Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1730년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

σον, ἐκ Τας Τοιέω φυσιος. Το δε χερειον ἐκ Τας ΤιμεΤερω i. e. nam humana anima altera parara

tionis est particeps re intelligens o aisera rationis expers atque insipiens. Dus vero qua rationis es parriceps , melior potiorque patrade ejusdem natura se deterior vero, alte rius. Pag. autem s 48. simili modo de animae mundi origine loquitur. Ex quo patet, animam mundi, quatenus tenui qumdam vehiculo induta est, aptam esse ad Celerrimas operationes in corporibus efficia endas, unde tamen minime infertur, ipsam quatenus νοερον η es, fluxui etiam & divisio. ni obnoxiam etae. Sed. ita porro pergit i ita Deus tamen best expandis. Nego, ii Dei. nomine primum aut secundum principium intelligas. Utrumque enim nec ex partitibus constat, nec cum anima mundi ne-i cessario copulatum. Concedo, si tertium intelligatur. Nec nobis obstat, vocabulum Θεος, nam & Diis, Daemonibus, astris, terrae, mundo hoc tribuitur, unde tamen nemo. jure concludat, eandem potestatem & vim illa habςre, quam habet Deus summus. At secundum tamen principium a primo, te

tium a secundo ortum est. Iam dixi in Platone & Locro perspicua testimonia vix reperiri. Sed pone tamen hoc ita esse.

82쪽

' De Albeismo Platonis.

Probandum, ego inquam , tria illa principia: nonnisi mentis quadam praecisione distincta, , . aut tanquam partes solidas a se distincta s . Probandum, plane contradictorium & impossbile esse, aliam in divinis gradationem ' dari, quam quae per emuxum & partium separationem fit. Ipsemet Cl. Vir pap. 2II. ait, ex re incorporea nihil est,iι, vel si alia . quia gigneretur, spermanaret, sud itidem . . μαιυ. At nullo ullibi testimonio proba- vit, Deum ex mente Platonis principium fluxum esse. Ergo si principia illa tria a se '. orta sunt, per fluxionem id factum non est et

emanationes ergo hoc sensu nullam impie- . ratem involvunt. Eadem tamen pag. 2II. . verba mea turpiter duorquet. Pag. 887. R. tDissertat. meae dixi r Non quamlibet conjun- : lsi , ctionem Dei cum mundo Spinoeismum in Lvere. Mea opinione lita verba mea sonant, mel praefantissima modernorum Philosiophorum Sustemata, purum putum Sinoeimum invo mere dicenda essent, si M. liberrima Dei eon- junctio eum materia id probaret. In Susi '. mate Christianorum conjunctio quaedam Dei

eum mando locum habet, sed minime necessarsa, isse a vero quammaxime. Conjunctionem 'autem ibidem in eo cons fere dixi, quod Deus ' ', secundum quasdam leges, in materra natura

83쪽

haud fundatas, mundum gubernet, imo contis nua quadam, interrupta conservatione, raran ita si ineat, in antiquum Chaos, aut

Nihilum potius, relabi non possit. Ille vero ait, me dixisse ,. quod etsi Deus cum materia conjunctus soret, nondum tamen sequi Atheismum Sect. XXX. pergit consequentias ex principiis nondum probatis nectere. Ea disterentia. inquit, ut una 'ωμιι prima, altera sicunda e porro, an contenti esse possint homines acuti s harum 'rerum periιι, equidem vehementer dubito. Sed fac contentos, erit tamen para Divini . salis sat magna communicata cum anima mundi, qua su omnes oras caeli, ιum tertra expandit, atque ubique invenitur vario

habiιu eo picua. Resp. primo, non quaeritur, utrum viris acutis satisfaciat Platonis ili cogitatio de tribus principiis eorumque, gradatione; praestitisset sine dubio, si de iis, quae non intellexit, silentium tenuisset, Sed . quandoquidςm Plato, uti caeteros sapientia superare videatur , de tribus hisce principiis

locutus est; quaeritur tantum, quomodo illa explicanda. a, Confitemur igitur, animam illam mundi a Deo originem habere, licet .. nec Plato, nec T. Locrus distincte modum tradant originis illius. Communicatio il- ,

84쪽

De Astheismo Platonis. 79

la divinitatis. ut supra diximus, nobis ignota est. Cl. Vir fluxum, emanationem,supponit, sed non probat. Probandum nempe, animam illam mundi proprie loquendo partem esse divinitatis, adeo ut neces sario sequatur, Deum ipsum cum omni- bus plantis, animalibus , conjunctum esse. Hoc autem vel ex secundi principii nasura prepetendum, vel demonstrandum, in rebus -ellectualdus, nullam emanationem liceat hoc vocabulo uti) locum habere posse, praeter eam, quae per partium fit separationem. Posterius hoc probari non potest 3 neque prius ; omnibus enim testimoniis veterum repugnat , τον λογον esse principium fluxum, expansum. 3. Si igitur anima illa mundi omnes coeli terraeque partes pecvagatur , nondum sequitur, Deum aut secundum principium idem facere, aut D um ipsum cum rebus confusum esse. Imo

nequidem probari potest, animam illam

mundi unam fieri eum corporibus, quae foecundat, substantiam. pla enim opera tio in corpora nondum essicit commix-

Et ita quidem, ut pars sit totius, A non nis in toto subsistat. Nam hoc infert una substantia

85쪽

tionem cum iis. Deus singulis momen. tis omnia conservat, nec ideo tamen ulla ratione eum creaturis commiscetur. Adversantur etiam Platonici ipsi. Plotinus Ennead. II. Lιb. 2. cap. I. p. IO8. ς-ς,υ

πανταχου i. e. Id namque ipsium natura

s, quod ab anima universi est ordinatum ; Τ

Praeterea mundi anima ubique exrsens , non

divisa per par essed ubique tota, dat s coelo,ut s ipsium, quoad potes, si ubique. Vide

eundem Ennead. II. Lib. Ix. cap. I. pag. 'aos. Ennead. III. Lib. I. E. Io. p. 23 .

Clarissima sunt ejus verba Ennead. IV. Lib.

μενον. i. e. non enim ex eo, quod varia Funi

s diversa,qua fiunt, putandum est, etiam Ef

fectorem eum ipsis eorum, qua fiunt, mutati nibus habere communionem. 2uatenus enim varia fiunt qua fiunt , eatenus ess ctor ipse eodem tenore consi hi. N. que agatur vel Vargumentu vel ιsimoniis probari potest, animam mundi omnia corpora pervasentem in i

unam

86쪽

De Asseismo Platonis. 8r

aenam cum corporibus coalescere substantiam, nedum ut hoc de Deo, nobili a mente, diei

principiorum illorum repetit, Sect. 3 o. &sequentibus. Sed cum Iocus nullus adducatur , non juvat idem semper repetere. Sect. XXXIV. non sine indignatione docer, se postulare, ut qui alium ab Atheismo a - solvere vult, probet, accusatum causam Externam admisisse , quae a rebus productis diversa sit. Probavi autem, ni fallor, id ipsum, & in dissertat. mea, & in his ipsis vi diciis. Licet enim Deus Platonis materiam non creaverit, sed exornaverit tantum, potest tamen dici Causa e ciens mandi, aeque ac faber, qui fingit ex materia instrumentum. Sed acrius instat Minumis. Sect. 3 s. quaerit ex me, quomodo Deus ille Platonis cuncta formare potu rit. Permitιam tibi, inquit, paulisper, materiam Platonis emisse ab aeterno et Dabo, illam non fuisse animatam sed immotam ,stdapram Tom. XIII. F pau

Constrantur ad hane sectioneni graditae an notationes cl. Clerici ad Hebraeos eap. l. M. '

87쪽

De Atheismo Platonis.

pati tantum 1, modo edisseras, qua ratione sti. tur Ist formata, animata Z Deus istam adis

tigit Z quibus instrumentis est usius ' quibus dolabris ' Ex nihilo nunc aliquid prodiisse, vel

materia adjectum fuisse, adfirmare non potes. Ergo nolens, volens, itemque vivus vidensisque fatearis necesse es, vitam esse maseria infusem , quam Plato ιuus vocat animum mundi , ob quem ipsum mundum anesiavis denique Deum. Si ad haec responde. Iem, ignorare mei, quomodo Deus ex mente Platonis . materiam exornaverit, num haberet, quod taxareti num inde sequeretur, me causa cadere Non putaverim. Ut autem hoc probem, eadem utari interrogandi libertate, quam sibi vindicat Cl. Vir. Quaero ex illo,quomodo Deus mun. dum creaverit, & conservet Supponit Cl. Vir , & recte quidem, mundum ex nihilo creatum esse. Quaero igitur, utrum Deus, postquam universam materiae molem produxit, curam ejus abjecerit, & nudus tantum spectator sit, vel an mundum adhuc iugiter conservet , & gubernet. Prius non adseret, sed posterius. Quod si igitur Deus, nobilissima Mens, m uu dum conservat, velim mihi explicet

rationem , qua id fieri possit.

88쪽

De Athrismo Platonis.

dat mihi nexum inter voluntatem nobilissimae mentis, & cursum aequabile Planetarum, plantarum, animaliumque productionem, Se explicabo statim, quomodo Deus Platonis materiam exornaverit. Non sufficit dicere, Deum jus habere in maseriam ; quaeritur enim, qua ratione hoe siuum jus exequatur. Persuasissimus sum, Idus,em mirum modum hunc explieare non posse. Credit i men sine dubio mecum, Deum hule mundo prospicere , eum gubernare, & quidem rectissime. Quod si enim illae demum propositiones essent admittendae, quae , , uti in Scholis loquuntur, nobis explicarent, paucissima credenda essent. Amplius dico, ne ipsam quidem Creationem e nihilo admittere teneremur, si Cl. miri philosophandi ratio valet. Agnoscit mecum, D . um esse perfectissimam mentem, & eummium ab aeterno per se extitisse, voluisse, autem, ut existat mundus, pulcherrimarum rerum series ; rogo igitur Illustrem mirum, ut mihi explicet modum hujus Creati inis, explicet, qua ratione factum sit, ut, p sta voluntate Dei, innumerabilis corporum multitudo exorta fuerit. Forte dicet, Deum esse mentem infinitam. Sed praeterquam

89쪽

84 De Atheismo Platonis.

habeamus ; aliud es infinitum extensione νaliud perfectione. De priori hic non est quaestio, sed de posteriorer Persectione Deus est infinitus, quia omnia possibilia efficere potest. Sed ego postulo, ut mihi explicetur, quomodo illa possibilia , illa

corpora v. gr. per mentem infinitam prinducta sint, quae sit connexio inter voluntatem & rerum existentiam. Di do hac in parte flamma Cl. Guniariti per picacia. Quod si tamen haec non obilant, quo minus mecum Creationem ex nihilo & Conservationem omnium rerum credat, quid causae est, cur credere nolit, Deum Plato. ius materiam exornasse, prauertim post tot praeclarissima adducta loca. Asseruit Plato, Deum materiam in ordinem digessisse, ergo credidit, hoc fieri potuisse, licet interrogatus, quomodo id fieri potuerit, non mi nus ignorantiam suam debuisset fateri, quam nos de Creationis modo interrogati. Quid igitur de consequentia D. Gundi ingit sentiendum sit, vel me tacente omnes vi

denti

MEI. XXIX.

Cl. ndling. Sect. 3 6. & sequentibus probare contendit, non tantum animum mun-

90쪽

De Athe smo Platonis.

di, sed & mundum ipsum, astra, terram, Eaους vocari. & quidem eo sensu , quo Spinoeta intellexit, nimirum Dei naturam petomnes mundi partes diffusam esse. Concessi in Dissertat. mea, mundum, astra , terram, Θεους dici, sed eo sensu, quo vult Spi--Za. negavi; in Timaeo enim Plato clarisesime semper Θεους γεννη- a smmo omnium

rerum moderatore distaguit, quem των παν Ἀν Δημιπνον, πατερα, vocat 3 unde pater,

nonnisi diluto quammaxime sensu vocabulum Θεων sumendum esse. Neque adeo opus fuit provocare ad locum Ciceronis de N. D. in quo Vellejus Platonem inconstantiae accusat, quod modo Θεους terram, astra, mundum, esse dixerit; modo rerum omnium gubernatorem ; probandum enim,

Deos illis, terram, astra rec. unam eum Deo optimo rerum omnium Moderatore e cere, in

unam sub amiam compingi non hoc vocari ιantum Deos, de quo nulla est quassio. Provocat autem ad Librum X. Platonis de legibus, in quo Plato adserit, animam solem agitantem Deum appellandam,imoDeorum omnia esse plena. Sed haec omnia facile concedo. Plato non animam solum, solem agitantem, sed re caeteras intellectuales substantias, syderibus certis praerias , Θεους adpellat, atque adeo in .

SEARCH

MENU NAVIGATION