장음표시 사용
51쪽
36 LIBER DE SATYRAsibi videntur in illa magnifica -οσφωνήσει qua Lucanus, poeta ingeniosissimus , libro 1. Pharsaliae, Neronem, bipedum taeterrimum, alloquitur. Sic enim illum extollit laudibus , ut interea εἰρωνιχῶς traducat, odium que lectoris in ipsum concitet . Nimirum iis temporibus hae solum reliquiae supererant veteris libertatis: ea tamen conditione, ut si deprehensi scriptores fuissent, capite poenas darent. Quod & Lucano tandem contigit. Hujusmodi tectis jocis Μimi praecipue
atque Atellanae abundabant. Sermonem dubium atque ambiguum adhibentes, Graece dicebantur . Exemplum insigne hujus διλογtas observat saepe laudatus Daniel Hein-sus in versibus Lucani de quibus paullo ante mentionem fecimus. Quum enim Nero strabo esset, nempe oculis perversis atque distortis , callide admodum & vafre Lucanus dicit: Unde tuam videas obliquo sedere Romam.
obliquum illud sidus figurate designare videtur Vitium oculorum in principe . Dialogi ab aeschine Socratico olim conscripti, quos injuria temporum amisimus, his dicendi figuris & ambagibus pleni erant. Iam de vario stili Satyrici charactere , & de multiplici Satyrarum effectu dicendum est. CA-
52쪽
LATINA . CAPUT IV. I CAPUT IV. Sermo humilis o familiaris convenit SatFrae . Horatis suus o Iuυenalis, in Sa ra , ininter se discrepant . Argutiae declamatorum . Persi κα χήσεις , audaces . Horatius saepe dicax , raro acer . Urbanitas, quid . Horarii propria. Scurra dissert ab urbano . Οἀdium , indignatio, risus a Sat ricis excitaniatur . Indignatis , duplex . Ridiculum , india gnationis remedium. Venusi ridiculi natura plane diυersa'. Sa ri Graecorum, Coinmoedia vetus , Romana Sabra, poemata nia fuere. Homerus origo ultima SatFria ei sui , ut m ἰλων omnium rara χαρακώ ρων. Plato dicacitatem urbanitatem unde
hauserit. Menippi , nisi philosophi, M.
VENio jam ad ea verba definitionis
Romanae Satyrae r Conseans humili mfamiliari sermone. Hic sermo qualis esse de-heat , monstravit nobis Horatius & praeceptis& exemplo suo. Fatetur siquidem ipse de se , humilem stilum in Satyris suis adhibuisse tquapropter, poetam quoque se esse negat. C 3 - - vi
53쪽
38 LIBER DE SATYRA- - Neque, ait, se qui scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Quod tamen aut modestiae ipsius tribuendum , facultatem suam extenuantis: Vel poetae nomen eo loco ita accipiendum est, ut
intelligamus poetam sublimis & generosi spiritus, cujusmodi sunt Lyrici & Epici: quasignificatione Homerus κατ' appellatur saepius a Graecis ὁ ποιητης. Raro autem Iuvenalis, auctor ceteroqui egregius, tenuem
hunc stilum adhibuit in Satyris : vel quia
earum argumenta elegit copiosa & magnifica, adeo ut Satyrae modum excedant ; vel propter declamandi usum, cui ab adolescentia innutritus fuerat . Declamatores enimos valde diducebant, nec tenuia & quotidiana serre ullo pacto poterant. Acuta solum sectabantur, quae a naturali sermone absunt quam longissime. Profecto enim qui sponte loquitur, atque ut natura fert, acu ta dicta non inculcat ; quae affectationem scilicet atque artem requirunt. Sermo est indicium 3c argumentum animi : animus porro ος ἔχει, utque affectus est, talem seris monem exprimit . Celebris est Aristotelis doctrina, enthymemata in sermone affectibus nocere: iccirco Demosthenes, qui mi. lrum
54쪽
LATINA . CapuT IV. rum in modum ἐνθυμημα-ὸς est, non adeo
felix deprehenditur in concitandis affectibus praeterea exquissitis argutiis παλτο orationem omnino Corrumpi. Tollunt videlicet primam dicendi virtutem, veritatem puta cum simplicitate conjunctam. Quod minus cavit Iuvenalis: ingenio enim ubique indulget, acutisque sententiis nimium delectatur. Sed & alia caussa est quamobrem a tenui stilo & familiari plerumque abhorreat Iuvenalis: nimirum propter Versuum rotunis ditatem , qui non serpunt humi, sicut Comicorum & Horatii; sed exquisite facti sunt, atque ad Epicorum magnitudinem proxime accedunt. Persii porro liber altius etiam aD surgit quam scripta Iuvenalis. Cujus transislationes & κα-χρήσεις, ut Danieli Heinsio videtur, audaces valde sunt, neque solum humilis orationis fines, verum & poeticae non raro praetergrediuntur. Sequitur in definitione , Nonnumquam aineri dicari. Acri quidem, in quo regnat Juvenalis ; non enim vellicat, sed consedit r& plerumque ingenti Verborum pondere obis
jurgat. Horatius perquam raro acrem se monem usurpat; neque tamen Omnino eX-
cludit, quum ipse profiteatur:
55쪽
Et sermone opus es modo tristi, saepe iocos.
ita tamen ut ridiculo primas deserat: -- Ridiculum acri Fortius m melius, magnas plerumque secur res. Deinde dicari. Τeste Quinctiliano Instit. Oratoriae lib. 6. cap. 3. Dicacitas a dicendo, quod es omni generi commune, ducta es a proinprie tamen significat sermonem cum risu atiquos incessentem . Ideo Demosthenem urbanum fuisse dicunt, dicacem negant. Hoc sermonis genere Horatium excelluisse, res omnibus manifesta. Reliqui Satyrici non assequuntur. Etiam quum aliud agit, παρο Μοσδαἱρω suis
bito dicax est: quod multis exemplis facile ostendere possem, nisi ad alia properarem. Iuvenalis quibus locis dicacitatem Horatii voluit imitari voluit autem paucis affectationem & κωκηλIοω haud effugit. Pergamus in definitione explicanda: Nonis numquam urbano m jocoso. Prima virtus ingenui & elegantis est urbanitas. Qui hac
praestant, noverunt cum hominibus versari quomodo oportet: illos enim oblectant potius quam laedunt. Aς μοτω propterea siveti anitatem in virtutibus ηαι--ως numerat summus magister Aristoteles, nempe in iis quae ad coetum & congressum pertinent . Eam
56쪽
Eam appellat etiam μιμι- , hoc est demteritatem e nam urbanus homo nihil ακαρον vel αταπον efferre solet: sed omnia personis, locis, temporibus convenientia. Hanc porro sibi legem in jocando ponit, ut totidem audire ab eo in quem jocatur, libentissime sit paratus. Itaque si quid Horatio apud
Μaecenatem lepide atque urbane dictum exiscidit , aequo animo id tulit Μaecenas: nam di ipse urbanus fuit, atque urbanis delectabatur. Si quis vero in joco modum excedit , non ατειος vel urbanus appellandus est, uerum βωμGίχος , & Latine scurra: quem Ho1atius ipse ita describit Satyra 4. libri I.
Excutiat sebi, non hic cuiquam parcet amico P Et quodcumque semel chartis illaverit, omnes . Gesiet a furno redeuntes si re , lacuque. Quis porro, Venusinum poetam jocis & urbanitate non dico superet, verum adaequet Certe Persius 3c Iuvenalis citra ejus lepores longissime subsistunt . Id autem sciunt studiosi, qui umquam inter hos tres poetaScomparationem instituerunt. Concluditur demum Latinae Satyrae definitio his verbis: Quibus rebus odium, indis gnaris , vel risus excitatur. Aristoteles Tr
57쪽
goediae tribuit metum & misericordiam , tamquam proprios affectus : nos Romanae Satyrae, odium, indignationem, risum. Primo quidem odium. Νonnumquam odio siningulos prosequitur qui Satyram legit , puta Caelium ac Byrrhum latrones , Sulcium &Caprium delatores. Cum telo enim ambu lare , viatores aggredi, spoliare, percutere , Occidere: item calumniari bonos, iisque praesens capitis periculum creare , odiosum omnino est . Nonnumquam odit improbos universe , quum scilicet nemo singillatim vel nominatim perstringitur, sed vitium ipsum exagitatur. Indignatio duplex est . Una quam Aristoteles νέπισιν vocat : quum dolemus, indignis bene esse. haec autem affectio hominibus generosae mentis valde familiaris. Iu-Venalis , exempli caussa, fatetur, se ad scribendam Satyram sola sere indignatione comis pulsum. Hujus indignationis caussas ita exoponit rPatricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente graυis juυeni mihi barba se
nabat ecuum pars Niliacae plebis , quum verna Canopi
58쪽
LATINA . Ca Pu T IV. 43 Crispinus , Urias humero revocante lacernas ,
. Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum, Nec susserre queat mavoris pondera gemmae, Deirile est SatFram non scribere αα Et merito sane. Vix enim alium affectum
invenias quem ita difficile reprimere & conis coquere possis. Cives enim boni & amanistes patriae cum improbis & facinorosis hominibus aperte inimicitias gerunt, Vitan que sibi acerbam putant si quemquam eo. rum ad opes , ad potentiam, ad reipublicae administrationem iniquo suffragio evectum viderint. Hujusmodi se profitetur Μ. Tullius Epistola 6. libri a. Nosei, inquit, non modo stomachi mei, cujus tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum , in hominum inis solentium dignitate fastidium. Nonne Democritus ille Abderites physicus philosophus,
vir maximo ingenio, Ct eum consiluit contra exortum 'perionis , . Oculas sodere ut posset splendore aereo ZIta radiis Solis aciem effodit luminis, Malis bene esse ne videret civibus.
nisi mendax fuit , vel nimis credulus Laberius, qui hanc rem tradit apud A. Gellium lib. Io. cap. I7. Ob eamdem caussam nonnulli mortem ipsi sibi consciverunt.
59쪽
Exempla exstant apud Ciceronem in oratione pro Sextio, & Philippica a. item aispud Tacitum Annalium libro 6. Apte igitur indignationem Horatius vocavit liberrimam Epodo A. quod carmen scripsit in Pompejum Μenam, Pompeji Μagni libertum, hominem subito divitem, atque adeo
superbum & contumeliosum.. Videsne sacram metiente te viam Cum his ter ulnarum toga, in ora vertat huc huc euntium Liberrima indignatio pAlteram indignationem Graeci vocant αγανάκτησιν et is autem affectus efficit , ut vi
tia, & propter ipsa quidem , aegro animo
aversemur: quod a Satyra non est alienum. Postremo videndum est nobis de risu, quem diximus lectione Satyrae excitari. Eistenim Aut prodesse volunt, aut delectare poetae , Auismul oe jucunda , m idonea dicere vitae . Qui Nasidienum Horatii legit, a risu temperare non potest. In ea certe Satyra Horatius antiquam Comoediam expressit. Nam in vetere illa Comoedia μελδός duas Critici agnoscunt, alteram amari , alteram ridiculi . Animadvertunt porro, quemadm dum
60쪽
LATINA . C a P 'u T IV. 4sdum amara & acria mores castigent atque
emendent , indignatione scilicet excitanda: ita ridiculum adhiberi tamquam solatium& remedium indignationis . A mera enim tristitia & acerbitate humanum ingenium abis horret . Propterea jucundis immixtis detinendi sunt fastidiosi lectores . Fontes ridiis culorum plures omnino sunt . De his ex. stat disputatio L. Caesaris apud Ciceronem Iibro a. de Oratore; at, quod magnopere dolendum, subinde abstrusa. Utinam exstarent quae de hoc argumento summus philosophus & rhetor Aristoteles monumentis litterarum mandaVerat . Μale nonnulli coninfundunt venusta cum ridiculis: quum utrorumque natura plane sit diversa. Hujus rei argumentum esse potest ipsa Tragoedia , quae plurima quidem χαρι- α admittit, seu gratiarum plena : respuit autem γελοῖα, ridicula . Nam Tragoediae nihil inimicius risu . Quem si veteres Tragici movere voluissent, ejus poematis naturam penitus corinrupissent : ex Tragoedia enim Satyri facti essent, poema petulans & dicacitate insigne.
Praeterea Terentius Venustus est,& morum quos exprimit suavitate insignis;