De metallicis libri tres

발행: 1596년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 화학

71쪽

erarijs. Sic quoque olei natura interuenit ad scabiem anlimalium utilis. Ipsum autem conditum in aceruis durat. Circa Memphim lapidescit,adeo ut ex ijs faciant vasa,ideo detcrius, alicubi rufium a colore terrae. Arabes tradunt

quoddam genus fossile lapidosum, quem salem petrosum

vocant, recentiores salem petrae. Albertus Magnus test tur in Goselaria Teutoniae se nitrum abundanter inuenisse. quem tamen incolae salem esse putabant. Pluuia enim cadens super montem vena fris refertum, cum adcenin inpassus in fodina peruenerit, congelatur, inquit in nitrum, qui ab incolis putatur esse salgemma. Ex hoc genere vid tur esse lapis, ex quo fit borax vulgo appellatus, de quo i ferius . In nitro optimum, quod tenuis imum, & ideo spuma melior. Hunc antiqui negabant fieri, nisi cum ros decidisset pWgnantibus nitrarijs nondum parturientibus: it que non fieri incitatis, etiam si caderet. Alij operimentorum fermento gigni existimauere. Hoc genus spumae Galenus spumam litri seu nitri vocat, alia ab Aphronitro nomine composito. Medicamentum inquit, exsiccatorium esse aspectu triticeae farinae: alba enim est, non ut Asiae petrae flos cinerea: eiusdem facultatis cum nitro, sed essentiae tenuioris. Aphronitrum autem farinae speciem non habet, neque solutum est, sed congelatum & coactum, quo utum tur quotidie, qui in balneo sordes auferunt, ea detergendi facultate, ut non modo sordes extergeat, sed etiam pruriatum sanet, nempe digerendis quae ipsum excitant saniebus. At deuorandum non est nisi grauis urgeat necessitas, quippe quod inimicum stomaco,nam plus nitro incidit. Ad fungos tamen suffocantes rusticus quidam utebatur, &semper profuisse probatum est. Nos autem in talibus nitro usto simul, & non rum sto, & multo etiam magis eius spum a vii consuevimus. Haec Galenus. At hodie inuentis alijs generibus nitri, non amplius ex aqua nili conficitur, quod sciatur. Habemus enim Almiragem, de qua diximus, thnuissimam substantiam spumae nitri respondentem: & sainbtrum s

72쪽

erum, quod ex terra eius succi grauida extrahitur: nitro respondens quod ex aquis colligitur. Nili enim aquae in allu, uionibus abluentes loca a sole exusta similem salsuginem ferunt,quae in nitrum vertitur: continere autem pinguem su

stantiam ustibilem ut nostrum salinitrui , ostendit oleum, quod ex nitratijs habebatur teste Plinio : ut hinc conij cere liceat exhalationem ustibilem tenuem in nitro contineri . quae ipsum tenuius, & amarius sale reddit. Hinc sal Sodomiticus ex bitumine amarius nastitur,&Babiloniae prima densatio in bitumen liquidum cogitur,oleo simile, quo & in lucernis utuntur: hoc detracto flabest salsivi Hinius testatur. Eiusdem generis est flos salis,de quo diximus: oleosam enim naturam habet ex nitro. Non igitur absurdum fuerit salnitrum pro nitro antiquorum assumere, &Halmiragem pro spuma nitri. In confectura autem salis nitri, quod praelongis ac tenuibus veluti crystallis condensatur, subest sal quiadam candidus farinae specie, quo utuntur pro sale, sed parcius , quia acrior sentitur. Antiqui etiam nitris quibusdam pro sale utebantur, ut Chalastrico in pane: ad Raphanos Aegyptio, teneriores enim facit.

C A P. X X. AD nitra reduci possunt multa genera factitia ex crema atis, aut lapidibus, aut plantis, alijsq. corporibus: quibus varij artifices utuntur . Antiqui ex Quercu cremata conficiebant, sed ob exiguitatem ab opere destiterunt. Hodie ex calce parant lixivium , quo incrassato cum oleo, nitri vice utuntur ad sordes abstergendas non soluin ex corpore in balneis, sed & ad lintea dealbanda , & maculas ex pannis delendas : saponem vulgo vocant . Adulterabatur & in Aegypto calce ipsum nitrum : depraehendebatur gustu: syncerum enim facile soluitur: adulteratum pungit: calce aspersum reddit odorem vehementem. Fit calx usto lanide calcario, quod marmor fusaneum Vocatur:

73쪽

Fit & ex testis conchiliorum: Dioscorides ex Buccinis marianis ,& ex calculis littoralibus, medicamentum acerrimum urens ad crustas inducendas enicacissimum, quandiu recens fuerit, & aquam non tetigerit: quae calx viva appellatur: sed cito hebetescit, in aqua autem in qua soluitur, ignem deponit : lixivium id capitellum vocant, primum acerrimum, se

cundarium mitiuS, quam aquam medianam vocant: reliqua

inualida, unde varia saponum genera conficiuntur, additis quoque cineribus. Rex vini usta, quod vulgo Tai tarum vocatur, nitrum quoddam est factitium urentis & abstergentis facultatis Leo mulieres utuntur ad ruffandum capillum ,&fullones ad praeparandas varias colorum infectiones. Antiqui utebantur nitro quodam sordido ad inficiendas purpuras, tinctura . omnes, ut Plinius testatur. Nobilius fit ex erusta, quae circa dolia concrescit ex vino, saporis acidi: haec eniim cremata facillime soluitur etiam in aere humido inliquorem accerrimum, quod oleum Tartari vocatur et cuius

gutta diluta ex aqua efficacissime abstergit faciem, & maculas delet. Borax vulgo appellatur quas Baurach, quod apud Mauros nitrum significat: factitium quoddam genus nitri translucidum micis grandini similibus, quo aurifices utuntur ad scobem auri glutinandam, ut chrysocolla apud antiquos , adiuuat enim fusionem. Conficitur Venetijs ex cremato lapide quodam candido, & fissili, quem boracem eru- dum Vocant. Serapio Boracem Tincar appellat: esse inquit speciein salis sapore nitri cum quadam amaritudine: Reperiri fossilem in littoribus maris, &faetitium, quod teste Rasi inter genera nitri continetur, sigillo imprimi selitum: alij ex impuberis urina factitari tradiderunt commodum ad aurum glutinandum, qua in re Chrysocollam antiquorum sis gnificat. Quamuis autem Arabes lapidosi nitri mentionem

faciant, non tamen is borax videtur, quem crudum Vocari

diximus: hic enim non soluitur , neque saporem ullum praese fert sed ustione, & praeparatione morden rem saporem acquirit . At nitrum quamquam lapidosum, quale circa merin

74쪽

LITER PRIMUS si

phim saxeis tumulis addensatum scribit Plinius: saporem tamen salsum & amarum possidet. Serapioni sal petrosus ,& apud chimicos sal petrae vocatur. Galenus q. Simpl. II. etiam inter aphronitra quaedam esse testatur durae, & crassae essentiae: quaeque nec facile liquari in aqua possint: sed haec improbari. Sal Armeniacus, & Armoni acns, ut vulgo appellatur , ob nominis vicinitatem Ammoniacus creditur, de

quo inter sales fossiles diximus. Est sal acutissimus , vel potius nitrum, quo chimistae utuntur ad sublimationem argenti vivi, & solutiones metallorum. Fit ex quinque partibus urinae humanae, & parte una salis communis, & parte dimidia fuliginis lignorum, his simul coctis usque ad consumptionem humiditatis , reliquum sublimatur in salem Armoniacum, hunc iterum in sudore dissoluunt & congelant & a

sale communi sublimant, & est optime praeparatus , ut Chim istae docent. Adfertur ex Germania candidus transis censsigura placentae nigredine quadam obductus, acerrimi saporis. Sunt qui in Armenia fieri testantur ex urina Chamelorum unde Armeniacus vocatur. Arabes genus quoddam nitri optimum ex armenia quondam afferri solitum tradunt. Posteriores salem Armoniacum interpraetati sunt apud Serapionem quod Fluxander seu Nusader vocat: salem candidum purpureum, rubrumue, qui extrahitur elapidibus maxime durisi& translucidis:gustu salso & summemor daci ad quartum gradum caliditatis accedens, vi attenuandi , exterendi, euocandi ex alto remedium ad columellam laxatam, & anginas. Qui vitra conficiunt , suum quoque genus habent nitri, sine quo harena non glutinatur in vitrum. Vtebantur quondam nitro Aegyptio, quod ingentibus glebis lapidosiis transvehebatur: ut colligere licet exprima vitri inuentione, quam tradit Plinius . Mercatores enim in littore quodam harenoso cum non adessent lapides

ad construendum focum, glebas nitri cortinis subdidisse se runtur : his igne liquatis, & harenae permistis fluxisse trans. lucentes nobilis liquoris rivos, quae prima fuit vitri origo .

G a Sed

75쪽

Sed nostris temporibus ad id alio genere nitri utuntni,quod ex frutice quodam salsuginoso cremato conficitur, sodam vocant . Futicem existimant esse V sinem ,& Cali apud Arabes vocatum, unde sal Alcati ab ipsis vocatur. Affertur ex Hispania ingentibus glebis cinereis aut nigricantibus pra duris. Quod autem in confectione vitri separatur liquidum, frigore congelatum lapidosumq. colore candido,sapore perquam acri , sal vitri appellatur, quo utuntur pro sapone ad pannos purgandos, & ad faciem mundandam. Nitra igitur tum naturalia tum factitia explicata sunt.

C A P. XX I.

ALumen Graece Stypteria ob vehementiam saporis astringentis appellatai est: eiusque plura genera apud antiquos recensentur, omnia nativa, ex aqua limoque , ut Plinius inquit , veluti ex sudantis terrae natura . Nam hyeme cornuatum aestiuis stilibus maturatur. Quod fuerit ex eops amox, candidum fit; hoc liquidum vocatur, utilissimum lanis inficiendis claro colore. Eius probatio, ut sit lympiadum lacteumq. sine offensis fricantium,cum quodam caloris igniculo. Dioscorides inquit: aequale undiquaq. succosum

sine lapidibus, spirans igneum quid . Vidimus hoc veluti

lutum candidum, quod vetustate in glebas candidas transit, quas si fregeris, partim in capillamenta concreuisse conspicitur, partim in grum mos . Quamuis autem liquidum appelletur non tamen fluidum est, sumi enim pilaeis conformatum testatur Plinius contra lienis vitia, & ad pellendum pruritum, & sanguinem per urinam. Alterum genus concretum est varia figura: Vnum in capillamenta quaedam canescentia dehiscit, quod Schiston Graeci idest scistile vocant . Hoc Dioscorides tanquam optimum primo loco describit, intelligitur veluti flos glebosi aluminis ; probatur recens, candidis limum , gustu per quam astringens, grave olens, calculorum eXPeri, nec glebulose, aut assulose compactum,

76쪽

sed sigillatim in capillamenta quaedam canescentia deli scens, quale est quod trichites id est capillare vocatur, in Aegypto natum. Adulteratur lapide simili, idest Amianto, sed gustu facile discernitur. Hodie adulteratum pro legitimo publice venditur: alumen plumae vocant, alij florein petrae : sed non soluitur in aqua, neque gustu astringit. Legitimum vidi prope loca ardentia & sulphurea quasi cinis sit sulphuris combusti, glebis candidis valde astringentibus,

nunc mollibus , quod liquidum alumen est, nunc concretis in sillamenta, quod schiston dicitur, nunc grum in Osis , aut spongiosa facie veluti bullis extuberantibus, quod rotundum vocatur: omnia in ijsdem locis, quod & Dioscorides testatur: in Aegypto enim omne genus ,& in ijsdem metallis inueniri. De Rotundo inquit: assumendum quod suapte natura rotundum est, non manu confictum, bullis turgens instar Pompholygis, albo propius, atque validius astringens, praeterea non nihil palloris cum quadam pinguedine praede-

ferens, sine harenis, friabile, quale in Melo in stila, & Aegypto reperitur. Plinius Strongilem id est rotundum inertioris facultatis r duas eius esse species: Fungosum atque omnium ore dilui fasile, quod in totum damnatur. Melius pumicosum, & foraminum fistulis, spongiae simile, rotundumq. natura, candido propius, nec inficiens nigritia. Qua in re considerandum magnam assinitatem esse inter genera aluminum, & chalcant hi: nam praeter similitudinem saporis, etiam vis inficiendi colore nigro tribuitur 'aluminibus, ut Chalcantho & melanteriae. De liquido enim testatur Plinius , sincerum nigrescere mistura succi mali Punici: de concreto inquit: pallidae &scabrae naturae galla infici: Haec eadem videntur in Chalcantho, nam aut galla, aut mali punici corticibus atrum colorem efficit. De schisto praeterea

inquit: hoc quoque fit ex lapide, ex quo & id chalcitim vincant, ut sit sudor eius lapidis in spumam coagulati. Hinc aluminum diuisio in candidum, & nigrum exigua coloris differentia: magni usus, quoniam inficiendis claro colore

77쪽

lanis candidum, liquidum q. utilissimum est .contraq. suscis,

aut obscuris nigrum: & aurum nigro purgatur. Haec Plinius. Hodie in cofectura chalcanthi spumosa quaedam substantiae efflorescit extra vasa, quae concrescit spongiosa facie colore pallido, cuperosam vocant. Reperitur & albicans plumosa intus substantia. Resudant quoque sponte omnia genera in Ilua, ubi chalcitis reperitur & melanteria,& tandem ubi lapis aerarius continetur, quem chalcitim Plinius vocat:

cuius exemplo non inepte hodie cuperosam vocant, non solum chalcitim,& congenera eius, sed etiam alumina ipsa natiua; Efflorescunt enim magna ex parte ex lapide aerario cui multa est vis sulphurea: quae cremata saporem acerbum & acrem reddit. Galenus addit astragalotem, idest talarem, quasi angulosa constet figura instar Tali, non rotunda: &placitem quasi crustosum: & Plinthitem laterculi e gie. Omnibus inesse vim astritagendi vehementissimam , ideo crassarum partium: tenuiori tamen quodammodo substantia constare schistum, deinde Rotundum , & Astragalotem radmodum crassa liquidum,Placitem,& Plinthitem. Dioscorides vim calefaciendi tribuit, stringendi & expurgandi: quod non mirum: nam cum astrictione acredinem possidet mordentem quam ob ustionem acquisiuit . Hodie pro alu minibus naturalibus cessit in usum factitium, quod vulgo alumen Rocchar appellatur, & Chimicis glaciale, quia instar glaciei coagulatum est. Conlicitur ex cremato lapide quodam in agro Romano prope Tollam . Ceeditur inibi lapis praedurus candicans, qui mollior est, subrubens qui durior . Vnde aluminis duo genera, candidum subrubens . oriuntur. Vstus hic lapis fornacibus, pluribus diebus irrigatur, donec in lutum tabescat: qui iniectus feruenti aquae substantiam aluminosam deponit, quae a secibus defaecata concrescit in ligneis receptaculis adsimilitudinem crystalli angulosum nucis crassitudine pellucidum: candidum sericis,& lanis tingendis claro colore expetitur: Russum acrius est. Hoc quoque medici utuntur ad ulcera putrida, gingiuas&ubicumq.

78쪽

L LB E R. PRIMUS. Fr

ubicumq. astrictione vehemeti opus est: Vrunt quoq. donee bullas non attollat , sic enim pumicosum redditur,cuius puluis exterit supercrescentem in ulceribus carnem, & ad cicatricem ducit. Cuperosa autem quidam ytuntur etiam intrinsecus ad venena,& pestem: praecipue candida, quod alumen liquidum esse diximus: hoc enim propinari interius ex Plinio habemus. Multa alia hodie recensent inter alumina: ut alumen plumae, quod amiantum esse diximuS, alumen scaliolum, qui lapis est specularis inter genera Gypsi: alumen Catinum quod vulgo Sodam vocant inter nitra factbtia: alumen faecis, quae si xivini est combusta inter nitra factitia: alumen Zuccharinum, quod ad mulierum dealbationeS componitur ex alumine Rocchae, ouorum album ine, &aqua rosiacea. Alumen Iamenum Arabes intelligunt Scisiible Dioscoridis

C A P. X X I ta

CHalcanthrum a Graecis appellatum qua si aeris e orescentia : a Latinis Atramentum Sutorium Vocatur, quia eo coria tinguntur: aliud ab Atramento scriptorio seu librario, quod ex fuligine pictoria conficitur: & ab Atramento Metallico, quae Melanteria dicitur. Dioscorides tradit humorem es e concretum aut sponte, aut arte: Vnde quoddam natiuum, quoddam factitium habetur: non ut quidam interpretantur quoddam mode, quoddam concretum . Sponte quidem concretum in Cypro oriri, quod vel guttatim humore in cuniculis distillante in stirias cocrescit, unde stillatilium vocatur, quod optimum est: veI in speluncis corriuatum transfunditur in scrobes , in quibus concre scit, quod Pecton idest concretilium vocatur. Tertium factitium est in Hispania, quod Ephthon id est percoctum dicitur , omnium inualidissimum . Nam aqua materiam diluentes decoquunt, dein in pucinis transfusium sinunt; donec concrescat, quod certis diebus fit racematim digesta mate-

79쪽

ria in complura corpuscula tesseris similia. Optimum credi

tur caeruleum, graue, densum, translucidum e cuiusmodi est stillatilium . Proximum concretilium . Percoctum ad

infectus, & denigrationes aptius est caeteris, sed in medicina inualidius. Plinius in Hispania puteos esse & stagna habentia id genus aquae: decoqui eam admista dulci pari men- iura, & in piscinas ligneas fundi. Dependere immobilibus

super has transtris restes lapillis extentas quibus adhaereis scens limus vitreis actu is imaginem quandam uuae reddit. Ex emptum ita siccari diebus triginta. Colorem esse caeruleum per quam spectabili nitore, vitrumq. esse credi. Di luendo fieri atramentum tingendis coriis. Hinc hodie vi, treolum vulgo appellatur ob vitri similitudinem. De nati uo autem idem Plinius inquit. Fit & pluribus modis gene re eo in scrobe cauato, quarum e lateribus distillantes hy-berno gelu stirias, stalagmias vocant, nec est purius aliud. Sed ex eo candidum colorem sentientem violam leucoion

appellant. Fit & salis modo flagrantissimo sole admissas dulces aquas cogente. Ideo duplici quidam differentia . Fossile, & sectilium appellant. Hoc pallidius, & quantum

colore, tantum bonitate deterius '. Haec Plinius. Hodie Cyprium raro adfertur, cum suppetant in magna copia quae in Italia conficiuntur, & ad tingendum efficaciora. Prae caeteris autem laudatur, quod Bagnareae conficitur in agro Romano, vude Vitreolum Romanum appellatur: colore viridi . Postea caepit Massae confici Romano longe pulchrius, &efficacius, quod Cyprium colore imitatur, ex viridi, & caeruleo mistum. Ex Germania quoque habetur coloris caerulei elegantisti mi ut Cyprium , sed ad infectum infirmissimum. Ratio conficiendi in Italia est. Eifodiunt lapidem quendam mollem, vel potius terrae cuiusdam glebas cinerei coloris intermistis maculis viridibus, ac russis: sapore acerbo: odore viroso fossoribus noxio, ideo non cuniculis, sed in aperto solo fodiunt. Aceruos exponunt solibus, & imbribus per sex menses, de amplius, saepius versanteS, ut malu'

retur

80쪽

retur Chalcanthi materia. Totidem alijs sub tecto seruant. Tandem aqua soluunt , defaecant, &invasis plumbeis coquunt: sola enim plumbi materia nequaquam corroditur ab eius acrimonia. Inijciunt, de ferri , & Aeris ramenta, ut soluta faciliorem coagulationem praestent. Coagulantur autem refrigerata, & transfusa ligneis alueis, ut alumen Rocchae. Dum vero in acervis maturatur, efflorescit in cute

substantia quaedam spongiosa varij coloris, quam cuperosam vocant: efflorescit & extra vasa lignea, in quibus Chalcanthum coagulatur, tenuior eius substantia. In Ilva terrae sunt variae Chalcanthum, & alumen continentes, quaedam subnigrae, quaedam flauae, quaedam subrussae: aliae candidae, omnes sapore acerbo &acri. Similis substantia putanda est, quam Galenus se vidisse testatur, in Metallis Cypri, ternas scilicet Zonas in specti, quarum infima erat Sory: altera Calcitis: Media Misy . A quam vero pluviam totius collis terram illam abluere: quae collecta in profundo specus Ia-

cum viridem constituebat, cuius aqua asportata in piscinas paucis diebus concrescebat in Chalcanthum. Ex ea autem

terra sponte quidem fiebat Sory, Misy, & Chalcitis, & per fornaces Aes, Cadmia, Pompholix, Spodium, & Diphri-ges. Haec Galenus. Sunt hodie qui Cremato Pyrite,Chalcantum extrahunt quod ferrum tingit colore aeris. Ipse vidi ad lapidem aerarium sponte agglutinatum Chalcanthum scrystalli modo candidum sentientem violas , &qruginem. Vnde arguitur chalcanthi materiam ex Aere ortum duxissse, quod & color viridis ostendit, in quem Aes putrescens conuertitur . Viridis enim est aqua in Cypri fodinis licet reddat caeruleum Chalcanthum . Viride est Chalcanthum Italicum: sed omnia vetustate immutantur extrinsecus aut in pallidum colorem , aut flauum , aut subru sum: quam conuersionem Galenus in chalcitim fuisse asserit ex Cyprio chalcantho. Vstum quoque calchanthum rubedinem acquirit rubricae similem . Miratur Galenus quo

Pacto in hoc medicamento vehementissimae astrictioni as

SEARCH

MENU NAVIGATION