Historia Pelagiana auctore F. Henrico De Noris augustiniano Veronensi ..

발행: 1764년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

iso HISTORIAE PELAGIANAE

maternam etan meu, ut dicta se GaIIa υeI PDeidia , sed Gr ea , ex Socrate lib. q. cap. 26. reiicitur. Etenim scribit , Ualentinianum I. ex Iustina Augusta Masentiniavum rumorem, G

iresinas Iosiam , Gratam , ta GaIIam suscepisse . Gallain

duxit Theodi sius Imperator , e qua illi nata est Placidia , Arcadius , ct Honorius . Placidia autem iuncta Constantio filiam ab uti iusque materterae nomine Iustam & Gratam , a Dalre vero Augusto Honoriam nuncupavit. Minus etiam recte de eodem mimisinate dubitat, quod sorores Imperatorem Augustae non dicebantur: nam id Plane falsum esse constat ex epistra ψ. S. Leonis , in qua Pulcheria Theodosii adhuc viventis soror Augusta appellatur ἰ itemque ex laudata inscriptione Ravennate , ubi Honoria dicitur Augusta . Illustrissimus D. Comes Iohannes de Laetara Patricius Patavinus & Εquos , inter rara ar singularianumismata , quae silpra novem millia ingenti labore ac sumptu Comparavit , aureum numisma mihi ostendit eiusdem Honoriar inscriptum . D. N. Iuss Grat. Honoria P. F. Aug. ex adverso cruce coronata signatum . Duo ins per alia exhibuit, quorum unum ita inscriptum est . Dioae otii Ara. Divi Titi F. S. P. R. Alterum vero cum epigraphe e metra Amosa Marciana. Fuit haec soror Traiani ; illa . vero Titi filia . De hac Honoria legatur Priscus Panites in liti de Excerpt. Legat. Constantium Augustino carum fuisse , ex eo satis intelligitur, quod laeta olim a Marcellino contra Donatistas sententia , cum ob Heraclianos tumultus executioni mandati minime potuisset , Constantii opera optatum denique exitum stri ita fuit. Rem narrat Orosius lib. 7. cap. q. In his , inquit . dubias Iraecipiente Honorio , G adiuvante Co/ antio , pax CX unitas per tinive fam Africam Ecelsae ea foticae reddita es ; CX corpos cir si , quod nos fumus , redintegrata discissione fanatum es , imposta execratione functi praerepti a Martevino tribtino viro iuprimis prudenti CX in serio , omninmine fudio in bonortim

appetentis o . Lex contra Donatistas , qua S. Marcellini sententia intimatur , legitur in Cod. I heod. lib. Io. tit. de Haereticis data anno qI4. Conssilibus Constantio& Constante . Hunc Constantem Baronius Constantii filium facit : scd ex Olympiodoro Constantinopolitanum illum Consulcm fuim colligitur ; quod fastorum Pater vidit Panvinius . Theodosius moietuo Constantio conceptam contra Honorium indi

222쪽

- LIBER PRIMUS. ' T ruet indignationem deposuit & Rufi atque Attici lites diremptae

sunt ; nam Thecdosius erninum in favorem Attici rescriptum abrogavit . Etenim Bonifacius Ρapa Per Legatos cum Hon rio egit , ut apud Theodotium Thessalonicensis Ecclesiae patronum se praeberet ; quod libenter Pi illimus Imperator Plaestitit, datis ad nepotem litet is , quae in laudata SynCdo uum. XI. leguntur ; quibus Thecdc sius permotus latam paulo ante legem revocavit , scii bens ad Praesectos Raetorio Illyrici: Ut coeantibias Episcoporum sola eptionibus anti iam ordinem sectariser faciant eastodiri , ne venerabiris EGIesa Doctio a Urbis

prioilegia a veteribus constituta amittat, quae ρι renne nob/s Di nominis consecravit imperium; epist. II. ibidem . Unde a paret Iustiniani , seu potius eiusdem assessorum imperitia , immo malitia , qui prius illud rescriptum Τheodosii posteriori lege ab eodem abrogatum libro primo Iustinianaei oedicis inseruere. Fatetur autem Theodosius prius rescriptum ab Episcopis Illyricis

novarum rerum studiCsis, atque a Patriarcha Romano ad Constantinopolitanum desectionem meditantibus, sibi fuisse surreptum et Ucde , inquit , omni oppDcantiam Episcoporum Wr ILI i dim obreptione remota sataimias observari r ista

aposo ea discipIina , ta canones veteres e quuntur . Hoc tamen Theodosii edictum non est emisium nisi post Martium anni inseqLentis . Nam ut constat ex literis Bonifacii Papae GEpiscopos Macedoniae datis V. Idus Martias Honorio XIII. RΤheodosio X. Cossi id temporis adhuc lites cum Attico fervebant. Integra ergo antiqua MetropClitae Thessalonicensis , ac Apostolici Patriarchatus per Illyricas provincias iurisdictio desens, fuit ; de qua re eruditi recentiores egregie scr. pserunt. Morinus lib. I. Exercit. al. Hallier lib. q. de Hierar. Eccles sedi. q. CaP. a. art. 3. st meus Lupus in notiS ad canonem 16. Synodi Sardicensis . In eo autem Morinus ac Hallier minus certe mihi proin hantur , quod in oriente alterum Apostolicae Scdis Vicarium p suere a Thessalonicensi distinctum , nempe Metropolitana C rinthium , ea moti ratione , quod CregoriuS Magnus ad Iohannem Episcopum Corinthi pallium mittens , ad Episcopos Helladis lib. 4. epist. r 6. haec scripsit: Paulum Iohanni farri n Ibo Corinthiorum Episcopo nos transmississe cognoscite , eni vos magnopere eonvenit obedire , praesertim dam foe fibi ta antia ae consuetudinis ordo demendat dic. At una cum pallio vicarias δε -

223쪽

Apostolicae Sedis vices Romanos Pontifices delegasse iidem eontendunt. Fateor Corintlitum Metropolitam conatum quidem se se Thessalonicensi Vicario Apostolico subducere , sed noureati Romani Pontifices obstiterunt. Erat Corinthus Metropolis Achaiae ac sedes Proconsulis . Quare uti Carthago , di Proconsulis Africae , itemque supremi iliarum provinciarum Primatis Ecelssastici uni Romano Pontifici siubiecti sedes erat , eadem priviis legia suae siedi Corinthius arrogate tentavit. Primus fiuit Perigmnes Corinthius , qui Anastino Vicario Thessalonicensi litem movit ; sed Xysti decreto Thessalonicensis iurisdictioni veteri exemplo adscriptus suit et ut patet ex literis Xysti ad eumdem Perigenem in Synodo Bonifacii num. I 4. recitatis: Sancto fratri , inquit, cta Coepiscopo nos=o inosa io Thessalo Denses Umbis Antistiti eam servato reverentiam, quam ceteri quoque Pomtifces per III icom eo situti erga praedim dignitatem reservare non abnuunt ἰ cum fiatnas Hi novum tui a nobis sisse eom

xant . Et epistola sequenti ad Episcopos per Illiricum ait : N meris Corinthius Discopus Us Dcentiam pote eis Dberae minime trIbuendam . Datae simi literae anno 43 r. Τheodosio XU. &Valentiniano IV. Cossi. Rursiis sub Leone Magno Metropolita Corinthius idem tentavit ; at Leo datis ad Achaiae Episcopos literis , quae num. a6. in memorata Synodo exhibentur , eiusdem conatibus Dbviam ivit et cum enim praemisisset, Thessal

nicensem Metropolitana abs se Apostolicae sedis illa in provineia , totoque Illyriciano tractu Vacarium esse constitutum , ad

riusione eognovimus , Achaiae provineiae Metropolitantim , iL eius G eoaesitatis Patrum nostrissime auctoritatibns interdiactas ordinationes saepe oeuhrasse . Datae dicuntur literae AEtio III. Symmacho Coss. nempe anno 446. Quare tisque ad Lemnis Pontificatum Metropolita Corinthius non fuit Sedis Apin licte Vicarius, sed unus Thessalonicensis eo privilegio in oriem tali Romani Patriarchatus cli arcesi gaudebat . Neque ex pallio a Gregorio Magno ad Corinthium misso huius vicaria potestas recte insertur et nam semel quidem paullum ab Apostolica Sede ad Primatem Thessalonicensem mitte-hatur , at vicaria potestas a novis Pontificibus novo privilegio eonfirmabatur ἱ ut Plane appareat, cLm dcnaticne pallii vi-

224쪽

LIBER PRIMUS. H isa

earias Apostolicae Sed is vices connexas non fuisse . Anysius Thessalonicensis episcopatiun sub Damaso actepit', & ab eodem Pontifice Illyrici Vicarius constitutus fuit : at hoc privilegium eidem iterum dedit Siricius , dein Anastasius , & tandem Innocentius ς ut ex literis eorumdem in Synodo si pius laudata num. 3. & q. colligitur . Anysio Rusus successit , quem situm apud Illyricos Vicarium Innocentius declaravit, ibidem epist. r. At Bonifacius idem privilegium ratum habuit epist. 6.& . Caelestinus etiam epistola ibidem num. 13. de Ruso ait rcii vicem nosram per vesrom provinciam noveritis es=re eowmissam. Post Rufum sedit Thessalonicae Anastasius; de quo scri-hit ad Illyricos Episcopos Xystus num. I . Qui vices Am δε- eae Sedis agere tit beatae mem . Rusi decessor i m , ex Ares, a

tantare cognosi r . Leo eamdem vicariam potestatem rogatus ab ecdem Anastasio confirmavit , ut constat ex epistola

Leonis num a d. Posquam iracue nobis peritio riale dinctionis innottiit per tum nossem Nico uum presbierom , ne tibi qmque a nobis , sicur decessoribψ tuis , per IIbrico edim no-sra vice , propter custodiam regurarum, sancritas praesaretor ; praebentes ostensum mi a si ortatione compeuimus, ut1 nua di simu antia , ndi uentia vctua proveniae circa Ecclesiarum regimm per III icam postarum , qnas dilectioni tuae

vice nyra committimias &c. Hoc etiam ex ipso Gregorio demonstratur, qui lib. I. ep. a. ad Maximianum Syracus inum ait:

Deae minis1 are decernimus . Tunc ergo Primum vicaria Potestato a Gregorio exornatus suit ; pallium vero antea Rcmae acceperat , cum ex monacho a Gregorio consecratus fiait Syracusanus Antistes. Libio s. epist 8. ad Donum M S inersem scri-hil : Fraternirati Iaae , euam in Mesanen Eceissa giabernationes cepisse eonsat omitium , pauit Uam providimns concedendum , tuis videriere temoribus at eborine , ρώibas dere forem quoque tuum resum esse non simbigimus . At Doni decesiser licet pallio uteretur , erat tamen Maximiano Vieario spereti Has Metriae Eeusas constituto si biectus . cd aperte patet ex lib. 3. epist. I a. ubi Maximiano Gregorius praecipit , ut

inquirat & iudicet in causa hominis de possesso e Messaner

225쪽

carius Apostolicus in Siciliam a Gregorio missus suit', quem Ponti sex Rectorem Siciliae lib. s. epist. I 3. & lib. 6. epist. 38. nuncupavit . Illum vero lib. eodem epist. 4 I. iubet inquirere in homines Memanenses Eccosae Theodorum contra quamdam feminam concitantes ἱ quod indicat Episcopuin Messanensem pallium quidem a Romano Pontifice accepisse , at non vicariam potestatem . Idem Gregorius lib. q. ep. 8. ad Iohannem Meti opolitam primae Iustinianae ait: Paulum vero ex more transmst Mus , cit υices vos Aposo cae Sedis agere iterata innovatione decernimus . Quare cum in epistola ad Corinthium pallii tantum mentionem faciat , non vero & vicariae auctoritatis , hanc Corinthio tribuere ex Qtius pallii usu non debemus . st schisma Acacianum, quod Metropolitae Thessalonicenses Acacio adla desere , vicaria potestate privati sunt ; neque illis videtur amplius restituta. 'Sirmondus in appendice ad Cod. Τheod. recitat ex MS. Ut dunensi fragmentum opistolae Felicis III. in qua Andreas ΤheGsalonicensis Episcopus ad Sedis L. Petri communionem ventre dicitur desiderare , kd cui haud integram fidem Ponti sex praestat. Gelasius Felicis si ccest Ar in epist. II. ad Episcopos Dardaniae R Illyrici , eiusdem Thesialonicensis 'bduratam in schismate Obstinationem increpat . Cum vero paulo post Dorotheus TheGfilonicensis deccsibrum privilegio per totam Illyricam di oecesimitti vellet, Iohanne Nicopolitano Epiri Metropolita contradicente, hisce eumdem Hormi scias epistola a a. increpuit: Quo pudore , rogo , privi egia circa te tuo rem manere desederas , quorum mandata non fervas Θ cst reverentiam , quam non exhibes

fiat , evis tibi ere es sies potesate deferri Z Verum licet postea sub Iustino Acacianum stisma prostigatum merit ab eodem Hormisoa , succedente in Imperio Iustiniano , vicariatus per Illyricum translatus suit ad Archiepiscopum primae Iustinianae; ita tamen, ut Gregorius Magnus semper in titulo literarum ad Episcopos Romano Patriarcha tui subiectos, priori loco Thesi salonicensem nominaverit ,' ut patet ex lib. 7. epist. II. & 7O. Sed de his plura dicere non est nostri instituti. CA

226쪽

AIipidis in Ita iam venit, idemque ini ricam revertens Iuliani scripta ad Augusinum defert . Eadem S. Doctor pu- ibos Iibris satim impugnat . Hoc anno har. Alipium Tagastensem ex Africa in Italiam

navigasse recte observavit Thomas de Heri era in MS. Bidi lotoeta Aradisiniana in notis ad lib. a. de Nupt. & Concup. ubi ait r Anno 4 a I. circa Iuniam vet Augusum Aripitis a Papa Bonifacio accepit duas epissus mugianorum , quorum ac teram Iulianas Romam , a iam vero decem G octo Episcopi eadem labe infecti ad Episcopum Thessalonicensem miserant. Ali-

pius in Italiam veniens recta Ravennam se contulit , ut Valerio Comite intercedente Africanorum Praeselum causam in quaestione de appellationibus Imperatori commendatam faceret , ne gravioribus inter Episcopos Africanos ac Romanos Pontifices dissidiis concertaretur ς simulque ut novis Pelagianorum conatibus obviam iretur: nam in Italia novas iterum turbas eosdem clare fama erat . Alipius iniuncta legatione perfunctus, antequam Ravenna discederet , a Valerio Comite intellexit, quae contra

Augustini librum de Nuptiis & Concupiscentia Pelagiani garrirem , a quo etiam literas ad Augustinum deserendas accepit. Inde Romam prosectus perhonorifice a Bonifacio Pontifice excipitur : illum enim & natalium splendor , ct eximia eluditio , ac sanctioris vitae professio plurimum decorabant. His accedit,qucd Bonifacius iam olim a Legatis intellexerat , quantum in magna Synodo Carthaginensi anno clis. pro Apostolicae Sed is hcnorificentia insudasset . Inter familiaria colloquia frequens de Augustini ingenio ac doctrina mentio habita suit de qua re iuvat S. Doctorem audire in praemio librorum , quos eidem B ni facio Papae nuncupavit : 'Gaam te etiam WVentia corporali frater meus vidit A pius, accepidi ne a te benigniss eae , teriss e mutua miscuit dictante diuinoχe eoI oti a te eumque convivens , G parvulo Iicet rempore , magno tamen tibi tu Lus Ufectu, simuI G me refudit animo tuo , tequen i hi reportavit in iis , tanto maior in me tuae Sah nitatis est

227쪽

is 6 HISTORIAE PELAGI ANAE

men Augustini de Nuptiis & Concupiscentia emiserat, a vale rio Comite transmissa accepit ,' quae una cum binis eiusdem haeretici literis sibi a Bonifacio datis paulo post in Africam ad A gustinum detulit. Hoc sane Bonifacii Papae triennio ingentes labores subiit Augustinus : nam non modo tot subinde occurrentibus Occupatio

nibus intei missa grandia illa volumina de Civitate Dei , Τrinitate continuavit, sed etiam contra Arrianos , Donatistas , Marcioni stas , aliosque turbidos homines libros exaravit , ut vix illi umquam si ilitum colligere licuerit . Recitantur libri eo tempore elucubrati in posteriori Retractationum volumine. Celeium acceptis ab Alipio Pel igianis literis , & excepsetis, illa statim dubitatione perculsus est, expectandi ne essent integri quatuor Iuliani libri , quo exactiorem responsionem adornaret . Verebatur enim, ne excerptor necessalia quaedam omisisset, quibus non solutis victoriam sibi possea adverserius caneret : sed responsionem ea ratione non distulit, quod nec Valerius integros quatuor libios expectasset ς unde sunt illius verba ad euin-dem Comilcm tib a. de Nupt. & Concup. cap. a. Νυῖ G ego responsionem differre nota em, scut nee tia transmisisaeemscriptorum , qaibus resondendam es , HVu si . Itaque alterum satim librum dem titulo inscriptum in defensionem prioris de Nuptiis & Concupiscentia submisit Valerio suo pariter nuncupatum . In eo probat Catholicorum dogmata multum a Manichaeorum deliri is distare , nasci pueros sub Daemonis potestatech originale peccatum ,' malam esse concupiscentiam , bonas

autem nuPtias , quae bene utantur malo,' circumcisionem in v

tere testamento pueros originariae labi exemisse , bonum esse hominem a Deo factum , scd malum deputari Daemoni , quo auctore homo est vitiatus , ex D. Paulo aperte originalem culpam deduci ; in eadem sententia fuisse Ambrosium, ac Cyprianum. Eodem pariter si dore Iuliani eiusdem epistolas consutavit, editis contra easdem quatuor libris Bonifacio Pontifici inscriptis . Initio quidem omnia eiusdem censui ae subiiciens : me ergo .

inquit , quae isis , iat dixi , duabos epistitis usi in ista disputatione resondeo, ad T diam potissimum dirigere Sanctitarem , non tam discenda , am examinanda , G tibi forsitan aliquid HOIuoerit , emendanda consitui . Primo autem libro respondet epistolae Iuliani Romam missae, docens peccato Adae lihe

228쪽

rum arbitrium non periisse , sed lihertatem ad saciendum honum , quae si la gratia Servatoris restituitur I nuptias , ac membra coniugum esse a Deo, sed peccatum originale , qucd nuptiarum secunditatem atque usum membrorum consequitur , non

esse a Deo; malam esse concupistentiam , nec cum illa potuisse feliciter vivet e in paradiso terrestri primos pa: entes'; ab ipsa statisdivi Apostolum desiderasse captivum Carne, non mente, mΟ tic ne, non consensus gratiam non dari ex meritis honi inchoati; baptismum omnia delere peccata & in primis originale . In reliquis tribus libi is non unius Iuliani, sed decem & octo velut Episcoporum calumnias epistolae Thessalonicam striptor insertas r Pellit , docens ; Catholicos non declinare ad Manichaeos , std hos inter ac Pelagianos regia via tutcs incedere ; Zosimum numquam Caelestii errorem approbasse, sed lenius cum illo tantum egisse ; gratiam non in seire fatalem necesIitatem; hanc aliquibus dari , aliis negari , nullamque inde pel senarum acceptionem Deo imputandam ; & haec in altero libro asseiuntur. In tertio ostendit', lege Dei cognosti peccata , sed gratia vitari; bapti simum auferre omnia peccata, at non infiimitates ex Adamidelicto in posteros derivatas ; gratiam Christi omnium aetatum hominibus necessaliam, nullumque sine fide in Mcdiatorem pos-st silvari. Cum vero Augustinus ostendisset , ea Catholicis obiici, quae ne Emniarent quidem, quasi .castris defensis ad hostium munitiones expugnandas erumpens , in quarto volumi . Pelagian Oium calumnias consulat; Ecclesiam regia via Manichaec Santer ac Pelagianos gradiri in laude creaturae , in Iab 'nuptiarum , in laude legis, in laude liberi arbitrii , in laude denique

sanctorum ; atque univcrsa haec in sui de sensionem inepte a Pelagianis adduci ; honam quidem esse hominis naturam , quam secit Deus , sed malum esse peccatum originale , qucd ncn secit Deus , bonas esse nuptias , sed malam esse concupistentiam, sine qua preses nuptiarum bonum haberi non potest ; honam esse legem, non quia sanat, std quia ducit ad medicina sanantem per gratiam ; honum esse arbitrium , non cum liberum est in malo , sed cum liberatum est a malo , ut faciat honum ; denique bonos esse sanctos , sed illis orandum semper in hac vita esse Deum , ne culpa eos inficiat . Quibtis acute , ac solide Probatis Vana eorum vota de Syn do ΟΕch menica, quam plenis buccis appellabant, his irridet et Veriam istor supra bia, quae tam

229쪽

aram fe exuuit adversus Deum , ut non in tuo is se fedpoti in Alero arbitrio gloriari , lanc etiais gloriam capsare inre Iigιtur , tit propter tuos Orientis ta Occidentis Sync sis congregetur . Orbem qui cauoricam , qtionum Domino eis ref sente pervertere nequeant , salum commvivere ccyantur ό cum

potitis vigilantio G diligentia ρυiorari ps iactois iiiii competens se iensque iudicium , ubiciam te kii Iapi appartierint, eonterendi sol dc. in fine libri quarti .

Hic cum Bamnio nobis ses non erit, qui promiscue ea , quae per plures annos gesta sium inter Augustaritim ac Iulianum certamina , ad annum 4 I9. congesIit. Cum Iansenio agendum est; qui in improbabilem prorsius sententiam ivit . Tradit Alipium odiennio post primum in Italiam iter rursus ad transmarina v nise , deferentem librum de Nuptiis S Concupiscentia contra quatuor Iuliani libellos ab Augustino elucubratum . Hoc etiamsi aliis evidentioribus testimoniis ncn refelleretur , satis improba-hile videtur , Augustinum adeo tarde librum illum in Italiam mittendum curasse , qui tanta celeritate responsionem praecoci dabore procuderat, ut ne integros quidem quatuor Iuliani libros

expectandos duxerit; & quidem initio lib. a. cap. a. NU Gego, inquit , resonsonem ais erre notassem , etit a te tia trorsmissionem scr/ptoram , quibus resondendam est , ἀψῖώIisi .

Item in epistola ad Claudium ante lib. I. con. Iul. testatur se non distulisse , excerpta Iuliani sibi a Valerio transinissa confiniare . Quare si tanta celeritate manum operi admovit, cur posstot annos libium ad Valerium deserendum distulit i Sed histos iam extra coniecturas prosequamur . Alipius uti libros Iuliani in Africam detulerat , ita suum quoque esse putavit, S. DCctOris responsionem in Italiam .ferre . Quare divinae gratiae patrocinio suffultus , iterum remenso mare in Italiam veniens libros .quatuor ad ipsuin Bonifacium Portavit. Quod si ille iterum Romam venisset transiicio Celennio a prima in ualia commoratio ne, quam Pe peram anno cli9. contigisse I senius existimavit; in Italiam advectus esset mortuo ante quatuor annos Bonifacio, qui diem obiit anno 4 a VIII. Kal. Novembris . Porro libros ab Alipio ad Bonifacit m delatos testatur Iulianus lib. I. cap. 8s.

ubi de illis quatuor libris haec scribit contra Augusinum : Sittit in his Dbris , otios nunc per Alipitim ad Lonifactnm missisi , He e Ii om esse arbitrium, quod nos obertim esciretis; S lib. a.

230쪽

LIBER PRIMUS. I ' is

cap. I 9. idem repetit: Quod , inquit , tam nefarium es , ne eam a nobis in episola quam ad Orientem mi mus , icii et obiectis , tu his libris , quos nuper ad Bonifacium'mi si , Begando a te propulsure coneris . Quare Alipius iis Augustini

quatuor libris Bonifacio Pontifici datis recta Ravennam contendit , ut alterum librum S.Doetoris de Nuptiis & Concupiseentia, eiusdem patrono Valerio Comiti traderet. Huius quoque testem habemus ipsium Iulianum lib. I. Oper. impers cap. 8. ubi alloquens Florum Episcopum Pelagianum ait: Quia id impendio poposci si , immo indixisi auctoritate patria , ut chro tractatoris Pueni , quem ad ma riuin Comitem vernu a peccatoriam eius Aripi s nuper de Iit , obviarem . Secunda igitur Alipii in Italiam navigatio contigit , statim ac Ataustinus libros quatuor contra duas epiolas Pelagianorum , alteruinque de Nuptiis &Concupiscentia elucubravit , adhuc sit 1 stite Bonifacio Pontifice . Hucce vero Alipii Ravennam iter Iulianus postea mille calumniis infamavit οῦ eo enim institutum dixit , ut acceptis ab Augustino muneribus Hono iiaduces corrupti , ipsium Imperatorem in Pelagianos facilius excitarent . Augustinum quidem sic

carpit lib. 3. Oper. impers caP. 3ς. Cur sum ibas pauperum faginastis per totam fere AfricGm equor in Lreges, quos persque u- te An pio tribonis G centurionibu desinasis Z Cur matronarum ob alis fetiIratibus potestates securi corrupisis , ut in nos sipula piabrici furoris arderet 8 Conqueritur etiam Iulianus, Ualerium Comitem siua auctoritate' apuci Principem obstitisIe, quo minus ipsi Pelagiani in novo Concilio audirentur ; in quo

facta contra ipses tum in Africa, tum Rome,non punirentur quidem , sed emendarentur, lib. I. eiusd. Oper. C. Io. Verum S. Augustinus a se & ab Alipio illam calumniam ab imposiore impudentissmo obiectam procul arcet; lib. I. cap. 3r. Iam vero quod etiam scribere anses es , neque veritas ne ad ea Ioca Iibri perveniλ ent eoi, quae terrea marique transeantem fea venientem eoAlegam meum Atiptam i ceperunt, ubi Iegi apertissma tua δεδε o uia sne tua b. mone , vel potias detestario e non possunt,cat non dico iis dentiae , sed dementiae comparatis ZInterim Claudii Episcopi industria integri libri illi uuatuor mis.

Iuliani , contra quorum excerpta Valerio petente Augustinus scripserat, in eiusdein manus venerant: quos diligenter evolvens

comperit illum , qui quaedam inde sciugerat, non omnia posuisi alui sie,

SEARCH

MENU NAVIGATION