장음표시 사용
561쪽
xant. Hinc pecuniae sumtae sub fenore aliquam do sortem aequaturo: neque Vero minora quae instarent onera, ex quo Vis tota belli in ipsos verterat. Britanna quin etiam iuvare sblita, reVocato milite , naves indixerat, &, mox su Iato metu, egerat gratias, nec ultra quicquam:
dum potens exercitus, duce Esserio , Hiberniae sylvas ac paludes & ultima libertatis suffugia discutit, conatu qua publice, qua privatim mi nus selici: quippe ferox, quam prudens juvenis, re in dissicilem provinciam inimicorum astu Inisbus, per ignara locorum multis cladibus a ceptis , pactis cum Tirono induciis, injussus
cum domum rediret,reginam,a qua ante aestum
inter disceptandum palma Verberatus, injuriam . hanc impatientiu quam ut in regno, tulerat, se absente per aemulantium sermones & improvidas amicorum laudes duratam adversum se in suspiciones & metum invenit, statimque reus. sit, & custodibus traditur. Afflicto juveni , cui e bello decus , pacis auctores Praevaluere. Indicium eo inclinantis regiae fuit, illacessitus mari Hispanus, vetitaeque aIiarum gentium eo commeantium praedae. Sed presiit consilium regina, dum ab hostili classe metus, quanquam missus Brumlla legatus securam esse iusserat, frustra apud suspicacem & talium incredulam. Nec tamen hoc minus palam mox ordinibus significat,& Anglis ad mercaturam pace opus, re sibi, ut ad versus spes improbas & senectae suae insi- . diantes regnum stabiliret: nec tamen ipsi demaeerent animo, sed Austriacum & Gallicum in perium ex aequo vitantes, si amicam se vellent, retinerent libertatem , aut domostico Principerempublicam regerent: otio se fruentem multa
562쪽
HISTORIARUM, LIB. VIII. Fq3 quae nunc poscere cogeretur ex facili suppeditaturam. Altera jam societas labascens quantum plerosque animos permoverit, conjectu haud difficile: & accedebant tentamenta ab Imper tore, qui pacis suasores iterum destinabat. Forti tamen consilio, priusquam sines legati adissent, scriptae literae, queis monebantur parcere inutili operae: quare pacem fidam sperare non possent, ostensum saepe : nec nunc esse cur prioribus consultis decederent, nisi λrte per Germaniam scelera , & abruptum per fraudes jus commemciorum , & falso archiducum nomine Hispani Belgicam tenentes, pro pacis hortamentis acciperentur. Ita sapienter sermones quoque vita-- ti, praecipuis audendi auctoribus Hollandis: qui ea duplicata in annum sequentem ex censu Capitatione praeivere sociis , renitentibus, aut ad sequendum tardis. Zelandi maxime desim fiebant , nova damna, proprios sumtus attollendo , & apud transrhenanos longae ambages, dum pars gratiar populari quam publico student, aut onera laudant, sibi quisque levia & in via cinos casura. Erant qui nec tacerent,se quiescem tibus aliis tamen cordi rempublicain fore, quanquam innuebant Hollandi , ni serio in comm ne consuleretur, relicta se terrarum abjacentium cura , propioribus necessitatibus & maris
possessioni instituros. Solatii nonnihil a Gemmanis principibus, qui, suspecto adhuc Hispano, alterna auxilia aut pecuniam offerebant. Palatinus caeteros religionis consertes exemplore verbis excitabat : monstrans singulis, quid olim Albano, nuper Mendosae agitatum: nec posse Batavos sine vicinorum pernitie vinci: . at
florentes, multis subsidio sore, huic, tuendam ad
563쪽
s- Η vG. GRO T. HIS T. LIB. VIII. ad Boriniam, illis ad Clivicam possessionem,
cunetis adversus Romanum Pontificem ejusque asseclas , quorum immani odio & factione omnes premerentur. Sed parum auditus, Br novice in urbem invisis libertatis arma sua comvertente , aliis impares se alendo bello fatenti bus. At Carolus Suderinamiae Dux, Sigistinuim di in Polonia regnantis patruus, cum Illi avibtos Sumnas minus curanti, & ob ardens stimdium in Romanam religionem novandi sus, cto, arma primum oppolita, deinde & convem tu publico ablatum regnum soret, regium diu nomen evitans, & aliis tamen nominibus vim usurpans , cum societatem ordinum ultro ambiret dilatus , quia opem in praesens implor bat , spes ipsi incertae, regnum pauper & longe positae vires. Amicitia tamen oblata, ut pro religione pugnanti, excusato 'uod naVeS quaedam
Batavae iniussu publico Sigismundo sui usum
564쪽
3 LIBER N. O N v S. Ovus annus , qui Vetus laci tum clausit, ut eventus statim insignes habuit, ita magnas rerum vices in longum portendere videbatur. Belgarum, qui sub domino, res inopes, &, quantum ViX alias , turbidar atque attritae. Sed principum, qua novorum gratia, qua praesentium auctoritas, dc ipsa mo borum magnitudo propius remedia admoverant. Foederati, quibus olim a siervitio recei
tibus amplum ducis imperium , & ipsa pericula
pro nexu suerant, armis mox prosperioribus Iaxari, quanquam non levis necessitas redierat, ex vetere disciplina animos adhuc in hostem , at concordiam modestiamque non aeque retinebant. Vtrisque partibus non nisi grandes c natus , certantibus triginta aut supra annorum Iabori finem imponere: qua spe extrema virium profusa, Velut ante oculos staret victoria praemium longius duraturo. Ac primum statim ge- Iante hyeme magnum perviis undique amnibus Periculum vitavere Batavi, per hostium sedi- cIa Ia c. tiO-
565쪽
tiones , quas in si in militatem vertere. Nam
cum turmis & pedite Ludovicus Nassavius tu tim profectus Waclitendoncam irrupit, Clivios
circa fines oppidum, bimestri olim obsidione
Mansscidio expugnatum, cum Virta Foederat rum Parmensis alio traxisset. Eques, MI servam
do loco additus, forte tum per Agrippinenlium fines populabundus aberat : In praesidio milites Octoginta, nec fossarum perrupta glacies: pol, tus oppidi procul hoste, dc soci Inter urbes
plus iusto securitatas addiderat. Itaque pauci In vallum enisi modica caede portas caeterm recti
dunt. Tum Gelenus is dominus rectorque oppidi cum paucis in arcem abditus, spe auxil1 rum quae oratum miserat , sustinebat ingruentes tuborum globos glandesque: donec Ludovici totum amen advenit, & quaesitae undique scalae augeri admoventur. Sed & tum restitere
quidam, & hos inter jam natu grandis Q una, non sine pernitie ac vulneribus contra n
tentium. V1et1 multitudine dedunt locum, non spernendo inter paludes situ, & tum uberem Praedae, quia agrestium multi, circum flagrante bello, huc sese opesque receperant. Paucos post dies quae victui aut tutelae opus equites Intui xe. Inter Gallos qui Batavis militabant, Bream teteus erat, claro apud Normannos sanguine, is juventa jactantior, in pugnam provocaVerat e Grobbendones turma equites viginti, quorum praecipui traditione Gertrudisbergae Infames erant, indecorum homini nobili certamen. Pr diere Pari numero in campum Fuchiensem haud longe Sylvaducis. Grobbendonciam a imis Validioribus, Breautarus loco potior. Pri-ino statim impetu Breautaeus ductorem hostiuin
566쪽
MISTORI ARV Μ, LIB. IX. SAT trucidat, is Abrahamus, cognomento castrensi Cupediarius vocabatur , & adeo acre directis e propinquo tuborum ictibus certamen fuit, ut primos inter conflictus utrinque pars altera pugnantium conciderunt. Sed fuga Gallorum,
quorum impetus manente periculo elanguerant, nudatus Breautaeus, equo aliquoties mutato,
mox pedibus dimicans, tandem pressus hostium turba dedit sese. Pepigisse vitam Galli asseu
rant : contra Brabanti praedictum,ne victi aliud quam mortem exspectarent. Certe jam multum captivus processerat, cum missi ex urbe, Orantem ut saltem armato dc tanquam Viro occumbere liceret, triginta vulneribus conficiunt: digno probrosis hominibus facinore; & documento tamen apud magnanimam juventutem, ne falsa virtutis imagine id genus certainina affectent, unde nec victoria in publicum utilis , & mors apud sapientes nihil majus venia meretur. Hyemante adhuc coelo , ne occasio efflueret, quam
turbamenta hostium dabant, improvisa classe Mauritius, & alio sparsis belli rumoribus, Cr picordium, castellum Dise Moseque adjacens, . triduo in deditionem cogit. Equites hostium, qui firmandum ad praesidium sero Venerant, nec Sylvaducis, metuente semper militis civitate, recipiebantur, caesi ferme ad quingentos. Oeeracastelli Mendose aucta, Mauritius perfici j bet. Inde Andremuin petitur , ubi miles Ge manus & Walo exactis ducibus palam quidem seditionem fatebatur, dc misso Bariota, qui sp cie expeditionis eliceret, vitaverat fraudem: sed non sine spe veniae tenebat validam muniuxionem , ut pignus in debita trium annorum sibPendia: hoc pertinacior in hostem, quia minus
567쪽
pro transitione eretium offerebatur, quam salvo sacramento & faina secundiore conloqui posse sperabat. Ad resistendum machinae aliquae supereraac: vallum ipsum arcis in sipeciem: bina propugnacula in Mosam, bina in Vahal m, quintum in Harvatam prominens : circum fossa , & ultra hanc perpetua lorica, iterumque fossa, qua omnes committebantur. Tanta operum fiducia, ut Albertus, tenere se esaustra fluminum arcemque cervicibus Hollandorum impositam literis famaque celebraVerit. Qua diu undans hybemis amnibus solum fossiones reculabat, ad pacta invitati, ferociter resipondere: quin & captivus miles a Mauritio dimissus ut deditionem suaderet, in detestationem perta diae interimitur, nec satis visum, ni peremti
corpus in castra, mitterent. Versis ad vim cor
siliis, nihil prius Mauritio quam castris obses scingere, & semet tueri contra Vim externam.
Equitatu dimisso, cujus nulli usus humentibus
terris, partem copiarum naribus, Pontibus, partem Tilano ac Bommelensi agro & parvis in Vahali insulis locat. ipsum robur spargit Br bantica ripa, dc rupto aggere Mosam illa dis fundit, ut & liberius spatium ad molienda op ra ipse haberet, & inde venturo hosti auferret viam. Sed & sex locis castella disiposuit, inter-ositis minoribus munimentis, quibus omnes ade aditus clauderentur , augendoque terrori a Batavoburgum, Mosae adstra & veteris Batav rum nominis in ora olim Gallica vestis praeserens, machinis, quarum sonum obses dirent, sub imperium agebatur. Et ipsi graviter telis sauciabantur, non aeque certis jactibus quos xegerebant, multisque consumus, coactitat Mas
568쪽
ΗΙ STO RI ARV Μ, LIB. IX. s 9 bras sub vallo quaerere. Sed & lignorum egestas dc medicaminum fatigabat, noxio corporibus humi stagnantis madore. Spem fovere Silvid censes crebris ignium signis, nati & naves invehere,sed frustra. Venit & duce Velasico exercitus, magna minarus: sed nullum ad socios iter invenit, inersis undique campis, aut castellis obstantibus. Consiuintis multo jam vere montium nivibus, postquam redditus fluviis modus, promoveri sosIorum opera coepere, nocturnis maxime tenebris & Luna senescente. Ventum erat
ad loricam , quam castello circumductam diximus : cum miles , ut non intrema perpessus, ita spe certe auxiliorum nulla, Mauritius redimendi temporis properus ad conditiones veniunt.
cxxv florenorum millia ipsis persoluta, pars debiti ab hoste stipendii, quam viritim divisere. Hoc pretio emtum castellum insigni structura, positu ad Hollandiae tutelam aptissimo, tum machinae dc quae inerant alia, & mille ducenti milites , transgressi in partes, qui peractis laetitiae signis,ut mos habet,ipsi 'uoque de se triumpharunt : egregio mox usui, postquam desueta licentia in disciplinam rediere, proscriptique hostibus traditorum crimine, odio dc poenarum metu acrius instigabantur: si non probandi apud rigidos judices, Gertrudi berganis certe excusariores, cum hi longa mercede fraudati adversa tamen castra & vim bimestrem pertulerint illi non justis conquerendi causis mutatam fidem habucrint in lucro. Nequis novo militi transitionem exprobraret ordines edixere, gnari Ierioribus etiam de causis intestina in proelia verti exercitum: quippe cum n iper, durante ita
hoc obsidio, militer duo Germanus Gallusque,
569쪽
ex aleae rixa in pugnam prolapsi, populares quisque suos in taedes & vulnera miscuisset, vix
procerum interventu diremto certamine. Sub hoc tempus longa Gmningae civitatis pertin, eia , iram non injustam accendentibus aemulis, eteros Foederatorum impulit in acre consilium, liberisque gentibus vis usitatum. Plebs suopte ingenio ferox & rectores meta, oui Hil .
pano dominante exsules, eoaue nunc ndentius
populo se iactabant, indignabantur duriores t
pes quam sub rege toleraverant, quo annuente domos immunes impetrarant, aliaque sibi laeta, adversa accolis: horum memores, decreto Ordinum Foederatorum, cui se subjecerant , non paruere , quod multa privilegiorum nomine aptis usurpata rescinderentur.Tributa insuper i
ferre aerario per triennium serme cessaverant.
Cum dc judicia contemni, & luscepta onera detrectari sine pernitiosissimo exemplo non possent, Wilhelmus, quanquam ad mitia pronior, jubetur manu malitari oppdanos in ossicium cogere, ipse mandati acerbitatem prudentia temperavit, cohibito ab injuriis milite , nec irati vulgi verba insecutus. Exarmatis mox civibus, ne iniensi, ut olim, hostilia coeptarent, aut grande prasdium copias exhaurire arx imponitur. Tum vero fiacti animis , deprecari a civitate semper libera extremae servitutis notam : sblita haec per vim regnantibus, nec aliud hostibus magis objici: ponerent sane arma contra arces sumta, si libertatis auctores imitari mallent talia quam ulcisci. Simul & reliquorum partem remitti sibi orabant. Sed apertam diu clementiam spretum nuper obsequium reveterum recordatio occluserat. Tamen se in yi
570쪽
invidiam l ivit eventus: postquam avecti H gam turbarum concitores, nec ultra puniti: dc translatis ad quietiora ingenia magistratibus, redditum in consilio jus suffragii, & cuncta deinceps ex aequo transacta. I n Frisiis quoque de tributo in armenta & pascua certamen , urgentibus oppidanis, contraque nitentibus qui agrosper Ostergoam dc stergoam colebant, mox insignium munerum ambitu , ut ferine accidit, alente discordias , eousque exarserat, ut pars LeOVardiae manentes, pars Franecram digressi, publici consessus utrique specie , rempublicam. aerariumque distraherent. Quibus studiis dum se interponit Wilhelmus , dc in eos qui secesserant judicum primum auctoritatem , deinde arina advocata, affectati supra leges imperii invidiam non effugit. Tandem cum dc sociae nationes se interponerent, per arbitros res adquietem Veteremque formam rediit. Accessit adnaec mala tiistis nuntius; archa ducem inter, cui id negotium Hispanus dederat, dc Angiam de pace colloquia servore, dc jam Bononiam M rinorum convenisse legatos. Erant sane causis utrisque cur pacem cuperent. Philippum temrebant, quae in Hispaniam Americamque Anglis ausa, praecipue sumtuum taedebat quibus tuenda navigatio: dc demto Britannorum subsidio, facilior ad pacta Batavus sperabatur. At Amplos periculorum admonuerat Tironi succes bus dc novo Pontificis edicto stitnulata Hiberiania, dc multo labore aegre recepta Vitoniae Mo-moniaeque munimenta,manentibus latebris,quae defectores receptarent. Tertio post mense in tellectuin cogi in unum legatos nequiisse, dum