장음표시 사용
571쪽
etiam aequari fastidiunt: nec magis per late nuntios processisse, dum inducias, quam hi e perunt , tam illi formidant. Ita tunc discessum, dc res scribendo tracta, donec ei, ut suo loco dicemus, mors dc successor Elisabetae finem ii ponerent. Interim ad Batavos legati a Caesare veniunt, quia de pace ordines per Iiteras occurrerant, alia mandata simulantes, Herinamus
Mansseidii Comes & Carolus Nutsielius. Verba erant magis ex dignitate Imperii veteris, quam pro anni prioris fortuna. Redderent loca Germanici soli, dc damna per militem illata: nec sis exemplo hostium tuerentur : alioqui pari culpae parem dc poenam sore. De pace nihil stadiuros: scirent tamen detrectari colloquia sine
gravi susipicione non posse : dc se onera commerciorum , quae per belli speciem continuare tur, haud ultra toleraturos. Responsum est in
rito post , dc damna imputari dc occupata d sensioni loca, qui prior solo pacato intulisset,
exercitum, id si Hispano condonaretur, at certe sibi noxium esse non debere, quod suasisset nocessitas. De pace dc GraVewarta insula eadem, quae ante saepius. Sed quia Resiam Hispanus reliquerat , ex usu Visum dc Emmericum reddi: quo justius hosti Bercam adhuc retentam e probrarent. Actuin dc de minoribus nonnullis,
de induciarum iniecta mentio , quam ordines, lut temporibus alienam, molliter disicinere. Et liubicen iter Iegatis postulans, quos Belgarum lΑlberto parentium ordines super pace missuri lerant, aliquot per dies retentus, ne ingentes bel- Ii paratus, qui tum struebantur, dispalesterent, j ustus mox literas referre, queis illi, priusquam , poscerent Pacem, vi e terna liberare patriam
572쪽
monebantur. Nam postquam Andreano cum a milite decisium, ut caeteri earum partium parii rabie agitabant haud multo saniora, utendum hostili discordia rati ordines Foederatarum n , tionum in majora ausa animum adverterant.
Placuit bello in Flandriam transmisso instare i inopiae, quae seditionibus causam & alimentum, dabat: nec enim certius accidi aerarium, resquest turbulentae impelli Poterant, quam Occupata is regione, Obventu agri ditissima dc hostium pro- pe tora: portuosa etiam, unde infestum mare ,
i nec tuta commercia, assidui sumtus. Zelandi ante caeteroS postulabant, ne , postquam tran
. rhenanis & Hollandiae prosyectum,ipsi hostium
vicinitati relinquerentur : posse liberari Oste,
dam, capi Neoportum, Dunkertiam, Clusiam
in praedonum sedes. Si vel Oepidum unum raper tur, dum hostis copias colligeret, dum ambiret i suos, facile se hoc consecuturos, ut in posteruinia alieno in solo bellum ducerent: haud vana spe, si ventus adfuisset, properantibus: quo adveri ,
dum perpetui flant septentriones, copiae undia, que & commeatus tarde annavigavere, indicto, conventu siub Zeburg Walachriae castellum. Erant peditum centuriae viginti dc septem supra Centum: turmae equitum Viginti quinque dum taxat cum machinis omnique bellorum appar tu, multitudo navium ad octingentas. Hici ter Principem & nationum legatos, qui expe- ditionis auctores socios sie consiliis dc periculisti offerebant, dubitatum , exspectarent dum secun- da navigatio, an imparato hoste quamvis Occ si sionem 1nVaderent, quod praevaluit. Sed com- , incatus dc impedimenta mari: solum militem cum Ormentis quatuor trans Homam Scaldis A a caelu
573쪽
extimam partem , inde terrestri itinere ostesdam visum transducere, quod oppidum, maria timo situ,in Foederatorum potestate,sed hostium septem castellis circumdatum tenebatur , Contra excursus, qui magnam Flandriae partem ad tria huta adegerant, ne tum quidem ita claussi intilite , ut non interdum erumperet. Tuto ut a
pellerent , praemissus Ernestus Natavius , cum navium parte, qui Philippinam, quod orae ejus munimentum , expugnaret. Praesidiariis in deditionem compulsis, factoque exstensu, cum &Αseneda cessisset, exercitum Princeps ita ordinavit,ut distinctas copias Comes Georgius Sol- mensis, Ernestus Nasavius, cum navium parte, de Verius Anglorum ductor, tripartito regerent , equitatu in septem manus distributo, in quas praecipuum imperium Ludovico Nasavio
permittit, ipse suminae rei intentus curam non partiebatur. At agrestes , perculsi adventantis exercitus fama, vicos passim omnes fuga desta Verant, eousque Veterum partium & libertatis obliti, ut permsidias deprehenses milites caperent, in captos saevirent. Quo accensa exercitus
odia, imperato longius in villarum incendia processere. Recta Brugas institutum iter, per Ecloam , Maldegemum, Malam, non obscuri
nominis vicos. Missae erant Brugas, nec minus
Gandavum ab Ordinibus literae, ut illius olim
foederis reminiscerentur, quo pariter adversus CSternam dominationem conjurassent. Si non Volentibus esset sier virus, ne dubitarent man Ope que conferre. Quae adeo nihil valuerunt, duratis in odium animis, ut recusatum hactenuSyraesidiiun Brugenses tum primum ab Alberto acceperinci praeterore ii que Mercituin lacta
574쪽
l: HISTORIARUM, LIB. IX. spili re cominus non ausi tormentis infestarent, quam: i quam levi noxa. Prosecto inde Iabecain Ma I ritio affertur desertum ab Albertinis Aldenbum is Ri castellum , paria de Plassendato Siaaskerkas & Bredeneda nuntiabantur. His in locis, tum si si qua alia ob transitum oportuna , praesidia re- s liquit, quanta modicas hostium copias propiavis sare sussicerent, magisque ut hostium consilia in specularentur, & explorata perserrent, incerto os quid pararent, cum justuin exercitum nemo e s spectaret a discordibus & turbidis. Solinensis αι cum tertia exercitus Parte Ostendani praeire
ii jussus , deductis in oppidum ordinum legatis,
ubi tutius de ulteriore belli ratione consulta- ,1 rent, obsidet munimentum quod milites Albe , ti ex ducis nomine appellaverant. Id Ostendas horae itinere abest, Neoportum Versus intexes arenossis littoris colles. Hine Neoportum pro- , sectus, cuncta obsidioni parat,occupatis ad por- , tum munimentis, 'ui longo tractu proculque ιν oppido mari advolvitur. Brevi cum caetero co- piarum Princeps adfuit, cincturus oppidum , quantum loci ingenium ferebat. Omni hoc iiD9 nere militibus quod essent satis: potus inopias fuit: nam armenta passim rapi ObVia : Vinum, 1 cerevisia parce sequebantur : nec seinper aquae aderat, quam carnulentam & limo sordidam fuere qui conquirerent,avideque haurirent. Pro- , rogavit penuriam lixarum malum , quorum Viis ginti navigia Spinulanae naves in mari corru, puerant, ipsorum Vecordia , dum classem praesia; aio datam exspectare insuper habent, quot i erum aliis praeverterent: levi in publicum dam-1 no, nec longa penes hostem gloria : quippe, classis post congressa Warmondo duce, coorto, i Aru L. LU
575쪽
repente vento , naves nisi torpente eoelo inutiles multa caede cruentavit. Quo tempore res evenit noVa, Ut remigum unus, gente Turca,
globi jaetu, illaesus ipse , Vinculis eximeretur ,
marique ad Batavos tranatans perpetuam erumnam felici temeritate evaderet. Inter haec Auberim comperto , non tumultuariam manum in
praedam exiisse: sed ducis regimen , omne belli robur esse quod Flandriam peteret, ipsa imperii viscera, omissa omni spe alia , copias undique contrahit, totis viribus tanti belli discrimen
aditurus. Nec quicquam ad celeritatem reli-Quum facit, re catis cohortibus, quas in Getidriam miserat. raptae omnes cito agmine An
verpiam,cui Scaldis Flandrice Brabantieque in dius allabitur. Navata simul cura placandis, qui Hispanorum Hamontii nuper egerant, inde Diestam translati alimentis de spe Blvendi aeris ad industriam paulatim redibant: nam ni soci rentur, hinc copiarum vis exigua, inde metus ab ipiis urgebat. Perducti precibus ac pollicitis idque hoc bello saepius evenerat) ut communi
periculo manus commodarent, manente disco
cia, sed ne ejus praemia hostis eriperet. At It Ii , qui in Hamoni um & in seditionis atrocit
tem Hispanis successerant, loco mansere, Veriti victoriam sibi infructuosam, mortes in Princiapuin quaestu mre. Numerum omnium qui coim trahi potuerunt decem millia serunt qui pediabus militarent: equites mille sexcentos. Cum his quanta maxime celeritate impelli tam Ir Ve agmen poterat, Archidux ipse contendit, aliorum curae aut fortunae non satis filiis. Constat Gandavi, ubi eo ventum, Isabellam, nihil arma eaterritam, orasse uuiversos ne se in extremo
576쪽
RISTO RIAR VΜ. LIB. IX. sv discrimine aut spe maxima frustrarentur. Ad Diestanos autem vers in multa dixisse pro re ac tempore, & quo magis fidem adstrueret, tactis inauribus, testatain prius sibi omnem sortunae principalis ornatum , 'quam bene merito militi praemium, nedum stipendia, defutura. Mauritianis simul dc adventare hostem, & jam jugulo
imminere proximis e munimentis nuntiatum , unde fuga dilapsi quos tam repentini silpervet tus Vis terrorve perculerant. Nam quibus PlaLsedalum & Bredeneda tutanda obvenerant, pauci admodum, hostem nec videre voluerant:
Aldenburgum, parte sui in predam prosecta eoq; infirmior, dediderat miles. idem fecerant qui Siaas rhae prasilio relicti, & Vitam pepigerant. Ira gentis hostili sanguine imbui seiunantis, contemto armorum jure dc ducis religione, qui pactiones signaverat, in Gudes prorupit. Ejus sceleris culpam ipse in seditiolos rejecit, sive id obtenditur dedecori, seu revera turbidus miles fidem suam Principi dubiam perfidia in limstem venditaverat. Nox erat, cum fama rei ad Mauritium, ad caeteros , quibus id minus provisum, terror perlatus est: nec falsos puto, qui credidere multis ab annis par periculum non adiisse res Batavas. Erant ibi copiae, Vires non
dubie partis , & major copiis dux ipse : hostilia
circum omnia: castra munire serum propinquo
iam hoste, & fame laboraturis inutile. Nec Ostenda exspectandi commeatus, cum hostis intercederet : in Galliam fuga foeda non magis quam anceps: quod si illum jam jamque adventantem opperirentur , sparso per obsidium inbIite , ita ut portus quoque diVideret, caedes in os futura quam Proctium, Spem amplexus Prin- A a 3 ceo,
577쪽
ceps , quae restabat una , exposita ducum pro sectorumque sententia; nondum illustri die, EGnestuin cum novemdecim centuriis 3c turmis quatuor tormentisque duobus, praemittit, ut ponte ad Lessirigam antecapto, quod unum iter patebat, transitum ad se hosti praecluderet : sinminus, adVentum moraretur , donec ipse consilia dc aciem expediret. Sed Ernestus,quanquatri approperans, transgressum angustias hostem in-Venit , solaque spe cxtrahendi temporis, duobus tormentis, nec enim plura advexerat,aggere Iocatis , non procul Alberti castello , quod fugato receptui foret, lacessit hostem. Qui dubius priamum , an omnis Mauritii exercitus in praelium procederet, ubi siecus comperit, collecto gradu, ferox seinper ardensque in pugnam comparatione insuper virium accendebatur. Nec illis contra animus aberat.ιSed impari manu P gnandi consilium magis , quam spes Victoriae. Nec sine clarae virtutis experimentis cedere priumum , mox fugere coacti ad octingentos perierunt, tam pugnando , para jam capti, ferociore Victoria, quam ut ulli parceret. Ea clades s ut sepe olim) caeteris saluti fuit. Nam dum caedes hostem occupat, tempus Mauritio datum equiates primum , inde vehicula transponendi eam in litoris partem quae Ostendam respicit. Quod si vel tum transeuntibus hostis supervenisset, Ingens strages accipi potuit. Sed ille securitate segnior, cum omnem eventum priori praelio metiretur, nuntios dimittere in proximas urbes, magnam Mauritiani exercitus partem cecidisse praelio ipsum teneri inclusium: quibus lectis, pleraeque civitates orationem, dc quae solita laetitiae signa properantes, fortunam Praecoci ga
578쪽
HISTORIARUM, LIB. IX. dio irritavere. Interea pedites, dc quod equitis reliquum , vadum non procul mari monstrantia λ bus cymbis; duo agmina propius Oppidum, qua portus angustior, facto ponte transerunt. Princeps, ut quosque traduxerat, ita in acie locavit, diruimulato apud militem prioris proelii damno.
In primori acie Anglos Frisiosque Verius tu batur, duplici utroque agmine , cum duobus
vexillis praetoriis, altero Principis, altero H henioli, qui Hollandiae custodiendae relictus aberat. Mediam Galli obtinebant, hos Helv lii sequebantur, dc ex Andreano novus miles. Solinensis hanc aciem rexit. Tergum servabat Gistellae manus Hollandica, posthanc Germ norum agmen, quod unum ex copiis Ernesto datis exsors periculi fuerat , pariterque Tr jectinum Vchtembroucio duce. Equitatus pam
xim id fronte erat, partiin mediam tegebat
aciem, partim omnes sequebatur. Sic ordinato exercitu Princeps, vetere ducum solertia, solvere naVes, quae jam inultae advenerant, & Oste dam vela facere jubet, ut aucto in omnes perticulo spem fugae abscinderet. Sed quae porci consederant, ante imperio parere non potu
aliquot, quae Neoportanos prohiberent in praelio distentos erumpere. Nondum meridies erat, cum hostium equitatus longe aciem suam ante Vectus occursat, sed post leves tuborum confluctus , pulsus littore, in colles recedit, ibi peditum agmen opperitur, queis juxta mare tarde iter molientibus, tormenta graviter utrinquel certarunt. Erant apud Mauratium, qui obviam eundum hosti censerent: id enim sortius, do a cendendae militum alacritati. Sapieutius alii
579쪽
s6o HVGONIS GROTII manendum in loco, quo longius iter per dissicilia arenarum hostilem impetum retunderet. Quod cum placuisset, adventantem jam propius hostem , disjecto equitatu, qui prospectum
ademerat, ad hunc modum instructum, Mauria' tius e summis collibus, quos in usum praelii occupaverat , animadvertit. Tres de more acies , 'uarum media duplex totum littus impleverat: ita quatuor agmina hastatorus erant, singulis adjecti cornuum in speciem jaculatores majores ac minores, quos arcubalistarios & musque viseros votamus. Primam aciem Diestam ps Pigerant , multis centurionibus , uno sub vexil-IO , quos inter agebat Mendosa. Dexteram stacundae aciei partem, quae integra Hispanorum erat, Montiregius δc Villarsa, laevam, quae pamtim Italica, regebant Sapena dc Milos. Inter Utrunque hoc agmen itaturum Archiducem
equitum manus assueta corporis custodiae cim
gebat. Extremo loco Belgae Busquoio dc Ba lota rectoribus, cum auxiliis ex Hibernia Bast cio duce. Equitibus imperabat Petrus Galenus per morbum Landriani : nisi quod Diestanis sui aderant, in quos potestas tantum precaria. Vt distineta i psis vocabula a lancea, thorace , tuborum armatura, ita in turmas dispositi vehebantur. Flexo die , ubi propius constiterant
acies, Hispanorum prudentiores rem in consilium mittere, afferre communem Martem dc dubiam belli aleam : non enim, ut creditum,
hostem in naves moliri fugam, non terga dare impune caedenda: ita instructa acie, ita anim iis ad pugnam omnibus, etiam vicisse non ii
cruentum fore. Videndum, ne eum sperare cogerent , qui inter tot pericula deprehensus praelium
580쪽
HISTORIARUM, LIB. IX. s6Ilioen jam timere non posset. Obsidendum potius , cum sua circum omnia, hosti nihil praesidio seret. Interea quiesceret miles magnis It neribus dc uno sat praelio fatigatus. Erant sententiae quae primam esse curam Volebant, Ioel
perandi castellum quod ab Alberto nominatum diximus. Sed & priore praelii successu ita elati erant militum animi, ut non presium sibi sed
praedam eripi crederent, celebrato multorum vocibus vetere Hispanorum dicto, quo plures Mauri, hoc clarior victoria: dc fere eo Ventum erat, unde sine certamine invito hoste discedi non posset. Ducum etiam plerique rapiendam putabant illam animorum incitationem & alacritatem exercitus. Spreta cunetatione salutari magis quam speciosa , quamvis accensis, hortamenta placuit admoveri, ut perficerent viet riam , augerent spolia, trucidarent non aciem, sed reliquias caesi a se exercitus. Illos expertes proeliorum & hactenus an Deum principemque rebelles, receptus tantum fiducia,ut semel coliata signa, prc n - mor ca , - a . ri, ae pugnaturos, icfoslam , non vallum re quae alia illis munimenta ignaviae: venire ex latebris suis erutos , nec quicquam liabere praeter arma, quae detreetata
hactenus imbelli conficientia. Ipsos in dextris
gerere quantum esse ducem suum vellent: hunc enim diem, siquidem vincere auderent, reddit xum ipsi imperium: neque bellum ultra: primum hoc dc ultimum praelium: nam ad Turni liam quidam merito caesos qui fugere maluissent, quam hosti occurrere : nec ibi aut praelium aut exercitum aut imperatorem fuisse. Nunc coram ipsum cui bollum gereretur, testem cuique Vir-