Hugonis Grotii Annales et historiae de rebus Belgicis

발행: 1658년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

381쪽

dit. Nec o mulum sibi adaequari imperio recusavit , gnarus Valere apud nautas auctoritate minusque reprehensurum queis gerendis socius foret. Quin & alios, quotquot poterat, inim corum , ne domi gravius nocerent, honorum specie comites assumserat. Additi utrique in consilium viri militares, & valere jussiun, quod pluribus placuisset, praecipua r inae cura , ut classis in Angliam aut Hiberniam structa, ocquae in id usui esse poterant corrumperentur. Praeterea si & India adventurae naVm aut alium de praeda intercipi Posset, inde bene meritis pro mium foret. Batavis naves & scedere imperaim r viginti quatuor, instruelae ad bellum paene

omnes, quas rector datus Ioannes Duvenuom

dius Warinondus, ad quem per Hollandiam rei maritimae imperium post Principem summum pertinebat. Etiam dilecti Britannicis E cohortibus, quae per Belgicum militabant, robur classis re exemplum tironi postebantur. Nec ordines negare sustinuerunt, etsi exhaustis nummis in la quae acciderunt, metuebantur, quo insensiorem Reginam tali ossicio placerent. Profectus eo cum milite Ludovicus Nassavius Ioannis

filius, Philippi & Ernhsti germanus, clara posuit virtutis rudimenta. Pl mutho HI II Iunii die evecti duces praecocinio edixere, nulla sibi nisi in Hispanos acina populosque Hispanici juris, & qui cos navibus, machinis, milite commeatuve instruerent: caeteras itaque gentes t

tius facturas , si classem sequerentur, aut mari decederent. Promissa & transfugientibus impunitas. Spes omnes & paratus ad praedam in pis, quam bellum erant, quia procul domo,pr

eul auriliis, infestas inter terras, ambiguainaria

382쪽

μ' - HISTORIAR VM, LIB. v. dc implicitos tempestatibus commeatus nulla mora satis tuta est. Nec id veteres tantum A uales docebant, & Lusitanica haud ita dudiunexpeditio , sed & anni prioris per Americam successus longe infra vota. Ex eo potiora videbantur, quae subito impetu vim hostium haud leviter amictabant : incognitumque illis qua parte. peterentur , paulo antequam ad Gades perventum est. Huc convenire naves omnes jus, arcanis literis,quas obsignatas Praesecti a ceperant , hac lege ne aperirent nisi diveriss aetasse procellae tulissent. Nobilissimam hanc urbem prima a tempestate Tartessum tunc n ininatam haud pauci volunt & mox Tyri rum coloniam , dictam terrarum terminum, neque pristae opulentiae nunc etiam degenerem, indicasse si ciet : situm & caetera innumeri tradiderunt. Hodie quod insula non est ponti debetur, quem Sumuin vocant. Is namque diuremtum modico aestuario Hispaniae littus cyn- jungit, qua parte cultores olim Vandalos regi nis nomen testatur. Ultra est fretum illud quo primum Oceanus terras irrumpit : citra sinus occultandis navibus commode patescit. Ac tum sorte classis ingens partim Americano accincta hineri, partim in bellum parata, sub ipsis insularcastellis desidens, non tam Anglis exstendendidissicultatem quam spem praedae uberioris lac rat. Galeones erant quatuor, Epidauriae duae, armatae omnes machinis quinquagenis aut amplius, hominibus serme septingenis. Regis ipsius naves bellicae una & viginti: onerariae semetotidem, sed & ipsae machinis vicenis. Frega tae tres, octodecim quaeque machinas expecitas

ud baut, onerator pluribus in usum. Classis e

383쪽

vlissippone ac per alios Hispaniae portus armabatur: nam maritimarum Hispaniae virium pars duntaxat tertia hic erat. Aderant & privat rum naves ex Hispania, Italia atque aliunde, inermes aut leviter instrivitie quinquaginta Nec procul ab urbe naves longae una & Viginti. Fl grabat Essextus, antequam formido exolescerer, turbidos impellere, ne componendis vitibus aut consiliis spatium daret, quod si obtinuisset, ct sane Batavi annitebantur , plurimum gloriae praedaeque partum erat. At Howardus creditas sibi naves, regias praesertim, quas Elisabeta periculis objici satis destricte vetuerat, vento, tum forte civienti permittere verebatur, qua angimstum maxime pelagus & vadis infidum erat. Ita res dilata, amissa occasio est. Postridie s C

tendis id Quintilibus fuit) quo minus statiin

praelium coiret, maris recessus obstitit. Ineu tibus fretum a laeva portus est Regalis nomine. huc se Hispanicae naves retulerant: Galeones piner & Longas,quae propim Urbem ausae Consistere, qua l1ttus in Linguam excurrit, quam Punctate indigenae voint. Sed aggressus has levioribus cum navigiis Franciscus Verius,mox dc Eserius, ita pressere ut pontem Suacum p tentes & posito ibi machinamento sublatae, in

fretum atque inde interius mare evaderent. G leones Ellexius & Howardus per horas quatuor tormentis VerberaVerunt, hoc acrius quo cr stens maris aestus propius eos admoVebat: evenitque hoc tempore ut navis Hollandica,centurionis Petri Henrici suo igne ac pulvere per i curiam dissiliens , breve hosti gaudium daret. Nam statim Galeones non ausae proclium e pectare praecisis anchoris in vada vi adtie

384쪽

ISTORI ARUM, LIB. v.

cIapsis vectoribus. Pars abductae, pars arsere suo aut hostium igne. Angloruin una simul con-Hagrariti Nec parum terroris inde in Hispanos clatum,solitos moli navium fidere: adeo ut Rex

Philippus accepto hoc nuntio statim Neapolim, Genuam dc in Siciliam iniserit, ut quae illic

erant naves longae subsidio accurrerent. Rogati

Ec Melites Insulae equites auxilium ferre : sed qui illic militabant Galli, quo minus pareretur, intercessere. Post navale praelium Essextus ve gente jam die, ad Punctate obsistente nemine exposuit militem, de nautae Hollandi, irrupto castello, quod mari imminet, signa extulere. Missi alii, qui pontem Suacum rumperent, ne

inde auxilia adventarent, imperatum effecere. Defensandam ad Urbem concurrerant Hispani nobiles , qui circum colunt, pedites sexcenti, totidem equis advehebantur. Quos adversummittitur Ludovicus Nactavius cum hastatis quadringentis , voluntario Brittannorum agmine. nec longum praelium in armorum insuetos. Prima caeae impulsos nulloque ordine in urbem refugos persecuti victores , dum recens terror, pars mantibus , pars effractis portis irrumpunt.

Gaditani initio summam tectorum planitiem insistere: inque hostem per vicos palantem jac re lapides, pondera saxorum moliri. M9x, ubi

forum & curia tenebantur, in arcem conglob ti , tum oppidani, tum centuriae militum. duae

haud diu restitere; quippe dc praeclusum ad se aditum ponte quem diximus, uasesso intelligebant. Ita obsides dati primores civitatis in cem ties dc vicies mille ducatos: qua pecunia Vitam tantum pepigere: sed hi obsides avecti mox in Angliain, cum redemtionem Regiua non per-

385쪽

mitteret, novis injuriis tritata, in custodia perierunt. Actum & inter Petrum Heveram me toruin Hispanum & Esserium, de redimenda oppidi ac navium populatione, Vicies centenis fodenorum millibus, haud aversante Esserio , quod praedam cerneret inter milites perituram nullo in caetera usu. Sed improbavit pactionem

Medinvidonius orae proximae curator, maluI

que dc regem classe & decem civium millia ta tunas cxiii . id tum in dispendio lucrum ratus, si nihil inde hosti accederet, oppidum igitur dia

reptum est , haud leo etiam in mercatores B tavos damno, quorum plerique longinquas per negotiationes hostibus milcebantur: qui jaet ram hanc trecentis millibus aestimavere. Quin

re navis Batava cum fiducia edicti ad Anglos transgrederetur, quinquaginta florenorum miti Iibus spoliata est, hoc obtentu , quod hostilis

esset pecunia. Simul Americana classis merciabus onusta navium triginta duarum, cum prae sidiariis aliquot ab Hispanis exuritur. Haud

minus tum pretio centies centenis florenoriunmillibus flammae datum. Hinc inter duces cestatum , monente Eslexio retinere vietoriam:

dum major ex improviis fama vicinos postus ipsamque Hispalim terrore concutieret, posse perfodi anguitias , quibus demtis urbs ipsa linsula fieret: paratum se dictitans, si abirent criteri, cum quadringentis militibus aut egregiam patriae praestare operam, aut hostili in solo sestiter occumbere, si non aliud morae praetium, Praedas certe navium aut vectigal immensium ostentari e freto,quo Euroea atque Africa proxume coirent. Sed Howardus, velut famem in

tuens Esserit gloriam premebat, cuirta dc n

386쪽

R I S T O R I A R v M, LI B. V. men parta Gadibus captis navali alterius suc-

Cessu neutiquam aequabantur. Et verum erat Anglos haud inulto cuna penu domo egressos, ipsi Hue in urbe profusa temere, quae multos in dies suffecissent. Sed nec armondus audiebatur in mentem alimenta suis e navibus classi osserens: Posse interim, ut ventus tulisset, Italia aut Bitzannia commeatus Peti: ne Paenos quidem n

y turm , quibus assiduum in Hispanos bellum.

ncenis oppido facta vela, dc quanquam iterum

demonstrabat Essextus onustam argenta elassem America abusque ferentem non minus septuagies centenis Florenorum millibus, dc India alteram remeare, parabilem praedam, si, quod stacundum Gades optimum erat , AZores insitae

sub aestivum lis putium, quas Belgae popularibus quondam suis habitat inde Flandricas vo-Canr , Peterentur , interceptis cclei itate auxiliis& rei fama, praelata tamen alia quae specie a curatae providentiae fortissima plerumque ausa corrumpunt. Quin ne obviis Hispaniae pori bus naves detraherentur , eadem quae ante invidia periculum suarum navium dc victus inopiam praeferebat : tantumque apertum littus dc infimina oppidorum in raptus iuglorios cessere. Ita factum ne spolia & cineres Gaditanae urbis munimum ejus comtus essent, cum offerret se Hiia pania terra ac pelago Vastandam , nisi concora nunquam equalibus imperiis potestas obstitisset,& frustra usque blandita inexio fortuna. Batavorum industriam laudarunt etiam, quos uti piguit , ipsaque Regina datis ad Warmondum literis gratas exsecuta est. Nec parum tamen a

flixit ruentes jam opes Hispanicas, exusta ad Gades classe, anni sequentis vectigal perditum , ins immi-

387쪽

imminutae maritimae vires , machinae absorptae ad mille ducentas , & quod maximum erat, P

tefactum orbi, quam uomi essent invalidi , qui

peregre timerentur. Quae super damna vetus malum Denebre publicos reditus me serat. Nam Philippus annis ante viginti cum fidem minutia set, implicitus adhuc Batavico bello , neque re-- gna aliena extra spem suam sinem,aut erogatio- .nes cum fructibus comparans, dum avidos numium conatus gravibus versuris alit, inopiam producebat. Nam caeteris potentiam debitoris

suspectantibus reperti Genuae dc per Germaniam negotiatores, qui Regii commercii perticulo pecunias auctitarent. His traditum pigri ri fere quantum erat vectigalium : qui maris bellique incerta, trajectionis incommoda, foenus ipsum sine modo imputantes, VenturOS in longum reditus praeverterunt. Ita obsesso a crediatoribus aerario , unde nomina eXpungeret, aut acinorum sumtus toleraret, nihil regi suppetebat, donec ejus aulae ingenia, prae lentium magis sollicita quam provida futuri, artem parum d Coram inveniunt: quam Rex secutus mense N vembri longa edicti circuitione disserit atrociatatem foenoris, i acere agros, jacere mercimonia : Regni vectigalia , decimas sacerdotum ci Pontifice tibi concessas, tribrua populorum , curicta dotineri iniquissimis pactionibus, quas

metus pejorum extorsisset. Plane tot suos prore Christiana labores perverti, ni tantis necessitatibus lubveniretur. Haud alia verborum se cie exemta vinculo pignora, Regi suae possessiones, foeneratoribus spes relicta: & hac quidem lege , ut, quod supra legitimas usuras depensum erat,sortem minueret. Pars interim magna pro-Voluti

388쪽

voluti facultatibus, quanquam Jc alii falsia pa Pertatis specie ad questum abutebantur. Et per Belgicam nonnullos connexu rationum e Gein calamitas implicuit. Archidux certe perculsus rei nummariae inopia inter inexplicabilia damna traxit annum sequentem: cum tan-ciem ad vetera reditum est, non tam pudore ap-

Pellantium , qui fidem periisse clamabant si

Pactis potestas regia inisceretur, quam quia tem-POra proVentuum Varia, &, qua pecunia transtaret, iter praedonibus insestum, ad belli onera Pronens remedium postulant. Non tamen ante

redditis pignoribus fides resecta est , quam inmeriles contanum octodecim millia Ducatorum quater centena ad Brtem veterem promissa a Ljici, quorum pars tertia in Hispaniis, reliquum mutatione nominum intra Belgicam numer retur. Apud Batavos vero quantum Italiae fames remiserit, tantundem privati publicique reditus minuebantur. Queis supplendis Hol-Iandi, veteribus vectigalibus octava sui parte adauctis, novum insuper instituunt, quo luxi uncrestentem indies coercerent, aut certe in usus

Verterent. Indicta est pecunia lus q ij sexicum re id genus alia pretiola yestium ferrent. Sed

ubi exactor quas9ue per urbes exercere leges Coeperat, Voces primum aetrectantium,inde vis ει vulnera. Qui victus diurni onera haud gravate ferebant pro supervacuis, quasi pro libertate , certabant. Sed ignominia hoc , non vectia gal, videbatur, retuditque publicam auctoritatem multorum contumacia, haud tuto contra tendere. At apud Frisios, qui urbes quique agros curabant, discordes adhuc, drunsuas qui que possessione. contra tributa tutantur, apem

389쪽

tum secere queis maxime morbis laboret commune regimen ubi non communis utilitas. Sed praecipue intenta Procerum cura ut cum Gallis

Anglisque secietas legibus sanciretur. Nam h etenus ex suo quisque usu praestabant auxilia aut flagitabant. unde querendi inter ipsos vices repraeripiendae pacis minae. At Batavi quibus perpetua belli causa, & ut plerumque societas ii feriores superurget, diuia copiae militant Gallis, aut Anglis navigant, sibi Hulstum periisse re Flandriae tributa, curante nemine, dolebant, i cebantque. Galli interim de Caleto, tardasque auxiliis non dissimulare , elusam querentes Regis fiduciam , qui ad Faram sedens istis saorum viribus nulli parti minus, quam orae maritimae metuisset. Et creverant illis spiritus ex quo M duanius & earum partium alii externae super-hiae commercio Regis Veniam praetulerant:

jamque indicto Rhotomagum totius Galliae consilio, legitima regni facies apparebat. Nec abhorrere a ferendis conditionibus Philippi 'animum ut verum erat, ita filiam Borbonio nuptum dari, Hispanicae primum fraudes, dein falsus rumor adjecerat. At Regina Elisabeta missis ad se legatis e Gallia Bullonio ac Sam cio, quo tempore Caletum Albertus ceperat, dissicilem se primo praebuit, ut viginti quinque scutatorum millia mutua aegre a se impetrari pateretur. Sed mox propius introspecto peric Io , legatos ipsa detinuit ultro, interpellavitque 'de certiori foedere, cujus dc condiciones scribitum coepere. Interim in Gallia, crebrescentibus de pace sermonibus, Rex Fcederatis Ordinibus, re hoc nomine , & mutatam ob Regis religio

nem sollicitis, significavit, Pontificis Romani

390쪽

HISTORIARUM, LIB. V. 37t gratiam ita sibi quaesitam, ut in sacris dissei

cientium amicitias salvas excepisset : nec in xum , si spe aliqua pacis vulgi animos laetaret. Caeterum si societas firmaretur, paratum se Pra ter nobilitatis suae vires, octo hominum millia in fines Atrebatum ducere. Verum,cum Hilisto paulo post obsesso talis opera maxime desider retur, Galli quievere. Quin & Bulonius d mum reversus,iterumque mittendus in Angliam seriendo foederi, tres totos menses detinebatur. Induciae quoque Caleti Bononiaeque inter pia sidia convenerant. Haec Galli ita excusabant: exercitum educi non potuisse, quod & Gallica nobilitas messis tempore ab armis Vacare commesiit, & proxima Belgarum finibus peste v starentur : foederi moram accessiste, dum percunctos Galliae senatus circumfertur deliber tio. Inducias mox abrupere. Plus Batavis cum

Regina Angliae negotii, quae jam duos per a nos veniri ad calculos & aes suum sibi dependi

postulabat: non sine specie aemulationis enum rans belli successus , & superbas urbium strue xas, suasque contra necessitates, quas non perpetuis metallorum venis, quales Hispano pro- Ventus , sed sola civium benignitate expleri: MHibernicus tumultus ut corrogandae domi, ita foris relegendae pecuniae praescribebatur. Contra Procero cum praefatione gratiarum , ut foederinaretur oraverant: conquesti perbreVem usuin fuisse eorum, quae duodecimo ante anno conVenerant : nec enim pactum ad numerum praestari

SEARCH

MENU NAVIGATION