Beati Iustini philosophi & martiris Opera omnia, quae adhuc inueniri potuerunt, id est, quae ex regis Galliae bibliotheca prodierunt. Ioachimo Perionio benedictino Cormoeriaceno interprete. Eiusdem Perionii in multos eiusdem Iustini libros obseruatio

발행: 1554년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

1a. IOACH. PER. OBSERVATIONE s

milesque hominum leges proferat re obiiciat,&c. Occupatio .Dixerat latores legum non este iniustos, nec iniuria punire eos qui leges violent: quo loco quoniam aliquis ei occurrere poterat, obiiciens leges hominum contrarias, praesertim in diuersis regionibus, quarum aliae leges probarent, quas aliae improbarem, contrariasque approbarent,ex quarum discrepantia alterutrarum latores iniqui haberentur necessario:occupatione respondet, eas demum leges iustas esse quas recta ratio probauerit, eas etiam iniquas & vitiosas,quas eadem repudiauerit. cn i M. τρῖς τὲς vim α - , &c.id est. Itaque a me quoque,&c. Concluso hu: ius occupationis, per transitionem.

P, &c. id est. Hoc quidem constat, &c. Disciplinam rcligionemque christianam praestare humanis alio ducto principio docet hoc loco communi. Quae

disciplina maiore ratione inuenta & instituta est,ea est praestantior. Nostram ergo disciplinam caeteris praestare docet, quod cum eae omnes quae praeclare a philosophis inuentae N institutae sunt, parte quadam rationis adhibita inuentae sint, nostra a Christo qui ipsa tota ratio est, nostraeque salutis causa venit, est instituta. Hic locus est, in quo, viam edixi hoc nome MDe non recte nec sermo nec verbum dici potest, sed ratio. Ait enim quicquid philosophi lator que legum praeclare locuti sunt, α inuenerunt, id ab eis elaboratum esse κν λόγου ειεργGρ- ωe, id est . parte rationis, id est, inuentione Acontemplatione. Sed quoniam non omnia ταῶMγου ἐμωυ, ,ορεῖ Diςῆ, id est, quae sunt rationis,qui Christus est, cognita habuerunt, re quae sequuntur. Corruptus est autem hic locus, quem sic corrihemus,c γ -- Φωέταδ ημαe Di πν γεγενMM. ὀ A μέμναριατύρροωλM κρατὲς si fra e α ε ῖα, ci tWras .cμβαλ ρ τῆς πιλαίας. ηρα ομηρον,&c. id est,cum ipse daemonibu , improbis & qui ea gessisserat, quς poete memoriae prodiderunt,e Rep. eiectis,& Homerum,& quae sequuntur. Laudat & in hac defensione & in posscitore ita Socratem ut eum in numero bonorum ducat: quod dubium est , quemadmodum etiam id quod paulo ante de Heraclito Musonioque dixit. Quod autem ait hoc loco de Deorum sue iis monum ex rep. eiectione, Homersque Maliorum poetarum detestatione id scriptum est apud Platonem cum multis aliis in libris tum in iis ui scripti sunt de Republica.

parentem & estectorem uniuersitatis huius, dc inuenire dissicile est,& quae sequuntur. Haec sunt in Tim o Platonis,sed paulum comutatis verbis. Est enim ita scriptii ,τὶν AsB munia καὶ πιά in is A isum me Getan ce Ap. Mil si ρότα sie -πις αδ οπμ λεγup. x eis. .st γοωec ii,&c. id est. Christo autem, qui etiam Socrati quadam ex parte cognitus est :& quae sequuntur. γ A differentibus. Comparat Christum Socrati, atque adeo anteponit, quod Socrati daemones improbos repudianti, hominesque ad ignoti Dei notitiam cohortanti nemo ita voluit credere, ut pro eo decreto, mortem oppetere vellet: Christo autem homines multi non solum docti, sed etiam indocti Deum verum pr dicanti ita crediderunt, ut nullo metu, nec morte deterreri potuerint. THAtixo xuri me e m icthi .m,&c. id est. Quin etiam illud Xen phonteum nunc contra Crescentem.& quae sequuntur. Defendit hoc loco Christianos, qui omnia quae hic praeclara habentur, contemnerent ac pro nihilo putarent, ab honesto, & virtute, qua qui praediti esse velint, exemplo quod Prodicus de Hercule ut est apud Xenophontem in Cyri πυδία scriptum,finxit, omnia voluptatum generaspernere, asper ue omnia aequo animo ferre debent. Quasi diceret, Non solum nos Christiani ita docti sumus,ut virtu tis causa&nomine voluptates omnes fugiamus,grauiaque omnia perseramus, sed omnes etiam qui & virtutem amant, & vitia oderunt. λαι- ' ex xcita meta σμεθα. si si mra situ in νολα, &c. Haec verba Iustini sunt, induta Christianorum persona loquentis. Itaque sic malim conuerti hunc locum, Om-ncinque hominem, qui fugiat ea quae bona & praeclara videntur, α quae dura stulta que habentur, sequatur, beatam vitam adepturum esse certo scimus. αλγα stulta dixi , cum etiam a ratione aliena α absurda dici possit. Mihi traiectum videtur verbum hoc

52쪽

est, cum ε*αγη, id est, dixerunt legendum sit. Hoc autem totum, ines, in αθλου δὲ πιθροί mali corruptum est illud quidem, sed quomodo corrigendum sit, non possum dicere. Legendum est autem hoc modo potius, Min Q H ω p Ἀπαθλου, si mo do Mλου legendum est. Corrupta est etiam proxima haec Verborum circumscriptio, mr xs οἰμῶ κν Σιτροxtili,&c. Legendum arbitror pro,M Iaut ad ελiων- α reseratur. sip ἔ 5m, id est , distrahunt.

τις γαρ *iλέει Θ , &c. Corruptus est etiam hic locus quod ex Aetiam coniunctione intelligi potest. Itaque in secundo membro pro γε, legendum arbitror. nihil enim praeterea possum dicere. Hoc loco exponit Iustinus se Christianorum virtute dc patientia, cum Platonis disciplinae se dedidisset, adductum, ea repudiata se ad nostram

transtulisse. πιὼγ γαρ χα- φυὰ αυπι δ aAα Δ υλνγ D,& c. id est. Cur enim non etiam in bonis esse profitebamur,&c. Firmissimum est argumentum, clim ea quῆObiiciuntur, eorum qui ea obiiciant, exemplo defenduntur. Obiicicbant Gentes Christianis, hominum caedes & immolationes, virorumque inter se cocubitus,quae quidem omnia Gentes eorumque dia faciebant. Argumentum autem hoc ita tractari potest. Quod nobis obiicitis, nos& Domines occidere & immolare, virosque cum viris,ac cum mulieribus impune misceri, id possem vesro deorumque vestrorum exemplo defendere. Quoniam autem & haec ipsa, Sc eos qui ea fecerunt atque imitantur fugiendos censemus, in odium incurrimus, sed negligimus, quod Deu testem rustum esse scimus. Δὶ Mγοῦν ,

quod est praeteriti impersecti temporis modi indicandi, profiteamur etiam per subiungendi modum dici potest. ci A Mu xia me ta. σοι iκi φωνοῦ, dcc. Qubd si quis nunc etiam esset,&c.) Habet hic locus speciem quandam prosopopoeiae. Non intelligo quid hoc loco velit. Si enim hoc dicat,

siquis Christianus tum talis fuisset, eum ex loco excelso clamaturum fuisse, id quod ait culpandus suisset. Nam fuisset in culpa. Deinde cur ille potius hoc obiiceret,quam caeteri qui ei culpae affines non essent Itaque locus mihi corruptus videtur. Mu' ὐμῖς γοα- πιλήψοι me γ υμε δnecta,me θε ναι S Bi Minoii, &c. Quare a vobis petimus, ut subscripta sententia & approbatione vestra, libellum hunc in lucem proferatis,&c. Peroratio est per deprecationem cum eorum fere omnium qu dicta lunt, enumeratione. Est au te magna ex parte corruptus hic locus usque ad extrema orationem, a me autem qua potui diligentia emendatus. Vbi est scriptum, δὸ uis*υm, &c. legendum est, F , quod satis declarat verbum infinitum aura, quod sequitur. Illud autem, s-ὐκ Giς- ω,dcc.sic legendum est, mea sententia,/SE',ἡμο ν,ος ὐκ

ictu. Si quidem civ iungi vult cum verbo infiniti modo, dc verbum α&ς 'αι atque accusandi casus hi,ῆς,&c. M. arbulo, me, vel Ui-ας desyderari significant. Mulibdifficilius corrigi potest hic locus,cacis ηπι με, ωt ut m IK lmi, οῦ δεσμα , ἀDeest quidem verbum, ad quod hi dandi casus, usui imbui iri, dc accusandi casus hi , Θανοιαν Aqua, & a vi ridi . pertinent, id est, quod hos sibi casus tribui vult: sed quodnam illud sit, ignoro . Nec solum verbum

deest, sed etiam Sm,vel similis coniunctio, propterea qubd OL G ad κα β, it ali infinitimodi verbum reseratur. Itaque sic corrigi hunc locum recte posse arbitror, ry, οἶκαὶ vel si in κραν,&c. Illud autem quod sequitur de Simonis disciplina, siue doctrina, καὶ is εμπῶεειῶ ἔΘxa αμβοῦς uia. πλαί, zis Maera δεδεγμαῖe, Racri peρνου , quorsum a Iustino positum sit, nescire me profiteor, cum ita male cum superioribus. dc posterioriabus cohaereat, ut additum ab alio potius,quam ab illo positum esse videatur. In proximo ambitu orationis, cuius principium est, is si i ει ις--κμ et .

in suturo indicandi modi legendum esse mu&μεθα quod paulo pdsi sequitur, declarat . Paulo post sic post tertium verbum adhibenda est distinctio. u μὴ, κἀυ Σωπι-

53쪽

14 IOACH. PER. OBSERVATION Es

Nοις υὰωλωνιδε aie,&quae sequuntur. Est autem correctio quaedam eius quod dixerat, disciplinam nostram praestare humanis omnibus , id quod paulo ante docuit. Nam si μου. idem eis cit,quod illud nostrum, Sin minus, atque A coniunctio AG superioris membri respondet. Σωταδουα porro sis saxm vocat disciplinam impudicam Sotadis poctae. Erat autem,ut ait Suidas,Cres Maronitanus poeta Iambographus:scripsitque impudicos libros de foedis puerorum amoribus, in iis Priapus quidam inscri- tuus. Philaenis etiam mulier fuit impudica. Paulo infra μή vel V nestatio deest, & tia vel ε α pro L. lesendum est, hoc modo, - ληπιυ με λι ρ, csili εσῆμνειη, vel ἔμι. Nec vero πηα Ια ς & MONmυIάμνοi participia prioris definiti, bene cohaerent cum reum a M verbo suturi temporix, legendumque mihi videtur necessarib in praesenti, Rei ζοντες.&Mutuas μυοι. Dicimus enim, si v si αὐτ μ αμ. Adhuc ossicium suum pollicitus est &detulit inebque se sere dixit, si Romani principes atque Senatus librum hunc subscripta sententia sua, in lucem proferri velint. Ex quo quod nam om-cium illorum sit, extrema eaque breui verborum comprehensione concludit. Est autem corrupta sic,ut vix emedari corrigique possit. Mihi ἡμῆς per ν male scriptum primum videtur, deinde υμmpin patrio casu legendum: avra enim clim est ossich,quemadmodum apud nos, sic apud Graecos cum illo casu iungitur. Atque hae quidem perspicuae veraeque sunt correctiones. Quae autem adhibenda sit huic toto, σὲ etii μκ να, non perinde facile est iudicare. Mihi quidem Θαλ ηελθον legendum videtur. Neque enim Grip εο sp recte legi potest, siue ad primam personam,id est, ad Christianos referatur,siue ad secundam, id est, ad Romanos. Omneis quidem intelligere arbitror, quam corrupta δί depratiata si cum haec oratio tota, tum principium eius & peroratio. Sed tamen peroratio ipsa alio etiam modo corrupta mihi videtur, id est, circumstriptionum traiectione. Illud enim, ἐρωγ si uine λ' Myγvum , cuius extremum verbum est legendum est post haec verba, ἡκ ἔsi ις α quae sequuntur usque ad hoc, γε

54쪽

M EIUSDEM PER IONII IN

POSTERIOREM IUSTINI PRO

CHRIsTIANIS APOLOGIA M, obseruationes. τίτω A O A Manlio M. Rou ia, de caetera, id est. Apud Titum Aelium Adrianum Imperatorem, Antoninum Augustum Caesarem , & caetera. Nostra consuetudo solet magistratuum sue honorum nomina extrema dic re , id est, omnibus praenominibus, nominibus, de agnomini bus postponere: id quod hoc loco obseruaui. Sunt autem haec Titus Aelius Adrianus Antonini pu praenomina , quae Adrianus Imperator a quo adoptatus est , habuit. id quod commemorandum censui, ne qui hanc orationem apud Adrianum Imperatorem a Iustino dictam esse existimet. Atque id declarat eiusdem Adriani Epistola, cuius exemplum oratione hac extrema Iustinus subiecit. Dandi casu sta accusandi cum apud praepositione mutaui, propter sermonis nostri consuetudinem. ex ni, quem Augustum dicimus non tam ab augenda Republica quam a sanctitate de cultu, Graeci vocant. Templa enim augusta sacra dicuntur . Itaque Cicero haec duo verba, augustum de sanctum solet coniungere. Si ad verbum exprimamus αβα est uod in titulis quos vocant, colendum dicunt , sue Venerabilem aut veneranum , siue etiam reuerendum, a verbo quod significat venerari, colere. Ec quia ea quae digna sunt cultu & veneratione , sancta sunt Sc religiosa, factum est ut augustum pro sancto dc sacro coeptum sit accipi. p . vi nimir*c Ἀ- αν G1ωnitIlli τε ποιημα, sine distinctione mii legendum arbitror , dc caetera separatim, quod paulo ante dixit , en ' M - - ους γίνως k,Θρύmili, de caemtera. id est. Pro iis quos omne genus hominum, & caetera . Cum enim fatea tui se pro iis dicere quos iniuria omne hominum genus odit, dc calumniatur, pro Neapolitanis etiam significat se loqui: Cur erso eorum Moert se secisse diceret ne, σφίνη de Met vIlla pro eodem posita existimo non eἰ υIip pro postulatione dc deprecatione. Erunt fortassis, qui illud, λάς - -ττὶρ γέ- σειρ ὰ Θρωπων , ad Christianos volent pertinere. Ego quoque poste non nego, sed idem recte etiam posse ad alienos religionis nostrae homines accommoda ri , confirmo , Ut Ag. του γίνους ad μασουμενων pertineat . Hoc loco licet mirari , cur hoc totum contra consuetudinem oratorum ante principium orationis posuerit : illud etiam quaerere possiimus, utrum hoc ipsum in orationis principio pronunciauerit eam enim ipse dixit ut ni sp x imp nomen declarat γ an ea iam dicta addiderit. Si enim pronunciauit, non usus est hoc verbo Ni mi O , quod est praeteriti temporis. Nam si illud verbum praeteriti temporis dixit, Mposuit, quoniam tum falsum erat quod significat, falsum pronunciauit. Itaque miουμία dixisse, si modo ea verba principio totius orationis ab eo prolata sunt,

videtur.

me ἀλκAiαp ευαελ η Isre eue, Μυν- θι hi Ma sme θ ό M se υ rit 3- ρέua, de caetera, id est. Iis qui vere ph δc philosophi sunt, ratio praecipit ut verum Vnum colant atque ament, Sc quae seqlluntur. 3 Exorditur a sententia quae vim locumque propositionis maioris quam vocant, obtinet. Sumptio enim est illa quae

paulo post sequitiir , Vestrae quidem religionis , de caetera. In propositione ponit iis qui vere pij dc philosophi sunt, cui opponitur id quod de Romanorum

religionis doctrinaeque opinione in sumptione dicit. Contraria enim sunt, aut

55쪽

s6 IOACH. PER. OBSERVATION Es

quasi contraria, vere esse pium atque philosophum, Sc talem esse sola hominum opinion: Non dicit Romanos sola opinione quae ubique peruagata sit, esse in Deum religiosos, atque bonos & doctos: eorum enim animos a se prorsus abalienasset: neque eos re dc veritate esse pios, ne assentari eis videretur, quod est a vere Christiano alienum: sed num tales re & veritate essent, quales haberentur, in causae huius exitu perspicuum futurum.Ita dc a persona iudicum beneuolentiam comparat, dum de eorum religione, iustitia,atque plutosophia ubique magna esse dicit opinionem,& a sua, dum se assentandi causa venisse ad dicendum negat. Quod multo etiam euidentius de larius postea facit, dum non sold in se non recusare dicit, quo minus Christiani si criminis conuincantur, afficiantur suppliciis, sed etiam, ut hoc faciant, rogat. Rursus a sua persona conciliat animos iudicum, dum ab eis petit,ne ex veteri opinione, quae eorum animos occupauerit, aut hominum placendi studio, aut aliquo animi impetu ducti,

iudicent. Commendat enim virtutem Sc mores suos. Quin etiam a persona iudicum, beneuolentiam comparat, dum eos officill commonefacit. Me tum vero dc terrorem

iniicit iudicibus, dignamque homine Christiano libertatem dc conscientiam ostendit, dum & Christianos a quoquam malum ullum perpeti posse negat, nisi maleficia conuincantur, & illos quidem interficere posse fatetur, sed nocere non posse. Principium hoc diligenter obseruandum est. Continet enim officium & boni viri in reddenda vitae ratione, & iudicis in serenda sententia. Sed magnam vim habent ad persuadendum quid faciendu i sit, officiorum personariamque inter se comparationes. ἔρηγως Erasini: in παλαIli , Scc. Quidam enim etiam Veterum quodam loco, dcc.

Plato

cladis ast MN B Mos μα, dcc. id est. Nominis quidem appellatio, de quae sequuntur. Hinc incipit obiectis criminibus respondere. Primum crimen quod nostris a Gentibus obiiciebatur,erat quod Christiani nominarentur. Leve aut nullum potius esse docet crimen quod cuiuis obiiciatur ex nomine, idque generaliter, ut sit maior propositio, nisi vita dc facta aliquid sceleris quod nomini sit consentaneum, inesse declarent. Sumptio autem est,Nos autem quod ad nomen attinet, optimi sumus. Ex quibus sequitur. Non igitur in nos criminosum nomen esse debet. Hoc loco tacite docet, quod argumentum a verbi notatione, siue a nomine nam verbi notatio utrumque complectitur, quem admodum secundo de dialectica libro docui firmum esse oporteat. Sumptionem probat multis rationibus, primum quod est ante exceptionem, quod ex nomine nec laus comparetur, nec supplicium sumatur, nisi aliqua virtus aut vitium operibus 5e factis demonstretur: deinde a Romanorum consuetudine, qui neminem condemnabant,qui non esset conuictus criminis. Nos autem nullius criminis conuicti sumus, Non igitur condemnandi sumus,sed potius accusatores. tum ab alia eorum consuetudine. Si quis in iudicium vestrii adducatur,& crime verbo neget,eum absoluitis, nisi cofiteatur crimen. Nos in iudicium vestrum adducti, Verbo negamus crimen, non

confitemur.Nos igitur absolui debemus, non suppliciis affici. ὀρ- κταρ ἀναλαccine τne βὰ is Poem λου vis ἔ m α νωαι clx di ii Mi δο α ρον-- ,δcc. id est. Quemadmodum enim quidam a Christo magistro non negare in quaestionibus iubentur, 3cc. Est occupatio eius quod obiicere poterat. Dixit Iustinus, solitos esse Romanos, eos absoluere qui in iudicium adducti vel in quaestionibus crimen negarent, quod nullum eius crimen docere possent: in quo sumptio intelligitur, Nos autem crimen negamus esse Christiani nomen quo appellamur, nisi mala, de scelera doceantur: ex quibus effici vult absoluendos esse Christianos. Romani ergo hoc obiicere poterant, Multi Christiani in iudicium adducti aut in quaestionibus conuicti sunt criminis A se Christianos esse negauerunt. Latent igitur scelera sub hoc nomine. Ita suppliciis assci debetis Christiani. Occurrit illis hoc loco Iustinus per enumerationem Christianorum. Alios enim veros Christianos ait esse, qui praeceptis parentes Christi magistri, in qu stionibus nec negant nomen, nec sceleris conuincuntur. Alios qui improbe vivunt, dc vita sua nefaria causas dant male de Christianis sentiendi iis qui Christianos uniuersos in crimen vocare cupiunt. A simili hoc docet, atque non es

56쪽

1N PRI. ORAT. PRO CHRIST. B. IVST. 1

se aequum propter nonnullos qui improbi sint, Christianorum uniuersium genus improbare ac suppliciis afficere. Esse enim ait nonnullos qui philosophiae nomen sibi vendicent, cum nihil professione sua dignum faciant. Veteres etiam philosophos appellari eos scire dicit, qui pugnantia censuerint & docuerint, quorum nonnulli naturam Deorum nullam esse docuerint: poetasque narrare Iouem libidinosum fuisse cum liberis. Quae cum ita sint, tamen eos qui illorum disciplinam tractent, ab illis, id est, a Romanis minime arceri, & praemia atque honores proponi iis, qui in Deos magna voce dicant. Ex quibus omnibus concludit, id quod est huius loci proprium, nullum esse crimeti quod Christiani vocentur, cum nihil sceleris se admittere profiteantur, neque impia ista comprobare. O . Di me ηὐνάζεri,&c. id est. Non iudicia exercetis,&c. Licentia. E m ταλαι ρp-Φ Mi αλτανείας Uux haraol, ita γ edios ἐρ-χυ0st, ct c. id est. Qimndam enim daemones mali cum se ostendissent, & mulieribus stupra obtulerunt,&c. De hac re in priore apologia longa oratione dicturn est. 6υ γαρ εωνον cMκω Σαυλι πι,&c. Legendum est, Eli fraxm ut eodem versu scriptum est,fp Βου βάροiς. Hoc autem dicendi genus, in Graecis&in Barbaris haec reprehensa sunt, pro apud Graecos & Barbaros, a Cicerone usurpatum est nonnullis locis. In primo de diuinatione, eaque diui nationum ratio in Barbaris quidem gentibus neglecta est. Paulo infra. Et in Persis augurant S diuinant Magi,dc quae sequuntur. f Θέxsta αθερι α λήμεθα, id est. Hinc etiam Athei nominati sumus.) Hoc est alterum crimen, quod Gentes obiiciebant Christianis. Crimen hoc confitetur, ut ipsi in telligebant, id est, fatetur Chi istianos negare Deos esse daemonas, aliosque ut Iouem, ut Mercurium caeter6sque qui dij haberentur; negat autem de vero Deo, Parre, Filio, sanctoque Spiritu. Ita veram de Deo vero sententiam a falsa de fallis diis distinguit. Negat igitur quod negandum est,& quod concedendum adhibita sententiae interpreatatione confitetur: hanc autem Christianorum de Deo quem colerent sententiam tacite veram esse & falsam illam confirmat a contrariis. Hic quem colimus pater est iu stitiae. temperantiae caeterarumque virtutum, nec in eum vitium ullum cadere potest, Illi autem constupratores sunt, scelesti & improbi. K λγ est, qui Deum esse negat, qui

tollit naturam Dei,cui nullus est Deus ob eamq; causam nultu colit neque veneratur. Hoc loco iungit hoc nomen cum patrio casu Deorum, omDγου uti via re s

itisti, Ac p acidi gura, quod quidem dicendi genus nouum est, nec in eo οἱ λοι Iura plus efficit, quam esse sine, vel carere, vel negare. Hoc etiam mirum est, quod angelos 1 Christianis coli & adorari dicit,sed non eodem genere cultus & venerationis siue adorationis, quo Deum solemus, etiamsi angelos & patrem, Filitumque ac Spiritum coli& adorari dicat a Christianis nulla adhibita distinctione. Ex hoc loco argumentum firmissimum elicere possumus ad confirmandam Sanctorum contra eorum hostes vene rationem. Christiani primis religionis nostrς temporibus omnem angelorum exerci tum colebant, & venerabantur: Christiani igitur qui nunc sunt de ex eo tempore sue

runt rectE Sanctos colunt atque venerantur.

μα-τεες -τεεν ne. λεγ fla, Ue si, id est. Sed dicet aliquis, Iam quidam capti, conuicti sunt malefich. occupatio est aperta. Superior erat obscura, nec eodem pertinebat. Illic enim agebatur de Christianis qui improbe viventes causas dabant male de omnibus, sentiendi, iis qui Christianorum scelus vellent exponere. Hic autem de iis agit qui post delationem nominum expositionemque criminum, conuicti sunt malefich. Eis occurrit hoc loco pii iniim ab illorum consuetudine, qui cum

vitam uniuscuiusque semper exquirerent, tamen neminem eorum de quorum vita quaererent, propter eos qui conuicti antea fuissent,condemnarent. Nam et: λεχέτας

legendum est, id est, eos qui antea conuicti sunt, non , ut est in Iustiniano exemplari, me λεχεως. Ex quo vult ellici, si aliqui Christiani conuicti sint maleficii, non tamen

propter eos qui antea conuicti sint,omnes ab eis condemnari oportere. Deinde occuserit eis 1 simili. Quemadmodum fuerunt philosophi multi, qui & si dissimilia discrepantiaque docerent δc defenderent, tamen philos hi omnes vocabantur: quorum si

57쪽

18 IOACH. PER. OBSERVATION Es

qui propter vitae improbitate aut institutorum decretorumve absurditatem condi nati sunt, non tamen ut philosophi,sed ut flagitios & scelesti sic inter nos sunt nonnulli, qui eodem nomine Christianorum quo nos,appellantur,etsi praua sentiant:quis maleficu conuincantur, non ut Christiani condemnari debent de puniri, sed ut A agitiosi nec solum hoc dicimus, sed vos etiam ut faciatis rogamus,si vobis aliqui deserantur. ια ὀ ελεγχώς ὼρ α ρ-μὲ Oe Di ἰς,&c. id est. Vt is qui conuictus erit, tanquam improbus supplicio afficiatur, non ut Christianus,&c.) Aliam habuit rationem cum hoc dixit, at oue. B. Petrus, qui in triore epistola scribit hoc modo, μὴ γήmeiae κλε illae, et Moga ι- ῶς αMοαιρε mmo ς' si si ὼς vi tace, siqiam νέ θω, id est. Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur aut maleficus,aut alienorum appetitor. Si autem ut Christianus, non erubescat. Nam. B. Petrus de eo

quod fit sed inauria, loquitur: Iustinus autem de eo quod fieri debet,ac is re fit. Deinde. B. Petrus monet Christianos quo animo in suppliciis csse debeant: Iustinus autem Getes docet quid de Christianis sentire debeant, qui conuicti fuerint malefich.

o v γα τήρ ni sροῦν me Mλα sp ψιας αIiςρῖν, id est. Neque enim vos, ut accusatores puniatis, rogabimus Occupatio est quaedam. Si Christiani acclisentur, nec comun cantur, accusatores poena digni sunt ex legibus.Itaque iudices quςrere potuerant quid de illis vellent feri. Occurrit tacitae huiusmodi eorum quaestioni & interrogationi. Si quaeratis a nobis, quid de falsis accusatoribus Christ ianorum fieri velimus, non rogamus, Ut eos puniatis. Cum ait, non rogabimus, non tinpedit,qud minus de iis sumatur supplicium ex legibus. Aliud est enim non rogare, ut aliquis puniatur , aliud obstare quo miniis suum cuique tribuatur. Multis rationibus hoc suum co firmare potuit scuti alias fecit praecepto se parere dicens Christi, Diligite inimicos vestros, dc quae sequuntur seu Iocia Lommuni qui apud omnes valet pluri inum,uti maluit. Satis graues poenae sunt sua cuique scelera rerumque bonarum ignoratio. ο, σαιθεδ ὐπου; μγ τι-ειτημοῦν,&c. id est. Cogitate verb haec de vobis a nobis

dicta esse, &c. Est Θας υμῶν per ν, sed per ι potius scribendum videtur, ut pro nobis Christianis intelligamus. Haec enim pro Christianis veris dixit. Videtur quaedam esse

occupatio. Romani enim quaerere poterant. Vos Christiani tanta sunplicia dc aduersa toleratis, mortemque ad extremum persertis, tantum ne nomen Christi vestri negetis. quae vos ratio impellit,ut ea de causa tam grauia supplicia perferatis Occurrit eis hoc loco, primum quod Christiani mentientes nolint in vita manere. Deinde quod permanentes in consessione, sperent se vitam aeternam cuius cupiditate ducantur, in

caelo una cum Deo esse traducturos.

rλατων si Omlae ἔζη, δε ια'elio καὶ Μινα, S c. id est. Plato autem eodem modo scripsi Rhadamanthum de Minoa,&c. H c Plato cum multis aliis libris scripsit, tum in apologia Socratis. Quoniam apud Gentes Iustinus dicebat, nostrae religion is mysteria dc decreta philosophorum authoritate quae apud illas plurimum valcbat, probare conatus est, nec hoc solum loco, sed quotiescunque egit cum Gentibus. Non tamen quaecunque dixerunt , probauit, sed quae de quatenus praeclare dixerunt. Veluti hoc loco, non Rhadamanti aut Minois iudicium comprobat, nec supplicium malorum admiles naum annum ut est scriptum in Timaeo, sed quadam ex parte verum eum attigisse confirmat, de quid tenendum sit docet. Hoc loco a metu iudicia suppliciique aeterna a

falso iudicio Romanos deterret. ΑΜ'IA,λαως Μιας, η γαπλοκως Mεῖν τὶ 1μ. e, &c. Ex uno verbo duo facienda sunt additis accentibus, ut error huius loci corrigatur, quem primum non satis animaduerteram. Nam πεμμὶ ους legendum est. Itaque sc legendum est in nostra interpretatione, Sed nec eos hostiis multis coronisque ex foribus contextis colimus, quos homines, Scc. Nunc tertium crimen diluit. Christiani enim accusabantur non solum

qiabd eos qui dia haberentur, non haberent sed etiam quod statuis & simulac tiris sacra

non facerent. Rem ipsa plane confitetur, sed iure Christianos simulachris sacra non facere docet,quod illa inanimata snt de mortua, nec Dei formam de figuram habeat. Argumentum ergo tacite tractat hoc modo. Inanimati siebus atque mortuis sacra facienda

58쪽

IN POST. ORAT. PRO CHRIST. B. IVST. sy

cienda non sunt, nec iis quae figuram Dei non habent. Simulachra autem in anima sunt, & mortua, nec Dei habent figuram. Eis igitur sacra facienda non sunt. Duo prima vi nota & perspicua non probat. Tertium illud , Simulachra non habere figuram Dei , probat hoc modo. Non enim eam Deum figuram habere credimus quam nonnulli honoris causa imitatos se esse dicunt. Ouanquam hunc locum corruptum esse arbitror, legendumque ore τι mi κγρου, si vi , de caetera,ut sit sensus, Non enim haec Dei sermam habere arbitramur, propterea quod sequitur, sed eorum daemonum improborum qui apparuerunt & nomina & figuras habere. Haec igitur ratio hanc complectitur argumentationem, Si his simulachris sacra facienda essent, Dei figuram haberent. Dei autem figuram non habent, sed improborum daemonum & nomina & figuras. Non igitur eis sacra facienda sunt. Aut certε argumentum est a contrariis. Simulachra haec improborum daemonum habcnt & nomina & figuras. Non igitur Dei. Daemonum ea habere figuras & nomina non probat, sed rursus Dei non esse talem figuram, multis rationibus. Primum P varia materiae dispositione, deinde a materia vasorum inhonestorii ex quibus saepe effingantur simulachra. Postremo ab artificii libidine de omnibus vitiis quibus contaminati erant. Duo superiora. i. qubdea quae ex ea qua dixit materia efficta essent Deos homines appellarent, non solum stulta & rationi contraria Christianos existimare dicit, sed etiam in Dei contumeliam fieri, qui cum habeat gloriam & figuram, quae exprimi non possint,tamen rerum quae interirent,& egerent procuratione hominia nominibus appellaretur. Ex tertio autem,cocludit non smpliciter, sed cum exclamatione eoru amentiam , qui ea quae tales homines deos colendi causa dicant fingere, dc tales sanorum in quibus consecrantur, constituere custodes. Quoniam iure Christianos haec non tollim non facere,sed etiam detestari dicit, aequitatis honestique utitur locis. AM' ς λεξαι πῶς οὐ Θρωπιν υλiκοῦς Roσφορῖρ me συλήφαμῖν γν εεὶν, id est, Nos autesumpsimus Deum oblationis quae ex materia constet, quam homines dent, non indigere,&c. oerpsim' oblationem dico, cum Ecclesiasticis, sacrum, vel sacrificium dici potest, ης dico, quam homines dent, alias fortassis aptilis dicatur, quae

ab hominibus prosciscatur, vel fiat. Quod ait se sumpsisse, id est, in assumptione j iue

minore propositione posuisse, Deum sacrorum sue donariorum quae ex materia co- stent, indigere,quonia tum, id est, paulo ante no probatiit, eiusque probatio ad unius verique Dei confirmandam & naturam & gloriam M persectionem plurimum valet, eam pr termittendam no putauit. Probat porro hoc ipsum hoc comuni loco, Quod seipso contentum est,omniaque praebet,& suppeditat, id nullo egere. In quo exponendo & docendo longam illam quidem,sed utilem salutarcnaque ponit orationem. Dic. serit enim de mundi quam Deus procurauerit, molitione,de seminibus virtutum quae nobis inscuerit,de regno aeterno, quod homines h demum cosequuturi sint, qui seriai- ara illa virtutum sinet adolescere,ut ea quae Deo probantur, efficiant. Ita docet Deum non solum nobis dixisse ea bona quae externa dicuntur, sed etiam statum nostrum cunon essemus, Sc animi bona id est, virtutu semina. Hoc etia loco duo asserit, quaen scio qui homines negant, dc libero arbitrio nos esse praeditos,&operibus Deo placere, id est nos posse operibus nostris, dignos eius cosilio reddere: quod si faciamus, una citeo semper futuros. Quod autem ait, Deum donariis quae ex materia constent, non egere, eo ipse non negat, nec repudiat cas,ut ita dicam, oblationes, quas Christiani ad haec usque tempora Deo osterunt: sed tantum falsam Gentium opinione refellit, qui donaria diis suis consecrabat, qu bd illos eorum indigere existimarent, quasi Deum ex eo eisdem egere vellent intelligi, Si aliis persuaderi. Quod a differetibus doceri potest. Illi enim iis quos deos habebant, donaria illa consecrabat,qubd eos talibus rebus egere arbitrarentur. nos Deo donaria consecranaus, non quod iis eum egere putemus, sed ut exteriore sacrificio, interius animi nostri sacrificiu offerre declaremus. Cum igitur

veterum aut aliorum quorum multum valeat authoritas, libros legimus, non eum animum afferre ad legendum debemus, quem plerique qui de se& alios, quantum in ipsis est, perditum eunt, afferre solent, ut si quid ad confirmandam sententiam no-

59쪽

o IOACH. PER. OBSERVATION Es

stram quae salsa sit quod ab Ecclesiae opinione discrepet, valere videntur, sine delectu, nulloque adhibito iudicio statim arripiamus, & mordicus teneamus: sed consyderare dc bemus diligenterque videre, quorsum ea illi scripserunt. Quae quonia generalis cautio est, ea etiam adhibita, ea quae paulo ante Iustinus contra simulachra eo risimque venerationem dixit, non ad Christi Sanctorumque imagines traia,ferre debemus. Is enim Gentium morem illum propterea damnauit,&improbauit, quod simulachra

Deo suo carent.

οπαὶ, γο ιυκ ἐδ ήλων ὀι α ρύ moi simi,&c. απο legendum est, quod in sequitur, vel certe ἀῖ. In eadem circumscriptione, O Mγς Δῖ -- legendum videtur, quod εἰ μου sequatur. In proxima quoque γιγά me in accusandi casu legendum est, quod Mus ανους accusandi casus nomen antecessit. πιαιο- p . m*eoo , G, id est, cum necamur, nζgligimus. Aptius erit, eos quinos

interficiunt, non curamus. . t

sequatur.

ci εμαλla κοα ἐ-ιλων cccii αδ α Avοα-2. Ante haec verba aliquid desse videtur. Nequc enim cohaerent cum superioribus: aut certe traiecta sunt ex illo loco, dg ρι μες α Θρο uti πιπι εγλω dili, & statim legenda post haec ipsa, καὶ εἰ καὶ ε ὶp-llum λα θον ret, & quae sequuntur usque ad haec veri a ,ri ιγιοι a. Non est autem dubium quin ibidem legendum si, ῶς καὶ se ει αμοέο in per u in nominandi casu, aut i ραν perii in dandi. Totus ergo hic locus magna ex parie, corruptus est,& mea quidem sententia ita,ut dixi, corrigi recte potest. ει ωσμεθα δ' - φὶ ταp Qeάλων. &c. id est. Quae quid cin etiam a malis geniis, &c. Quoniam di erat, quae facerent,id est, quod timeren t, ne omncs bene viverent, & alia non esse bonorum plincipum: nunc ad authores mali culpam transscrt, non ad illos, ne vehementius eorum animos offenderet, & quo facilius eis quod volebat persuaderet. Itaque eorum conciliat animos, cum eos qui x religionis & philosophiae cupiditate ducantur quicquam ratione conitarium & incon syderate fecisse Christianos exis imasse negat. Sed tamen ut liberam contumaciam, ac fiduciam animi retinere eos ostendat, per licentiam non recusat, quo miniis si eodem modo quo insani ac stulti solent,non veritatem opinioni, quod est philosophorum, sed opinioncm veritati ante-

ponar, quod possunt faciant. Neque enim plus posse eiusmodi principes, quam lait

nes insolitudine. ἡ κοι Mi ρέο .m ὀ uase απόέκνυm, id est,Vos porrb non recte litaturos, ratio declarat, Haec mihi verba traiecta,vel addita videntur. Neque enim cum superioribus cohaerent, nec cum pro Xime sequentibus, nisi sorte ad latronum eXemplum reserenda sunt. Dixerat principes qui veritati opinionem in constituendis poenis, sumendisque suppliciis anteponerent tantum posse, quantum latrones in solitudine, id est, poste interficere: quo loco Romani illi occurrere potuissent.Non se eos interficere,sed diis immolare: quam eorum obiectionem videtur diluere, clim eos non litaturos esse rationem declarare dicit. κοι Mi ρυμ est litare, immolare, sacrum sacere. o v βαωλum Ny,&c. si, negatio hic redudat. Itaq; sic legendii arbitror, μαλι ταῖν&c. nisi duplex negatio. ω retinenda est more Gr coria. De Iesu Christo ingreditur dicere quem secundum Deum patrem disnissimum aequissimumque principe esse dicit scire Christianos, qui quoniam si ὀλ et &vetet ea quae rationi aduersantur, Chrisianos etiam ea nolle facere: potiusque malle omnia supplicia perserre, more Omnium, qui patrum mala,& dedecora perpeti solent,ne quid turpiter aut flagitiose faciant. Levitatem suppliciorum quodam modo ostendit,dum ea a Christo praedicta esse docet his verbis, 'co P -- ira, dcc. id est. Haec omnia fore praedi-Σit. Fiunt enim prouisa omnia leuiora. Atque etiam ex eo Christum Deum esse

demonstrat.

60쪽

IN POST. ORAT. PRO CHRIST. B. IVST.

I οι Πιουῖ-eὐκ ἐσμοῦ ,&c. Nos quidem non esse Atheos, Sce.) Hoc crimen iam suprὶ diluit duobus modis. Dixit enim Christianos esse sine dii; falsis, id est,diis qui habebatur carere, eosque no colere, nec eoru simulachra: non tamen carere vero Deo. Patre,

filio M Spiritu sancto, quem vere adorarent atque venerarentur. Posterius hoc tractat fusus ac pluribus, ut sacra Christianoris a Gentium sacris disterre doceat, nec differre modb, sed eis etia praestare, id est, Gentes bestias immolabat & libabat:Christiani neutrum faciunt.Gentes quae immolabant vel offerebant,omnia incendebant: Christiani quae Deo consecrant, & ad viuendum pertinent, & sibi sumunt & aliis impertiuntur. Deinde in sacris Deo gratias agunt, quod se condidit, quod omnia suppeditet: eum precatur, ut gubernet temporum mutationes quatuor, ut sibi det vitam sempiternam. Non igitur simplex criminis refutatio & dilutio est, sed Dei veri cu diis falsis, sacri vericum falsis sacris,precum cum precibus comparatio. Longus est hic verborum ambitus, eiusque sententia sic explicada est,mς μίν ουν σωφρον - Η ος ὐκ ἐσμ ι L i,&c. Quis ergo mentis suae homo non fatebitur, nos non esse Atheos,&c. φοῦθα γυρουίαν ὁμών κοιταφίνατο S c. id est. Hic enim insaniam nostram & amentiam patefaciunt, dcco Gentes, id est abhorrentes 1 religione nostra homines, itemque

Iudaei hoc ipso C hristianos amentes dicebat,quod secundum locum diuinitatis & venerationis homini qui cruci suffixus esset, tribuerent. Hoc diluit crimen Iustinus eo dem modo quo B. Paulus in priore ad Corinthios epistola. Quod etiam ait Iustinus, hoc illos dicere, quod mysterium sanctae crucis ignorarent: id Paulus mysterium exponit his verbis, Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: ijs autem qui salui fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Et paulo infra, ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est nobis sapientia a Deo & iustitia, & sanctificatio, & redemptio. Hoc postremum redemptionis verbum, liberationem a captiuitate diaboli significat. cum seipsum Christus pretium pro nobis dedit. Hoc loco Iustinus Romanos hortatur , ut hoc mysterium quod nam sit, ipsi se explanante intelligant: quod dum explanat, non aliud exponit, nisi diaboli seruitutem & captiuitatem, qua ante quam Christo nomen Christiani a Gentibus orti dedissent,oppressi, scelera quae enumerat, committerent , ab ea autem Christi morte liberati, virtutes vitiis superioribns contrarias colerent atque sequerentur. Describit hic primorum illorum religionis nostrae hominum & ante quam in Christi fidem se recepissent, ingratam Deo A foedam vitam, Mpostea quam se receperunt, gratam atque honestam, ex contrario. Quoniam autem hanc orationem non solum eo dixit, ut Christianos defenderet, sed ut principibus Romanis consideret, quemadmodum aliis in locis quotiescunque id commode se facere posse videt,sic in hoc illos hortatur & monet, ne se a daemonibus decipi sinant, Mabduci ab eo, ne ea quae dicuntur. intelligant: quod multum valet ad animorum conciliationem. Atque hac commutationis vitae in Christianis commemoratione mihi etiam videtur eorundem animos praecolere&praeparare, ut Christi quae paulo post proseri, decreta atque praecepta libenter audire velint. Nisi enim hoc modo prae- culti S praeparati ea audiuissent, ut rem invidiosam repudiassent, nec sustinuissent

audire.

tiae si μὲ-ὐμας δεδαμ ν,5 c. id est. Sed ne vos capere & decipere videamur, Jcc. Est occupatio,qualibeter utitur, ut eb qud maxime vult hac quas specie tuid perueniat, id est, ad Christi prςceptorum expositione. Hoc autem mihi docere velle videtur hac occupatione. Exposuit nouum Christianorum vivendi genus, mutato superiore quod omnino fuit contrarium. Ne igitur principes aliter eos vivere atque iactarent, dicerent, atque decipiendi animo illos ita se vivere dicere putaret: nunc ut illi eorum opinioni vel suspicioni occurrat, Christum quem magistrum habuissent, ita praecepi nse ut viverent,docet. Quod ad persuadendum valet plurimum. Est enim natura tributum quemadmodum liberis ut parentum, sic discipulis ut praeceptorum praeceptis pareant,quo ex communi loco huius loci confirmatio & probatio sumitur. Qui mulierem, &c. Haec Christus apud Matthaeum, Io.cap. sed aliis verbis. Est enim ας ὀ cλετων istiuis . Alia dissimilitudo est apud Ma

SEARCH

MENU NAVIGATION