장음표시 사용
391쪽
gotia satis prospere fluunt i atque iccirco ludiera & leviora illos sollicitos habent. Ι-dem Iuvenalis Sat. 6. V. 47. impurum hominem & stultum, qui quum ipse moecharetur, frugi nihilominus & pudicam ux
rem quaereret, aelicias bominis vocat ia Eadem Satyra v. 23 9. delicia : sunt corpora delicata, quae vel minimis molestiis offendantur :Hae sunt quae tenui 'dant in clade, quarum Delicias panniculus hombrinus urit. Satyra demum I 3. v. I o. de Calvino amico suo, qui ea quae cunctis hominibus communia sunt, moderato animo pati nesciret: Ten', o delicias s extra communia censes
Ponendum Z qnia tu gallinae filius albae, Nos tales pulli nati infelicibus ovis. V. 292. PULCHRA gaudet Latona Dians IRespicit fortasse Virgilii versus elegantissimos qui leguntur aeneidos 1., V. 698. Qualis in Eurotae ripis , ' aut per juga CFnthi
Exercet Diana choros ,' quam mille secutae Unc atque hinc glomerantur oreadest illapbarctram Fert humero , gradiensque Deo supereminet
Latona tacitum pertentant gaudia pectus.. Nos
392쪽
Nos in Elegia quadam nostra laetitiam hanc a matre conceptam de filiae pulchritudine ;a Latona in Cybelem , seu Berecynthiam
ita. transtulimus :- Qualis verticibus Iuno sellantis OlFmpi
Per medios transit maxima caelicolas.
Hanco spectat canos CFbele turrita capillos, Maternoque fovet gaudia justa sinu. , V. 29 q. . CUPERET Rutilae Virginia gibbum
Accipere J Expedivisset enim Virginiae puellae pulcherrimae, at ob nimiam formam inis selici , deformem potius & gibberam esse, cujusmodi fuit Livia quaedam Rutilii, XCVII.
annoS Vivendo praetergressa ; teste Plinio lib. 7. Natur. Histor. cap. 48. De Virginia vero haec monumentis litterarum tradita sunt: Appius Decemvir cupiditate inflammatus, & juris oblitus quod ipse cum reliquis Decemviris composuerat, ingenuam hanc virginem stupro destinaverat. Porro ut meditatum . facinus haud aegre perficere pos set, eam judicio oppressam in servitutem trahebat. Quod . quum videret Virginius pater, nihil cunctatus, arrepto cultro eX lanii taberna, in medio foro filiam manu sua interfecit, ut ea potius honesta & libera moreretur, quam serva & impudica vive-
393쪽
3 8 IuvEuanis sAT v x x. ret. V. 293. ATQUE suum Rutilae dare IScilicet, quod suum erat, raram & eximiam formam. Non enim dorsi tumor intelligendus, quem Virginia certe non habebat .
Nisi sorte gibbus hoc loco dorsum significat, quod rectum & decorum fuit in Vi ginta , distortum ac foedum in Rutila. E
dem certe pacto usurpari videtur haec vox a poeta nostro Satyrae hujus v. 3ος. ubi ait, utero pariter, gibboque tumentem I hoc est, Ventre, ac tergo. Praeterea, Varro lib. a. Rei Rusticae cap. s. dixit , quum eximiam bovem describeret: gibberi spina k-ter remissa ,' nempe dorsi. quae lectio viris doctis immerito suspecta est. V. 295. FILI Us autem Corporis egregii I Forma, co poris bonum atque ornamentum est. Virgilius IKneidos lib. I. V. 7 I. eodem pacto
Sunt mibi bis septem praesanti corpore ' haersiuarum , quae forma pulcherrima , Deiopeam Conjugis jungam sabio, propriamque dicabo.
V. 298. SANCTos licet horrida mores rim
diderit domus I Domum, seu familiam, hodiridam vocat quae tantum absit a vitiis &libidinibus, quantum a nimio cultu. V. 299. VETERES imitata Sabinas I Qu
394쪽
rum simplicitas, castitas, parsimonia, laborum patientia , celeberrima. V. 3OO. CASTU Μ rngenium J Vere Ovidius Amorum lib. 3. Elegia 4.
Dure vir, imposio renerae custode puellae, Nil agis e ingenio quaeque tuenda suo. V. 3 O. VULTU ΜQUE modesto Sanguine
ferventem J Modestum sanguinem appellat, quia
sit verecundiae argumentum, quum subito
ingenuis adolescentibus per faciem diffundiatur, quos turpis alicujus secti vel dicti pu.
det. V. 3o3. CUSTODE J Paedagogos enim & custodes apponebant ephebis , forismosis praesertim; ne ad eos corrumpendos improbis hominibus facilis aditus esset. v. 3o6. NULLUs ephebum Deformem saeva Osravit in arce t rannus J Puerorum amori. hus plures tyranni flagraverunt e libido nim hujusmodi, cum vi atque immanitate plerumque conjuncta est . Adolescentulos autem quorum corporibus abuti volebant ,
exsecari jubebant , & masculo vigore sp liari ; quo diuturnam pueritiam & teneritudinem ementirentur. Suspicor, Iuvenalem hoc loco, Hadriani principis, quo regnante scribebat, inquinatos mores Clanculum perstringere voluisse. Notae sunt hist rim
395쪽
riam legentibus, Hadriani libidines in hod
praecipue genere .: notus Anxinous puer deis licatus ejusdem , ab illo ad infamiam us. que & insaniam adamatus.
pedem J Pueros: ingenuos praeteXta , sacra Vestis , . tegebat , & adversus' 'flagitiosorum eupiditates tuebatur. Nefas enim erat, praeteXtatum, Vel praetextatam impuris manibus attingere et si qui vero attigissent , graves legibus poenas dabant. Tyranni tamen, qui legum saninones contemnebant, ingenuos etiam violare non dubitabant, si forma illorum Caperentur: . Nero praecipue, .ae TiberiuS , . qui Neronis cognomen gessit. De ii lorum flagitiis multa Suetonius, & Cornelius Tacitus. Id autem sibi vult Iuvenalis et Formosos tantummodo adolescentes a Ner ne rapi & corrumpi solitos: nullum vitio aliquo corporis insgnem , puta claudum, vel ostrumis foedum, vel simul alvo tumentem ac distortis humeris Loripedes Voca bantur claudi oblique incedentes, , quibuScrura in modum lori flexa essent , Nostet
i Lyripedem rectus derideat, AEthiopem albus.
396쪽
quemdam cervicis, gutturis, & aliarum etiam corporis partium , in quo pus & sanguis colligitur, veteres medici Brumam appellant. Itali dicunt scrofola. Qui hoc vitio laborabant, I rumose dicebantur, & aliquando etiam IImmae . Catullus Carm. 32. Sella in euruli Struma Nonius sedet. V. 3O9. ATQUE utero pariter , gibboque tumemtem J Uterus, hic pro ventre accipitur: est enim sermo de mare , non de femina. Ita Plautus in fragmento Boeotiae , Coince
- - - puero uterus hic erat solarium , Multo omnium tuorum optumum di verissmum .
V. 3IO. I NUNC, oe juvenis specie impare tui J Amara ειρωνέα, qua poeta noster insultat stultis parentibus, quos forma filii delectat, nec terrent pericula sermam coninsequi solita. v. 3II. FIET adulter Publicus J A matronis plurimis expetitus &sollicitatus , ob eximiam pulchritudinem: quemadmodum Pyrgopolinices ille Plautinus, . cui hoc pacto adulatur Artotrogus parasitus Μilite Glorioso r. I. 38. Amant te omnes mulieres , neque hercle injuria , Qui ses tam
pulcher ............ Ergo me sor
pulcher es, inquit, mihi Et liberalis vistis.
397쪽
eaesaries quam decet 1 Nae illae sum fortunata quae cum ιδ o cubanti Respondet autem Pyrgopolinices: Nimia es miseria punchrum esse hominem nimis . Rursus Artotro gus : Molestae sunt mihi , orant, ambiunt, obsecrant, Videre ut liceat e ad sese arcesss imbent . ut tuo non liceat operam dare negotio.
V. 3I3. NEC erit felicior Uro Martis, ut in laqueos numquam incidat J Interpretes hoc loco nelcio quam somniant malignitatem planetae Μartis: quae interpretatio prava omnino est atque inepta. Haec est , si quid video sententia Iuvenalis: Iste vester sermosus filius, jam publicus adulter, non erit certe Μarte felicior, sidera non habebit magis propitia quam habuerit Μars , quum Veneris amoribus operam daret , leoctumque maritalem Vulcani contaminaret. Incidit enim male cautus in retia quae Vulcanus ipsi paraverat , & lecto circumdederat . Hanc fabulam diligenter narrat Homerus Odysseae lib. 8. Mirum igitur Martis hoc loco non est ipse Μars, aut Deus, aut planetar sed est fortuna illius: nam sideribus tribui solet a superstitiosis casuum fortuit rum moderatio. V. 3Is. ILLE dolor J Μaritorum videlicet, qui adulteris, praeter mO- dum
398쪽
dum irascuntur e neque ullo pacto tantam injuriam pati possunt . . V. 3I 3. PLUS quam lex ulla dolori Concessis J Laesis enim adulterio leges Romanae majorem licentiam se ulciscendi concesserunt, quam ceteris aLfectis injuria. V. 3I6. NECAT hic se re J Adulterum scilicet deprehensum. V. 3I6. SECAT ille cruentis Verberibus JVerbera hic non significant plagas, sed B gella ipsa, quibus plagae infligebantur. Tibullus pariter Elegia 9. lib. I.
. Ure meum potius flamma caput, m pete ferro Corpus , intorto verbere terga seca. V. 3I7. QUOSDΑΜ moechos mugilis
iuerat J Aliud supplicii genus, quod quum
ridiculum & joculare videatur , acerbissimum tamen erat, atque ignominiae plenum . Catullus quoque hujus poenae mentionem facit Carm. I 3. Ab tum te miserum, malique fatis Quem attractis pedibus , parente porta, Percurrent rhaphanique , mugilesque. Ceterum haec adulterorum pericula enumerat diligenter Horatius lib. I. Sermonum
Audire es opese pretium , procedere recte Qui moechis non vultis, ut omni parte laborent g
399쪽
384 IuvE MALIS SATYRA T. Utque illis multo corrupta dolore voluptaF, Atque haec rara, cadat dura inter saepe pericla .
Hic se praecipitem tecto dedis: ille flagellis
Ad mortem caesus: dedit hic pro corpore nummos. Hunc perminxerunt calones. quin etiam illud Accidit, ut cuidam tesses caudamque salacem
V. 3I8. SED tuus Enomion dilectae fetadulter Matronae J Sed fortasse, o pater se mosi filii, Endymion hic tuus, quemadm dum tibi blandiris, matronae tantum alicui operas locabit suas, quam sincere & ex animo amabit: ob id saltem selix, & invidia dignus. Hanc quoque spem , o stulte, missam facere potes. Endymionem vocat poeta, egregii corporis adolescentem, similem videlicet Endymioni illi e Caria venatori, quem fabulae ferunt a Luna perdite amatum,
quum e caelo noctu descenderet , ut eum in monte Latmo dormientem complecteretur. V. 3I9. Μox quum dederit Servilia utimis mos , Het ρο illius, quam non amate exuet
omnem Corporis ornatum J Quasi diceret: Apulchra quidem & dilecta matrona flagitii tyrocinium ordietur : sed paullo post , ut sunt mores juvenum leves & mutabiles, turpis quoque seminae mancipium fiet. Pe.
400쪽
A I. A. VULPIO EXPLICATA. 38scunia scilicet nihil non potest: singe, numismos ipsi dare Serviliam, deformem anum, cujus veneres Omnes in crumena sunt; jam delicatus & elegans juvenis odiosae mulieri, sed locupleti morem geret: paullatim Veroeam gemmiS, auro , purpura, mundo muliebri spoliabit, & ad incitas rediget. Μulieres enim ut malam cupiditatem expleant, nullis sumtibus parcunt. Μartialis Epigram. 27. lib. 4. Chloen quamdam, Vulgati eo poris mulierem , quae adolescentulis imberis bibus mirum in modum delectaretur, atque in eorum amores sua omnia prodigeret, ita describit: Donasi tenero, Chloe, Luperco Hispanar, Uriasque, coccinasque, Et lotam tepido togam Galeso, Ιαlos Iardovchas , Sy bas et aragdos,
Et centum dominos novae monetae ἱEt quicquid petit, usque m usque donas.
Vae , glabraria , va tibi, misella e Nudam te flatuet tuus Lupercus. Porro nudam Italuere , quod ait Μartialis , &Omnem corporis ornatum exuere, quod ait Iuvenalis noster , sunt locutiones prope pares. Glabraria poetae Hispano est glabrorum puerorum amatrix , quae laeves & investes tantum