Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

401쪽

386 . IuvENALIs SATYRA T. admittit: quod solent pleraeque meretrices. Id, contra. nonnullorum interpretum falsam& ridiculam explicationem, ostendimus jampridem in Commentario nostro ad Catulistum Carm. 6o. U. I 2. Ceterum , Ornari proprie dicuntur mulieres . Terentius He. autontimorumeno a. 3. 47. suavissime: Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi, . Nulla mala re esse expolitam muliebri . . Capillus passus, prolixus, circum caput. Resectus negligenter. -

Capilli mentionem facit Comicus ut id obiter moneam propterea quod ornatus muliebris ad comam praecipue pertinebat Tibullus Elegia postrema libri I. Sit satis, ornatus dissoluisse comae. Propertius quoque libro I. Elegia a. Quid juvat ornato procedere , visa , capillo PInde ornatrices vocabantur ancillae quae dominae comam fingebant , calamistro vibrabant , lixivio rutilabant , discriminabant, ungebant , religabant e de quibus mentio non infrequens in Romanis Inscriptionibus. Ovidius lib. 3.. Artis Amatoriae V. 239. Tuta sit ornatrix. odi quae sauciat ora Unguibus , rapta brachia figit acu. Commendat Ovidius dominabus puellas or-

402쪽

A J. A. VULPIo Ex PLICATA. 387natriceS : earumque matronarum saevitiam

abominatur quae si quid ancilla inter ornandum peccavisset , continuo in ejus faciem unguibus involabant, Vel acu de ma. nibus ipsi erepta, brachia misellae crudeliter figebant ac vulnerabant . Sed haec obiter.

V. 322. SIVE es haec Hippia, βυe CatuLD J Hippia, matrona fuit prodiga & dissoluta, quam superius quoque commemoravit : Catullam volunt avaram fuisse ; at in libidines tantummodo sumtuosam . Hujus mentio Satyra etiam 2. V. 49. V. 323. DETERIOR totos habet illis femina mores J Versus hic subobscurus est: nihilominus ita explicandus videtur, postula te sententia r Μatrona propter sordes &avaritiam a majorum suorum nobilitate degeneranS , quum agitur de obtemperando

cupiditati , & de juvene aliquo formoso

corrumpendo , statim habet: mores omnes qui patrisiam decent , puta Venustatem , comitatem, liberalitatem, benignitatem. Interdum enim mores solas virtutes significant. Horatius ad Caesarem Augustum Epist.

lib. 2. Res Italas armis tuteris, moribus ornes.

403쪽

388 Iu UENALIs SATYRA X. de Cornelia matrona vita functa: Moribus o caelum patuit. Verum in hac' explicatione nondum acquiesco : & ulterius quaerendum existimo.

Sed caseo quid forma nocet ' Quid profuit immo Hippo to grave propositum Z quid Bellerophonti pErubuit nempe haec , ceu fasidita repulsa d 3a 6 Nec Sthenoboea minus quam Cressa excanduit,'se Concusssere ambae. Mulier saevissima tunc esssivum simulos odio pudor admovet. Elige quidnam Suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor 33o

Destinat . optimus hic, oe formosissimus , idem Gentis patriciae, rapitur miser exsinguendus Messalinae oculis. dudum sedet illa parato Flammeolo, Uriusque palam genialis in bonis

Sternitur, ρο ritu decies centena dabuntur 333 Antiquo e veniet cum signatoribus auspex et Haec tu secreta , paucis commissa putabas PNon nis legitime vult nubere . quid placeat, dic e Ni parere velis, pereundum erit ante lucernas PSi scelus admittas , dabitur mora parvula, dum res Nota urbi o populo contingat principis aures . 34IDedecus ille domos sciet ultimus. interea tu

Obsequere imperio , si tanti vita dierum

404쪽

A I. A. VuLPIO ET PLICATA.

Paucorum . quicquid melius levi que putaris, 3 4 Praebenda es gladio pulchra haec cadida cervix. PARA PHRASIS. Quae corporis formam vitia & pericula

Comitentur , poeta noster satis exposuit :nunc ostendere aggreditur, neque servandae

castitatis propositum gravibus & severis adolescentibus quicquam interdum prodesse ad calamitates effugiendas , si formosi fuerint. EXemplum vero affert C. Silii, patricii juvenis , & mira corporis serma praediti, qui occidit in ipso aetatis flore , quod Μessalina, Claudii Caesaris uxor, impura mulier,

eum adamaverit, & maritum habere concupiverit. Horum igitur versuum sententia est: ,, Audire videor aliquem ita dicentem: se Ii quibus forma periculum creavit, pro- pter abusum sormae occiderunt; malis e- ,, nim erant moribus & corruptis. At si is quis cum pulchritudine castitatem conjunis gere studeat, quid ei tandem pulchrit is do officere poterit, ne sit selix Huic e- ,, quidem ita responderim : Quid immo pro

fuit

405쪽

se fuit Hippolyto, juveni castissimo, & ab

se amoribus remotissimo , severum pure at-

que honeste vivendi propositum quid se profuit Bellerophonti, simili virtute oris nato' Nimirum Phaedra, Thesei uxor, se Μinois Cretae regis filia, quae Hippoly-

,, ti privigni sui verecundiam tentaverat, se ab ipso repullam passis, praeter modumis excanduit; quum illam puderet , se ab se adolescente fastidiram & contemtam . Neisse que minorem iram concepit Sthenoboea se Proeti conjux, quod Bellerophontem ina- niter aggressis, ejus constantiam flectere se nequivisset. Utraque mulier, impotenti,, animo & sero, sine mora ultionem meis se ditata est, neque ab incoepto destitit , se quoad optata persecisset. Nihil enim tam

se vehementer acuit mulierum crudelitatem,

is quam odium pudore stimulatum. Velim te, quisquis es, consilium dare adoleis se scenti, cui Μessalina, Claudii imperato. D ris uxor, nubere statuit: elige , inquam , is ex duobus quid suadendum existimes o- ptimo juveni in re tam dubia. Hic ni- mirum probitate insignis, & forma, i- ,, denaque patricio genere natus, ducitur 3, vel invitus ad satiandos aspectu suo ocuis tos

406쪽

is tos Μessalinae: quod ipsi certissima inte. ritus cauta futurum est. Illa jamdudum ,, sedet, parato flammeo, ut solent novae, , nuptae: lectuS genialis purpureo stragulo

is coopertuS, non clam, sed coram omni-

, , bus, in hortis Lucullianis ponitur: da-- bitur item nomine dotis, ut fert vetus, , consuetudo, ingens pecunia, puta deciesse centena millia sestertium. Aderunt nota-- rii qui obsignent tabulas nuptiales: ade- ,, runt auspices. Haec tu, C. Sili, occul- ,, ta sere putaVeras, & ministerio pauco-

,, rum peragenda, tamquam furtivos conis cubitus t Errabas, miser , errabaS : ea ,

se vivo & superstite Claudio, tecum justo se matrimonio, si Diis placet, conjungi cu- pit. Elige propterea utrum malis. Nisiis Μessalinae obtemperas, ante vesperam te se mori oportebit. Si vero ejus cupiditatiis morem geras, paucorum dierum usura ti-

, , bi concedetur, dum scilicet flagitiosae nu ,, priae, quaS nemo e populo Romano jam ,, ignorat, Claudio etiam principi demum D innotescant: nam is ultimus erit qui tan- tam ignominiam domsis augustae cognitam is habeat. Tu interea, o Sili, obsecunda is potentis seminae voluntati: aliquid . esse B b 4 exi .

407쪽

- existima vel paucis diebus vitam produ- cere . Ceterum id tibi aperte denuntioris quicquid tandem ex duobus propositis me-- lius ac tolerabilius tibi visum fuerit; eL fugere nullo modo poteris quin pulchram ,, hanc cervicem & candidam gladio carniis ficis praebeas. ,, Nunc obscurioribus luiscem afferamus.

COMMENTARIUS. V. 324. QUID profuit immo Hippostro grave propositum Z I Hippolytus Thesei filius

suit, regis Athenarum, eΣ Hippolyta A- mazone , pulcherrimus juvenis & castissimus , venationi omnino deditus. Ejus amore corinrepta Phaedra noverca, petere ab illo concubitum ausa est; sed frustra. Ex amante igitur inimica facta, insontem privignum apud Theseum conjugem calumniari coepit, tamquam si ille torum patris adulterio atque incestu contaminare voluisset . Porro Τheseus, nimium credulus, filium Athenis expulsum , in exsilium ire jussit, ac diris devovit. Quum vero miser adolescens iter faceret, curru vectus prope maris litus, equi subito occursu monstri marini , quod Neptunus immiserat , perterrefacti ,

408쪽

A I. A. UuLPIO ET PLICATA.

dominum curru excussere, ac rotis implicitum diuque pertractum, occidere, atque in frusta discerpsere . V. 323. GRAVE pro positum J Abstinendi nimirum ab obscoenis voluptatibus, & omni seminarum consuetudine. V. 323. QUID Bellerophonti Z IBellerophontes formosus juvenis & strenuus, occiso Bellero Corinthiorum principe; unde

etiam nomen accepit nOVum , quum antea

Hipponus Vocaretur; Argos profugit, ubi Praetus regnabat. Ab eo, caedis admissae exinpiationem consecutus est, atque apud illum

aliquanto tempore commoratus . Interea

Sthenoboea Proeti uxor, quam aliqui Anteam Vocant, adolescentem amare coepit, ac

precibus de concubitu sollicitare . Quum vero ille constantissime tanti dedecoris notam aspernaretur, mulier immodice irata , mentita est viro suo, se ab adolescente com pellatam . Proetus, quum id audivisset, conscripsit epistolam de hac re, misitque Bellerophontem qui eam perserret ad Diobatam Lyciae regem, socerum suum, patrem Sthenoboeae, ut castissimum juvenem interficiendum curaret. Diobatas quum legisset epistolam, jussit adolescentem cum Chimaeis ra pugnare, ut ab illa occideretur. Quae post-

409쪽

394 IuvENALIs SATYRA X. postea consecuta fuere, non sunt loci hujus. Videndus Hyginus Fabula 37. Attigit etiam Horatius Ode 7. lib. 3. Ut Praetum mulier perfida credulum Fassis impulerit criminibus, nimis Caseo Bellerophonti

Maturare necem

V. 327. NEC Sthenobaeu minus quam Cressa excanduit J Cressae nomine significat Iuvenalis Phaedram , Hippolyti novercam, Μinois Cretae regis filiam . Cressa est muliere Creta; quemadmodum Thressa, vel Threissa, mulier e Thracia; Dbssa, mulier e Libya; Phoenissa , mulier e Phoenicia. V. 327. EΥ se Concussere ambae J Proprie admodum hic loquitur Iuvenalis. Omnis enim timor concutit: pudor autem species est timoris. Quem enim pudet, is ignominiam & infamiam timet. Plato in Euthy

Hδώς. hoc est : Non ergo recte dicitur, Ubi

timor, ibi m pudore sed, Ubi pudor, ibi m

timor. Non enim ubi es timor, semper es pudor . Latius enim patere exsimo timorem quam puriis

410쪽

A I. A. VULPIO EXPLICATA. 39s

pudorem . nam pudor, timoris es pars. APposite ad Iuvenalem Cicero lib. 4. Tusc.

Quaest. Terrorem definiunt metum concutientem. Ex quo si ut pudorem rubor, terrorem pallor tremor , dentium crepitus consequatur .

Poterant etiam reginae illae impudicae alio metu concuti quam pudore: timere scilicet, ne ab Hippolyto, ac Bellerophonte , quOS frustra sollicitaverant, apud viros suos accusarentur : & iccirco antevertere studuerunt. V. 328. ΜULIER saevissima tuno

es cuum simulos odio pudor admovet J Verum hujusmodi seminas pudet non flagitii quod commissurae sunt, sed repulsae quam

patiuntur : existimant enim se contemni ,& minus sermosas haberi. V. 329. E. LIGE quidnam Suadendum eqse putes cui nu- here Caesaris uxor Desinat J Ex abrupto poeta noster inducit historiam celeberrimam de

Silio & Μes alina ; quasi diceret: O quis

quis contendis, casto adolescenti eximiam formam nihil nocere , velim te huc sine mora advenire. Negotium Valeis perplexum,

dubium, operosum mihi expedi. C. Silius adolescens nobilissimus, idemque forma praestanti, quem improba mulier Μess lina, uxor Claudii imperatoris, maritum sibi expetit

SEARCH

MENU NAVIGATION