장음표시 사용
71쪽
Christi Ecclesiam ipargit. Unica enim Sponsa Christi unam Sponsi domum nouit, unius cubiculi castitatem casto pudore Custodit. Stare tu & viuere putas posise de Ecclesia recedentem sedes sibi alias diuersa domicilia condentem Sacra mentum Paschae nihil aliud in Exodi lege continet , ut Agnus qui in figura Christi
occiditur, in domo una edatur. Caro
Christi & sanctum Domini esici soras non
potest: nec alia ulla credentibus praeterynam Ecclesiam domus est. Una autem Ecclesia, una intus esse & soris non potest. Qui enim de Ecclesia exieriant, Cer te in Ecclesia non sunt. ideoque quaecun que extra Ecclesiam tenentur & Sacra menta , dc Scriptura: , ad speciem tenen tur, non ad salutem: cum ista in Ela Ecclesia catholica salubriter habeantur, ubi fides cum Charitate retinetur. Extra hoc sorpus, inquit S. Augustinus, neminem yiuificat Spiritus sanctus, per quem Cham ritas Dei diffunditur in cordibus nostris. neque enim particeps est diuitiae charit, iis , qui hostis est unitatis. - Tu Vem optime nosti, quae unitas si
rud eos qui a Ecclesia catholica recesse
72쪽
rrent: ubi ut omnes a Catholicis . ita a se
ipsis singuli serali 'dio dissident. Etenim ut Sampanis vulpeculae Caudis colligatae capite in diuersa tendebant , ita illi selo
catholicae veritatis odio coniunci i caetera omnia toto caelo disserunt. Quinimo sola unionis conciliandae mentio , pacisque studium omnium odio in se concitando sussicit. Hic teipsum tibi propono , qui non meminisse non potes , quomodo Turonensi colloquio Augustani tui ad Caluinianos te reiecerint , tum vero nuperi librorum indices ostendunt, quam non fra terne ijdem congregales tui scriptis non uno loco prouulgatis te exagitent. Ita dum nescio quod Ecclesiae simulacrum ex omni Sectarum , Schismatumque genere , tanquam Babylonici colosti pedes ex serro, testa, lutoque conflare conaris , illi ipsi qui conglutinari nec possunt , nec Volunt , te oleum operamq; perdentem Conuicijs contumelijsque traducunt: adeoque dum omnium esse cupis , nullius es ; & BC- clesia , cuius ideam te fingis , spatio ferme imaginario coarctatur. Quid enim ma- .gis distanum ab ipso fidei Symbolo quid: religionis Christianae princi :s magis ad-
73쪽
uersum dici aut cogitari potest, quam ut puriorem Ecclesiam ad Holsati te nostrae
angulum , & unam atque alteram Duc tus Brunsvicencs Praefeeturam restringe
re quis velit Θ caeteras Orbis Prouincias erroribus & superstitionibus oppressas ad veritatis lumen caligare existimet ΘAgnosco sane Academiam vestram singulari quodam Dei beneficio , & sapientissimorum Principum cura , Viris eruditis & accurata docendi ratione Creteris per Septentrionem Scholis palmam prae ripere ; helluationes & morum Corruptelam , bonae mentis pestem, obniXe aue sari; tum quod praecipuum duco, mai rem sacrae antiquitatis cognitionem ad fidei controuersias disceptandas adhibere: toto tamen caelo abest, ut Catholicae fcclesiae ad inuidiam obduci possit . imo quantiscumque doctrinae praesidijs felici ter instructa, hoc uno est infelix, quod Catholica non est ; dum Lutheri Partem:
sequuta, scissuras Contra univeru Orbis unitatem fouendas suscepit. . Extrema malorum sunt Haeresis&Schis ma, unde praesens fidei laetura, dc ineuitabile salutis naufragium sequitur, ab ha
74쪽
peste nemo unquam pius, nemo sapiens vitiatae disciplinae & corruptis Ecclesiae moribus remedium quaesiuit. Ipsa enim separatio impios ostendit, ut ait Fulge tius, quae tales ecclesiastico corpori non socios, aduersarios facit. Neque enima conuentu ecclesiasticae unitatis corpore separarentur & loco, nisi prius ab ecclesiastica fide discederent corde Corrupto. Habet quidem agerDominicus praeter b ni seminis frugem etiam Zizania, eaque, proh dolor, copiose ab inimico homine superseminata. verum non ideo segetem proteri aut exuri iubet pater familias ; sed zizania cum ipsa fruge ad mesiem usque toleriit. Area haec Domini ventilabro permundanda paleas frumento mixtas viaque in finem seculi sustinere non recusat. Exurentur suo tempore zizaniorum fasciculi sine messis detrimento: illaeso tritico paleae dispergentur. Neminem intra Ecclesi am catholicam recte credentem, ocbene viventem aliena peccata maculant.. Animae ac saluti sitae iniurius est, qui pa learum odio aream deserit ; cum frume tum non nisi ex area congregetur in hor
75쪽
Nec despicienda est Christi Sponsa,
quod diurno peregrinationis aestu fusca; quod decolorata longae serenitatis Sole; quod etiam seculari puluere aspersa nun videatur . nigra quidem illa , sed sermosa: cuius gloria omnis interna cum sit, aemulorum oculos, in naeuos rugasque Quintia eXternae tantum intentos fallit .
Sed bene est, quod inanis illa de sistitia
Ecclesiae larua, quam Sectarum auctores
magna puritatis hecie venditant, nullis fucorum pigmentis hactenus ita incrustari potuit, quominus suam prodat deformi tatem : quippe cui nihil solidae piet1tis de sanctimoniae subesse statim deprehendit, qui paulo penitius introspicit. Nar uod
tu seueritatem disciplinae ecclesiasticae fratrum Bohemicorum exemplo reduci desideras, ea vetus querela est, & inane votum,a Melanchthone ante annos CXV. Conceptum, vagiente adhuc in cunis L theranismo: quem si senescentem nunCadulta confirmataq; licentia ad obedientiae iugum retrahi posse existimas, sane falleris. Excutere iugum, non mutare voluit; omnemque conscientiae coercendae rationem carnificinam arbitratur. Cun
76쪽
enina non de veteri poenitentium discipliana potius restituenda cogitas Θ cur non vitae religiosae , dc consiliorum euangelicorum obseruationem in Vsium reuocare sudes Sed ita fit; filius ille adolescentior cum domum naensamque paternam reliquisset, dissipata substantia peregre ad corcorum siliquas se proiecit. Ita post conculcatas & exustas a Luthem Canonum leges, Patrumque regulas, post proscriptos Episcopos, post euersa sanctioris vitae asceteria, monitores correctoresque Bohemicos desideratis: quasi tam altum profanatae veligionis ulcus tui cataplasmate persanari possit. . Ego vero, mi Calix te, multo opportuniorem medendi modum tibi patriaeque nostrae proponerem, si sanis consilijs lo-Cus relinqueretur ; maior veritatis pietatisque restaurandae , quam factionum propugnandarum cura & solicitudo esset: Cogitarentq; Principes,quae mala in Rempublicam, quae vitia & corruptelae in mo-Tes vitamque priuatam, ex religionis subinuersione profluxerint: quam timendi sint ipsis hypocritae , & fanatici homines , qui desecatissimam religionis Puritatem pro
77쪽
se . A , diuinas humanasq; leges promiscua, facilitate proculcant, &sceleribus atque parricidijs eo grassantur, ne.a quoquam dependeat , vel coerceri possit effrenis quiduis agendi licentia. Merito Ecclesia Catholica Mater Christianorum verissima , inquit A ligustinus, non solum ipsum Deum, cuius adeptio vita est beatissima , purisiiine atque castitsime colendum pro dicas ; sed etiam proximi dilectionem a
que charitatem ita complecteris , ut variorum morboru quibus pro peccatis suis animae aegrotant , omnis apud te medicina praepolleat. Tu cum aetates gradusque
omnes ossiciis suis instruas, doces etiam Reges prospicere populis , mones populos se subdere Regibus; quibus honor debe tur , quibus affectus, quibus reuerentia, quibus timor, quibus consistatio, quibus admonitio , quihus cohortatio, quibus diasciplina , quibus obiurgatio , quibus silinplicium , sedulo doces; ostendens que admodumo omnibus omnia, & omnibus charitas, & nulli debeatur iniuria. Deinde vitae spiritualis magistram eandem prolixe celebrans , addit praeciare: Quod
inam sti Haeretici Ecclesiae scilicet
78쪽
Catholicae contemptores intelligere si valerent x nusquam proseisto Deum nisi apud te , atque in tuo gremio, minime superbi ec bene pacati Venerarentur. Ad hanc tutius confugies, mi Calix te, quam ad fraternitatem Bohemicam, si Ecclesiae dot trinam disciplinamque apud nostrosrestitutam cupias .: Ad hunc salutis portum te inuitare non desinam, ad quem sedulo pervestigandum tua in primis opera me excitatum profiteor. Nam Romanam Ecclesiam, unam illam, sanctam, Catholicam, & Aposto licam esse non tam facile mihi licuisset. perspicere,nisi antea tuo ductu certo Cr didissem, eam non Antichristi sedem, de Babylonicae meretricis lupanar, sed vere Ecclesiam etiam mincesse, 6c salutis spem pie iri ea viventibus neutiquam denegandam ; eo quod praecipua fidei capita, qui bus fundamenti instar latus nostra innititur, salua immota retineat. De rei quis, sin absque partium studio esset, nionem aliquam vel saltem syncretismum iniri posse existimabas. Ad haec multa temerario ille reform1tionis tumultu ab rogata dolebas, quae cum uiagno pietatis
79쪽
emolumento potuissent retineri . multa quoque Ecclesiae Catholicae falsa,& absu da fatebaris assingi, quae aut plane ign-ret , aut ipsa improbet. Ita tu Hermae via inlis instar in bivio defixus , digito intento viam, qua ad Ecclesiam Catholicam pem gere m,mihi subindicasti.
Quod autem a sententia , quam mat Io consilio post longas atq; ardentissimas preces amplexus sum, tuo colloquio me dimoueri posse existimas, id vero fiet, ubi aliam Scripturam,alia Conciliorum Acta, aliam ecclesiasticam historiam, & diue sa Cypriani, Augustini, aliorumque P trum scripta, ab iis quae certa & indubia lata Romae Consului , mihi exhibueris. Nam elusiones, & subterfugia Spalatensis, dc similium mangonum, in tam perspicua' antiquitatis sententia admittere non possum. . Interim te, mi Calixte, per Deum di Christum salutis nostrae auctorem Oro a que Obsecro, ut animae tuae negotium tibi commendatissimum habeas s serioque gites de Ecclesia Dei, Columna &Firma mento veritatis, qualem eam ab Apost i-
80쪽
que Orbe diffusam, prima quinque secula viderint i quibus illa fidei dogmatibus,
quibus Sacramentis, qua disciplina, qua regiminis modo tunc fuerit instruct a stquanto studio puritatem dc unitatem suam aduersus haereses &schismata vindicarit. Eius statum faciemque ubi diligenter inspexeris, tum sine odio studioq; partium dispice , quam omnia illa nunc salita si
persint in Romana, caeterisque Cum R imana Communicantibus E cle*s ; eamq; dc nominis dc dogmatis catholici haere
dem , atque Apostolici depositi custodem
agnosce.. E contra perpende, quam tru
culenter dc impie in Matris viscera sistiterint infausti illi reformatores; ut faciem eius deturpaverint, artus dilaniarint: vepro veteri catholica doctrina suosquique- substituerint errores de deliria: ut sacram Scripturam non secundum Perpetuum dc uniuersalem sensum & consensum SS. Patrum explicent, sed ex cerebri sui libidine nouis & priuatis interpretationibus
peruertant: v t Sacramenta eorumque rutus abrogarint; Apostolicas traditiones, omnemque veterem disciplinam, Patrum.& Conciliorum saluberrimis Constitutio-.