Historia Pelagiana auctore F. Henrico De Noris augustiniano Veronensi ..

발행: 1764년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Prosperi , non video qua ratione scribant mortuum Prosperum anno 466. exactis duobus & viginti annis in episcopatu . Praeterea hic Scriptor nuncupavit memoratos libros Iuliano Episcopo , quo iubente se illos exarasse testatur initio praefationis . At in Gennadio Suffridi Petri cap. 98. scribitur et Pomerius natione Mosens , in Gaiata presbter ordinatas , interrogansibus o-Dano Episcopo G mero presstero &c. composuit de natura an mae et quaIi te eius Libros octo. Ut plane compertum fiat, eidem Episcopo Iuliano S libros de Vita contemplativa , ct li-hros de Anima , uti ait Gennadius , ab eodem auctore inscriptos fuisse . Itaque neque illi tres libri de Vita contemplativa Prosperum auctorem habuere. Quod vidit etiam vir eruditissi- .mus Pater Lupus in epistola apologetica ad me scripta de Contritione Christiana , Lovanti impressa anno I 667. in qua cap. s. ad 8. accusationem ex laudato Isidoro hoc probat, affirmans Dacherium & Sirmondum in eadem sententia fuisse. Iulianus igitur Pomerius Maurtis vir insignis , ac in Gallia

percelebris; ut patet ex libro I. de vita S. Caesarii cap. 3. horum voluminum auctor dicitur e vel certe quicumque alius suerit , idem merito inter sectatores S. Augustini numerandus est. Nam lib. 3. cap. 3I. cum eximie S. Augustinum commendasset,

addit : Qtiem in his obevis pro posibiritate secat os fram .

Quod sane constat cuique vel leviter ec:sdem inspicienti. Verum in libro secundo de Anima , ubi quaerit , Uream anima e porea si , an incorporea , a S. Augustini sententia dilacuens , Ter Uiani erroribas consensiens animam corpoream essee dixit

Ita testatur S. Isidorus ; nam odio illi libri Pomerii de Anima

interciderunt . Erat ea aetate celebris in Gallia quaestio de animae corpulentia nam corpoream esse illam ibidem docuere Casisianus , Faustus Gennadius ; ad quos a Pomerius accessit, qui eodem taculo floruit. Oppositum scriptis sustinebant S. Avitus Viennensis Antistes in epistola ad Regem Burgundionum , di Claudianus Mamertus in libris de Anima . Restant denique duo libri de Vocatione Gentium , qui viὸ go sub nomine Prosperi leguntur . Hi quidem voluminibus S.

Ambrosi inserti erant ; scd immerito . Nam lib. I. cap. 7. leguntur haec verba : Fato aurem non baptizari parva s , nec

P Iagiani potiaerunt dicere ; sed quia eos a peccato Iibe os caessant prosteri , mernere damnari . Quare illi libri non sunt

Ambiosii. qui mortuus est anno 397. antequam Pelagianorum no E e e men

432쪽

men audiretur ; sed plane stripti sunt post Pelagianos ab Apostolica Sede damnatos. Volirus lib. I. Hist. Pelag. cap. ao. ait se pro certo habere , non esse Regiensis Prosperi, quod illorum auctor in sententia de reprobatione mollior sit quam ProsperAquitanus . Vosito subscribo: etenim video illorum Scriptorem diversa x Hospero via abiisse . Nam lib. a. plurimum laboris insumit , ut communem gratiam Dei omnibus faciat. Uersans vero c. ao. tibieetionem illam a Parvulis duetam , in qua Augistinus S scctatores contra Pelagianos triumphum sibi cecinerunt, ita cap. M. IesPondet et Non irre gisse Grbium credi , neque

inconvenirerer inteUigi , quod Vti paucoram Herum Bomines ad IIIam 'nineyt gratia ρarrem , y semper universs es impens nationi res qua bene utique s eorum urerentur paremtes , etia- ias per eosdem iuvarentur . Quibus contraria scri-hit noster Prosper in carmine de IngratiS cap. 3 I. ubi urget illud argumeutum de parvulis: Et tamen ex Uris miserarata gratia ρ sam Engit , cs rursum genitos baptismate transfere

' seruorum ea a seir smi Iis de vavere eodem . Me meritis Uiud poseris amare parentum , Ceti pia promtierit redimendis eura bonoruis, AbsyMeritque anis aliena ignavia Diram; Cum videas magus functis genitoribus ortos,muo Divari stadio posuisse ferariam .

Item ilIe Scriptor toto libro secundo probat , Deum omnibus semper hominibus gratiam largitum fuisse. Insigniora loca donat Volsius lib. 7. Par. I. thesi A. At Prosper hanc communem gratiam penitus repudiavit. Ibidem cap. II. ait:

Dic unis probes, μοd gratia Christmiatim omnino hominem de iunctis gai generamur

Praetereat, cui non regnum vitamque beatam Impertire verit. .

inod improbat, quia Evangelium non omnibus gentibus annunntiatum statim suit, cum tamen alter gratiam communem faciat, quia ad omnes missi sunt Apostoli, ut Evangelium praedicarent Porro cap. 3. initio gratiam communem sit adet, quia Deus quos dam ad se cognoscendum e Ii cs' terrae testimoniis convenit ;alios , nempe Iudaeos , doctrina Legis , Propestarum oracuris,

433쪽

mira Iorum Ignis adiuvit . Hanc autem non esse Veram gratiam scribit Prosper in epistoIa ad Demetriadem, sed illam qua Deus intrinsecus operatur; cum illa omnia exterius tantum animum pulsent , neque differant a gratia Pelagianorum , quae consistebat in lege, doctrina , miraculis dic. ut fuse narrat. S. Augustinus in libro de gratia Christi . Rursiis capite s. tra.dit gentes , quibus non uti Hebraeis Numen se manifestavit ἡnon eue excusabiles . A Una en- , inquit , semper es unia, verss hominitas quaedam inpernae mensera doctrinae , quae etsparcioris occaltiorisque gratia uir , furerit tamen , sciat Dominus itidicavit, quibusdam ad remeaeum, omni s ad resimo-xidim . At noster Prosper canit CaP. 3 a. Non curem recte nec vere dicitur tuos , Qui fiant exsortes divinI muneris , G quos , - Gratia neglexje, dementes mιreis in umbra , Peccati non esse reos , quia recte gerendi Non data si Distas. Natiarae compede vinctos Proetibaisse negant Sc. Ubi ex peccato originis tradit hominem iure optimo gratia privari . Praeterea idem Scriptor capite ultimo satis timicie de praedestinatione loquitur ; immo scientiam illi praeviam non semel ponere videtur ,' dum illam obiectionem sibi opponer s: 'obs nos orare G Iaborare, s ex incommorabi γ proposita esus C,

sianae gratiae μυνυς eiectio ς ita ibi respondet : Non inreuigiant fraentiam Dei , quae G praeterita G praesens is G seorseo iacti r , tempore non teneri. Et cum id paracis explicas set, concludit: Haec cutem aeterna emper 'ara HIL cognitio , niaua nos urget necessitare peccandi M. Ibide m electionem ad gratiam sine meritis ac struit; electionem vero ad gloriam ex meritis suspendit . Deras ergo his 'os erigit iners .eriris , daeunde ornentur ex meritis . Et ire a dicitis , immod ratio operandi non se in elinis, eam etiam ad foc oper entare se e Si rL At S. Prosper in epistola ad Rufinum gemerosius divinae praedestinationis decretum defendit, ac solidius t illud communit: quod & in responsione ad Genuenses aliosque itio em prae st at . Et ut uno verbo concludam , numquam , me iudic. e , unus idem que auctor fuit horum libi orum , & poematis contra Ingraim .

Et Prosper qui ubique S. Augustinum laudat, in his etiam libris de Vocatione Gentium eumdem certe nominasset , si illorum Scriptor sui siet . Eee a Qua-

434쪽

Quare existimo auctorem horum librorum de Uocatione Gemtium , medium quid sapere inter Semipelagianos & S. Augustinum ; quem etiam mollem Augustinianum dixeris, cum Piosperinter rigidos merito reponendus sit . Ille quidem lib. I. cap. 8.& 9. Semipelagianismum suffocat , dum probat fidem di perseverantiam esse dona Dei . unde non possum ad Vossium accedere , dum stribit , ΗiIarium Arelatensem esse sorte illorum librorum auctorem . Nam Hilarius cum Semipelagianis , teste Prosit ero in epistola ad Augustinum, sentiebat. Seu de his satis. Illud tamen moneo , me ita de Prosperi libris iudicare , ut in hoc opere vulgarem de illis sententiam quandoque secutus sim. De hoc Prosyero Herrera & Eissius, Augustiniani Scriptores, plura commenti sunt. Fuim patria Lemovicensem ς anno 399.

degi sila Carthagine ; suisse discipulum S. Augustini, & anno demum 4a6. ex Africa in Gallias rediisse ; quae uti sine teste dicuntur , ita nullam apud lectores fidem inveniunt . Certe Prosper in epistola ad Augustinum seripta anno 429. ita satur initio: Ignotas quidem tibi facie , sed iam a quatenas , s reminiscaris, animo ac fermone compertias Sc. ut plane supinam ignorantiam redoleat , quod aiunt , Prosperum in Africa fuissedistipulum S. Augustini . Sancti Prosperi vitam posterorum m moriae tradere tentavit Iohannes Antonius Flaminius , quem sane alterius Prosperi gesta scribere dicerem , nisi ex librorum indice de nostro hoe Aquitano eum loqui intelligerem. Sed Deus bone , quas Et fabulas nectiti Ut enim omittam scribi ab e dem illum in Asiam prosectum , aliave quae reprehendimus ad annum qII. narrat , eumdem postquam aliquandiu ibi dubium Calchedone an Romae post Synodum commoratus est ,

electum Antistitem Regiensem; mortuum vero anno 466. Ponti ficatuς aa. cum inter Synodum Calchedonensem & diem mor- is , quindecim'tantum anni numerentur . Insuper mortuum asserit Mareiano Romano tenente imperium ς cum Marcianus ante novennium decesserit ; nempe anno os . & murio II. F-ti e Max. cum unus tantum Hilarius seu Hilarus sirminus Pontifex fuerit Prospero tribuit libros de Promissionibus ς at eur ex illis Prosperum non semel in Africa fuisse cognovit , ut hoc ipsum in eius vita recenseret 8 Libros de Uita contempla tiva instriptos ait Iuliano summo Pontifici cum nullus fuerit

huius nominis Papa, di Iulianus ille Episeopus fuerit. Alia qu

435쪽

addit , plane sent de communi , ut aiunt , unius Consessoris Pontificis . Sed Prospero satis laudum dat Ecclesia Romana , quae in Martyrologio haec de eodem reeitat: Apud Regiam S.

Prosperi Moitani eiusdem urbis Episcopi, eruditione ae pietate insegnis is qui adversus PeIagianos protide cothonesis renue

decertavit.

usus Reie is magni nominis Episcopas , Ab praetexta 'adesinatiani erroris ex decreto Θnodi Areiatenses ae Lugd nensis constandi, S. Antisins doctrinam i tignat . Ibi

plura de Praedesinatianis ; de epistoti Fadisi ad Lucidum ,

atque de utraque Θnodo disquirantur .FAustus Reiorum Antistes in ore famae in Galliis versaba- -- tur , di provinciae Episcopi ab eiussiem sententia pende. 67 hant . Sidonius S epistolis & carminibus ad Faustum datis ,

eumdem supra ceteros illius aetatis Praesules ad sydera usque effert . S. Patiens Episcopus Lugdunensis , cum celeberrimam S. Iusti Basilicam coincraret , atque ad encaenia Peragenda plurimi Antistites convenissent , Faustus omnium precibu5 exo ratus luculentam orationem habuit , excipiente ac Plurimum commendante una cum reliquis eodem Sidonio . Ruricius vir

nobilissimus , ac postea Lemovicensis Episcopus , cum de ab dicanda uxore , liberis ac ditissimo patrimonio deliberaret , Fausto per literas hoc ipsum significavit ; quem nuncupare s Iehat patrem optimum G pasorem egregium ; ex lib. I . ep. a. Et quidem universi Arelatensis provinciae Epistopi tantum Famso detulere , ut in causa Hermetis Diensis ad Hilarum Pontificem eidem legationem iniunxerint . Faustus veteri suorum Lerinensium concellitarum ac Cassiani magistri opinioni inhaerens , Augustini sententiam de essicaci electorum praedestinatione hac occasione impugnavis. Fama erat nonnullos ita S. Doctoris sententiam de gratuita praedestinatione defendere , ut in absiardos prorsus errores declinarent ; quos Augustiniam dogmatis adversarii altius exaggerabant . Leontius ArelatensiSAntistes , qui ex Hilari decreto in Galliis Synodos cogebat , ut e provincia horrida illa opinionLm pol tei.ta , qt se a non nullis defendi rumor erat, averruncaret, Ccncilium Arelate in

436쪽

41 6 HISTORIAE PELAGIANAE

dixit . In quo cum plurima contra nova ac periculcia dogma ta Patres statuissent , uni Fausto communi consensiu iniunctum fuit , ut editis libris ea sustus pertractaret , de quibus in Syn do actitatum suerat . Testatur hoc Faustus in praefatione ad Leontium : Quod profoncitudine , inquit , pastoraA, beate P pa Leonti , in condemnando praedesinationis errore Conciritimi morum Antistrum congregasis, unive UD Gaviariam Ee-eIesis praestri s . Quod vero ad ordinanda ea quae coIIationapiab ea doctissime protu sis , operam in mis lameris euram qne mandas is , parum , ut reor , isnto negotio , param fannae exisimationi vesb.e eon Alsis, cis me iudicio Ma; iratis, os periculo e monis onerasis . Hic Leontius , cui situm opus Faustus inscripsit , fuit Episcopus Arelatensis ἱ ut patet ex literis Hilari Papae , Fausti ad Felicem , ct Ruricii ad Eonium , cuius verba inserius recitabo. Haec dixi, quia Bar ius ad annum 49 o. st saepe alibi I 2 Sausinius ad dicm l. Decembris, aliique putant hunc Leontium csse Episeopum illum celebrem F roiuliensem, cui Cassianus deccm priores collationes Ecdicavit ;cuius etiam amicitia S. Honoratus Abbas Lerinensis plurimum laetabatur. Hic renuntiatus suit Episcopus Prope ann Lm η Io. Di cap. 3. probavimuS : Leontius vero Aielatensis circa an . num 46 o. unde corrige adus est Saussatus , qui res ab utroquegcstas gravi hallucinatione uni Foroiuliensi adscribit . Interim cum novi rursus errores in cCntroversia de divinae gratiae auxiliis thorti essent , in Lugdunensi Synodo eorum pariter consutandorum cura eidem Fauno c missa suit. Testatur haec Famnus in fine eiusdem praefationis. In quo quidem , inquit , πα-

depret e sis , adiicr a qua Spnodus L et xeins exegie . At Faustus mala fide atque animo adversiis Augustini sententiam praeoccuPato , demandatum munus executus , a reditori dogmate exorbitavit. Etenim sub piae textu Praedestinatianae haeresis consutandae , duos de Cratia & libeto arbitrio libros scripturivit , in quibus sub alic no corio Augustinus vapulavit:. Nam eiusdem de gratuita praedestinatione sententiam totis lacertis impugnat ; Massiliensium dogmata dudum a S. Doctore eversa re- saurat ς ac blasphemias quas ab Hipponet si Praestile Prosperprocul amoVerat , eidem rursus imponit . Uno verbo totus Anti augustinianus est . Certe univeis a Sacri Ccdicis testimonia a

437쪽

S. Doctore laudata , eiusque interpretationes excutit ; ut Iolausenes Maxentius ostendit in responsione ad epistolam Hormisda . Unum & breve quidem caput libri primi, nempe quartum inspiciamus . In eo Faustum e diametro contra Augustinum pugnare , nec illos Recentiores, qui nuper pro Fausto laboriosis apologias enixi sunt , negaturos fuisse existimo , si rem extra partium studia considerarent . Ibi enim cum S. Augustini se tentiam de praedestinatione pluribus oppugnasset, concludit: Si ergo unus ad vitam , aiser os perditionem , ut asserant , es deputatas , cur quidam Sanctortim dixit, non icidieandi na-fimar , sed iuicat . Habemus confitentem reum . Qui enim toto eo capite contra praedestinationem gratuitam depugnarat, non obscure contra Augustinum se stare profitetur . Quis enim

ille Sanctorum fuit , qui illam sententiam docuit , nisi Augustinus, qui sexcentis eam locis S subtilissime tradidit, di validicsme propugnavit Z Hinc olim scripserat idem Faustus ad Grae

cum , aliquid opus ducti os in Avusini feri is esse se

Hum ς nempe dogma de praedestinatione sine ulla meritorum praevisione. Praeterea Faustus totus in eo est, ut suorum Lerinensum opiniones recoquat . Saepe fidem ex viribus liberi arbitrii nata docet ς lib. enim a. cap. 8. ait: Unde hic extra legem posti oecosantur increduo , nis quia Legem naturae, eat rides iuncta es , fervare notareunt Z Inde oblisitor inere luas ,

bitrii ra Facit, ut remuneretur credens , ut damnetur imere Ias . Tradit etiam , posse nos absque Dei gratia petere, quaerere , pulsare , ut eamdem impetremus. Illius verba recit vimus cap. II. - Inter ceteros qui Praedestinatianorum e ribus insem: eentabantur , erat Lucidus nescio quis presbyter , quem ut ab eo dogmate Faustus abduceret, epistolam misit eumdem amice comveniens , quo horridam sententiam exueret ἰ publicam , sin minus obsequeretur, delationem apud Synodum interminatus. Hanc

epistolam subscripsere undecim Distopi , ac ipse etiam postea

Lucidus . Fueritne ad Synodum Arelatensem evocatus Luc,

clus , vel illae literae in Synodo , aut ante , vel post eiusdem celebrationem subsicriptae ab Episcopis fuerint, inferius disquiretur . Certe legitur apud Faustum eiusdem Lucidi epistola ad P tres Synodi Lugdunensis , ut vulgo putant, in qua idorum e

438쪽

eorum palinodiam canit . Baronius, Vossius , aliique Praedestinatianos refellendi Provinciam a Patribus Fausto Reiensi demandatam scribunt ἱ quod strenue se gesserat in Lucido ad bonam frugem revocando . Faustum tamen inquiunt ea suis libris inseruisse , quae haud in mandatis habebat , quibus doctissimi illi Antistites minime albos calculos addidissent . Ille quidem eo in opere totus Semipelagianus est ; unde postea a Romanis Pontificibus ac Patribus unanimi consensu reprobatus fuit . At cum de Praedestinatianis gravis contentio Paucis ah hinc annis exarserit, nonnulla de eisdem praemittenda sunt , quo scriptorum Fausti exactior notitia habeatur. In primis cum Faustus occasione erroris Praedestinatiani pro fligandi Arelate ac Lugduni Synodos coactas testetur, de hac hominum secta videndum est , undenam, ae quo tempore eme serit . Primus qui huius sectae mentionem secit , suit Prosper Tiro , cuius Chronicon legitur tomo r. Bibl. PP. Par. 3. edit. C lon. A. I 6I8. hic enim ad annum Honorii XXIII. alte Praedestinatorum haeresis , quae ab Aviasini chris maia inrevectisaeevise dicitur initium, His temporibus fer re exors es. Cum

vero Honorius anno 39ς. die I . Ianuarii , mortuo Theodosio Patre imperium indeptus sit , anno qI'. Praedestinatorum haeresis ex Tirone prorupit . Sigebertus ad annum 4 I r. illam recitat . Eiusdem mentionem etiam faciunt , Faustus in praefati in

ne ad Leontium , ac Arnobius iunior in expositione Psalierit . Mirari soleo homines eruditos Prospero Tironi adeo confidenter fidem praestitisse ; cum idem non tyro sed puer in chronologia appareat , totus in historia hospes, ac omnium quae literis prodidit , imperitissimus . Id paucis ostendo in iis quae scribit imperante Honorio contigisse . Anno III. Honorii , nempe 397. AErae Christianae , recitat Innocentii Pontificatum , cuius electio peracta est anno goa. Anno VI. Pelagianae haereseos meminit. At non ηoc. sed in II. Camdem primitus innotuisse diximus lib. I. cap. 4. Anno VIII. Caelestinum Pontificatum iniisse testatur, sici licet anno Oo I. cum anno Aa 3. in Bonifacii locum si brogatus

uerit . Anno X. Radagaisum in Italiam irrupisse serihil ; cum

anno VI. id acciderit ; ut ostendimus lib. I. cap. a. Anno XIV. ponit mortem Stilichonis , atque Nessorii haeresim : hoc est anno qΟ8. Cum tamen anno cla8. Nestorius electus fuerit Antistes C. P. quo tantum anno eiusdem haeresis incoepit. Anno XXVI.

439쪽

marrat sedisse Romae Sritum , quo anno ' a I. erat ponisecius . Syxtus vero post Caelestinum anno 63 a. Apostolicam cathedram obtinuit . Anno XXIX. assirmat decessisse Constantium Imperatorem , Valentiniano octo annorum io dere icto; qui tamen obiit anno Honorii XXVII. Valentiniano tertium aetatis annum

vix ingrem . Anno XXXI. dicit Placidiam ab Honorio Romam relegatam ; cum tamen Honorius imperaverit annos a9.

menses 3. & Olympiodorus apud Photium num. LXXX. Placidiam Consantinopolim abiegarom ς di Philostorgius lib. I a. 'Euntiom transsitam dicant. Mallem Augiae stabulum purgare , quam Tironis huius errores ex indice recitate . Profecto anno 4 i . nondum S Di ctor de praedestinatione electorum scri- here inceperat; sed anno insequenti in epistola ad Syxtum &libris contra Iulianum postea editis famosam illam sententiam fusi Ls tradidit ; quam anno gi . in episti la lo6. ad Paulinum paucis indicaverat . Viderint ii qui Praedestinatianae haereseos chronologiam ex Profero Tirone laudant , quali Scriptori fi

dem praestent.

Sirmondus in libello de haeresi eadem cap. I. contendit anno circiter 424. apud Monachos Adrumetinos id genus sectae emersisse . Addit cap. a. Prosperum S Hilarium , contra eamdem Gallias inficientem, Augustini opem petiisse, iisque morem gelsisse Augustinum emissis e vestigio contra Praedestinatianos liis heis de Praedestinatione SS. ct de Dono perseverantiae . Praeterea cap. 3. scribit memoratos Prosperum & Hilarium mortuo Au- Oustino , cum siesse Praedestinatianorum furori comprimendo impares intelligerent , Romam ad Caelestinum confugisse , a quo gravissimum contra Praedestinatianos rescriptum ad Galliae Epi-

Ropos datum impetrar . . . Haec Iacobus Sirmondus scripsit emeta aetato , octogenar o maior . In quibus tam longe a veritate

deflexit, ut eiusdem historia a Gilberto Maguinci U. C. Galliarum Regi a consiliis , ct in sacra ac profana historia versiti iΓ-mo , fabula ignominiae cauG. suerit nuncupata . Hic autem Seriptor adeo lide ac nervose tria priora capitii hi storiae Sumcndianae de Praedestinatianis confiutat , ut Ludovicus Cellotius inhictoria Gottesichalcana ,' in qua Maguinum refellendum siusce-Dit , libro a. capite a. ubi de Praedestinatianis agit, ne verbum do idem pro suo Sirmondo eidem Maguino reponere potuerit .

Mannus Eccksiasticorum Annalium scriptor Baronius tradit Ii-

440쪽

bΑs de Praedestinatione SanGorum di de inno perseverantiae , contra Semipelagianos scriptos suisse; itemque Rosperum Hilarium Romam pronectus adversias eosdem a Caelestino literas obtinuisse . Quae sane tam coria Qui , quam falsa illa quae ex Sirmundo retulimus . Idem tamen Baronius in quibusdam cum Sirmondo concinit ; nam ad annum 49o. haec de .Praedestinatianis scribit : Post S. Anusini obitum. ρxod isse quosdam , qui

ex eius scripsis male perceptis compores invcxeruNe errores, quos S. Adigomni nomine G asctoritate demende; e conisanror.

Sed eos , pro defenso e usi S Augustini Mens , S. Prono

mande confusa it . Dicebantur is, cis Sigebertus adnotavie δ.eress Praedestinatoriam sectatores . Haec ille . In primis. falsum est , Adrumetinos Monachos Praedestinatianae haeresi initium dedisse . Immo apud illos Semipelagianismus exortus est ;at in ipsis cunis ab Augustino sustiscatus suit . Nam cum S. Doctor accepisset, quosdam Adrumetinos Monachos in sinistras opianiones de divina gratia & hominis arbitrio prolapsos , quo eosidem ab errore revocaret , librum statim perscripsit de Gratia αlibero arbitrio . De quo lib. a. Retraeti cap. 66. haec habet rPropter eos qui , eum defenditur Dei gratia , putantes negari. ibertim arbitrium , se usi defendunt Dberum arbitritim αι negent Dei gratiam, asserentes eam fecundum merita nosra Minxi ; ferias obrum , euias timus es: De Gratia CX Iibera a bitrio . in eos autem frusi Monachos Adrumesinos , in ρω- νοω Monoserio de hae re coeperat esse contentio . Hic ergo liber non fuit scriptus contra Praedestinatianos, qui libero arbitrio sublato , omnia gratiae dabant , sed contra Pelagianorum reliquias asserentes liberum arbitrium austrii , si nulla hominis merita divinam gratiam antecedant . SanctuS metor a cap 4. eius libri usque ad finem , totus in eo est ut Probet , gratiam nulla hominum merita supponere: quod ex delatione Crestanti& Felicis intellexerat, quosdam oppositum docentes , ipsus in Syxtum epistolam , in qua error ille refellitur, impugnaxe . Pro- .secto nonnullos memorati coenobii Monachos Augustini dicta r prehendisse , ex Evodii fragmento a Simondo recitato deduci- ἰHir . Legant ergo , inquit , functi Dei inuiorum dicta, μοι iam dixi , νώI Bahent disini muneris piam inedum, G qtiam do non inlevigant, non eito reprehendant , sed orent De inteAngant. At Praedestinatiani tantum abest ut Augustini dicta er-

SEARCH

MENU NAVIGATION