장음표시 사용
681쪽
682 PROvINCIA BELGICA. subsidium .explicat igitur Ille materiam, quam cre bra scissione ita corruperat, componit alter ille& concinnat, simulque praecepta tradit imposte-Tum artis concinniotis. Laetus opifex remunerare
iuuenem cogitat, qui ad Deo gratias habendas exhortans euestimo evanuit. Abit hic ad cofessarium
gratias acturus de magistro submilio. Negat ille cuiquam se locutum: itaque tutelaris genius indu-bid creditus. Enituit etiam D. Matris in famulos suos benignitas. Miles praesidiarius mulierem veneficam, ob iniurias uxori illatas grauiter increpuerat: illa vindictae auida, dum nocte stationem petit, C ponte in profluentem daemone administro deturbati haustusque fluctibus est et, ni ope B. Virginis Hallensis inclamata,ab eadem erectus,& per
undas latus tandem nautarum superuentu ereptus esset. Resumpserat forte idem eo de die piacularis agni essigiem, ob virtutes eius a catechista nostro dilaudatas, quam ab anno seposuerat AZqud illi praesens praesidium ab eadem Diua praestitum, dum circumuentus ab haeretica factione , crebris iue globis impetitus, illaesus euasit, veste tantum perstricta innoxiis ictibus . Matrimonium apud haereticos initum Romanae hic Eccletiae ritu peractum. Sopita inter primarios discordia,quae duello erat dirimenda. Alij duo nobiles inter te conciliati. Valde pietatem Tornacensium auxit B P. N. imago publicc proposita auro radiata duobus cereis lucentibus. Sacrum S .Trinitati dictum a Reue- redissimo ciuitatis Antistiter post panegyris habita a summae aedis Canonico, Doctore Theologo scientia iuxta ac facundia celeberrimo. Eam eXce' pit solemnis Sacri cantus lectissimorum musico. rum concentu. Nec auribas tantum, sed & animis haec solemnitas profuit. Virgo quaedam, diu multumque animo conflictata, quietem recepit.
682쪽
PROONCIA BELGICA. 683Alter maleficio, ut vocant, ligular astrictus fusa ad B. P. N. prece redijt liberatus. Scholae florent,& in die S magis magisque. Datum drama Hum Dedi nobilis Angli confessioneni detrectantis, magno
Colligium Mudomarensi cum Semia
A Luit Collegium Audomarense unum & qua ε' draginta, facerdotes viginti tres , studiosos
Theologiae de moribus sex, tres praeceptores non
sacerdotes, Adiutores nouem. Sacris commenta4tionibus utiliter exercitisti non pauci. E quibus vir primariae nobilitatis, uberes animi fructus non sibi solum, sed & alijs reportauit.Solitus in templo no stro confitentiui' numerus octo decemue saceris dotibus occupatia ibus etiam qualubrue in So- dalitatis aula. Multi noxas a lateactae vitae salutarii confessione expiarunt, nec plerosque iter decem aut duodecim milliarium retardavit. Alij peccato rum suorum conscia multos annos Eucharistiς Sacramento abstinebant, alij percipiebant menteleis iam sacrilega: qui omnes Deo volente resipuerunta Mulier annis fere quadraginta omnem Sacramen ' torum usum in te miserat, ac apud haereticos in se mulatu diu vixerat, multis interea sceleribus adimissis : quae nostris ad laborantibus ad laniorem mentem rediit. Matrona nobilis ob domesticas discordias a viro discesserat D itaque Iam alterum mensem agebat, & maritus diuortium cogitabat; sed in templo nostro animis 1 e conciliati. Concio
domi & saepe tribus urbis locis habita magno animorum motu. Domina Christiana, quae passim iacebat, serio erecta, & ad primariam Dasilicam tra-
683쪽
ducta, magistratu negotium promouente. Solita charitatis ossicia promiscue aegrotis vinetisque praestita. Tertia Cotrouersiarum lectio, quae superiori anno duabus Theologiae de moribus addita, cursum tuum tenet Scholae denique sunt numero adolescentium doctrina ac pietate praestantium
cumulatiores Coronis imposita aedificio aegrotis hospitibus ci ue officio excipiendi S. In Anglorum seminario fuere hoc anno, ut plurimum I o iuuenes Angli studiosi pene iΣo. de Societate Patres sex, Fratres duo, reliqui domesticis ministcriis occupati: plures loci exclusit angustia. Valde benevolus alumnis Episcopus, subindu visitando, Sacramenta ministi ado; sacello dedit noua nec vulgaris preth organa faberrirne elaborata: alius nobilis Anglus clauicymbalum, elegantia Asono insigne. Aucta supellex sacra argentea theca augustissimi Sacramenti in arata, vestibus item
sericis ab Archi thalasso Ducher cano'e myoparone Anglorum recuperatis. Seminarium hoc lectissimorum est adolescentium ingeniis iuxta pollentium ac litteris. Ex his adoptatus unus a Domina
Magdalena de S Hieronymo, quae in Comitatu Ducis Brabantiae, ut suo deinceps sumptu vestiatur& alatur. Abiere hinc in Angliam sacerdotes quinquaginta, quos Roma, Valli soletum, Hispalis submiserant, velut victimas ad *ram gladiumque' au et oratas. In Hispanias viginti duas i uni ores platas traduximus, ut inibi roborescam, &altiores in agro Dominico radices agant. Reuerendissimus Attrebatensis designatus non ante.munus suscepit,
quam in seipsu in ii scendisset spiritualibus exercitiis ad mensem unum vacans. Drama a nostris ad
lumina datum in eiusdem inauguratione de Hum-fredo Aulico, consessionem repudiante, Inagno
nobilium & eruditorum assensu, adeo ut populo. idem
684쪽
idem iterare oportuerit: quod eo scenico apparatu, actorumque venustate, denuo ad funalia perfecta est, ut diu etiam post de eo sermones ciliant. subse- ., quebantur Episcopum angeli Custodes, qui vario genere musicorum instrumentorum,graece latineque personabant.Visit nos postii die nouus Episcopus, & rem diurnam, multiplici item vocum fidiumque cantu , cum latina ad iuuenes oratione obivit: aulamque litterariam ingressi is , centum pulpitis commode dist metam , tantoque silentio omnes stud ijs vacare videns , eximiam eo specta- culo fassus est cepille voluptatem. Idem post paucos menses extrema aegritud ne conflictatus, nihil antiquius habuit, quam sacerdote nostrum, cuius opera illi ante mctis exercitatione probata, Audo- 'maropoli accersere, illum animς ducem identidem vocitans. Diuertit ad seminarium nostrum Dux Ni uernensis hebdomada sancta cum magno comitatu in Angliam traiecturus. Visit sepulchrum
nostrum a iuuenibus Ita ad motum animorunt extructum, ut hoc eum, unaque iuuenum vox inflammandis animis comparata ad binas horas, magno eius & aulicorum sblatio detinuerit, oblatis in discessu ad usum facelli aliquot aureis, diu frustra recusatis. Trans' i hac Anglus generosus, qui apud Hungaros, Hibeinos, Hollandos militaue-
carcerem datus, quod ii ne litteris commeatus urbem subhsset: sed nostrorum industria squos parentes serio appellat ab haeresi & carcere liberatus. Idem fidei beneficium Angiae nobili, Sc Norvve-giano praestituto. In alio etiam singularis animi motus emicuit.Reliquerat ille Angliam, ut armo- rum usum in Gallia condisceret: sed militem suum fide armavit Deus, hqre si exarmauit. Agit ille nunc inter alumnos studiis vacans, depositis prius.vani-
685쪽
- 63 6 PROVINCIA BELGICA.. talis symbolis, fulva elegantique coma in hume- . ros deflua, aureoque aurium annulo in ornatum sacri ferculi consecrato. Multa frater commodat obhest, via recto fidei tramite retrahat: sed pertit . ille constanti iis animo contra qua suis illecebras - Ob firmato. Nec minor in altero haereseos scopulos - enauigandi felicitas , ' quam nauigandi peritia lu-: strato pene orbe uniuerso fuit. Itaque felici ter fidei anchora iactari uisus se mari commisit, & intra quintum diem septem naues piraticas in portum Dunckercanum laetabundus inuexit,sultimo orbis. Monarchae victoi iam ast cribens.
Vaci Pattes Fratresque degunt quadraginta tres, horum I p. sacerdotes, magis dii nondum sacris initiati quatuor, studiosi T. Coadiutores Io. nus e vita excessit. Ingens imprimis ad nostrum templum confluentium agmen,&non raro ad mil- .le sexcentos uno die diuinis epulis refecti. s acra . . Tum vestium, imaginumque ornatus duobus pene florenorum millibus aestimatus. Experta domus insignem magistratus munificentiam in aedibus producendis. Diffifamiliaris animorum conciliati. Ignescebat familias odium: id per nostros extinctum. Gymnasium floret discipulorum magnitudine & splendore. una Lopica trecentos numerat. Nunquam alias tantus illustrium adoles ccntium concursus.
Physici laurea donati ad centum triginta, insolito hactenus numero Sex totius philosophiς pronunciata publice propugnarunt maxima audientium: admiratione . in quam arenam alij sexdecim non longe inferiores produci potuissent, nisi maiorem
debant coniuges magno reique di spendi o: hi inter se magis magisque inter duas
686쪽
numerum consuetudo respueret. Magnam h c nostris gloriam peperere, nec minorem duplex drama, Genoueta Ducis Brabantiae filia Februario,. Septembri D. Chrysostomus. Nec doctrina tantum, sed& religione scholae illustrantur. Sodalium praecipue pietas enitet. Ex hoc seminario quinque Capucinis adsciti, non pauciores ri. aliis Religi sorum coetibus, Societati octodecim.
Τ Vmerus nostrorum Antuerpiae, supra quam solet, sacerdotes Ig. fratres I . sedulo quisque muneri suo adlaborans. Scholae belle cedunt, dccum discipulorum numero pietas simul doctrinaque crestit, adeo ut non pauci religiosae vitae se consecrarint. Catechismus octo urbis locis magno utriusque sexus concursu fructuque ex plicatur. Templum & confessarijs & insigni supellectile auxit. Primum prae caeteris ciborium florenorum septingentorum, no auIO magIS quam opere conspicuum. Confessarij sere assidui 13. apud quos totius vitae peccata deposuere quam plurimi: ex his unus aetate iam decrepitus nunquam ante conse sus fuit. Quaedam flagitiosae vitae pertaesa tertio sibi mortem consciscere conata, tertioque diuinitus impedita. A laqueo item una & aquis, quibus se offocare statuerat, reuocata. Alius item aquis bis ereptus. Confessa sacrilege anus, multis spectris nosine astantium terrore inquietata, vocem simul cum sensu amiserat diebus aliquot : recuperauit utrumque unius e nostris aduentu, riteque expiata placidissime ad Deu migrauit.Fuit qui confessione purgatus ad sacra synaxim se cotulit, non sine animi quada pugna, Haerebat enim animo de corporis sanguinisque Dominici veritate dubitatio, de
687쪽
PROVINCIA BELGICA. 693rior seges enata est. Catechistica institutio exvr-be,in qua etiamnum, ut antὰ, celebris existit, ad vicinos pagos magno bono emanauit, in quibus ut hactenus inaudita, ita auidissimis auribus est excepta. Munitiones littore imaritimo excubantes non poenitendo fructu saepius lustratae. multorum militum confessiones auditae, caelesti viatico refe-2 non pauci, ea pietate & animi sensu, quem vix optime institutis Christianis requiras. Consensones generales magno poenitentium & fructu α' solatio auditae. Viri quatuor audito concionatore de Christi morte, ex intimo animi dolore lachry-i mas uberrime profudere rarum in eo sexu pietatis decusὶ & nostrorum pedibus aduoluti, totius anteactae vitae maculas salutari poenitentiae lauacro deterserunt. Religioni, multis licet reluctantibus nomen dedere una supra viginti: ex earum numero aliquot urbis primaria: In eandem Christi militiam adlecti iuuenes sexIestis solemni oribus prore diuina & Sacramentorum usu tantus ad aedem nostram hominum confluit numerus, ut ijs ministrandis decem vel undecim sacerdotes aegre sufficiant. Sodalitas maior Dei maciis augescit in dies cum personarum numero Sc dignitate , tum insigni pietate & religione. Huius autem deplorati nsima hac tempestate specimen praeclarum edidit, cum orationem solemnem quinta cuiuslibet hebdomadae seria pro periclitantis patriae auxilio instituit; ijs cereinoia ijs quae languentem populum,& diuturna prece fatigatum, noua aliqua alacritate prouocaret: eo fructu ut aequissimis animis multi& diuina flagella sustineant,&spe constanti meliora quandoque a paterna eius pietate expectent. Ea oratio in ligni Sodalitatis commendatione de fama in trimerere spatium protracta multis & me riti seges δι materia fuit. Haec laudatissima totius
688쪽
corporis opera. Enituit & priuato rurri pietas. Quidam augustissimi; hierothecς balda chinum, ut voeant, curauit, splendidum valde δέ sumptuosum: sub cuius umbra sacrosan etiam Chiisti corpus insigni honore & pompa ad aegros Sodales deseratur. Tollent illud thensarij qui iii ipsa Sodalitate honoratissimi, sex aut pluribus lanalibus praelucentibus. Erit ea res & Congregationi perhonorifica,
ad conciliandam tanto Sacramcnto venerationem eximiam essicacissima Milites vicinam Ostendam obsidentes vulneratos, semineces, detruncatos, Vltra octingentos uno die via ae Brugae exceperunt.
Tristissimum profecto afflictae urbi spectaculum, sed foecunda seges , in quam se plenis Vinis Socie
tatis nostrae charitas, & ciuium munificentia ple- nis manibus effunderet. pro viribus utrimque res acta est, dum nostri segnauiter ad ani inprum curam , illi liberali ter ad corporum solatia se accin-put. Magno certe fluctu magnus labor stetit, dum& carceres de nos comi a sedulo a nostris obeuntur. ut varia est belli alea, ex hostibus aliquot qui in nostrorum potestatem venerant, Bruga S adducuntur. Egregie apud eos labor constitit. Horum unus a pertinacia, plures a fidei ignorantia Catholicae, & errorum tenebris in lucem veritatis felicister Deo iuuante sunt educti. Inter eos facile primus Ostendanae militiae Ante signanus, qui a teneris inter haereticos perduelles adoleverat. Catholicorum qua mores, qua religionem non tam oderat
quam ignorabat .Is lectione pij libelli & rationibus nostris conuictus haud aegre manus dedit, & se Catholicis, hostium abiurata perfidia, castiis deinceps militaturii recepit. Alius ex eadem ostendana colluvie graui morbo amictus , & iam moribundus Ecclesiae Sacramentis exitum suum communiri obnixe sagitabat. Atiue ut rem incom-
689쪽
PROVINCIA BELGICA. 69spendium mittam, ex octoginta plus minus, quos eadem vincula & carcer arctabat, plerique abhostibus desectionem & honestiorem ritae rationem deinceps meditari coeperunt. Et suus litteris inter tot bellorum lituos locus fuit. Templum imprimis illustratum ornatu insignium coloris oleacei, limbisq; auratis imaginum. accesserunt& candelabra aliquot argentea operis elegantis & preth non vulgaris. Reuerendillimus Antistes noster D. Mat- thias Lambrecht tertius huius urbis Praesul in extrema ita: lucta nostrum aliquem adesse voluit, non ante alias nostrorum opera usus. Iuuit idem perpetua eleemosyna tenues Collegh census. Alius Canonicus nostris confiteri assuetus, Suita discedens, viam sibi ad canum fecit, quinque florenorum millium in Religiosas familias distributione. Alter ex asse Christo sua translcripsit. Lis quae supra
viginti annos partium no ignobilium animos ex asperarat, feliciter nostris ad laborantibus sublata. Monasterium ob vitae licentiam male audiens ad integriorem famam reuocatum. Graues inimicitiqinder primarios aliquot nobiles ob homicidium
enatae, pace conciliata, penitus sopitae. Parentes a
filijs, a coniugibus mariti alienati nostrorum industria in gratiam pristinam restituti. cijs, quos hoc Collegium aluit, annus funestus fuit P. Iu doco Hallaeo , cuius
virtutes tum numerabantur ab omnibus, cum ere
ptum e vitiis nemo iam titillare inaniter posset. Tam castus erat, ut sine stomacholubriculapsum vllius audire nequiret, tam demissae me, iis, ut nullum ei munus abiectum videretur; puerorum salutem adeo sitiens, ut nostro cuidam in eius ample
690쪽
xum ruens , suprema iam hora accuratam eorum instructionem unice commendaret.Viuis reliquis
siue sacerdotibus septem, siue magistris quatuor, denique administris rei familiaris quinque non otiosum tempus fuit. Laboratum domi forisque ubique varie. Catechismi instaurati Pastorum αsenatus nume. templa primum duo, deinde tertiuijs attributa sunt, ciun antehac locis parum idoneis & exiguo fruinu docerentur. Nec pueris incitamentum defuit, ter centum florenis in praemia collatis. Quidam ad Sodalitium B. Matris Dustra a
nostris inuitatus, tandem morti quam vitae propior, solemnise formula D. Matri dicat :& vix extremo munitus erat viatico, cum febris ardor se remittere, velut caelesti rore superfuso.Viuit ille mancin eodem Sodalitio beneficii memor. Illustris vix-.ginum querumdam Sacramenta in templo nostro frequentantium in tuenda castitate fortitudo, unguibus etiam impuri amatoris vultu8deformato. Alterius etiam in fide constantia, quam inter parcntes haereticos velut rosa inter spinas inuiolatam conseruauit,& tandem domo cessit, ac elusis reluctantibusque parentibus, D. Clarς beatam paupertatem infelicibus parentum diuiths praetulit. Alteriti luere si educatus, cum forte mercatus causa huc commeasset, non saeculi tantum , sed& caeli merces, reiectishqreseos quisquilijs, secum retulit concio natore nostro audito. Neque morituris sua defuere solatia. Duae morti proximae ad speciem tantum Parocho confestae, nostra tandem ope a totius vitae vinculis expeditae. Mulier una dissiciles semper partus experta, & iam mortem opperien , B. P. N. reliquijs adiuta. Nobilium discordiar, quae iam in apertam vim eruperant, nou unae conso-