De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

41쪽

1s DE MUNDO.

no naturae admittantur in omnibus saltem planetis obstat, quod aquae nostrae in orbe Saturni ex calculo Neuvioni i rigesterent, ct in orbe Mercurii in vapores statim abirent . et . Ex hujusinodi conclusionibus circa materiam , qua

constant corpora planetarum abunde consutantur illi, qui metallorum nomina , quae Chymici ad occultandas suas operationes imposuerunt planetis , assirmarunt esse nomina, quae horum naturam declarant L Hinc Solem dicunt esse aurum ignitum , Lunam argen tum , Mercurium hydrargyrum . Uenerem cuprum , Martem serrum , Jovem stannum , & Saturnum plumbum . Nestio quae coloris similitudo inter illa metalla , & illos

Planetas , illorumque numerus respondens numero Planetarum

per adjectum mercurium, qui proprie semimetallum est, confirmavit illorum errorem, qui quando cognovissent dari aliud verum metallum, hoc credo loco Mercurii posuissent et Sed septimum metallum circa annum I I primo innotuit , illud scilicet, quod Hispani vocant Astina dei Anto quasi parvum argentum ex Pinto Meridionalis Hispaniae loco erutum : alii Aurum album, quia per colorem quidem distinguitur ab auro, vix vero per pondus, & alias plures proprietates: alii Aurum laminosum , vel absistutu laminam , quia eruitur in lamellis complanagis consormatum, da quo diligens examen instituit Uilielmus Leu vis insertum in Transactionibus Philosephicis ad a num I s 4 ca , & aD M. de Τurre , qui multos alios de hoc metallo striptores recenset 3 , translatum in sua Physices elementa M. Restat in argumento Cadonici illud de proximitate Lunae

ad Solem, quae universaliter assirmatur major esse illa terrae .

At hoc enim vero nenio, qui penitus hospes non sit in Physica Caelesti, unquam dicet ; Nam novit Lunam in sua oppositione cum Sole semper esse remotiorem Terra. Quod si Adversarius credidit propiorem absblute Soli, quam sit terra , quonam modo deinde credidit debere in Luna esse nives frequentes & tales , quae oculis etiam nudis viderentur Z nisi hoc sertasse intelligat de solis nubibus - Est

42쪽

pROPOSIΤID I. 173e. Est pro similitudine planetarum cum Terra illud etiam argumentum , quod continuas patiantur diei & noctis vicissitudines propter notam in illis circa suum axim revolutionem, quae in illis planetis, qui maculas in disco praeseserunt nobis conspicuas, quemadmodum accidit in omnibus, praeterquam in Salu no & Mercurio , deprehensa est , ut sequitur , Jovis Dies

Martis

Veneris

Lunae

Mino

43. Qua in re quaedam digna sunt, quae animadvertantur. Alterum. quod cum sit in Luna tam lenta circa suum axim revolutio , fit quidem ut per dimidium mensis sit ibi dies , & per reliquurae, nox , quin tamen unquam accidat nox concubia, qualis in terra, propterea quod Terra lucem emittit per reflexionem in Lunam juxta V histonum ci) quindeclupam illa , quam Luna ad nos reflectit . Alterum, quod dies Jovi assignata, sive ejus supra suum axim integra vertigo ita compleatur spatio decem circiter horarum, ut harum dimidium semper sit dies, de reliquum sempernox ; Quod suadet directio macularum . quae in Jovis disco ob servantur , ex qua apparet ejustem axim esse in quovis Eclipticae loco ipsi perpendicularem , adeoque ipsius aquatorem directe semper illuminari a Sole . Atque hinc sequitur non contingere intra annum proprium huic Planetae , qui ex duodecim n stratibus componitur aliam in ipso aestatem , nec aliam hyemem , nisi illas quae proveniunt ab eiusdem excentricitate , per quam modo est aphelius , modo perbielius . Comperta tam inmgnis celeritas in vertigine Jovis sussicit rationem communiter acceptam de figura sensibiliter elliptica, quae in illo apparet ita ut major axis sit secundum ipsius Aequatorem , di juxta Shortapud de la Laiade ch) sit ad minorem ut I 4 ad I 3 , quemadmodum de terra compertum est illam oblongatam esse ad aequat rem , de compressam ad polos. Tertium animadversione dignum D a est,

43쪽

est , quod constat, circa Iovem ipsium revolvi quatuor Lunas ,

quae maxime opportunae sunt, adnotante Cheyne i , ut co pus Joviale tanto majus nostra hac tellure , Sc quod in sua a So-xle distantia habet circiter vigesimam quintam partem. caloris , quo nos a Sole fruimur , postit retinere fluiditatem in suis humoribus, fluminibus, & oceanis sibi propriis per vehementiores fluxus & refluxus ex Lunarum attractione provenientes, & recipere aliquod lucis & caloris augmentum . Remota enim est per celerem illam supra suum axim rotationem diuturnitas noctis, ct ex multis illis Lunis tantae amplitudinis , quanta est uostrvi, haec terra ad diversas ab ipso love latitudines, collocatas , adest reflexio copiosior lucis . Similis animadversio habet locum etiam in Saturno , de quo etsi non constet an supra sirum axim convertatur, attamen hoc de illo pariter ex analogia concludAtur . Atque ut pro Ra a Sole distantia omnium maxima reciperet aliquod lucis & caloris incrementum , creditur instructus

quinque Lunis, & atulo illo anulo ipsium ad magnam distantiam circumambiente

3 I. Tandem non est omittendum, quod a Planetis, sicut a terra nunquam Sol plus nimio aut distans esto aut proximus. Quippe praeter vim, qua singuli tendunt in Solem. , manifestant eam sibi impressam celeritatem in diremim , quae opportuna est ad describendain circa Solem orbitam mediocriter ellipticam ,

omnium aptissimam ad illarum diuturniorem conservationem .

quia hoc modo , ut distinctius animadvertit Derhamus et , non subjacent tantae illi caloris & frigoris varietati, quantae obnoxii sunt Cometae nunc Soli proximi , nunc vero ab illo remotissimi. Ex tanta planetas inter & tellurem simii tudine quid comjici aut inserri possit, alii viderint. Equidem habeam prae oculis , quod Sacra Scriptura concludit . postquam meminit de quibusdam praecipuis partibus hujus mundi, de effectibus materialibus , quos observare possumus , 3 multa , inquit, abscondita

sunt majora bis , pauca eη- pidimus operum ejus , quae verba intel-

44쪽

intelligi apte possimi etiam de iis, quae sunt in tot corporibus caelestibus per Caelorum spatia dispositis , quorum aliqua magnitudinem habent procul dubio majorem nostra hac terra , &de quibus illud sine controversia est, non fuisse ibi collocata ad hunc dumtaxat finem, ut nos aliqua illorum a longe videremus, aliqua vero solum post inventa telescopia aliquantulum, detegeremus,. etsi nunquam, ut ait De rhamus , i quicquam de tuis decerni φημι, nisi per revelationem , pel per instrumenta longa perfectiora tuis, quae inque ad haee tempora habemus . Qui cunia Cornelio a Lapide 1 laudata verba interpretantur vel de A gelis, vel de iis , quae praeparata sunt Beatis in Caelo , illi transferunt ex improviso sermonem,quem Scriptura antecedenter habuit de rebus materialibus , & ordinis naturalis , ad immateriales & supernaturales . Dum addunt ab illis verbis significari ea etiam , quae in maris & terrae visceribus abdita sunt , & quae apud exteras gentes nobis incognita latent. nescio quo fundamento arbitrentur in. his locis contineri aliquid praestantius spe, ciebus plantarum & animalium vulgo etiam cognitis , ita ut verum sit majora his abscondisa 6se . Dum tandem volunt per ea verba indicari novos in infinitum mundos, quos Deus creare potest , vim inserunt contextui , in quo cum sermo semper fuerit de existentibus L importune creditur concludere cum possibi, Iibus

Argumentum a numero corporum caelestum . 32. o Ropositio declaratur a numero corporum caelestium , SEx quidem illorum, quae sunt maiora , omissis scilicci planetis & illorum Satellitibus. Hic numerus uno verbo dicitur nobis innumerabilis . Nam etsi post Hipparchum , qui primus ain te Christum numerare caepit stellas , earumque loca determinare , ut antiquae ae novis . quas ipsemet observavit suo tempore , disice merentur facilius & securius in posterum , multἱ circiter

45쪽

so DE MUNDO.

quadringentas determinaverint esse illas , quae oculo nudo distinctim supra nostrum hemisphaerium conspiciuntur, ad quas pertinet Stellarum divisio in sex diversas magnitudines r oculo vero armato ultra 3 ocio non procusserit FIamsteedius ci , a quo hujusmodi catesogum ultimo habemus abundantiorem caeteris, qui ante ipsum dederunt , quos nominat molfius Σ , qui tamen numerus videtur facile augeri posse per aliquam methodum ex iis , quae nitide habentur propositae a Pallo in Commentariis

Trevolitanis 3 ; nihilominus qui illas per Telescopia inquirit,

non jam myriadas, sed centenas myriadum 1nyriadas detegit: neque in his illarum multitudinem sistere certi sumus, cum non dubitemus instrumenta. quibus utimur, apta non esse ad subjicienda oculis, quae in quavis distantia sint posita . 33. Pro hujusimodi stellis, quae Telescopio deteguntur facilius reperiendis vel designandis maxime utilis accidit illa totius

Caeli vetus partitio in aliquot numeratas partes,quas Asterismos seu Constellationes vocant, quia sub certis hominum brutorum aliarumque rerum imaginibus magna ex parte confictis arbitrario vel ridiculis de causis , comprehensae fuerunt plures stellae omnibus visibiles, de quarum aliquibus fit mentio etiam apud Job 4 . octo olim supra quadraginta ex his numerabantur, scilicet incipiendo a Polo Arctico, Ursa minor, Ursa major , Draco , Cepheus, Cassiopea , Andromeda , Perseus , Auriga Corona Borealis , Hercules , Lyra, Cygnus, Ophiuchus. Ser pens , Sagitta , Aquila, Antinous, Delphinus, Equuleus, Pegasus, Trigonum Boreale, Aries, quod signum est primum ex illis , quae dicuntur Zodiaci , ct duodecim sunt cum eo ordine se consequentia, quo iam illa refero,Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra , Scorpius, Arcitenens , Capricornus, Aquarius, Pisces , Cetus, Orion , Eridanus , Lepus, Canis major , & minor , Argo navis, Hydra , Crater, Corvus, Centaurus, Lupus, Ara, Corona Australis, & Piscis Australis . His post apertam ab

annis circiter trecentis expeditam navigationem in aliud terrae

hemisphaerium, additae sunt hae duodecim, Pavo, Grus, Mucan, Phoenix, Dorado , Piscis volans, Hydrus, Chamaeleon, Musca,

46쪽

Avis indica , Τriangulum Australe , & Indus. Atque cum inter hos Asterismos multae aliae reperirentur , quas insermes nominabant , scilicet sub nulla lamna , seu figura comprehensas, ideo recentiores aliqui celebres Astronomi alios addiderunt , cujus modi est Quercus, seu Robur Carolinum complectens stellas inter Argum navem , & Centaurum , additum ab Hevelio, & sic ab illo appellatum, ut gratificaretur Carolo II. Britanniae Regi ,& simili jure Bari schius , de Hevelius designarunt Cametopardum, Monocerotem, Leonem minorem . Lyncem Canes venaticos - Ex his maximi olim usus erant duodecim signa Ζωdiaci, utpote quae distinguunt viam, quam Sol tenet intra annum , & quorum observatio primis post diluvium temporibus monebat homines de tempore, quo diversos fructus colligerent, vel his aut illis exercitationibus se dederent, ut non semel animadvertit & declarat Pluche i - Eadem designari jam solen; per hos characteres Y,Η, Π, π, Ω, ais, Ex quibus octo praeseserunt statim imaginem signi, unde illis

nomen factum est . Primus enim repraesentat cornua Arietis: secundus caput bovis et tertius prout olim designabatur, cornua geminorum haedorum sibi ex adve rso posita , quandoquidem signum Gemini olim pingebatur per duos haedos: septimus exhibet Libram: octavus Scorpionem vel saltem armatam ipsius caudam: nonus Sagittarii instrumentum : undecimus decurrentes aquas, sive Aquarium et de duodecimus Pisces.

34. Per hujusimodi asterismos , qui omnem stellarum multitudinem comprehendunt, facile certiores reddimur de iis, quae de novo detegantur , ut de illis 36, quas Galilaeus monuit in suo Nuncis fidereo ope Telescopii se reperisse in Pleiadibus pneter septem illas oculo nudo visibiles, quibus Pleiades constant, vel de i88 , quas Rheita χ testatur ibidem se numeras. se : & de illis , quas idem Galilaeus in ense de cingulo Orionis numeravit usque ad 8o : S de a i , quibus nebulosam capitis ejusdem Orionis constare dixit: & de a a, quas Hugenius ibidem

47쪽

31 DE MUNDO.

dem deprehendit : & de et coo , quas in toto orione Rheita numeravit. Viam Iacteam multorum opinio est splendore sito a caeteris Caeli partibus distingui propter congeriem plurium fixarum , quae ibi ad varias distantias distributae sitim, a que illos laudant, qui id jam olim apud Manilium suspicati fuerunt si . . Dense se uarum rurba corona Contexit flammas , ct crasto lumine eander,

Et fulgore nitet collato clarior orbis. Idem coniiciunt alii de aliis stellis, quae Nebulosae communiter appellantur, ut de Praesepi in Cancro, de illa in aculeo Scorpii.& de alia in oculo Sagittarii, postquam aliae, quae olim habebam tur nebulosae, deprehensae ex di sits simi esse complexum Stel

larum.

n. Huiusmodi stellis, quae ita fixae in Caelo sunt, ut semper possint conspici, addantur il lae non paucae, quae Fixae tem porariae appellari possunt, quia nihil habent, neque de Planetis neque de Cometis , sed aliquamdiu videntur , aliquamdiu occultantur , & ut plurimum paulatim evanescunt. Celebris est multorum scriptis maxime Tychonis Brahaei illa, quae in Cathedra Cassiopeae ad novembrim anni Is a primo apparuit immobilis Stella superans sub initium in splendore & magnitudine Lyram ct Sirium , quae gradatim tandem evanuit mense Martio anni Is 4 ; & nunquam amplius deinde visa . Mirabilis etiam est illa , quae in collo Ceti post Joannem Phocylidem ΙIoloaldam in Decembri anni i638 diligentius coepta est observari , quae intra dies 33o, modo major ac lucidior, modo minor & obscurior etiamnum deprehenditur reserentibus Bullialdo , Ι evelio . Cassino , aliisque citatis a Niev ventitio et , S Wolfio 3 , qui meminit de aliis, ut sunt, novis stellis: quibus addo histonum iterum iterumque de his agentem , cuius etiam

opinio est, has esse Stellas fixas similis naturae cum Sole nostro , in quarum stiperficie concrescant tantae iaces , ut illarum adspectum nobis vel partim , vel omnino , Vel ad tempus breve , vel ad longissimum auferant, quemadmodum in Sole nostro vide

i muso innis lib. i. Astron. 9 his. Prael. Astron.ς. pag. I. 1 Nievv.The. Relig. Phil. Contem. Id. Astron. Princ.Par. s. Cor d.

48쪽

mas per Gle pia coalescere aliquas maculas, quae ipsius pa rem aliquam modo majorem modo minorem nostro adspectui subripiunt. Hanc opinionem sequuntur etiam Malebranchius ci & orlandus Σ) , qui determinate deinde loquens de Stella iucollo Ceti 3 putat probabilius esse illi contigisse superficiem magna ex parte insectam maculis , quae dum ad nos obvertitur in per suam circa proprium axim revolutionem, necesse est ut totam stellam reddat nobis invisibilem . Wolfium ex dictis supra , Se alii sitspicati siunt, hujusm3di novas stellas esse Cometas alicuius fixae, qui in maxima distantia ab illa tunc sint, quando nobis apparent. Alias de iisdem opiniones, de quibus tot tantique Astronomi citati a Dethaino 4 , & Wolfio s) post Ricciolium loquuntur, apud hos ipsbs invenientur. Interea oculis ipsis subjicitur , Drimo quidem a nobis numerari non posse Stellas Caeli , ut Scriptura dixit, Enumerari non possumseliae Caeli , & alibi , ) Lnspice Caelum , ct numera Stellas , si potes , quae in seni literati sumi posse ac debere iure post similes animadversiones concludit Ricciolius 8 : Secundo vero solum Deum illarum Creatorem non modo hunc numerum nosse , sed quidquid singulis proprium est penitus intelligere juxta illud , quod scriptum est , ς τι numerat multitudinem Stellarum , ct omnibus

eis nomina Bocat: Tertio tandem obrui mentem nostram consid ratione Potentiae Dei ex iis solis operibus , quae confuse intelligere possumus.

Argumentum a dispositione corporum Caelestum. 36. 3 Ropositio declaratur III. a dispositione hujusmodi cor L porum . Illa in iis , quae subjacent nostris observationibus , cujus di sunt Planetae talis est , ut omnium opportuitissima sit. Planetae enim qui maiori mole sunt, ad majorem a Sole, E circa

49쪽

34 D E MUNDO.

circa quem revolvuntur distantiam positi inveniuntur, ut ad ombitam suam peragendam latior etiam campus concederetur. Rursus singuli tendunt in Solem eat vi, quae est inverse, ut quod ratum ipsbrum mei distantiae a Sole , quae utpote conjuncta

cum di rinione iisdem eodem tempore immessa in directum sa-cit . ut ipsi describant lineam circa ipsiim Solem . quae in seipsam redit, & tempus quod insumunt in hac linea integre d scribenda , invenitur constanter esse ut radix quadrata cubi distantiae illius a Sole , in qua singuli sunt. Praeterea linea haec , quam describunt, ellipsis quaedam est. in cuius alterutro isco Solveriatur : Quod in causia est , ut illorum diametri intra unam ..ipsbrum periodum semel appareant minimae .cum longius distanta Sole , & semel maximae, cum omnium minime distant. Elliptica autem orbita illis data est, quia ut ait Derhamus I , gruentior haec est vel ad illam agendi potentiam etsi instrumentalem di passivam , quae data est materiae, vel ad illas , quas statuit Deus leges , juxta quas singulae partes materiae in singulas agerent; In hypothesi enim , quod orbita illis describenda comstituta fuisset circularis , periculum erat, ne brevi per spiralem vel a Sole abirent in infinitum , vel in Solem ipsum inciderent. Eademque ratio ab eodem Derhamo assertur de electa ea gravistatis lege in materia, quae esset in ratione reciproca quadrati distantiae ipsius a centro , in quod dirigeretur , cum posset eligialiqua alia ratio , quae excogitari potest , ut ratio inversa cubi , vel alterius cujusvis potentiae . Atque hae leges non solum obse vantur in planetis primariis circa Solem se moventibus, sed etiam in secundariis, cujusmodi sunt unus Terrae. quatuor Jovis, &quinque Saturni satellites . ordinatissima haec dispositio corporum caelestium , quae nostris oculis su dista sunt, arguit ordinatissimam pariter esse illam, quae est in aliis omnibus, quorum t nuis selum apparentia nobis concessa est, cujusmodi sunt Stellae

fixae. Quod enim nobis nullo ordine per Caeli spatia dispersae videantur , non alia nascitur de caussa , quam ex eo, quod extra

locum consti tuti simus, ex quo aptitudinem dispositionis illorum possimus contemplari. Non aliter ac quae oculis praeclaram sui speciem praebent militum acies, si ex opportuno loco inspiciam

50쪽

tur, eaedem nihil nisi confusam multitudinem hominum apparent iis , qui ex minus Commodo loco eas prospiciant.

Argumemum a numero Bruta um.

3 . D Ropositio declaratur IV. a numero animalium Bruto- rum, quae in hac nostra tellure observantur. Horum singula etiam omnium minima, ct a nobis nihili habita Philosophi omnes cum S. Augustino i fatentur esse quid essentialiter per sectius Sole & Stellis ; Hae . enim corpora sunt inertia , at unumquodque illorum habet in se principium activum . Horum autem multitudo & varietas tanta est , ut ad illorum minus incompletam cognitionem acquirendam, & ιacilius retinendam distribui soleat ab Authoribus in certas quasi legiones & cohortes. sicuti nuper serit Joannes M.de Turre in Tomo septimo suorum Elementorum Physicae anno I 68 Neapoli edito cum opportunis multorum Iconismis. Illa incipit a tali brutorum genere , quod proxime accedit ad plantas, & infimum genus est, &in illud desinit, quod propius. ad hominem accedit gradatione

etain tenui, ut specierum proximarum discrimen fugiat attentionem nostram . Ita animantia quaedam rupibus semper adhaerescunt , a quibus divisa statim moriuntur : alia stat quae sensum dumtaxat tactus & gustus praeseserunt: alia etiam auditum: alia olfaetiim et alia etiam visum . Sensus autem hi incredibilem habent in illis graduum diversitatem , ut nihil dicam de variet te sensuum internorum , qui sub nomine instinctus veniunt. 38. Porm tria elementa, aqua, aer, & terra, sunt triplex quodammodo aerarium , in quorum mnoquoque Mundi creator Deus constituit tria animantium diversa genera , sub quibus tot species continentur, ut illarum numerum nemo mortalium adhuc fuerit assequutus. Pisces dicuntur aquarum incolae . Sacra Scriptura illos vocat Σ reptilia , & de illis pronunciat, Illici in mari reptilia, quorum non es numerus. Quot enim sunt di-

SEARCH

MENU NAVIGATION