Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

Q2 PROvINCIA AUSTRIAE.ctantibus. E vicino pago rusticus, cui liberi omnes comitiali morbo extincti fuerant , pro filiola reli-kua in uiuis seruanda solicitus, nostrum adhic a

quo similem accipiens Beati imaginem, eius beneficio praeter spem omnium filiam conseruauit:gratias cum uxore Deo egit, mysteriis sacris in templo nostro rite susceptis. Mulier Lutherana infantem grauiter aegrotantem in templo nostro ad aram D. Annae accensa more Catholicarum feminarum candela Deo commendauit, Votumque pro

eo fecit, si covalesceret illaturam se illum in D. Annae celebrem aedem. concepto voto infans conua

luit. Miraculo fidem facit matris secuta conuersio, quae voti rea, reluctante quamuis fremeteque ma-

Tito haeretico, promistum explet, sistitque D. Annae filium grata pro beneficio, religiosa pro voto. Alia quaedam impurum spiritum, qui sepilis mariti defuncti specie adrepebat ad latus decumbentis, supposito per domesticos, de consilio unius Patris, sub ceruicali agno cereo, a se abegit. Maius illud, quod homo qui sese animo simul& corpore deuouere diabolo constituerat, a pessima molitione reuocatus est. Coniuges duo di animo & corpore amplius quam per annum abiuncti sumpto unitatis symbolo Eucharistia, per nostros coluncti. nonnulli etiam a sacrilego thoro retracti. Sub Paschales ferias rogatu procerum sacerdotes duo missi sunt, quo apud illos Societatis munera obirent. Ad quartum mil arium, solemni peregrinationis die, ad sacram Diuae Annae aedem, sacerdoteS tres,cΟucionis & confessionum causa profecti, non quod erat lucis tantum, sed integram etiam noctem audiendis poenitentibus impenderunt, fructu non modico. Venit illuc virgo a primis annis in haeresi educata: quaecum cogitationem aliquam de C

tholica fide antea suscepisset, haud dubie S,Spiri-

622쪽

animo, monetur in somnis , adeat Diuae Annae

templum festum aderat postridie) ibi ipsam edoctum iri doctrinam veritatis.Ad haec subridens illae Nunquid ego aut ibi unquam fuiῖ aut S. Anna caelo veniens, se mihi prςbebit viae ducemὶ Sanctam Annam nescio, & locum templumque eius ignoro. Haec effata, o culis subi ectum videt iter uniuersum. templa & pagos obuios: quin etiam supplicationis ordine quam in eum diem Illustrissimus Cardinalis Episcopus Olomu censis, Oloinucio ad eum locum decreuerat: quo spectaculo capta se ituram recepit, sancte promittens, si remita comperisset, Catholicam fidem se complexuram. Venit, itaque Tem comperit, apud sacerdote e nostris perfidiam deponit, Ecclesiae, & Christi corporis particeps facta. Ut si somnium tantilara fuerit, certe fructus somnij verus, Vereque salutaris extiterit.

onnihil etia per nostros homines soris acturri. Boemus Dynasta chira praeter expectationem ampla quidem ditione, sed, ut fere sunt reliquariti Morauia, haereseos infecta labe, adauctus esset; pro suo erga auitam religionem, quam ante quadriennium susceperat Zelo, tantisper etiam peregrinationis Lauretanae quam adornabat consilium distulit, quoadusque Deum pro Deo deserens, subditorum sibi animos antiqua fide excoleret. Ad

eam autem rem, non alios quam nostros adiutores adhibendos ratus,vix tandem duos, sacerdotem dc

socium impetrauit. Initium reducendae fidei datum, ab haereticis Ministris expulsis: qui quatuox omnino erant in tota illa ditione, oppidis duobus

M lxiginta pagis insigni. N equo vero magnum fuit

623쪽

6r PRovINCIA A v STRIDE. in iniquis illis in asoribus extrudendis negotium.

Edicto enim proposito, ut intra triduum excederent, tres quidem solatio exiiij, religionis causam praetexentes, se non inuitos cedere prae se ferre: ruartus ut pili suam se facere religionem oste eret, non nisi extractum per capulos cessurum, vari E iactare. Vanitatis argumentum fuit mutatum facile consilium: eum vi capillis, quibus iam imminebat lictor consuleret, ne pili quigem suam se facere, excedendo probauit. Exactis Ministris, nihil antiquius habitum, quam ut polluta sacra munda-Ientur. Id autem Vt eueniret felicius, Dynasta. nostro tirone assumpto comite ad D. Annae trium milliarium interuallo distantis, vel ipsa Diuae so- Iemnitate, quae tunc agebatur admonitus, suscepit. Vbi ad demerendani Diuae apud Deum Dei que matrem gratiam, praeter largam in pauperes distributam stipem, expiatis consessione peccatis caelesti pane refectus est. Inde maioribus etiam flammis ad restituendam fidem succensus, ubi domum reuertit, oppidorum atque pagorum templa, miserandum in modum profanata, cum nostris obi-uit. Mirum quam tot sacrilegiorum horrenda species, quae passim visebatur in templis, bonum Dy- nastam affecerit. Ergo non sollim restaurandis, sed etia ornandis, omnique sacra supellectile instruendis templis, est a domino collata pecunia: mandatum insuper ut quidquid in eam rem desideretur, non desit. adeo nullis impensis parcitur, Ut perinstaurationem sacrarum aedium , aedificium spirituale illis in locis assurgat. Expiatis de more sacris

aedibus, ut debita mysterijs conciliarexur veneratio, in earum una, quanto maximo fieri potuit apparatu, noster sacerdos operatus est sacris, non sine symphoniacorum atque tubicinum grato con

624쪽

oppidanorum dc paganorum, quam Dominus per edictum ex cinerat, de dignitate Ecclesiae concionem habuit: ea omnium approbatione, yt suos prae illo Ministros nihili duceret, & vero Patrem etiam in pretio & honore haberent. Concionem excepit solemnis gratiarum actio, Hymno, Te Deum Di

damus, solemniter decantato, tanto omnium sensu , ut nullus non interioris laetitiae qua gestiret animus; manifesta signa proderet ; plurimi etiam prae gaudio illacrymarentur. Ipse prae caeteris Dominus, laeti ths sibi totus incedere videbatur. Denique totus hic actus solemni supplicatione conclusiis est; Sacerdote nostro populum, quem praeteribat aqua lustrali aspergente , de vase, quod pone Patrem ipse Dynasta, singulari & pietatis & Christianae submissionis exemplo deferebat , ut minister. Atque hoc fuit instauraradae his in partibus collapsae iam religionis initium: quod & in oppidis per Patrem, & in pagis per socium, tradendorum fidei Christian capitum quotidianus usas eX- cepit eo prouentu, ut propensissimi videantur omnes ad fidem, ut Usi vocant, Romanam. Auxit hanc in animis illorum propensionem, utroque in oppido innovatus senatus:& decreta data ,:vt senatores& Parocho obaudirent suo, & ad reliquorum exemplum ipsi in primis diuinae rei adessent, & Vt nemini inter se habitandi facerent potestatem, querunon testimonio Parochi, Catholicum esse constaret. Eodem spectauit mandatu iii, ut scholae quae in

utroque oppido ruinosae erant,deij cerentur, nouae& prioribus commodiores, excitar tur. Vt autem

constans esset toto anno literarum usus hactenus enim hyeme dumtaxat oppidanor ut paganorum

que liberi frequentabant ludum j delecti non miniis decem orphani, qui sumptibus Domini ala tur ad ludum. Et alteri quidem ludo Catholicus. RRRI mode

625쪽

moderator impositusi in altero idem qui antὸ susrat, quia conuersionem pollicetur, relictus. Hate sere sunt quae primis ex illa Missione datis litteris, . ex hac semente,spem secerunt messis copiosae.

TTa uicetium Morauiae oppidum , Una cum V annexis undecim pagis,ante septem hos annos obuenit Domino: qui iam olim Viennae in nostris scholis, ex haeresi ad fidem conuersus, nihil hactenus aeque curauit , atque ut non solum consors thori,iectissima mulier, sed & oppidani paganique sbi subiecti, sexagesimum iam annum aberrantes a fide, reducerentur. Et vero cum animaduerteret subditorum saluti, ipsa eorum priuilegia de libe late religionis, a praedeoessoribus Dominis accepta, ossicerei totam curam ad euincendum uxoris Lutheranae animum conuertit: Vtea conuersa, liberos etiam quinque in fide Catholica educare posset. In eum finem de consilio vicinorum Dominorum, nequicquam alijs tentatis medijs, duos Enostris, sacerdotem & socium, a Patre Prouinciali impetrauit: eo euentu, ut non solum uxor reducta sit,sed & subditi,suspensis tantisper Caesaris auctoritate priuileghs, ad fidem inclinati .Res autem sic gesta. Visiouicetium nostri sabbato ante Dominicam primam Adventus pertigerui: & sequenti die populo vel ipsa nouitate sacrorum isthic iam sexagesimum annum intermissorum illecto ,. Sa- icrum a Patre celebratum tanta multitudinis, quae ex sacrorum ignoratione procederet irreuexentia, ut stantes atque sedentes, etiam dum sacra elevaretur hostia, ad ossicium interpellare oportuerit. Sacro interfuit cum uxore& liberis Domitinus, sicut re concioni, quae post Sacrum habita, ea Spiritus

626쪽

Spiritus S.gratia, ut ex eo tempore Domina, numquam amplius haeretico Ministro aures praebere sistinueriti quem tamen aliti tam auidd audiebat, ut etiam ter in die declamanti, vacare non fastidiret.Habita sunt l, c prima sacra,in sacello reliquo, magnificentissimo quondam templo, tumulti- . bus illis Boemicis a Zisha destrueto. Id vero sacellum ab praedecessoribus suis haereticis Dominis, non solum omnibus sacris monumentis ea etis, sed & introductis ad stabulandum vcnaticis eanibus, imb& conuersione in secretum secessum,

quam indignissime pollutum. Dominus, & zelo religionis,&fundatorum templi, qui inibi sepulti

iacebant,pietate motus; expurgauit,& in formani templi redactum, imaginibus, alijsque templorum insignibus, exornauit. Non praetermittam quiu recitem miraculum, quod in violatione huius sacelli circa Seruatoris Crucifixi essigiem accidisse narra uit Dominus. Inter caetera enim veteris religionis monumenta, quae fuerunt in eius sacelli violationὶ eiecta, suit Clarim de cruce pendentis erigies, in ligno sculpta: quae cocis ad exurendum data, tan- . tum abest ut arserit, ut potius tribus continuis diebus,in igne relicta, guttatim sudarit. In hoc ergo sacello ab aliquot iam annis perpurgato & exornato, Pater noster primus operatus sacris, & Do minaedi subditorum conuersi' ni dedit initium. Ex eo enim tempore priuatis colloquijs ita cum' Domina actum, ut proximὰ sequenti Christi D. Natali die, una cum liberis maioribus x gynecaeo, caeteraque familia, peracta confessione, sumptaque publice sub una specie Eucharistia, magno mariti animi sensu & voluptate, Ecesesiae Dei nasceretur.

sed vero quam accedentem ad Deum praeparare se ad tentationem oporteat , exemplo suo Dominaiectas conuersa cuit. Nam ut taceam Ministri α. ' RRRr, a. Domi

627쪽

cis PROVINCIA' AvSTRIA. Dominorum Dominarumque illam visentia ima portunas inconstantiali in fide exprobrationes; cec te molestissima videri potuit delicatae mulieri visi. 'tatio Dei de caelo, ea ipsa hebdomade, qua primum

eommunicauit, grauissima se corporis aegritudine. 'diuisentis. Vt enim tolerabiles essent cruciatus, quos tamen grauissimos toto corpore experiebatur, adeo vita squam consistere , nullam quietis partem capere posseti certe recens conuersae mulie-xi, & necdum consolidatae, non nisi graue accidere potuit, insultantium sibi, se visentium haeretiborum voces in tantis cruciatibus exaudire. 2Egritudinem hanc mutatae religionis poenam esse, cum in eam statim a mutatione inciderit , quae antea

Lutherana, semper vigens & florens fuisset. Adfuit vero ita assii me Pater noster, & qua prohibendis importunis interpellatoribus, quapijs colloquijs' cum ea miscedis, eius animu sic erexit, Vt & peteret .

ab omnibus veniam, quos aliqua incon stantiae si .gnificatione in tantis doloribus offendisse videri poterat, & repetita consessione atque communione, etiam ad grauiores dolores, imo & mortem ia/ fide suscepta oppetenda, se paratam diceret. & cer- te quod prae se tulit,re ipsa praestitit. Nam cum eadem pene hora post repetitam communionem, grauioribus quam ab tea doloribus incesseretur, Aconstantiam ipsa in fide tenuit, & elusis vexationis bus quibus iis petebatur a suis , eos ad fidem pro qua suscepta videbatur affigi , exhortari non desti- . tit. imb vero ut suam aduersus fidem obseruatiam, atque in ea constantiam etiam posteris testatam faceret,ipso aegritudinis tempore, quae in semestre fere spatium excurrit, sacra supellectile temptu ab illa omnino vacuum suis sumpsibus instruxit, M.

exornauit. Iam vero liberata cum prouentu tentatione& aegritudine, sidem quam luscepit, operi-

628쪽

bus pietatis in pauperes munifice colit. Dum verusalus Don inae procuratur, non est neglecta subdi torum. Nam in prin9s obitae Ecclesiae tum parochialis oppidi, tum filiales duae pagorum,& expurgatae,in quibus aliqua sed exigua veteris religionis monum eta reperta. Et vero rusticos simplices aliena potius malitia, quam sua voluntate aberrare de prehendentes nostri, de s reducedis per debitam institutionem, sategerunt. Et quoniam eorum instituto praesentia Ministri plurimum videbatur officere, acturn ut pelleretur. Pulsus aute hoc modo. Paropciae quam vocant collatura, quae erat in oppido, in Illustrissimum Card aleisi Episcopum Olomucensem a Domino est translata. qua accepta dat Illustrissimus ad Praedicantem litteras , Ut ad diem dictam, sibi, tanquam legitimo suo Prae- lato, se sistat; ad senatum, ut suum in ea re ius non' impediat; ad Dominum, 't auctoritate sua negotium promoueat. Praedicans, Praedicantissa tua, quae nec cedere, nec sisti Praedicantem volebat, timidior, cedere parcecia maluit, quam Illustrissimo se sistere. ξrgo chira Dominus, auctoritate Car*nalis urgeret negotium, Praedicans post duos dies excessit, graui animorum in populo excitato motu .Vt enim auditum de disceu Ministri, oppidum eiulatibus. omnis generis hominum personare, concursus omnis aetatis & utriusque sexus ad parocciam fieri, ut sese ad vitiatam in insequenteiridiem profanam .coenam praepararet: quae etiam partim peracta, partim ipso discessu impedita fuit. Demum tamen curru euectus est Praedicans , eia fundente se totius oppidi multitudine ad comitatum illius: qui ut partibus suis non deesset, inspeeiem quidem ad constantiam in Evangelio, re ipsa Vero, ut euentus docuit, ad tumultum multitudinem prouocabat. Nam regressa in oppidum multi-

629쪽

iudo templum init, A decantata nescio qua cantilena, illud spoliat; in de par oeciam lustrat & lustr tana, itidem ut templum occludit: postea furens ii praetorium ruit, ibique depositis quas abstulerat extemplo rebus,in forum descendit: & publice contra Dominum, ut violatorem priuilegiorum, consiliat. Consultationis is fuit exitus , ut Vicecapitaneo prouinciae deferret upDominus, tanquam qui antecessorum priuilegia violaret. Habet enim oppidum ab praedece floribus Dominis , obsignatum pluribus sigillis priuilegium, ut quem uisexcepto Romano admittere,& ad recipiendum Ro-wanum Pastorent: cogi non possit. Iure vero patriae cautum , ut antecessorum priuiligia succestares inuiolata seruent: atque ita quidem Vt ab usu haereticorum ius in iniuriam trahentium, αdentur sacrilege priuilegia in iniuriam fidei,& quae sic data fuerint aeque sacrilege, ijs quibus data fuerint seruentur.Hoc itaque iniurioso fidei praetexto

iure, suas apud Vicecapitaneum contra Dominum

querelas deponunt,& suum sibi Ministru vi priuilegiorum poscunt restitui. Interea cuiui Illustrissimus de abitu Uinistri certior factus est, dat unas

ad patrem literas, quibus et onus Paroctu pro tempore imponit, alias ad senatum, utPatri atque legi- . timo Pastori obediat: acceptis litteris Pater, cum potestate parorciam occupat, & Pastoris in ea munera obit. Oppidani vero ex suis amplius centum ad Vicecapitaneum ablegant Brunam , litteras protectionis impetrant, quibus mandatum Domino, ut&priuilegia subditorum seruaret intacta, α dimis o nouo priorem Pastorem restitueret. Legati re, ut existimabant, bene gesta, laeti reuertunt, di ex itinere ad Praedicantem exactum deflectunt.

Cum is abesset, Praedicantissam fausto hoc nuncio beaut:adeo ut impotens sui mulie se non cou-

630쪽

tineret, quin Vissouicetium usque excurreret, spectatum, quam pudendePastor ab petulantibus hoρ- dis extruderetur ovili. Sed cassa lpes amplius inse- Iicem afflixit. Nam cum senatus exhibitis prius Domino Vicecapitanei litteris, Patrem &suo, de Vicecapitanei nomine per missos ad illum quatuor senatores,ad excedendum urgeret; nihil aliud responsi tulit, quam cessurum libenter Patrem, si a suo legitimo Magistratu, ut est paroecipe impositus, ab illa cedere iubeatur. Magistratum autem suum cui obaudire debeat, nec vicecapitaneum esse, nec senatum, sed Illustrissimum Cardinalem. Approbauit constantiam Patris Illustrissimus , ω datis ad eum litteris, quas, si per Vicecapitaneum

ad excessum Vrgeretur, opponeret,in paroecia CO

stabilivit. Oppidani & sua ipsorum sponte, M vicinorum haereticorum instinctu, cum se nihil profecisse aduerterent, rursus legationem ad Vicecapitaneum adornant, orantque ut se non deserat, Msua priuilegia tueatur.Verum cum vicecapitaneuS

quidquid ageret proficeret nihil; eo quod Dominus reiecta in Cardinalem collatura paroreiae, totum hoc negotium a se in Cardinalem rehceret impetracunt a Vicecapitaneo , ut illis praefigeret diem, quo in iudicis publicis experirentur iure cum Domino,an ille collaturam priuilegiatam iaD.Cardinalem trasserre potuerit: addita monitione, ut pendente lite cum oppidanis reliqui subditi, in fidei libertate,iuxta pristilegia relinquatur. Dum. ergo lis in hunc modum pendet, Pater nihilom nas cum socio, tam in oppido, quam pagis ann xis, probi Parochi munus obivit: quod non ex se

ctu solum, sed δc maximis in eam rem per semestre impensis laboribus, constare potest. Distributis enim in noctem & diem laboribus, sub vesperam cuidem pagos obibat: qudd alio tempore diste RRRr ε . ' vos

SEARCH

MENU NAVIGATION