearum restaurari, siqua ex parte frangantur, exsudore illo seu humore , qui ab illis expirat, dc paulatim . durescit. 4s. Sed ut unde digressus sum redeam, quanta rurius est in omnibus aquarum incolis animalibus foecunditas . Evidens est nullum esse anni tempus , quo maria dc flumina suos piscatores non seiulant . Uidemus quotannis certo tempore ingentem fieri piscationem in Mediterraneo thynnorum , alecularum , a apuarum . Novimus in mari Britannico similem harengorum multitudinem e Cimbrico Oceano turmatim aestivo tempore venientem colligi . Appellunt sepe in Europae portus naves ex remotiori Mundo plenae salsamentis praecipue ex Asellis marinis .

quae etsi vili pretio stent pro singulis libris, nihilominus sua insigni copia eorumdem dominos locupletant . Brevius fortasse aestimari potest immensa piscium thecunditas ex numero Ovorum , quae reperiuntur in illis , qui sunt ovipari; Dantur enim aliquae illorum species viviparae, ut Cete , Delphini , & aiiae , quae tamen tu aliarum comparationem & paucae sunt , ct minus multiplicantur, forte quia ad usum & cibum vel nostrum vel aliorum animalium non sunt accomodatae . In oviparis autem fuit, qui

in una tinca IO O o Ovorum numeravit, 2o oob in uno cyprino.

decies & etiam nonagies centena milita in uno asello juxta Regnavitium ci , Sc Pluchem Σ . Facilius numerantur ova testudinum , quia haec molis sunt tractabilis, & ad edendum suavia,& ab iis deponuntur in exiguis foveis, quas in arido maris litore ad hunc finem ipsemet effodiunt, ubi calore Solis spatio dierum circiter viginti quinque excluduntur . Quaevis amem testu-

57쪽

do Lepius singulis annis haec enititur , nec minus quam octoginta, aut nonaginta & amplius singulis. vicibus, quae nisi venato-ν

res antequam nascantur, furarentur , & volucres cum primum

nata sunt devorarent , plus nimio illarum species augeretur . Admiratio , quae ex tantae ovorum multitudine nascitur , illam impedio, quae sponte occurrit , dum ex una parte consideratur vis immensa pistium omnis generis , quibus aquae redundant, &ex alia indoles piscium, qui in mutuam perniciem conspirant, ut vitam qui sque suam tueatur quandoquidem qui mole majores sunt , vescuntur minoribus , . quos proinde persequuntur: qui autem minores sunt, ovis maiorum insidiantur, quae sibi clam subripiunt, & devorant Q Sed nihilomin s semper abundant pisces tum majores, tum minores, nec ita illorum species extinguitur , quia scilicet ea singulis data est foecunditas, quae iblorum edacitatem superat ..46. In genere. tandem.piscium, quae vitam vivunt etiam extra aquam , quaret amphibia solent appellari , multa sunt genera, . &sub unoquoque genere multae species . In his continentura staci. de testudines tam fluviales , quam marinae, & photae .

Harum plures species numerat Jacobus Parson i , quas dicit incipere ab illa, quae non superat longitudinem unius pedis , &gradatim ascendit ad immanem magnitudinem: de in singulis speciebus tantam dicit esse diversitatem.colorum. in villosa ill rum peste , quanta observatut in canibus venaticis .. Mitto huc spectantes Crocodilos , α his inimicos Hippopotamos, &lchneumonas . qui maxime in fluminibus Africae reperiuntur . Inter amphibia numerabo etiam pisces. volantes , quorum nubes quaedam in oceano occurrunt teste Daniele Bariolo 2 . Horum figurami dat Pluche in tabulis , quae pertinent ad dialogum de Piscibus, in qlia videtur piscis alis duabus Praeditus, ex membrana compositis , quibus, tamdiu in aere se sustinet, quamdiu illae molles, quia humidae perseverant..4 . Volatilia habent quasi dominium aeris , quae tanto seditasse numerosiora iunt piscibus , quavita aer amplior est aquis. Sed quis eorum, diversa genera , varietatem , numerum , colino res,

i Parsori. Trans. - ιγ Bart. Ricreati,des Savi. lib. s.

58쪽

res , proprietates , cantus, indolem non ita admiratur, ut postquam multa multi dixerunt, fateantur multa adhuc superesse dicenda . S. Basilius aliquid de illis dicem aggressus profitetur, esse unum idem rommune palucrum nomen , in iras autem diserentias, ct inenarrabilem varietasem. Possunt haec distribui in quatuor classes 4 Prima est de majoribus , in qua Struthio celebris propter texturam , amplitudinem , & pulchritudinem plumarum , quarum usius maxime est in tragicis perQnis , obtinet primum locum, nisi illi hunc primatum serie contendat Cuntur Peruana , de qua alibi a memini . Ad eamdem pertinent Aquilae celebres propter sublipem volatum: Anseres, Anates , Querquedulae , Tetraones propter suam pro libito in aquis& in aere commorationem: Pavones propter pulcherrimam totius corporis Brmam exceptis pedibus, S elegantes pennarum colores admirabili varietate dispositos r Galli Gallinacei propter quemdam fastum S arrogantiam et Falcones , Accipitres. N isi, Hieraces, Milui, Vultures propter figacitatem, qua sibi vietiim ex aliorum animalium came comparant e Alcedines, Ardeae ., Mergi . Corvi marini propter similem industriam venandi pisces , quibu3 vestantur : Gmes propter prudentiam , qua in castris quodammodo manentes se dirigunt & ordinem quo transsimi grant et Ciconiae propter pietatem in suos parentes jam senes: Psittaci propter imitationem vocis humanae: Gallinae propter abdicatam quodammodo libertatem procul a domibus vagandi,

. 43. Secunda est de mediocribus, in qua sunt collambae mansuetae & foecundae et turtures tristes & gementes: Perdices, Phasiani, Attagenae, & aves dictae externae , naeniarum delicite, e Graculi S. Dicae loquaces: Bubones , Noctuae , Ululae per umbras solum volitantes , ct alia. Tertia est de minoribus , in qua aliae laudantur praecipue , quia iucundae palato, ut Turdi, Coturnices, Miliarite,Motacillae, Alaudae et aliae sina pulchrae nussi, it Cardueles & Frin, illat : aliae quia gratae auribus , ut Acanthis έ Innaria, Atrio illa, prie ceteris Luscinia . Haec sub vesperam quamdam quasi musicam , Academiam in silvis aperit, in qua audias suavissimam. voLem

Diuiti sed by Corale

59쪽

Omnis generis modulationes unico hiatu diutissime variantem . Jam ludit & Iartatur: iam gemit & lamentatur : jam ad notas autillimas ascendit, jam in profundissimas dilabitur . Dum crederes ad extremum cantiunculae properare per crispam vocem , audis per aptissimam connexionem proponi aliam novis S velocioribus modis exequendam . Mitto alias multas ex minoribus avibus , quae si minus participant de praedictis dotibus, alias tamen habent proprierates, quibus celebrentur. Tales sunt Hirundines . quae condicta die hyeme appropinquante omnes ab uno loco in alium commigrant, vel illae saltem, quae in Boreali temrae parte Vivunt , absconduntur in caecis antris vel in ipso aquarum profundo, inter se glomeratae , ut reserunt plures Austorosside digni , quos citat Pluche i .

49. Quartam dicam de minimis , in qua collocabo Trochi tum , quem alii Regem avium per Ironiam credo appellant, fusci coloris , incomptis plumis , sed grati cantus: & Trochilum non cristatum , elegans & concipitum anima I: & duas illas species nobis ignotas, de quibus idem Pluche meminit χ r altera Colibrius dicitur, altera avis musca .iColibrius describitur

nobis tamquam miraculum naturae propter colorum venustatem,

qua omnes aves stuperat & propter parvitatem, qua soli avi muscae cedit. Collum habet rubrum . ventrem flavum, alas virides, pedes & rostrum nigra , oculos quasi ex chalybe perpolito, camput viride sparsum aureis punctis , & supra caput cristulam distinctam omnibus coloribus, qui sunt in toto corpore . In multis qui citantur agentes de Avibus, celebratur maximeWillughbius, qui illorum delineationes nativis coloribuq distinctas edidit. Recentius anno i 76o Brisonius eorum volatilium sibi cognitorum , quae aVes dicuntur, ornithologiam edidit laudatam a Tre- voltianis 3 , quam habita ratione Blum ad rostrum, alas, crura , pedes, & pennas distribuit in ordines ais , sub quibus collocat II s genera , & sub his i sco species .so. Terra obvia magis est singulis hominibus. Illa exhibet ubique innumeras animalium species sibi proprias, quas intres

60쪽

classes, quas in totidem mundos dividit Sacra Scriptura i a , dumenta scilicet, Bestias Terrae , & Reptilia . Jumenta juxta

Interpretes sunt animalia grandiora , quae hominem praecipue juvant. in his equus, animal quadrupedum pulcherrimum, qui donec vivit usus priestat ac commoda omnis generis omni h minum ordini , quibus implendis abunde provisum est per multiplicem quasi illorum speciem. Dantur enim equi collo crassiores, amplis humeris , ventriosi, it mediocri statura. His quorum maior copia est , trahuntur vel a sportantur pondera , volvuntur macitiua , ct alicubi etiam Elum scinditur ad semen recipiendum . Dantur contra equi erecti capite, ardentes oculis, leve; collo , agiles incessis, graciles corpore , tenues cruribus.

Hi quibus quaedam Hispaniarum regna, & variae Asiae de Africae regiones abundant , nati sunt ad militiam , ad venationem, ad triumphos , ad pompas Promptἡ enim exequuntur equitis nutus , & vel in hostem irruunt , vel seram assequuntur, vel sibi S sessori plausum artificiose pedes movendo conciliant. Dantur tandem equi proceri corpore , colore insignes, crinibus spectabiles, incessu magnifici , qui e Dania, Hollandia, di aliis B realibus regionibus per Europam sparguntur in aedibus Principum , quorum dignitati egregie inserviunt, quoties urbes pedilustrant. s i. Quid dicam de Bobus, quῖ praecipuuin iunt Agriculturae instrumentum , in qua postquam ab anno tertio , vel quarω aetatis usque ad decimum patienter laborarunt , tamquam rude donatos sinimus libere spatiari per abundantiora pastua , donec pingues effectos e vita dimittimus, decorum quasi sepulcrum in nostris ipsis vitaribus tribuentes , ct ne illorum quidem pellem negligimus , quam in varios ussis convertimus. Mitto boves lacharias, quae concessas sibi, per diem ad pastum camporum herbas nobis inutiles reddunt vesperi commutatas in succum lactis abundantem , quo pauperum mensa si panis accedat, lauta jam est : illa vero diuitum diversis deliciis , quarum lac est primum fundamentum cumulatur r arca tandem domini novis quotidie opibus ditescit propter abundantem butiri & casei mercem, quae intra annum ex illis extrahitur , di sine dubio tanti divenditur ,

SEARCH

MENU NAVIGATION