Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

. ctique serrent imaginem. qui crucem baiulantis personam gerebat, identidem sub lignea mole humi cadebat, quem milites seu carnifices saeuum in modum raptare, propellere, protrudere, ii isti spectaculo. Nimis longum facerem, si pie sancteque a Sodalibus gesta percensere omnia vellem; &qui cum alijs Sodalibus .aliorum Collegiorum serε communia sunt, eo libentius omitto. Loca in quae nostri varijs anni temporibus , adulta praesertim Quadragesima excurrere, sunt haec sere: Eluanga, Oe tinga, metientius a, Nores hemium , maller-stein, em bilinga, cissentiornium, Κirchberga,

rabo pagos vicinos, & oppida, ubi no minus quam

in illis remotioribus nostrorum labor cum utilitatu versatus est. In his excursionibus populus e superiori loco, minor aetas in plano salutiferis praeceptis imbuti. Haereseos non pauci, criminum macu-ἰ lis quam plurimi purgati. Vt autem speciatim quς-dam afferantur, Eluangar die, quo Christi excessum luget Ecclesia, supplicatio habita ad sepulchrum cum face plurima,& incredibili hominum freque-tia, quam sua praesentia & pietate Reuerendissimus Praepositus illustrauit; qui quanqua alias saepe documenta dedisset suae in nos voluntatis, tamen aliquando publice professus est, cum dixit, quicunque Societatem, vel infimum eius verbo facto uelaederet, ipsum hesurum. Parochus Elua censis non antea magis &clarius, quam quadraginta illis ieiu-nh diebus nostrorum fructum in audiendis confessionibus notasse propalam testatus est. Eluan- in qui e nostris proficiscuntur, in monasterio ψoresti ei mensi, non sine animarum lucro diuertunt. Plerumque enim aliquot ibi, s peque no pau cos reperiunt, quos vel haeresi vel peccatis expiant. Hos inter Curiones nonnulli monasterio subiecti,

452쪽

quos eam ob causam Abbas religiosissimus conuocat studiose.Ad coenobium metienhusanum misi sus hinc sacerdos, ut, quod coenobitae non poterantὶ praesci ctas subditorum ceruices flecteret, iugoque verae poenitentiae subhceret. flexit ac subiecit feliciter. Eiusdem Patris labor monachis quoque non mediocriter profuit. Nembdingar transactis Paschalibus ciues ad aedem quandam D. Virginis nomine celebrem per fines haereticosum ere-etis& explicatis vexillis supplicatum luerunt impavidi. Pendere de collo rosaria, cantu laeto pioque , quaqua incedebat agmen, omnia personare; contemnere gens impia, idololatriam Potificiam

tollere cachinnis: illi nihil moueri, sed alacres pergere, qua pietas & religio vocabat. Nostris id praesentibus & adiutoribus factum. i

C, Vo diem suum obierunt , prior P. Martinus Marius Coadiutor spiritualis, annorum s7. Vir religiosi candoris & antiquae simplicitatis, iuuandi proximi percupidus. Alter P. Henricus Arboreus

Belga, go. annos egressus , traductis in Societate q6. rerum humanarum ac sui despiciens, ut quam maxime; paupertatis, fraternaeque concordiae te nax. Quatuor solemnibus votis Deo & Societati se in perpetuit devinxerat. Conciones in aede D. Michaelis, in aula Serenissimi & scholarum nostrarunt perpetuae. Catechismus quatuor locis per urbem explicatus: per Aduetum & Quadragesimam turi locis pluribus Exomologeses totius vitae fuerunt 39O.& amplius. Epulum caeleste anierunt triginta quinque millia. Confessiones innumer multis ab annis redintegratae Multi pluribus annis delictorum conscientia dirissime stimulati, cum a FFFf i confes-

453쪽

ΡROVINCIA GERMANIAE SUPER

consessione refugissent, tandem se nostiis aperue- xunt, & optata quiete potiti sunt. E camo libidinis Iz. cmersi. Multi ut a consuetudine blasphemiae, popinae, atque impotentis irae tandem aliquando desciscerent, poenas sibi ultro arbitrearias indixerunt, quoties relabi contingeret. Duae virgines,

seminae quatuor, quini adolescentes in Religiosas familias se dicauere.Inauditae superstitiones sublatae, Una cum libris vanitatis & stultitiae plenissimis. Plures prohibitae ne propter egestatem coropora prostituerent, aut se daemoni venderent. Lites quotidianae, iurgia, odia,& inimicitiae sublatae. Multa coniugum paria inter se reconciliata. Compluribus in orthodoxa fide haesitantibus consultum. Ab haeresibus absoluti 1. Libri haeretici quamuis magni preth, exusti. Quidam pauperta

te afflictus, cum in agro moestus obambularet, daemonem habitu venatoris se offerentem & pecuniam pollicentem ab se repulit. Quidam dum sarmenta in ponte colligit, per imprudentiam in fluuium delabituri iamque cum undis luctans, & dius alii visus est diuinitus moneri, si vellet euadere

statueret eluere sordes apud eum, cuIUS etiam nomen exprimi audiebat. Statuit, cum casu duo viri iuxta ripam ambulantes luctantem conspiciunt,

accurrunt, hominem praesenti periculo eripiunt. Mulieri aegrotanti, habentique ad latus cubantem siliolam tabidam, clausa domo dant se in conspectum viri duo, qui hortantur, ut iam a viro, a Deo, dc omnibus deserta, si pecuniam & solatium velit ab ipsis recipere, prolem suffocet, ipsos sequatur.

Mulier timore concussa, nomen Ιεsu inclamat. illi paulum retro cedunt: cum idem ingeminaret, omnino se proripiunt. vocat deinde Patrem Societatis, a quo & timore & peccatis absoluitur. Alia huius generis cogor prqtermittere, ne longior sim.

454쪽

Serenissimus Maximilianus uno tantum & altero

famulo,& duobus de nostris stipatus, pridie Paschatis domum hospitalem est ingrestus; ad singulos aegrotorum lectulos accessit , suauiter est allocutus,&ad patientiam hortatus,& larga stipe prosecutus. Idem eius Serenissima coniunx in alio 'latenodochio praestitit. In nos comio qualibet hebdomade, de rebus piis sermo institutus. Otiosis rosaria distributa, ut iis percurrendis tempus fallerent. Muniti complures Agni cerei sacris i cunculis. Effectum ut peritiores instrucient eiusdem

loci pueros, & alios rudiores Christianae doctrinae facilioribus capitibus, magisque necessariis. Destinatus item, qui caeteris quotidie de sacro libello quidpiam recitet. Mater & fili suspenso de tollo lipsano B. P. N. Ignath hortatu nostri sacerdotis, febrim ab se dispulerunt. Eiusdem ope nos docliij

Praefectus, iam a medicis desperatus conualuit. Ad subleuandam aliorum egestatem corrogati flore-

ni scio. In usum tenuiorum a locupletibus & piis hominibus collata pecunia summam facit flore-norum Do 3. In gymnasio numerauimus supra 9oo. discipulos, in his Comites L. Barones 7.Theses excuste & disputatae bis. Actiones data: ter. ESodalibus Parthenianis tres inter Franciscanos cooptati, duo in nostrum commilitium .d res item nostris meditationibus xculti. Hoc aiano freque . tiores diverberationes, aliaque specimina pietatis in templo nostro dederunt. Alia breuitatis studio narrare omittimus, ut ad vitam do obitu Serenissimae Re natae Principis nostrae veniamus. Habebat illa more nostro tempus omne distributum ordine, quando quiduis agendum esset, aut animo cor portue dandum ad necessitatern necessariumue laxamentum. Et quidem plurimum vacabat rebus

diuinis; minimum sibi, hegoth sque humanis. Ex-

455쪽

4s 4 PROVINCIA, GERMANIAE SVPER. 'perrecta diluculo, primas omnium cogitationes de intentiones animi reserebat in Deum: inde secundum preces aliquot solennes, magna sui consolatione, quam frons ipsa palam semper ostendit, de Christi Domini gestis de cruciatibus meditabatur,

eaque commentatione mirum quantum assiciebatur . neque solum recitabat preces horarias in .

stat Clerici ad hoc peculiariter astricti, verum αmultas alias, pro omnibus Christianorum causis, variisque hominum generibus & statibus, quos Deo sollicite commendabat sub tria Missarum sacrificia continenter audita quotidie, nonunquam& plura : statis boris ante meridiem dc somnum intrabat in se ipsam accurate, dicta, facta, cogitata sua diligenter explorabat . Quo thebdomadis minimum semel sacratioribus temporibus iterum confitebatur sacerdoti . omnia sua ductui illius censuraeque subh ciens: quem etiam mirifice colebat & venerabatur. Toties item S S. Eucharistiam percipiebat, inflammato studio se quam intime deuinciendi Christo. hanc coniunctionem maxime spectabat in omnibus, ut a Deo gratiam iniret semper maiorem, & communionem obtineret illius meritorum ac perpessionum . Peracta synaxi, colloquia pietatis amorisque plena cum hospite Christo protrahebat in longum : de cuius εc rebus, quemadmodum de D. Virginis, alii lque diuinis audire, ac miscere sermones, illi iucundissimum fuit. Quapropter curabat semper manuum laborem suum pia quapiam lectione, praesertim ex libello De imitatione Christi, velut quod a con dimento suavitatis aspergi: eiusmodi exercitatio es illa constanter retineuat, neque alio neg'tio vel impedimento, nisi sorsen aegritudinis , Quoad

seri poterat, intermisit. hinc lumen illud hausit eximium, quo mente collustrata diuinitus prae-

456쪽

PROVINCIA GERΜANIAE SUPER. Isclarὰ di scernebat, quid Deo gratius esset , in quovis & momentum verae solidaeque virtutis consisteret , idque magno coctatu prosequebatur. Vt

verbo dicam, verum illa fuit Christianae persectionis & religionis exemplar in paucis, tali statu, loco, tempore: virtutis omnis & antegritatis siti diosa, prorsus, ut Deo consecratam , in aula & in saeculo vitam degeret, femina Dux; tantis deliciis, opibus, clientelis, auraque populari, ni spreuisset uniuersa, circumfluere& illectari potis. Obedientiam Domino marito perfectam exhibebat semper,&singularem deserebat obseruantia ira: modestia& animi submissione erga eundem , suumque confessarium fuit insignis Charitateni ferebat in oculis, & anteferebat omnibus, ea metiebatur caetera: hac sine nil magni ducebat, & illius omnes assecuta fuit numeros , prout describit Apostolus ad Corinthios. Sobolem charitatis beneficentiam penitis complexa visceribus, annuum censum bis millium, quos habebat proprios, ad via uita effudit in pauperes: ex his delectos I 1. alebat quotidie, frequenter ipsa coram ministrabat accumbentibus, ut&alijs alibi nouo exemplo, ptope lachrymis rigaret intuentes. Idem faciebat in aegrotos, qua domi, qua soris, eos saepenumero visens. ope, consolatio he, manu etiam sua quasi famulati iuvabat. dem in hospitales domos &no dochia, quorum ipsa unum constituit impensa viginti millium . Idem in orphanos & pupillos educandos; in tenuiores adolescentes , ut honestis artibus discendis vacare potient . Religiosos utriusque sexus valde coluit & suspexit . quantopere verbSocietatem nostram amarit , ne cogitatione quidem informari potesti eiusdem profectu & meritis ad communem hominum salutem, exultabat in Domino, atque vel aspectu solo nostrorum ho-

457쪽

16 PROVINCIA G fi RMANIAE SVPER.

inum videbatur recreari: contra vero Societatis aerumnis& tempestatibus in eam concitatis tam

indoluit, quam suis nunquam. Ex animo se Dominumque maritum & liberos Societati persaepe commendabat, & in magni beneficij loco ponobat, utrumque in communione & charitate Socie talis' vivere ac mori . Caeteriim multa prolixita' tis vitandae missa facere cogor, alioqui narratione dignissima & admiranda: de constantia illius , aequitate animi, ac robore in susserendis aduersis ac morbis sine ulla quiritatione; quam se diuino sem per nutui conformem gesserit in quom uis euentum, hilari semper eodςm 'ue Vultu; quanta men', tis pace, quamque stabili serenitate gauderet, quae nulla poli et obfustari tristitia, aut perturbatione caperari: quam sincere timuerit Deum & in ambibguis sollicite cauerit , ne quid fieret cum eius Offensa, idque suis identidem soleret inculcare, suadens costium confestarij. Silebo de summa lenit, te morum & facilitate, qua domesticos etiam peccantes interdum accipiebat; admonebat sine omni verborum aculeo & stomacho, cuiuS ne exile verbum eminebat unquam . nil dicam de neglectu vestitus, quem posterioribus annis gerebad omnino vulgarem,& quasi plebeium: nil de maceratio ne carnis per ieiunia, flagella , cilicia, similesque asperitate S, quas in tempore & loco prudente Imodorate suscipiebat nil de parsimonia victus,

quem velut medicinam capiebat, & quidem aegre, tamque modicum, ut iudicaretur a peritis, vix esse Flerandae Vitae, adeoque praeter vim naturae suntentati. Tacebo de singulari casti inonia. puritateque, quam per annos I s. cum Ser missimo coniuge seruauit. Placet hoc. postremum adtare,

praestantis religionis indicium: impendente festo. die quopiam illustriqie, cum a gro lasset antea fier

458쪽

quenter & eo usque praecis c, toties sibi mox restitutam videri, tantasque recuperasse vires, ut diuinis rebus intereste pollet: tran sacto tempore illico in pristinam corporis imbecillitatem relabi. T lem igitur vitam, labis adeo sinceram, diuitem citae virtutis & satictimoniae, quid mirum si beata mors

sit conssecutaὶ quam io. Kal. Iunij tranquille placidissimeque, sine graui lucta, sine communis liostis infestatione terrisca, quoad licuit aduertere, sub horam diei septimam, & amplius oppethi, lectulum stipantibus iuxtatrincipes personas, multis nostris Patribus & Fratribus. Et videbatur dia antes praeceptile fine suum: clim enim suadentibus medicis ad refocillandam valetudinem , ex qua pridem laborabat adulto iam vere profectionem quan3 sibi dicebat ultimam foret eum Domino marito 'per Eberspergam instituistet, Oetingam Veterem, isthic matri suae sibique amantillimae Deiparta porstremam salutem & vale dictura: ubisse sua lue omnia statim de via sacrum sacellum insuessa imis ex praecordiis eidem commisisteti ecce tibi derest pente in eodem loco febricula corripitur i qua demum extincta est Monach hi sed aegre domum revecta. Et licet negantibus omnino medici esse pestriculum, ipsa tarnen& reditum urgebat, & reditu ad voluntatem facto, se comparabat ad mortem; adhibitis omnibus quae nece staria forent, eoquς conducere pollent. Funus ex aedibus Serenissi imper nostram dolirum vespere translatum succol: tantibus nostris,dc comitatum a reliquo Collegio

nostro, familiaque Principis senioris, aere tedis collucente, repositum est in templo prae summa 'ara, ubi nostri psalmodiam Eces esce funebre clara Oce recitaban t, in de portatum sacellum reliquiarum fac rarii. hic stetit aliquot dies, dum tande

459쪽

18 PROViNCIA GERMANIAE SVPER.

caeteris omnibus exclusis, solo Serenissimo viduo praesente humi semper defixis genibus, conditum est manibus nostrorum in sepulchreto seu crypta templi subterranea, loco Principis utriusque sepulturae destinato, ad dexterum latus primi altaris.

Residentia Eberspergensis.

Atechismo duobus locis rudes instituti : sacro chrismate muniti huius loci & vicinorum qui

confluxerunt, 3I2 . Abolitus mos piaculare S crum faciendi pro paruulis ante rationis usum defunctis. Aniles opiniones & superstitiones ex ani- mis multorum euulsae. Coronam B. Virgini recitare edocti rustici, qui id antea vel nesciebant, vel Iudibrio habebant Vsitatu in est nostris aegrotos &moribundos iuvare. Sacra sigillaria Agni Dei impertita peregrinis , quae ab illis auidissime expetuntur. Poenitentiae sacramentum toto anni curriculo obierunt apud nostros Eoo. Foris a locis huc pertinentibus, aut uostrae iurisdictioni subiectis goo. Eucharistiam susceperunt extra Pascha 3 11. Sacrae cofessiones totius vitae minimum 6oo. fuerunt, multorum annorum ad summum 3 o. vesplurium, de suppressis antehac peccati S ΙΣΟ O. circiter. Ex his confitentibus plurimi Curiones, aliique sacerdotes fuerunt. Magistratus oppidorum quosdam fidei religionis cli suspicione laborantes, prius curarunt a nostris instituqndos, quam eos diuitate donarent. Non pauci altioribus instinctibus per somnum aut vita territos & instigatos se narra- iunt, ut hinc adiumenta laesis conscientie peterent. Multi nobiles & Dynastae se nobis curandos & diarigendos permisere. E fluctibus falsarum opinionum transtulerunt se in Catholicam cymbam 13.

Inter L coniugum paria sublata odia & dissidia.

460쪽

PROVIN*IA GERMANIAE SUPER. 4J'Adiuersis & grauissimis sceleribus permulti de-rerriti. Duo ex nostris, toto ferc maioris ieiunij tu-pore duobus in pagis,libentibus admoda Parochis& rogantibus, versati; altera meridie initia menta Christianae doctrinae tradidit. In monasteriis Religiosarum attenderut confessionibus laepe,easiadumque ad religiosam perfectionem - cohortati sunt. Moribundis tulere suppetias. Reperti quidam

Pharisaei, qui nostris pro suggestu populum er

dientibus, commiserarentur Parochos, & tanquam

Oedipi quidam denunciarent, fore ut iis exterminatis nostri sussicerentur : ut quid ergo nostros euocassentὶ verum ab iis cgregie responsum. Duodecim utriusque sexus pestilentiae malum aut imminens anteuerterunt , aut iam incumbens & premen S excusserunt votis cerearum imaginum aue

sacrificiorum D. Sebastiani nomine & obseruantia editis, quae fideliter sunt executi. Ab aliis mot-bis, incommodis dc vitae periculis variis, eadem ratione se Vindicarunt, simul ac promiserunt , pristinis viribus restituti 16. Inter hos feminae cuidam vesania mentis laboranti aspectabilem se praebens D. Sebastianus spem sanitatis secit. Alia pleuritide

consauciata vehementi , nulla fuerat medicabilis arte, sed manu duntaxat eiusdem nostri tutelaris. Tertius paralysi consternatus, membrorumque Omnium usu captus, se iterum c copii erigere atque ad incessum promouere. Mulier item supra spem& remedium aliud omne conualuit. Alij duo Lur, iras & spectra venenatorum animalium, serpentium, bufonum, quibus infestabantur, abegerunt. Mulieres binae uterum gestantcs cum magna difficultate partus laborarent, & altera quidem propZabesset a morte, meritis tamen D. Subastiani cito

feliciterque solutae sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION