Hugonis Grotii Annales et historiae de rebus Belgicis

발행: 1658년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

341쪽

mutuas clades, Et Cameraco Bllicitus, illuc te

debat , cum tristis nuntius captae urbis occurrita

socios igitur incusat, quod, se procul bellante, Gallorum dc Belgicae confinia hostibus prodidissent. At non ea spe, ut sui fines auxiliis nud rentur , oblatas se pacis conditiones toties aspe natum. Quanquam si foederis poeniteat, promptum sibi & nunc cum Hispano partiri. Ob haec Batavi, excusatis ejus anni necemtatibus, multo sipendio frumentoque Regem & duabus cohortibus iussinunt, Scotica & Zelandorum ducente

Iustino Nassavio. Quibus ille auctior, in Ver manduos destandit, α sollicitus ne qua jam cC perat hostis interiora irrumperet, subactis Sues.sionibus hiberno dissicilique obsidio Faram. stringit. Sed quanto Galli offensa impensius viatabatur tanto Eliga tam infestiorem ordines . habuere. Quippe Henrici res secundae pro brevi

imiseratione veterem gentis invidiam reposue- rant. Et accendebat eam religionis dissidium , maxime ex quo cognitam, quam adversas Pr

testantibus leges Henrico ad pacem suam obtunendam Pontifex praescripsisset. Nuper postes tas a se quatuor cohortibus, pro quorum stipe diis, Parisiorum civitas fidem suam interponeret, responderat Regina, inconsultum sibi juventute nudare regnum, tot insidiis appetitum. Servandae tamen Diepae, Bononiae dc Caleto suum militem obtulerat. Suspectum id Gallis,. dc addito, quod nuper in Britannia Armorica Angli minus honorifice habiti, nec quibus v Iuerant receptibus admissi, causis majorum mox simultarum. Ad Batavos vero Eligabeta & li- . teras de Thomam Budleium miserat, adjutam

Galbam iuridiale objectans. Non enim suae opis

342쪽

HISTORI ARUM, LIB. IV. 323 opis indigos, qui ultro aliis gratificarentur. R sponderunt Ordines, non id ambitiois consilio, ted plane necessario factum , ut tracto diversos in fines hoste spiramentuin ipsi acciperent, qui

alioqui cogerentur a Regina, quae non nisi se centis peditibus & ducentis equitibus duntaxat in castris ciun essent, stipendia mittebat: integra sex peditum millia & mille equites ex foedere. postulare. Illa contra, quanquam & hoc foed xe continebatur, ut sinito demum bello erogata redderentur, eorum quae impenderat solutionein acriter flagitare, saltem ut in praesens pars haud exigua, reliquum Pensionibus annuis acciperet. Addiderat minas, ni obtemperaretuῶ, usuram se consiliis a sua lenitate alienis. Ad haec, multam post gratiarum actionem, oratur regina praese ita ut tempora res iceret. bellum civibus sitiis grave, & nunc satis in rosperum: ac pridem prolatis finibus tributa parum , tuendi onera multum auxisse. Mercaturam & piscationem,

queis selis viverent, illam detentis per Hispa- niam navibus, saepe & Anglorum injuriis, hanc

Dunquercanorum rapinis exhauriri. Sarvum dc per eluviones mare. Super haec si reddita Ai xlior pecunia ad onera accederet, simulque palam fieret nolle Reginam foederis legibus stare,

nutante Gallo, haud temere metui, ne Valerent

apud vulgus hostium insidiar & malefidae pacis

tentamenta. Non tamen vitatum , quin Anglico militi, extra oppida pignori concessa, in posteruin Ordines de suo stipendium darent. I quiorem sectis Reginam secere novi hostium conatus. Nam Hispani ex Britannia Armorica in Cornubiam populabundi exscenderant, Vbrosque nobiles ex res alias abditaeerant. Hibe O 6 nica:

343쪽

nicae quoque rebellioni apertius inistere se cc perant: Hiberniam antiquissilinis li temporebus reguli indigenae multi pamto, tenuere, quorum facile potentissimus Dermitius Munhardi filius, ob multa saeve facta regno extum 1tus, Richa dum Penbrochiae Comitem generum sibi de auxiliatorem adscivit. Cui cum in Hibernia bellanti res pulchre procederent, Henricus secundus Rex Angliae cum edaeis reVOcarum coegit jus omne ac spem Principatus in se transdriabere. Et ipse magnis cum copiis in Hiberniam advectus, regulorum alios vi, alios pollicendo permovit, sutun ut imperium agnos erunt. Sed, quae erat simplicitas saeculi, creditum est firmat do juri futurum, si Pontificis Romani auctoriatas accederet: qui ne verba quidem gratis co cedere solitus, dominium Hioerniae Anglis RGgibus donavit, sed ita ut Audum esset Ecclesiae ac tributum citam persolveret. quod secuti postea reges pendere abnuerunt, hoc colore, quod regni Anglici proceres onus illud nunquam a probassent. Henricus octavus, contemto D mini nomine, augustius vocabulum Hibernia Regis primus usurpavit: sibique eum honorem dedit, quem Maria ipsius filia a Pontifice accia Pere postea maluit. Sed quanquam Hibernia, qua cultior moribus, rectores legesque ex Amglia pati paulatim didicit, mansit tamen aliis in partibus , quas sylvae ac paludes ab udunt,

amor libertatis. Hoc nomine vocabatur Omnium sere, suae vetita alibi, licentia. Clara i ter caeteras Onealam familia, Vltoniae sibi primcipatum mox & Hiberniae totius ausa ascribere.

Crevere his spiritus , Anglis inter Eboracensesci Lancastrios straliter dissidentibus. Sed C

344쪽

. HISTORIARUM, LIB. Iv. 3rs mun ejus gentis haeredem Henricus octavus p Cate severeque regnans compulit ejurato One Iis vocabulo ac dignitate in Comitis Tironi nomen transire. Mathorum huic fuisse filium alii credidere: alii fabro ferrario. genitum ferunt: sed avus conjugem Conus adamaverit, ideoque passus sit obtrudi sibi aut alienam aut incertam sobolem. Hunc Ioannes, secundum leges Cononatum se ferens, interemit. Mathaeo patre natus

erat Hugo, qui partim domi, partim in Anglia

educatus, Tironi Comitatum, & quae Conus possederat, Ioanne, dum rebellat, peremto &bonis in fiscum redactis, Elisabetae beneficio accepit , certis sub legibus quae nocendi potestatem in posterum anciderent. Vir bello ingens & quia busvis par negotiis fidem Reginae praestitit, a nec anno octuagesimo octavo disjecta nobilissima classe Hispani Duces Hibernicum in littus ejeci i, arcanis illum colloquiis ad recuperandum ius Onealum incitavere. Nec statim tamen spem prodidit: sed protrusis in anna aliis quos Romanae religionis studium, aut acceptae ab A

glis injuriae stimulabant, ipse obsequium hostili

animo diu praeserens, crimina negabat non munus audacter quam objectabantur. Leccatum' graviter ab Anglis, qui Virum ferocis ingenii, quem reum fecerant, vincire cum possent, dubitarunt. At ille vinetis prius Iohannis liberis, ne domestico certamine impediretur, hoc anno, cum audiisset Iohann Norissum militiaBelgica clarum, & tum in Britannia Acinorica aget rem, veteri cum milite a Regina evocatum com-- primendis Hiberniae motibus, irrupto castello, unde in latebras suas aditus, ducem se rebellibus Praebuit, non tamen ut omitteret supplicibus ver-

345쪽

316 Η V G Ο N IS GROTII bis Veniam pacemque poscere, causiam dissidii

in praesectorum tantiam reserens. His artibus, dc per inducias, moram bello quaerebat interponere, donec promissa ab Hispano auxilia adventarent. Fovitque has ejus artes Rustelli Hi Gniae praesecti & Notisti, qui dux bello imposiatus, eo Pro cta discordia, ui alteri placita, alter ob id unum destrueret. Regina vero post concitatam hanc rebellionem, non tantum pro sociis, ut hactenus praetulerat, sed propriis in bellum causis acrius ferebatur. Draconem igiatur obito orbe notissimum, egregia cum classe, partim suis, partim privatorum impendiis immittit mari, spe posse congestas in Portoricum opes intercipi: sed cum rumor praevenisset, hae introrsum abductae , portus ipse ab Hispanis o septus fuit. Itaque Draco Canariae aperta, inde qua arctissimus Americae limes, duo Maria imterjacet oppidum Nominideum populatus, cum multis suorum, coeli intemperie, an moerore animi ob successus votis impares, exstinctus est. Quo tempore Anglus alter Walterus Raldigus, reginae satellitio praepositus, Ore cuin flumen ingressus, Guianam nunquam Hispanis perdomitam adiit, ac notitiae tradidit, ex vero quae vidit . de Amazonibus, re his queis vultus in pectore, audita tantum & aliis plenius indagam da. Vtilem sane & quae non minus delectet hustoriae partem, posteris eripiam & externis, si taceam navigationes, per quas effectum est, ut

Batavorum Inter arma felicitas, non alienam

modo Pacem, sed tuam quoque Vinceret. Quippe natis ad classes is vel maximus belli fructus est, non partiri orbem, neque Pontificis Roma

ni legibus subjici, qui partem naturae marimam Hispa

346쪽

HISTORIARUM. LIB. IV. Hispanicis gentibus adseripserit, quo specie religionis opprimerent mundi libertatem. Veteres mercaturae termini, qua istae nationes multa per saecula claruerunt, paucas praeter insulas, duo erant freta, ac Maria introrsum, hinc Cimbri, inde Gades. Medium inter haec Oceani littus obtinentibus omnis utilitas lateris alterius memces alteri vendere. Nam iesis non frumenti, non ullius rei magnae copia.. Vectura tantum in qua stu, quaeque artificum manibus laborantur. Posti quam manifesto Dei beneficio aperta Magnetis efficacia rexit pelagi cursus, & librorum mon menta docuere veteribus cognita requirere,nova non desperare, nihil jam humanae experientiae intentatum. Extima Africae oc Asiae Lusitanus: Trans Oceanum littora ac Vere alterum orbem Castellanus invenit. Gallorum minus validi conatus , post tentatam infeliciter Brasiliam, ad I rramnovam piscosum littus, nec ultra serax, adhaesere. Visum dc stetum, di terrae quas uitiamus Auster premit primo omnium Magallam: sicuti mox Angli, quibus Septentrionales fluctus in partem patuerunt. Post omnes Batavi, quos non dubie hae tenus Principiun iniquitas oppreς strat, ut qui sortem , nec oblitum libertatis suae .populum trepide mari immitterent, jam invidi

hostibus, sociorum aemuli, animum audentiam que coeperunt, ut repertis in medium uterentur, mosque vicissim labores humano generi contria buerent, & rerum naturae, quae noscendam se in haec secula servavit. Neque vero nova qua re do, Vetera omittebantur; quae enim litora illos

satient, qui hominum septuaginta perpetuo iniblia in mari habent i Magnarum navium multiatudine nulli regnorum cedit exigua regio, dc

347쪽

3r8 HVGONIS GROTII tam adductis finibus inclusa , cujus adeo vis

omnis velut extra ipsam est. Bis mille quotai nis novarum aedificarione strepunt urbes. Praeter Galliam igitur Angliamque dc Germaniae por- tus, ac Basthi in mare, Hisipaniam plerunque permittebat egestas mutua, inae mercium, hinc

argenti, Phillypique Regis dissimulatio , in

tus,ne propinquis abstentos in ulteriora verteret. Sed non injuriae aberant, cum modo religionis crimine , interdum velut agniti s namque ali rum gentium nomina usurpabant, denique tamquam illorum opera rex indigeret, nautae ac D Ves retentabantur: unde ipsis periculum, re potentibus praeda. Hoc ipsis anno quinquaginta non minus naves arreptae: indicatumque a LuGrauis temperaturum tuis injuriis Regem, si B tavi maritima auxilia Britanniae Galloque mi rere absisterent. Sed Hispanica damna ex Italia resarciebantur, cui steriles aliquot retro aestates, nec Gallia sussiciebat agris bello insessis. Ita per Suedicam negotiationem frumentum omne sub Batavis , qui brevi huc illuc recursu ingentiabus praemiis festinabant. nec , ut fit, Occueatum ditioribus id commodum stetit, sed latissime in plebem spargebatur, levibus impendiis & celeri quaestu: Etiam Mauritaniam itum qua Oceano quaque mari interiori objacet. Cum Mos viatis commercia Batavi etiam ante bellum habu rant , sed per Ballicum mare dc Narvam Lis mim Novogrodia tenus: quae deinde per Russi. cum oceani sinum Angli ad Nicolai portum, Batavi ad podesemseram & Archangeli Michaelis monasterium, cuncta Duinae amni adsita, transtulere, multumque ab Anglis laborato, ut soli exercerent, aegre Batavorum Preces re. libem

348쪽

HISTORIARUM, LIB. Iv. 329 libertas praepolluerunt. Mox longius auri, e

ris , ebeni ferax Guineae regnum, caeteraque

AEthiopiae: ac tandem Indico in Oceano insulae biennii itinere lustrantur. Id hoc anno navibus quatuor privatis impendiis tentari coeptum, amceps primo nec innoxium fuit, cum inexplorato lacorum ingenio passim seras in gentes oc cumeris hostiles impingerentur. Plurimum morbi &aestuantis sideris injuria turbaverant. Et Lusit ni obsistebant suppliciis, siquos suas in colonias aut classes tempestas inopia ve detulerat : deinde Criminationibus apud Reges populosque sibi non subactos. Quod diu acerbum, dum raro

usu peregrini sermonis & insidis hinc inde suspia

cionibus cuncta implicantur. At postquam publicis literis & commerciorum usu compertum

est, venisse non in praedam re raptus, ne domunationis quidem avidos, sed amantem populum alienae etiam libertatis , in hoc penetrasse tot maria, ut aequa fide jus gentium coleret, ingens subiit Hollandorum fama & admiratio. Cel brique jam communes per quaestus mercatura, etiam societates tam longinquas odium Hispani aperuit, & clarum per illas quoque gentes bellatoris Mautitii nomen. Mira eorum, qui primi Indiam adiere, religio: famaeque cura. Nam quia mandata nisi se tuendi nulla acceps

rant, obviam Hispanorum navem, paratam ut, remque praedam, intactam omisere. Vix tandem Lusitanorum stritas, neminem eo orbe se praeter admittentium, expressit, ut privati commercia bello munirent. Secutae In nim legationes , dona, maritimae in hostem pugnae, re , qua maxime expedie , Vinci coepit Hispanus. Nam captis urbibus, neque magno sane agro

349쪽

33o HVGONIS GROTII rum spatio, ut vincentibus aliquid accedit, ita perdentis nulla jactura est. Longe sunt istius regni viscera, longe ores, largitionum & belli

alimenta: quibus ereptis, aut per Onera exhaustis, quid aliud quam cunctarum gentium pro da sit, vastum illud, vagum , & nusquam sibi tam propinquum quam hostibus imperium e

Americae quoque Ora, palam qua adhuc Iibera est, clam qua servit, Hispaniae Regis metu, innotuit. Petuntur inde sal, Margaritae, bubal

rum coria. Sed terras gentesque aliis repertas ct repertoribus cum cura celebratas invertere

supersedeo. Nobis maxime memorabilis illa navigatio videtur, qua Septentrionem suum Batavi invasere, ut cunctis ante populis igno- tum sciretur,quis Oceanus Europam Asiamque

committeret. Spes enim proceres ac mercatores incesserat, posse ditissimum Cathaiae regnum di Sinas, longiusque Moluccas & Indiam propiore multo quam ab Hispanis itinere invisi. Tres naves, Ηollandica, Zelandica, Weststia sica, Noxvagiam Finnosque praeterlapsis apud Quilodunum Lapporum insulam divisere cur-stin. Hollandi interiore pelago obversum sibi novae Semblae latus praevecti, qua longissime in

occasum brumalem exit, insulas duas navigationis terminum , Arausionenses dixere: ubi polum ac finitorem circulum sex super septuaginta gradus intersunt. Caa eri mare ultra quo Russi adeuntur, Condo Piumrae8ue oram i gentes , angustias pertigere , quibus objecta continenti terra , Wargatha nomine arctat Oceanum. Sinus , an fretum esset dubitatum;

Confusa nebulis dies , glaciesque immensio xractu, quam pari discrimine frigidus aquilo

350쪽

ΠΙsΤΟRIARUM, LIB. IV. 33Iconcipit disjicitque, diu veruere in mundi fines ' inquiri. Tandem eluctati claustra, ubi se terrae deducere incipiunt ,, in ortum aestivum directo cursu,inde ab extimos Semesae Schyliam versus Vela vertere, AEquatoris centesimo ac decimonradu : donec conjecturis creditum est id polagus navigari, quo sumen orbis E Sarmat rum paludibus ingenti ore consumitur : C ram bucis antiquis ut eruditi volunt, quo haud

melior limes Europam ab Asia dispestat.' Quia

bus exploratis obVia cum nave, quam a Sembla immensum gelu repulerat, temo quam Ven rant mense domum redierunt. Ea fuit aestas quae annum hunc proxime antecessit. Atque ita Placuere prima tentamenta, ut plures naVes exploraturae ulteriora remitterentur,non Sem-blam versus, sed quae via spem certiorem ostemtabat , per fretum Nassavium. Ita illud dixerant quod Vadigatham dc Sarmatas interluit.

Frequens rebus magnis impedimentum contario accessit: dc serius quam oportuit prosectis, mare impervium fuit. Inclemens adeo rigor, di illi quoque coelo rarus, cuncta glaciaverat. Qui utroque ab itinere revenerant, naturam maris solique, inauditas avium & belluarum formas,ut cuique repertum, monstrabant. Proinminentes orae, sinusque & flumina positu coeli, re Principis, patriae, denique priVatorum tit iis notabantur. Insulae etiam complures modum , quodque veteribus proditum, per alternos accessus recessusque pelagi,ita ambiguae,ut modo tales, modo pars continentis appareant. Major una trans fretum ordinum nomine i

to inter pericula subsidio memoranda, & quia Hibernantibus jugis crystallum edit, adamanti haud

SEARCH

MENU NAVIGATION