장음표시 사용
51쪽
inquam, more , idque non nisi per mamina Episcopi. Nam ut epilogus Concilij lxo mani habet tom. I Conc Colon. pag a Fiam ante gici os Pontifices Siluester Papa
constituerat , ut Presbyterum Arianum
nemo susciperet, nisi Episcopus eiusdem loci eum reconciliaret , dc sacrosanct o Chrismate per Episcopalis manus imposi- tionem sancti Spiritus gratia , quae ab Ha i reticis dari non potest, confirmaret.' . Concilio Romano accedunt GalIicana. Arausicanae Synodo can. I. Haereticos in
mortis discrimine positos , si Catholici es se desiderant, si desit Episcopus , a Presbyteris cum Chrismato dc benedictione, consignari placuit. Sic Concilium Epao
nense can. 16. Presbyteros, inquit , pr Pter salutem animarum desperatis & decumbentibus Haereticis , si conuersionem subitam petant , Chri sinate permittimus subuenire; quod omnes conuersuri. si s Di sunt , ab Episcopo nouerint expetendum. Vides Confirmationis sacramentum Presbyteris, tantum in articulo necessitatis , propter selutem animarum
Episcopis olim permissum suisse. Nam
52쪽
impolitionem manus fidelibus baptigatis, vel conuersis ex haeresi, Spiritum sanctum tradere, Episcopis tantum licet , ut habet Concilium Hispa . a. can. 7. Idemque si pra Cypriani dc Aligustini testimonio pro batum est. Et tu post Apostolorum exempla postvn i uersitem scitius primitiuae
Ecclesiae doctrinam dc praxin,Sacra mentum , quo illa animamin saltitem conferri Censiuit , in caeremoniam arbitrariam dc indifferentem , sine iusta Ecclesiae censura mutari posse existimas ΘHaec de Confirmatione SacramentOrsi numero asserenda paulo prolixius scri psi , Ut videas quam bene ex antiquitate , sine ferreae frontis aut plumbei cordis nota , se tueatur catholica Ecclesia, etiam ubi tu pessima causa eam nitieXissimas. . Multo igitur facilius reliquis Sacramenti nomen vendicatur,quorum quaedam itastini perspicua, ybi ipsi sectae vestrae au-
buerint. od de Poenitentia feci si e constat Melanchthonem Apolograe Confestonis Augustanae cap. 1 j. di ipsem Lutherucontra triginta duos Lovaniensium articulos I tum vero Catechisinus minor , qui
53쪽
puerulis apud nos ediscendus proponitur ,1dem testatur: ubi inter artieulum de Baptismo&Eucharistia, caput de Clauium potestate interiectum suit. Si ergo Poenia
tentia vere est Sacramentum,habens mandatum Dei dc promissionem gratiae, ut pologia diisto loco ait, eandemq; ob causam Lutherus eam Sacramentum libenter confitetur; peccant sane eius assectae , qui Ecclesiam catholicam eo nomine sugillant, quod non confitentes anathemate
Matrimonium quoque tacito' quodam consensu Lutherani in Sacramentorum numero habent,dum perpetuo sacrii con
iug8 statum appellant. Et cur Sacramen tum post Paulum Apostolum credere vocare dubitet Ecclesiaὸ Sane omnium temporum Patres & Doctores frequentissime ria appellant, quod unius Augustini locis sere innumeris ostendi potest, praesertim ex libro de bono coniugali; ut Te
tullianum lib. contra Marcionem C. I 8. aliquoties sacramenti nomen Matrimonio tribuentem, aliosque taceam . De Sacramento Ordinis se starum auctores Minerus, Melanchthon , & Caluinus
54쪽
itidem discrepant. Ille enim cum sectatoribus Illyrico dc Chemnitio, Sacramentum esse mordicus negat , duo autem p steriores in Sacramentorum numero habendum ostendunt. Ea scilicet vis est catholicae veritatis, ut aduersariorum Oculos quamuis nictitantes penetret, suaque luce percellat. Nam ab ipsis Apostolis institutam . passimque usitatam, ut plurima sacrae Scripturae loca testantur, uniuersa Dei Ecclesia suscepit , & pio vero atque indubitato Sacramento semper habuit Ordinationem, quae sit perorationes, dc manus impositionem ab Epistopis, quos in Apostolorum locum successisse constat.
Augustinus suo tempore neminem dubitasse assirmat, quin Ordo aeque Sacramentum esset atque Baptismus, dum ait lib. 2 . contra Parmenianum cap. I9. Ipsi explicent , quomodo Sacramentum baptitati non possit amitti, & Sacramentum ordi nati possit amitti. Si enim utrunque Sacramentum est , quod nemo dubitat, cur
illud non amittitur, & illud amittitur
neutri Sacramento iniuria facienda est. Sol inero meridie clarior non est hoc Α
gustini testimonio, cui nullae haereticO
55쪽
rum strophae tenebras unquam offundent. Sic Leo magnus qpist. 81. magna deuotione Curandum monet, ne tantae benediaci ionis Sacramentum negligenter vide
tur impletum . Idem epist. 87. contra di-gamorum ordinationes inuehens; Quis ergo, inquit, disiimulare audeat, quod . in tanti Sacramenti perpetratur iniuria His accedit S. Hieronymus, Vigilantium eiusque asseclas exagitans his verbis: Nisi
praegnantes Clericorum viderint vXOres , Christi Sacramenta non tribuunt. hOC est, ut eadem epistola loquitur,Christi ministerio arbitrantur iudignos .i Vnde eum ordinationem Sacramenti nomine intelligere dubium nullum est.. Adderem S.
Gregorij Magni locum , omnium hac de reclarissimum, in o. Regum Cap. F. nisi ille ob tenebras eius tempore fcclesiae iam offundi caeptas, ut vos quidem dicitis, in testabilis vobis haberetur, qui vili primam & purissimam audis antiquitatem . Certo credo me tam praeclaris a
ctoribus nixum multo rectius ordinis Sa-Cramentum cum Catholica Ecclesia admittere ; quam tu cum Luthero eiusque as.
seclis, omnis antiquitatis hostibus, idem
56쪽
De Extrema unctione habemus Iacobi Apostoli praeceptum: habemus doctrinam&vsum perpetuu veteris Ecclesiae ; quam S. Anscharius Septentrionis Apostolus cum catholica fide nostris quoque Prouinciis intulit , ut ex eius vita Coloniae nuper edita constat. Tu veniam dabis , si antiquitati fidem potius quam tibi tanta in re tribuam , & de Sacramentorum numero Ecclesiae iudicium tuo praeferam. Tertio dicam impingis Ecclesiae Romanae,quod Ioannis dc Christi baptistatim Confundentes anathemate defigat. Sed
quid peccauit Concilium Tridentinum, si si dei depositum fideliter custodit , & catholicum , hoc est , vetus & uniuersale omnium seculorum , omniumque Ecclesiae
Doctorum dogma . disertissimis sacrae
Scripturae verbis innixum , a nouatorum peruersione vindicat Quisquis Concilium eo nomine sugillare non veretur, idem sibi dictum putet a S. Hieronymos quod Luciferiano eundem errorem erran ii iam olim respondit: Ita tu perverse Te
ligiosus , dum servi Baptismo plusquam habuit tribuis , Dominicum destruis; cui nihil amplius relinquis. Nec midus gr-D 3 ui-
57쪽
uiter se ab Augustino, quam Petiliamim , obiurgari existimet, ubi ait: Baptismus Ioannis ad Baptisinum Christi non perti net , nec eius pars ulla vel gradus est ; ali qui n aut tunC iterabatur aqua Baptismi Christi, aut si Baptismus Christi tunc per duas aquas perficiebatur, minus persectus est modo, quia non datur illa, quae per Ioannem dabatur. quodlibet autem horum impium ac sacrilegum est opinari. Quid igitur cum uniuersa Dei Ecclesia damnare formide elusinodi dogma, q dad impiam & sacrilegam opinionem viam sternit Nec ignoro, quam operose alibi
Contendas ostendere, quoinionem hanc otiosam & ambiguam esse, ideoque neutram in partem debuisse determinari a Concilio. At si otiosa, cur Caluinus, Melanchthon, alij que reBrmatores alteram partem contra SS. Patres de Ecclesiam catholicam post Luciferianos &Donatistas resuscitarunt , dc tam pertinaciter nunc etiam urgent Θ Illud vehementer miratus sum, quod sententiae tuae patronum ipsum Augustinum alibi producere non verearis, quo nemo acrius catholicum dogma aduersus sui temporis haereses propu
58쪽
gnauit; ut selus Tridentinae desinationi tuendae abunde sufficiat. Sed mihi professionis meae rationem reddere propositum
est , ut non temere me antiquitatem contra nouitates, uniuersitatem contra priuatas opiniones secutum ostendam; non ut contentionis serram cum quoquam reciprocem .
Caeterum hisce tanquam leuioribus, &victimque serendis multo iam grauiora &plane intoleranda subiungis: quae non statum aures Batavas siue Saxonicas , sed etiaGraecas offendant. Ea sunt, Primatus supra reliquam omnem Ecclesiam Pontifici Romano iure diuino affertus5 adeoq; in-
fallibilis Spiritus sancti assistentia eidem , ut toti familiae Christi Praefeci o, & Eces sae sub Christo Domino CViti supremo ,
in rebus fidei totius Ecclenae consilio ac nomine definiendis, attributa. cui adiungis mutilationem Eucharistiae, siue Communionem sub una socie, & Missam
sine communicantibus ; quam Lutherus angularem vocat, ipsique Diabolo adeo absurdam dc impiam visam asierit, ut nocturno congressu validissime eam oppu- ignarit, dc abrogandam esse Luthero pla-
59쪽
nissime persuaserit. neque alia Blemnis
Liturgiae una cum priuata tollendae ratio
illi fuit. Quocirca quid eiusmodi Magistri auspiciis atque auctoritate Lutherani& Caluiniani resiciant, non magnopere mihi curandum existimo: dummodo id cum primitiuae Ecclesiae uniuersali sensu& praxi conueniat; quod in hisce non minus quam praecedentibus articulis liquido ostendi potest. Nam Romanae Ecclesiae primatum Graeci ante Imperij diuisionem , &postea florente Orientis Imperio , diu ante schisma 6 dc secutam inde Turcicam seruitutem,
agnoueriint. Irenaeus Graecus scriptor potentiorem illam principalitatem Ecclesiae Romanae,ad quam,ait, necesse est omnem Conuenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undique fideles , non ab humano priuile pio, sed a fundatione & traditione Apostolica accersit. i Nicaeni Patres Cum ad Romani Episcopi exemplum Patriarch libus Ecclesijs praerogatiuas suas Can. Confi rmant , non iuris humani priuilegiu , sed antiquos mores, & veterem , hoc est , Apostolicam traditionem obtendunt. Eundem Primatum confitenturPatres SD
60쪽
hod1 Constantinopolitanae can.3. ubi Re
giae urbis Episcopo secundum honoris Ioiacum decernunt. In Ephesini Concilij Aetis CyrillusAlexandrinus de Nestorsi haeresi recens tum exorta M Caelestinum PP. refert, longa Ecclesiarum consuetudine persuasus, ut ipse testatur. fidem Sedis Romanae authentiam, hoc est supremam & liberam pro arbitrio agendi auctorita--tem, &loci sui vicariam potestatem Con- fert Caelestinus; ut sententiam, Ua Nestorium circumscripserat, eo essicacius Potentiusque exequatur. Vnde nam illa authentia Sedis Romanae, ab humano an diuino Iure Certe si S. Prosperum audia
mus Con. Collat. Cap. 41. Caelestinus Cyrillo ad exsecandam Nestorianam impie tatem Apostolico auxiliatus est gladio . In eodem Concilio parte a. adi. et ' Philippus Presbyter gratulatur Synodo, quod lectis Caelestini literis sancta membra sancto Capiti se exhibuerint. Caput a tem totius fidei, inquit, &Apostolorum est B. Petrus . vides puto di gnitaterra Car pitis, siue primatum Ecclesiae Romanae B. Petro Apostolo, hoc est, iure diuino, niti. idque luculentis verbis mox idem