장음표시 사용
631쪽
β; et RR o VINCI A AUSTRIAE. tos laboribus rusticanos homines, ad disciplinan
congregati non posse videret: antelucano verb. tempore, ad oppidum reuersus, post celebratam Missam, totum se vel baptizandis infantibus, vel sepeliendis mortuis, vel catechirandis rudibus &similibus pietatis ossicijs, impendit. Tantos autem& tam continuos labores ea abstinentiae commendatione susceperunt nostri, ut eum fere pernoctarent in pagis in multam noctem catechizandis rudibus occupati, nonnisi bis toto semestri coenati
sint: ideoque & Apostoli & Apostolici viri vulgo
audierint. His vero laboribus, qui in praesentiresponderint fructus, exigui non fuerunt. Nam retenta possessione paroeciae, alias duas Ecclesias,
quas filiales appellat, in pagis reconciliarunt: usum' ligni S. Crucis, qui in ludibrio erat, induxerunt; cruces ad pagos singulos, & in vijs publicis, testimonio reuocatae fidei, & memoriae Passionis Dominicae, erexerunt. Docuerunt Angelica salutatio ne, Catholico ritu, Dei param salutare: dedocuerunt omittere ex oratione Domi dica petitionem sextam, male doctos ab Ministro, qui omittedam diceret, eo quod Deus intentator malorum esset, Eneminem ipse tentaret: ter quot diebus salutanda: B. Virgini artis campani pulsum restituerunt: ritus Ecclesiae in adminiurandis Sacramentis, potissiimu ero matrimonio atque baptismo,& rerum diuersarum sacris benedictionibus, inuexerunt: supplicationes non sine grato concentu, populi & senio-xum approbatione, qui se pueris eadem fieri solita dicerent, per campos & agros susceperunt: festa de ieiunia th termitti solita , statis diebus seruanda persuaseruist. Illud etiam circa festa utiliter instituerunt, ut in pagis & ante & post meridlam, non minus, quam si ad Sacrum & Vesperas conuenien dum esset, pulsaretur: & in templo orationeS &
632쪽
aantilenae sacrae, praecinente aedituo, haberentur. atque hoc semel in pagis susceptum, etiam nunc constanter seruatur. Denique habito ad oppidanos
atque paganos quotidie de ossicio Christiani bo
na inis ser mone tantum estecerunt, ut in toto dominio religio Christiana vigeret: tantum, quod pendete lite, SS. Eucharistiae,&Sacramentalis Poenitentiae usum inducere non potveridi. Etsi enim continua ira semestris spatij cura , pagra omnes eam ad la aec Sacramenta Catholico ritu suscipienda induxisseηt: adeo ut dicto & accepto in imminentem maiorem hebdomadam die , singulos pagos per vicos haec Sacramenta obituros expectarit Pater; malorum tamen hominum consilijs, dc vero etiam Ministri exacti, qui eos ex vicinia identidem reuisebat, & pane profano pascebat, exhortationibus , & denique etiam Dynastarum quorundam certa pollicitatione, futurae, auctoritate publica, ad festum S. Georgij mutationis Parochi 'In Luthera num priorem,res tota inuersa est. Cum ero etiam post festum S. Georgij non reuocatus esset Lutheranus Minister , Pater exprobrata m- constantia paganis, interrogauit eos, quid causae esset, quod qui animo essent Catholici, atque adeo ijs quae a se dicerentur assentirentur, fidem ramen
quam probarent, non palam, ut condixerant, profiterentur. Illi suae inconstantiae nullam aliam obtenderunt c usam, quam Vel metum, Vcupem mu-xationis Parochi, quo mutato, mutandam ipsis ite-ἔum religionem. cuiri autem ex Patre intelligerent, nunquam amplius in eam par oeciam Luthera num
in trudendum Ministrum , collatura in Illustris si nria Cardinalem translata, quo suam aduersus religionem Catholicam propensionem ostenderent, εἴ velo se id quam maximὰ optare dixeriunt: ni hi laminus tamen lite necdum decisa, quoad reliqua
633쪽
quidem Catholicos se esse, communio em tamen sub una specie lenon suscipere. Igitur cum res eo loco esset, ut post conuersionem Dominae, & aliorum 8O. nec cum oppidanis, nec cunspaganis, nostri lite pendente vlietius profecturi quidquam viderentur; soluta est haec missio. patri nostro in pa-rorciam substituto sacerdote Catholico, qui quae Pater tam in oppido, quam pagis laudabiliter introduxisset, opera conseruaret sua, Ruoadus e causa decisa, maior bene gerendi spes affulgeret elicet post nostrorum discessiim magnopere timeretur ne pro subditis contra Dominum in iudicio pronunciaretur, fauentibus in eam rem potentioribus quibusqueDominis haereticis; de consilio tamen cuiusdam magnatis Catholici actum per nostros ut causa ab tribunali prouinciae transferretur ad Caesarem, felicissimo eventu. Caesar enim re
intellecta , pro sua aduersus religionem pietate, Commissarios ut vocant deputauit, qui ad iudicia prouinciae evocatos subditos, & ad praestandam obedientiam Parocho, & pendendas illi decimas, suae Maiestatis nomine cogerent, &ipsum autO- praetexti hactenus de libertate priuilegh, Pragam a sua Maiestate examinandi deferrent. Spes est certissima fore, ut non solum haec istorum priuilegia, sed de plurium aliorum subditorum , quae a Dominis haereticis magno religionis detrimento , recens post istam controuersiam, etiam auctiora in odium religionis data sunt, rescindantur omnino : atque ita nostri laborum suorum susceptorum cum in instituendis huius dominii subditis, tum in hac controuer-
634쪽
A Luit hoc anno Collegium e nostris duodeuiis ginti: ex his octo sacerdotes. Vita excessit unus
Iacobus Vitus, omnibus Sacra metis rite communitus, qui fabricae opera in Collegio exercui t,boni exempli & multi laboris Frater; speramus eum sibi ii arto diuitem mercedem aςcumulasse. Ad Societatis tirocinia admissi tres r interea dum
noui Collegh fundamenta iacerentur,antiquae habitationis, quς accedentibus pluribus personis angusta nimis de incommoda fuit, aliquot cubicula& hypocausta sunt adiuncta. Auspicato primus
literarum ortus illuxit; ea enim iam discipulorum accessio facta est , ut hoc in oppido amplius oo. numeraremus. Facile ex his primordiis coniicere licebit, hic nostros in erudiend* iuuentute operam n qn perdituros: flagrat enim disciplinarum ardore Ungara pubes, & libenter ad earum emporiumbi potest concurrit. Verum ecce , dum felice au- .cio haec geri prima fronte videbantur, gymna liniri, quod iam multa & clara nobilitabat iuuentus, mense Maio, dum soleret omnia pestilentiae cotagione disiectum est, Patres & fratres ad Thu-roeepsem Residentiam abierunt. Selliae relicti duo sacerdotes, cum quatiar e nostris Adiutoribus,adseruat am domum & aegros soland qs, Commigrarunt una granatoris aetatis studiosi aliqui incudem locum, ubi cum commorati fuissent insti-
. tuebantur ut loci commoditas dedit. ad finem tamen lectionum magistris ad alia Collegia proficiscentibus, discipuli quoque alio concesserunt: ix laucos se uemus , led Ugenio atque pietato praestantes: speramus tamen foeda haclue abeun- ς ἔristinam celebiitatem redituram. Nostros in-
635쪽
pROVINCIA AVSTIMAE.rer foedam pestilentiarii commorantes, singularis' prouidelia Des x exit. correpti eo morbo sacer
dotes & Frater unus, nostrorum tame diligenti, maxime vero caelesti cura incolumitatem' receperunt. Alius vero qui etiam pestiferorum consessiones excepit, diuinis fotus remediis a lue immunis euasit. incolarum mille plus minus hoc virus interemit. Nihilominus ea in oppido hominum fre
quentia in perest. vi vix pestem ibi grassatari con
iiceres. Nunc autem sopita iam lue, quotidie re ditum meditamur. Dum haec foeda contagio hominum corpo ia depasceret, nos plenas animarum id temporis segetes demessium us, atque in horreum Christi inueximus. Laboratum est tum do mi , tum soris variis in locis. Confessiones domi exceptae sunt circiter mille & quingentae: ex his
autem Vniuersae vitae maculas deleverunt ducenti.
Ab haeresi liberati amplius centum & viginti. Re perti permulti, aetate iam decrepita, non longe a sepulchro distantes, qui septem, decem, & viginti annis, aut etiam nunquam sug facinora apud sacerdotem expiarunt, plures qui eadem in confessiost. saeptiis repetito sacrilegio celarunt. Quaedam persona cum ingrauis sirpis sceleribus multos annos ageret, saepiusque confessionis Sacramentum obia et, nec tamen nisi leuiora recenseret, saepius s3cria ore Sanctissimum Christi corpus e saceidotis manibus acciperet, a Deo benignissime admonita, lecto assigitur. Verum pec siccprrecta, sacerdotem quide accersivit, sed priora facio ora nouo sacrilegio auxit, celauit omnia: sed peritissimus medicus,
Contra tantam morbi vim fortiorem medicinam adhibuit, terrorem incussit, ad portam mortis de
duxit . ibi cum iam in ultimo exiiij periculo sic constituta e sit; ecaper quietem videt a parte capitis astarequendam l dixerim Angelum tutorem Jtalibus
636쪽
talibus qgram alloquenteni ,Vide, comitearis sincere tua grauissima scelera ne sinet integra confessione moriaris. Quod & fecit, magna doloris & contriti animi satisfactione, atque cum anima simul corpus curauit: nam statim omnibus obstupescentibus conualuit. Similia extiterunt trium aliarum personarum exempla, quae graui morbo cum labo
rarent, atque ante oculo S mortem obuersari cerne- ,
rent, sacerdotique conscientiae vulnera aperirent, animo medicinam fecerunt & corpori. Vna tertio,
reliquae etiam paucis diebus incolumes a lecto surrexerunt, beneficium uni cofessioni tribuentes. Nobilitate & diuitijs celebris alia persona timoribus quibusdam daemonis exagitata, pro spiritualitem editi suum haereticum Praedicantem accessit: amictam absque solatio a se expedit dices,T alerei medium nullum est mihi: Hic igitur cum spes om-l mis cecidisset, iter alio vertit, ad nos ex suis fundis' non modico spatio pedes contendit, meliores medicos requirit; inuenit, anteactae vitae consessione turbatum animum tranquillat, haeresim abiurat, se diuino pastu confortat, atque caelesti voluptate perfusa se novalia vitam agere credens, domum re-
pedat. Fuerunt plurimi qui taciturnitatis velo in confessione sua commissa texerunt, timoribus Aconscientia scelerum stimulati, tandem sincero de magno doloris affectu sacrilegam animam sacerdoti aperuerunt, & timoribus & stimulis expediti, ad sua redierum. Superest illustre, quod in hunci locum referatur exemplum. Vir quidam venerandus, clim multorum annorum senex, Turcarum subditus in inferiorε Ungariae parte, procul vltra Budam degens, cum nunquam Romanae Ecclesiae limen excessistet, ac nullum multo tempore pre- sbyterum, cui suas animae noxas exponeret, nancisci quiuisset ι tandem oris fama accepit Selliae esse
637쪽
aiebat; vitae.excitus hac opinione bonus ille senex, magno itinerum interuallo , sed maiori consessio; nis desiderio, Selliam accelerat. Strigonij lain intrat campos, solicitatur seruentis animi studium. noti eius quidam,ad quos sorte diuertit,suadent ne las.sus se longiori labore conficeret; vicinum ei deni fidei sacerdotem monstrant, haberet in promptu
quod tanta molestia quaereret: rogant, instant. Venim in sua sentetia firmum nullis rationibus a suscepto proposito amouet; Sinite me,inquit, Sel nad sanctos pergere sacerdotes, anima mea ibi vult c5quiescere, atque sic iter suum persequitur, usque ad definitum terminum. Quo chira ipsa seria sexta maioris hebdomadis peruenisset,recta in temptuiri diuertit, unum e nostris Patribus accedit. postha- quam omnem conscientiam confessione magno animi sensu explicasibi, tanquam alter Simeon, vir grandis aeui, exclamare in templo istgenti gaudio, defluentibus per genas lachrymis coepit, inquiens,
i Domine hoc a te, hoc ex toto corde, hoc a multo tempore petebam,iam libenter Moriar; ecceDomine Deus tibi animam meam comitto, tibi coniaccipe, si ita iussum fuerit. Haec ipse. qui ita resolutus deinceps perpetud in nostro templo fuit, Deulaudibus & gratijs veneris. Clim nostri se in excipiendas confessiones impendunt, sit ut multa
scelera ex animis euellantur, multorum vitae corrigantur, & ab imminente exitio vindicentur. Nani matrimonia corriguntur, familiae ad honestam vitae rationem inducuntur, pecuniae illicito quaestu sollicitatae debitoribus remittuntur,ihanes obseruationes & superstitiones tolluntur, irae, odij que
incendia restinguutur, egeni & debiles stipe collecta, afflicti consilijs subleuantur, moribundi cu- xantur, supplicio assiciendi diuinis Ecclesiae, arsi- dij
638쪽
ἐῆs praemuniuntur,ad patientiam in tormentis, ad
constantiam in pietate accenduntur. Fuit qui ina-, placabilis in inimicum suum fureret, nec ullis precibus sitorum a peruersa vindicandi voluntate di-
uerti posset. nostri Patris monitis ita se ex inimici-ths in gratiam recepit, atque si nunquam laesus ai quopiam fuisset, & elutis rite sordibus, sanctissi-
έ moque epulo percepto pacatus domum redhi. Il- Iud etiam hoc loco inserere lubet, ex quo sacra- rum reliquiarum vis elucescat. Mulier quet difficultate partus laboraui t, & cruciatus diuturnos pertu- . lit,auxilium spirituale a suo confestigrio pethi; accepit thecam sacrarum reliquiarum, atque confestim puerum enixa est. Concionum & Christianae doctrinae in nostro templo traditae, est uberimus fructus. Prima nobilitate eximius parens sed haeretica labe foedatus, charissimum sibi filium, literarum causa ad nostras scholas dii exit ;sed vetitus ne consuetudine nostrorum orthodoxam doctrinam
hauriret, callidὸ eum in diuersa Collegia distraxit,
sperans eum posse tali ratione studiorum classes omnes percurrere , & prauae religionis animum conseruare. Sed frustra ille contra diuinum consilium suas artes tenuit : nam adolescens ille Selliae concionibus permotus unum e nostris, cum quo de religione conferat, ultro accedit . dubijs abunde olutis , ad exomologesim instructus, ad quam ciunse tribus diebus praeparasset, quarto quo recte Vi nam abducebatur,totius vitet machias consessione eluit, &sacro viatico se muniuit: sicque prius in . Romanam Ecclesiam, quam Viennam redht.Duorum , haereticae fidei militantium Haidonum lue vocanti diuersa prodiere exempla. Alter postquam de rebus diuinis dicentem in templo audiuisset, caelesti lumine illustratus, annorum omnium cuia Pas agnovit,exposuit & Catholicis castris noment
639쪽
dedit. Alter etiam quod pro more contra ebrieta- . tem multa e suggestu dicta, ebriorum mores expressi, turpitudines, & poenae apud inferos imminentes de claratae essent; mox ut pedem templo extulit, intra coemeterh adhuc septa columelijs diu ni verbi praeconem proscidit, socios ad oenopolae .cellam pertraxit, temulentus equum conscendit: denuo in foro ante popinam ex qua vinum Prompserat, in sacram concionem multa probra momit, unaque in altuiti quasi insultans, securim iaculatus, delapsam dum capere nititur, pollicem manus acie findit, atque omnino perdit: sic meritaS temu- ,
lentae linguae poenas eadem die persoluit. Iam qui foras animarum causa discesserunt , ne ij quidem
inanes redierunt. Facit enim tum illustrium vir Tum contentio, tum animarum summa necessitas, ut multa lustremus oppida, multos concursemuS& obeamus pagos. Atque inprimis nostram operam expetui pientissimus Praesul Nitriensis, S nostri studiosissimus Franciscus Forgatet, ablegatutergo Nitriam unus e Patribus cum Fratre socio.
Ibidem conciones magno audientium fauore, ad-
miratione & fructu sunt habitae, consessiones exceptae; animi ad Catholicam religione in inclinati. 'Euulgata epistola haeretici praeconis, contra quae- dam fidei Catholicae dogmata, a nostro consul taest scripto, ut hactenus haereticus Praedicans ne his . scere quidem sit ausus, magnae licet inter suos opinionis. Magnificus quoque Dominus a Molar A striacus, Commoriensis Praesidij supremus praesectus, quemadmodum & superiore , sic hoc anno unum e Patribus pro consessionibus impetrauit.
Huius opera Baro Bocmus, qui haereticorum consuetudine, nunc Pikardi, nunc Lutheri factionibus militauerat, ad Romanam Ecclesiam, suos errores palam & haereses damnans, se contulit, cum ingen- .
640쪽
ei multorum, praecipuὸ vero magnifici D. a Molat admiratione. In eodem loco ab haereticorum paedore vindicatum est templum & ritu nostro lustratum .Pijssima porro magnifici coniunx, sacra veste. qua altare praetexitur venusta satis, nostram ecclesiam donauit In noua arce, siue riuar, duo Caluini pestifera opinione correpti, salutaribus mysteriorum medicinis sunt restituti.Αlijs in oppidis atque pagis messis non fuit diuersa. In generalibus porro regni comiths, duo e nostris facerdotibus fuerunt; auditae abhs non paucae confessiones, habita frequenti magnatum & nobilium, caeterorumque concursu concio , cum applausu Catholicorum, stupore haereticorum. Thema propositum erat, summum Pontificem Vicarium Christi non esse Antichristum. Sermo conuiuiorum illis diebus
praecipue celebrabatur de argumentis contra aduersarios, quae plurima erant, allatis, effectumque t Pontificem nec esse , nec posse Antichristum dici, facile cocederent. Conceiserunt hinc quoque in Illyriam Tagrabiam usque,graui & spirituali negotio exciti duo Patres. gratissi inus ibi nostrorum
aduentus accidit: nam postquam concionibus diuini verbi semen mandatum esset, is confestim fructus erupit, ut multis horis, ad magnam corporis lassitudinem uniuersae vitae culpas exponentibus aures accomi nodarint, magno cum populi solatio, eo quod circa illa loca sacerdotes, licet Catholici, a multis nihilominus annis ritum vera confessionis, quo speciatim noxae enumerantur, intermiserint, haereticos imitantes, populo non approbante, magna cum animarum iactura. ubi si per
mensem data fuisset potestas morandi, squod populus summe contendebatin integrae consessionis gratia amplius sex millia, ut illi referebant, ad expiandas omnium annorum labes confluxissent.