Christophori Ranzouii equitis Holsati Epistola ad Georgium Calixtum professorem Helmstedensem qua sui ad Ecclesiam catholicam accessus rationes exponit

발행: 1662년

분량: 88페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

, 1 6 Epistula

Philippus copiosuis declarans ait: Nulli dubium, immo seculis omnibus notum est, quod sanctus beatisimusque Petrus, Apostolorum Caput di Princeps, fideique columna, & Ecclesiae Catholicae fundamentum a Domino nostro Iesu Christo datu tore humani generis ac Redemptore claues regni accepit, seluendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est i qui ad hoc usque tempus , dc semper in suis successi ribus vivit, & iudicium exercet. Huius itaque secundum ordinem Successor re Locumtenens sanctus beatissimus'; Papa noster Coelestinus Episcopus, nos ipsius praesentiam supplentes ad hanc sanctam Synodum misit. Haec in Aetis Ephesini Concilij. Verum quae nulli tum dubia,sed

seculis omnibus nota, nostro tamen tem

pore ut dubia, & antiquitati incognita,vel primo loco inter absurdas Romanae fcclesiae assertiones ponis, tractatu tuo CP

tra Moguntinos M. I a. Dic bona fide, mi Calix te, cui tutius credam, tibi nega ti, an affirmanti Cencilio λ Accedit quod Iuvenalis Hieroselymitanus ibidem ach. q. rmat, mrem fuisse inde ab ipsis deri natum traditumq; Apostoliti ut Sedes A

62쪽

tiochena a Romana dirigatur, & apud eam iudicetur. Vnde ach. quinta sancta Synodus ultimam de Ioanne Antiocheno sententiam Caelestini iudicio reservat. Tunc Apostolicam illam V δὶαν ad humanum vel diuinum ius, hoc est, ad Petri Primatum reserendum existimas λ Chalcedonensis Synodi Acta

eundem Primatum Ecclesiae Romanae, in Petrum Apostolorum Principem Collistum, innumeris propemodum locis confirmant. Omitto quae in praeliminaribus epistolis Imperatorum ἐχ Augustarum habentur ; quod priuata vel domestica testimonia ex Occidente prolata possint videri; ea scilicet quae epist. IS. a F. 26- &33. leguntur. Sane actione I. Beatis simus & Apostolicus Episcopus urbis Romae omnium Ecclesiarum Caput voca tur , quia nimirum Sedem.Apostolicam gubernat. Act. 3. Dioscorus Episcopatii .priuatur a Leone Papa per Legatos resanctam Synodum, idque ope beatissimi & gloriosissimi Petri Apostoli, qui

est petra, & crepido Ecclesiae Catholicae,& rectae fidei fundamentum. Depositio nis causam praecipuam. non semel addu

cunt

63쪽

' Epistula

cunt Patres, 'uod contra apam Sedem

Apostolicam latrarit , & in sanctum Leonem excommunicationem promulgare

conatus sit ; hoc est contra ipsum illum, cui vineae custodia a Saluatore commissa est; ut habet totius Synodi relatio ad Leonem : quem vocis B. Petri interpretem Omnibus Constitutum , Concilio ut Caput membris proesuisse aiunt. Et quamuisael. 16. ex Constantinopolitani Concitudecreto , secundum dignitatis locum Regiae urbis Episcopo confirment, nihilominus Primatum &eximium ac praecipuum honorem Romanae Sedi consertiant: quod in eadem relatione Patres ita expliCant, ut Apostolici splendoris radio, quo Roma fulgebat, Ecclesiam Constantinopolitanam illustrari , eiusque bonorum participatione ditari petant. Vides vir optume , quid de Primatus Romani origine ac si indamento Orientalis Ecclesia primis quinque seculis crediderit , priusquam machinationis vertigine in schismatis barathrum praeceps ageretur. Nam post inuassem totius Illyrici, tum etiam Siciliae&Calabriae iurisdictione Ecclesiasticam,' Constantinopolitanum Patriarcham Sedi

64쪽

Apostolicae non silum aequare , sed etiam praeserre conati sunt , Nilus, sarlaamus, alsique Schismatici, non solum liuore, sed etiam imperitia, & veteris Ecclesiae disciplina ignoratione excoecati . Quoties. Cunque tamen veritatis dc unitatis amor Graecorum animos sisbsit, eandem cum Orthodoxa antiquitate sententiam proses.

si sunt. Vnde in Synodo Florentina sess. a S. Cum Latini Primatum Pontificis si crae Scripturae definitioni dici isq; Sanctorum inniti scripsissent ; Graeci, ut suis quoque Patriarchalibus priuileghs consulerent, addi utauerunt; Papam sua priuilegia habere iuxta Canones, dc dicta Sanctorum , sacramque Scripturam, dc acta Conciliarum . Vnde mox in decreto Vnionis Primatus Pontificis iure diuino acueritur: quippe cui in B. Petro pascendi, regendi, &i gubernandi uniuersalem Ε - Uesiam aChristo Iesu Domino nostro plena potestas tradita sit. Haec Graeca.Eccle-sa ex maiorum suorum & totius antiquiutatis sensi; quae hoc loco pluribus a me

asseri necessumnon est.

Nec ningis Graecos offendere potest

Communio sub una specie,quam ipsi aeque

65쪽

- c o L pytotavi Latini iam olim tenuerunt , atq; etiam hodie passim retinent. Nam recens bapti statis infantibus de solo calice guttam in stillant , aegrotis autem & moribundis sola panis specie viaticum exhibent; viris', tamen verum dc integrum Eucharistiae Sacramentum hoc modo se tradere non dubitant. Idem caeteri omnes ad Orientem& Meridiem Christiani , praesertim Abas. sint,antiquo dc perpetuo suae Ecclesiae mO- Te faciunt. Neque Eucharistiam mutilari existimauit antiquitas, cum fidelibus particulas panis consecrati ad priuatam communionem domum ah Urtandas daret, vel ad Anachoretas in eremum mitteret. mnium vero clarissime utriusque Ecclesiae consensum perpetuum ostendit comm

nio ex praesanctificatis, qua Graeci seriis Quadragesimalibus, Latini sela seria sexta maioris hebdomadae utuntur, ex antiquissimo viriq; instituto : neq, tum quitaquam de Sacramenti mutilatione suspica .

Liturgiam sine communicantibus Gra cis iuxta ac Latinis in usii nunc esse, d Elissimi eius mationis Viri, & ipse usus quem passim per Italiam cernere est, i

66쪽

stantur; eoque falsam Chythraei criminationem refellit Ailatius , cuius libru apudii Batavos editum , tibi iam visum lectumq; non dubito. Sed ne vocum ambiguitate fallamur, dicam tibi, mi Calix te, quid hic tum in caeteris Ecclesi, urbicis, tum praesertim in maiorihus Basilicis fieri obse uauerim; ubi festis diebus, hoc praesertim

anno, in tanta exterorum frequensia, my- , riades hominum ad sacram Communionem confluunt. Ibi summo mane Paro-

Chus , aut alius Sacerdos, ad destinatum huic iunctioni Altare Dominici Corporis Sacramentum consecrat, ea particularum multitudine, quae populo fidelium communicando eo die lusi eci ura videatur. communicant tum de eiusdem Sacerdotis manu quotquot sacro ossicio adsunt: caeteri' qui dc ipsi ςommunicatuxi toto deinde antemeridiano tempore infinito propemodum numero Citius tardius templum accedunt, primum Missae siue Liturgiae ossicio adsunt, quod ob populi frequentiam Ac commoditatem adiuersis Sace dotibus αc diuersa Altaria stibinde cele- bratur: eoque finito ad alterum illud Altare, quod huic ministerio destinatum di- .Xi

67쪽

62 . Epistula

xi, Communionem accipiunt. Tu ne jeerdotem illum sine communicantibus Missam celebrasse; aut eos qui Celebran ti adsuere , cum Sacerdote suo non communicasse affirmabis non dicam communione precum &vnitate spiritus, sed ipsa participatione specierum sacramentalium; quamuis ad aliud Altare de alis

rius Sacerdotis manu eam acceperint ΘPuto te non dicturum , nisi unam Ecclesiam, unum Altare, unum Sacrificium, unum Sacerdotium, unam inter omnes fideles unius eiusdemque panis Communi- cationem , di unam unius corporis cum vno Capite unionem negaueris quam n

gare certe non potest, nisi qui factionum studio Cluisti Ecclesiam' plane ignoret. Tu vero, niiCalixte, numquid omnes qui lolim faciae Liturgite ossicio aderant, de Eucharistis, quae per singulas Synaxes Celebrabatur , eommunicasse existimas

Neque hoc puto dixeris ; qui antiquissimorum Patrum de communicantium infrequelatia querelas non ignoras. Non lat

dans dico, ted ut necessitatis legem etiam tunc abiisse ostendam. Sed quoniam tu ea quae in Catholicoriim

68쪽

Liturgia minus probanda censes, eXpO- si iisti; liceat mihi eadem libertate de n ua vestra vicissim ex te perquirere: qua Pontificiae Missae errores sublatos vos quidem dicitis ; nos omnem veteris Liturgiae vel Graecae vel Latinae faciem abolitam euersamque certo scimus. Non dicam de

Caluinianis, Anabaptistis , Socinianis, quos praeter externos ritus ipsius quoque Sacramenti veritatem sustulisse ingenue fateris: sed Lutheranorum Missa, si tamen hoc nomine appellanda , quid praeter merum nomen apud vos habet Θ qua uis & hoc ferme interciderit. Synaxes illae solemnes, quibus unio Ecclesiae cum Christo Capite per oblationem , Communionemque sani tisiimi Corporis eius

fouetur ac nutritur , ita olim omnibus Communes erant , ut ijs non adesse piacu-

Ium duceretur grauissimum , ct poenae supplici que loco esset, si quis vel integrae aclioni , vel parti praecipuae interesse prohiberetur, quae Canonis nomine nunc appellatur. Eo enim cum post orationes aliquot &le Iliones sacras, earumque eX-plicationes peruentum esset, praeter Cat , chumenos ti energumenos , etiam poenia Ε te

69쪽

6 ι Epistula

tentes sanetuario excludebantur. Tota haec actio apud vos in concioneni seu mutata est: huius deinde dinnissa concione appendicula quaedam est qualiscunque illa Missa , seu communionis formida , veteris Liturgite in locum subin trodiusta; quam caeteri ea die non communicaturi parum aut nihil ad se pertine re purint. Ita nunc Concio caput est SP

naXeos , cuius pars ex veteris Ecclesiae in

stituto dc praeparatio esse solebat. Sed prosecto ut te Missa catholica sine communicantibus offendit, ita mihi mutito magis communio vestra sine Μissa dis plicet. Quod . enim Μista vestigium in vestra illa actione , praeter externa quaedam , vestes dico, de vasa, & nonnulla inaniae catholicae Liturgiae imitamenta Quomodo enim Missa sine oblatione Θquomodo oblatio sine Sacerdote ξ γο- modo Sacerdos sine ordinatione Episcopi quomodo Episcopus sine legitima de Apostolica succellione P vel quomodo verum Sacramentum Corporis Pristi , cxtra Christi Ecclesiam Θ Manifestiun enim in , ut ait S. Cyprianus , apud omnes Hoemticos Spiritus sancti gratiam non esse,

70쪽

nec eorum Sacrificia , quamdiu liceretici sunt, posse Deo placere: neque spiritalis gratiae satustificationem Sacri seijs eorum tribui, qui offerunt ab Ecclesiastici eo poris unitate disiuncti. Solius enim Fcclesiae Deus delaetatur sacrificijs, quam Sacrificium. Dco facit unitas spiritalis: ubi &fidei veritas nullam credit in Trinia late dictantiam , & pacis tenacitas sererernam ruat in charitate concordiam . A tende tibi , ait lex Detiteron Om. XI I. Te

offerdis holocausta tuaan omni loco quem

cunque videris; sed in lore,quem elemrit

Dominus in una tribuum tuarum. Audi ,

quis sit locus eieci us , ait S. Augustinus Rogatiano Donatistae, & quae tribus Domini. In Psalm. I 31. habes: quoniam elegit Dominus Sion , elegit eam in ha bitationem sibi. Hic est iocus eleetus, hic mons sanctificatus , haec ciuitas stipi a montem posita , ut abscondi non possit,

haec radi catholica, haec vitis fructifera longe lateque diffusa: & ego , inquit, dico tibi: Attende tibi ne offeras in omni loco, id est, in omni haeres , & dicas; hic Deuc 5: ibi Deus est. Qui alibi praeter Ecclesiam colligit , ait Cyprianus,

SEARCH

MENU NAVIGATION