장음표시 사용
411쪽
petit vivo principe, consilium te rogat , quid sibi faciendum censeas: utrum obteminperare mulieri debeat, an obsistere & negare . Hic Silius, a Μessalina perdite adamatus , jussu ejusdem coactus fuit, dimissa uxore sua , quum Claudius Hostiam prosectus esset, palam ducere Μessalinam: repropterea cognita , paullo post , principi morte poenas dedit. Sed & ipsa Μessalina merito supplicio affecta est. Consulendi Cornelius Tacitus libro Annalium II. & Suetonius in Claudio. v. 333. DUDUM s det illa parato Flammeolo J Μulieres nubenteS Velo caput operiebant, quod velum lutei coloris erat, & flammeum Vocabatur. Lucanus lib. a. Pharsaliae V. 36O. Non timidum nuptae leviter tectura pudorem Lutea demissos velarunt flammea vultus. Hoc amiciebantur ominis boni caussa, propterea quod eo assidue uteretur Flaminica, id est Flaminis uxor, cui matronae non licebat facere divortium. Ab hac Vero coninsuetudine ori m est nomen nuptiarum. Cain
per enim, Vetus Grammaticus, ita scribit
in libro de Orthographia: Vir ducit, mulier nubit, quia pallio obnubit caput suum genasque. Porro Plautus in Aulularia opifices hu
412쪽
jusmodi velorum fammearios appellat. V. 334. TYRI USQUE palam genialis in homtis Sternitur J Subaudi lectus . Tyrium appellat , quod stragulis Tyria purpura insectis coopertus esset. Catullus quoque Carm.
. Aspice, unus ut accubans Vir suus Urio in toro Totus immineat tibi.
Quid vero fuerit lectus genialis, tradit Se
vius ad librum 6. AEneidos r Geniales eos proprie esse lectos qui puellis niubentibus semnuntur, dictos ita a generandis liberis . A nobius tamen lib. 3. adversus Gentes, ita vocatum fuisse scribit quod ibi Genius mariti invocaretur . v. 333. ΕΤ ritu de cies centena dabuntur Antiquo J Νam a Vetustissimis usque temporibus institutum est, dotem dari marito ab uxore, ad matrimonii onera sustinenda . Videtur autem haec summa nummorum sestertiam in lautiori d
te solennis & legitima fuisse. Consuli pot
est Seneca , praeter alios, Consolatione ad Helviam cap. I a. & ex recentioribus Iacobus ΜaZZonius, vir πολυμαθέ - della DL sesa di Dante lib. I. cap. 23.
V. 336. AusPEx J Nihil enim rei gravi ris
413쪽
398 - IuvENALIS SATYRA X. ris antiqui suscipiebant sine auspiciis. Valeis eius Μaximus lib. a. Μemorabilium cap. I. Nuptiis etiamnum auspices interponuntur , qui quamvis auspicia petere desierint, ipso tamen
nomine meteris consuetudinis vesigia usurpantur . V. 339. PEREUNDUΜ erit ante lucernas J Ante vesperam , qua hora. luce nae accenduntur. v. 3 2. DEDECUS ille domos sciet ultimus J Narrat Dio Cassius libro 6 o. Histor. unumquemque aulicorum timuisse indicare Claudio tantum facinus
Μessalinae: qui enim principibus gravia &
molesta nuntiant, ipsi non admodum accepti esse solent . Eum igitur ignorare sine bant quae cognita maximum dolorem allatura fuerant . V. 343- SIT tanti vita
dierum Paucorum J Subaudi pretii . Est a tem φρασις elegans, & poetis praecipue usi tata. Ovidius Epistola Penelopes: a Vix Priamus tanti, . totaque Troja fuit. V. 343. PRAEBENDA es gladio pulchra haec candida cervix J Ita C. Caligula , saevissimus princeps , quoties uxoris vel amiaculae collum exoscularetur, addebat, Tam bona cervix, simul ac jussero, demetur . Id testa. tur Suetonius in ejus Vita cap. 33.
414쪽
I ergo optabunt homines ρ Si consilium vis, Permittes ipsis expendere numinibus, quid Conveniat nobis, rebusque set utile noseris dNam pro iucundis aptissima quaeque dabunt Dii Carior es illis homo, quam sibi. Nes animorum Impulsu, magnaque cupidine ducti ,3 uer Conjugium petimus, partumque uxoris .' at sitis tum , Pr , qualisque futura sit uxor. Ut tamen o poscas aliquid, voveasque sacellis Exsa , candiduli divina tomacula porci o 33 sorandum es, ut sit mens sana in corpore sano .
Fortem posce animum, mortis terrore carentem P
Gui spatium vitae extremum inter munera ponat Naturae, qui ferre quoscumque labores, Nesciat irasci, cupiat nihil, potior es 36o Herculis aerumnas credat, saevosque labores , Et Venere, pluma Sardanapali . Mustro quod ipse tibi posΓs dare. Semita certe Tranquillae per virtutem patet unica vitae. Nullum numen habes, sest prudentia e nos te, 363 Ata facimus, Fortuna , Deam , caeloque is m-FINIs SATYRIE X. IUVENALIS.
415쪽
In hac tota Satyra Iuvenalis noster, cupiditates hominum quam stultae sint , precesque Diis fusae pro eis explendis, quam perniciosae precantibus, quum exaudiuntur; nobilium exemplorum atque historiarum auctoritate declaravit . Nam hujusmodi poetae , ad quos pertinet falsas & pravas opiniones irridendo corrigere , ἐλευκοκν scribendi genere magis uti amant, quam δεδα-- et in reprehendendo scilicet versantur plurimum, doctrinam & praeceptionem ViKattingunt . Vivendi enim praecepta atque
institutiones , ex libris & disputationibus philosophorum , quam ex ulla Satyra , &rectius petuntur , & salubrius hauriuntur. Nihilominus ad exitum egregii poematis
nonnullas adjungere voluit scriptor noster cupiendi, ac Deos orandi regulas , aureaSomnino & quantivis pretii, quae non tantum philosophum hominem, sed Christianum
etiam, bona ex parte decere possint. Hoc igitur pacto concludit: se Humanarum Cu- is piditatum, & quae a cupiditatibus oriun- tur precum, tot ac tanta pericula sunt,
416쪽
hactenus exposita, ut. ab optando & Diis rogandis omnino desistendum videatur . Sed, amice, quisquis es, hoc a me coninsilium accipe : Deos ipsos considerare ac deliberare sinito, quid nobis conveniat, quid . rebus nostris profuturum sit . Iis enim posthabitis quae nos jucunda & optabilia existimamus , in eorum locum aptissima & utilissima nobis largientur Dii immortales . Cariorem enim hominem habet praestans illa ac divina natura , quam ipse se habeat . . Nos, animis impellentibus , ductique temerario appetituatque immoderato , conjugium . postulamus, & secunditatem uxoris : Dii vero soli noverunt, quae, & quibus moribus uxor sutura sit , quos & quales liberos paritura. Verumtamen ut & Deos pexbtione aliqua honorare possis, & interdum
Vota concipere , promittereque te dat rum sacellis atque aris Deorum, Viscera pecudum occisarum, ex patria consuet
dine , offas item de carne suis candidi& electi, cujusmodi victimas Diis offerri decet; praescribam tibi paucis quae petere
debeas . Illud ante omnia orandum est, ut sanitati mentis respondeat bona co
417쪽
poris Valetudo . Posce tibἱ constantem se animum atque obfirmatum , qui nequae ,, mortem ipsam sermidet : immo dies ul- ,, timos & finem vivendi in rerum naturae ,, beneficiis numerandum censeat : qui par
is sit quibuscumque laboribus sustinendist
is qui tantum ab ira, quantum a cupidiari tate longe absit: eainque opinIonem im- ,, biberit, ut aerumnas Herculis, laboresque ,, asperrimos, quorum perpessione Deus il- ,, te nobilitatus est , obscoenis Voluptati- bus, conviviis, deliciis , otio denique se Sardanapali prorsus anteferendos existi- ,, mei . En ingentia bona , en felicitas , se quam adipisci atque obtinere, in tua po- ,, testate est. Profecto per solam virtutem ,, ad tranquillam beatamque vitam aditus,, patet. o. Fortuna, si homines deinceps
ad prudentiam confugiant , nullum tibiis imperium reliquum erit , nulla divini-
tas : Verum nos ipsi ob inanes cupidia D tales, ac stultas opiniones, te Deam sa- cimus, & in caelestium numero collocari mus . Hanc sere sententiam continet ἐπίλογος Satyrae hujus praeclarissimae . Animadversiones nonnullas adjungemus , atque
ita labore hoe nostro, pro commodis opti-
418쪽
A I. A. VULPIo ExpLICATA. 4oι morum adolescent;um,. libentissime suscepto, tandem aliquando perfungemur.
minibus , quid Conveniat nobis J Neque enim judicium Deorum falli potest: qui soli noverunt pretia rerum , & quid quamque rem consecuturum sit . Dictum hoc videtur ex Thaletis Μilesii doctrina, qui absolutam &consummatam sapientiam nulli hominum , sed soli Deo tribuebat . v. 3 3 o. CA-Ri on es illis homo, quam sibi J Μulti v terum philosophorum Stoici praesertim ,
tradiderunt, Deos immortales φιλοωθρώπους esisse , mira scilicet caritate affectos adversus humanum genus ; cujus incolumitati omni ratione consulerent . Immo non desuerunt qui docerent, omnia quae caelo terraque comtinentur , a Diis hominum tau a tantum
fuisse creata. Viderunt enim & ipsi tempore illo tenebricoso scintillas quasdam veri tatis . Epicurei contra, philosophorum appellatione prorsus indigni, quum providentiam e mundo sustulissent , caritatem quoque Deorum & gratiam, quod consequens C c a est,
419쪽
est, una sustulerunt. Epicuri autem ab Ddas , impias , & coetibus hominum inimi. eas opiniones ejurare videtur Iuvenalis. V. 33o. Nos animorum Impulsu J Hammonius, & Eustratius, veteres Aristotelis interpretes , & alii Vulgo, duas appetitsis
partes faciunt , επιθυμα , ε θυμον , nempe concupiscentiam , & iram . Θυμος Graecis est animus vehemens , item perturbatio illa qua fit ut sanguis circa cor effervescere iniscipiat : ἐπιθυμία etiam derivatur ab eadem origine. Hinc factum , ut Latinis quoque animus significet cupiditatem : animi vero, plurali numero, tum cupiditatem, tum iracundiam . Dicimus, animi caussa, hoc est appetitus explendi. Horatius vero Epistola a. lib. I. Animum rege, qui nisi paret, Imperat . puta cupiditatem . nisi sorte de ira accipiendum sit: antecessit enim : Ira furor brevis es. Animos numero multitudinis usurpat Iuvenalis noster hoc loco pro acuto & vehementi desiderio. Contra Ovidius Epistola Briseidos, de superbia dixit atque iracundiat
Vince animos iramque tuam , qui cetera vincis .
' V. 334. VovE As QUE sacellis Exsa J Smeellum diminutivum est a sacrum, sicuti M. Delium a lucrum e significat vero aediculam,
420쪽
seu parvam aedem sacram . Pompejus Festus r ulla dicuntur loca Diis sacrata, sine tecto. . sa porro sunt animalium Viscera , quae olim Deorum honori prosecabantur . Nomen acceperunt ab exstando & eminendo. Hujusinodi sunt jecur, . pulmo, lien, cor, praecordia, renes, lingua. Praecipue tamen jecur observabant haruspices , ut ab ejus
colore, positu , , aliisque signis futura divinarent . Tibullus libro a. Elegia s. ad
. Tuque regis sortes e per te praesentit baruspex Lubrica uegnavit quum Deus exsa notis. 'V. 333. ET candiduli divina tomacula porta I Tomaculum farciminis genus suit ex jecore & abdomine suillo, additis ovis, cano, pipere, liquamine. involvebant autem omento. Candidulum appellat porcum, non Rcolore saetarum, ut puto, sed potius a .Visceribus candenti adipe coopertis . Videtur autem significare porcellum lactentem, qua les interdum Diis mactabantur , praesertim agrestibus . Petronius Arbiter in Satyrico, ad hortorum Deum: Non ne honore tuum patiar decus e ibit ad aras, Sancte, tuas hircus, pecoris pater ibit ad aras