Quæstiones literariæ de populo, de senatu, de rege, de interregibus, antiquissimis reipublicæ ... in academia Rhenotrajectina, rite ac legitime consequendis, eruditorum examini submittit Didericus Terpstra ..

발행: 1842년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 로마

81쪽

crearentur ad comitia novi regis habenua, si qui- m magistratu8 nullus alius esset, qui ea haberepsaset. Haec regiminis forma, ut Livius et Plutarchus Gunt, a re Interregnum avellata i). Hoc autem consilium senatores habuisse patet ex

antiquorum testimoniis haud rejiciendis. Cicero et Livius, Plutarchus et Dionysius 83 , omnes in eo

consentiunt famam suisse obscuram, Romulum Pa triciorum manibus interiisse et Livius corporis custodes lam in bello quam in pace circum sese habuisse regem cum Plutarcho et Dionysio scripto manda it δ); quamvis autem post Tatii mortem multo magis Patrum auctoritate secundum Ciceronem regnaverit Romulus: idem tamen non reticet, Patres Proetum subornasse, qui a se Romuli interitus invidiam pellere ut ε), id quod caeteri quoque in Annalibus invenerant. Ε Dionysii et Plutarchi libris

historicis eognovimus multas etiam causas in Annalibus recensuisse Scriptores, propter quas interitum sibi contraxisse Romulus crederetur ο).IIaec igitur omnia reputanti, haud temere agere videar, statuens, Patricios quacunque tandem causa regem interemisse et verum vidisse Plutarchum 69, quum diceret δε βαρ-ομvοι sc. Patricii, τω

βασι Macris vita ιατασrim τὸ κράτος εἰς μυτοῖς θελοντες,

ἀνέλοιεν τὸν βασιλεα. Idem ne Cicero quidem negare' potuit, accusavitque Patricios, quod quum tantum

I Liv. lib. I. c. 17. Plui. Numa c. 2. Cf. Appian. de Mil. eivit. lib. I. c. 98.2) Cie. de Rep. lib. 2. e. 10. Liv. lib. I. e. I 6. Dionys. lib. 2 ,

82쪽

il Iis rex tribuisset, ut Patres vocaret, tamen post ejus excessum tentarent, ut S0li Sine rege gererent rempublicam i) et quamquam Livius, assentiente Plutarcho, anarchiae ex discordia Patriciorum metuendae causa interregnum initum dicit ab , tamen ei Dionysii narratio, qua statim post mortem regis imperium senatores susceperunt et populi post annuum Interregnum regis creandi studium ab omnibus memoratum me c0mpellunt, ut regni cupidinem interregni instituti causam fuisse credam. Commemoratione non indigna Strasseri sententia ad Interregnum pertinens, qui sabulam ae Romulo

a Patriciis alacerato, unde partem corporis regii singuli secum stomum abstulissent senatores ita explicat: a meis aem I de cles Romulus melltensich ille Patricier in stas Regiment, ws non auris das diterregnum jeder eiu abyemessenea Theti Σει-

flet V 33. Quae explicatio plane eum Interregni origine a nobis explicata quadrare videtur, quaeque etsi satis firmis, ut opinor, argumentis SuperStructa, inde non parum adstruitur quod statim post Romuli mortem ἡ βουλη, ut Dionysius lib. 2. c. 62. ait,

του πλείονός τε κα ἴσου , quod quis eos facturos

suisse putet novamque et inauditam ceteris gentibus Interregni ineundi rationem excogitaturos, si consilium novi regis creandi cepissent βJ, unde merito

83쪽

culpandum Dionysium existimo tradentem, populum senatui commisisse, ut, qnam regiminis formam iuposterum haberent, constitueret. De numero Interregum quaerenti primo intuitu duae sibi oppositae sententiae invaluisse videntur, quarum altera singulos, altera decuriam Interregum statuat. Prioris auctores Cicero, Appianus, Plutarchus, Vopiscus esse videntur, posterioris Dionysius et Livius. Livium decem senatores post Romuli mortem simul magistratus honore ornatos edidisse, neminem negaturum pro certo habeo, qui ejus verba cognoverit lib. 1. c. 17. Decem imperitabant, unus eum insignibus imperii et lictoribus erat. De Dionysio dubitare possit propter manifestum ejus testimonium lib. 2. c. 57. datum: 'EM ι δ' οὐκαμα ἐβασιλευοv, αλλ' ἐκ διαδοχης ἡμέρας πέντε καστος, ἐν αἷς τε φάβδους εἶχε και τά λοraris τῆς-

βααλικῆς ἐξουσίας σύμβολα. Τolletur tamen ea dubilatio, si quis proprium horum Verborum sensum animadverterit, eaque compara erit cum antecedentibus et quae aliis locis ab eodem seriptore Scripto sunt mandata; nam quid, quaeso, dicit Pnum omnes decem nou simul in magistratu fuisse PNon crediderim : verum Ουχ παvυς ἐβασίλευον, non omnea regid potestiate Eouem tempore fruebantur, i. e. ut ex iis patet, quae statim sequuntur, non omnes ii8dem utebus cum imperii signis erant, nam ut prius dixerat τοῖς λαχούm δέκα

πρωτοις ἀπέδωκαν αρχειν τῆς πολεως τὴν αυτοκρατορα αρχήν,

eodemque capite 57. memoraui insignium per manus Interregnum ejusdem decuriae traditione, sic pergit

84쪽

et paulo intra populo fuisse visam dicit παύσα τακδεκαρχIM; unde, quid censuerit satis apparere confido. Hisee igitur Livii Dionysiique testimoniis acquiescam nec temere, ut opinor, etiamsi ceteri contrarium narrassent: illi enim videntur data opera de Interregno egisse, reliqui strictim rem attigisse; ut minorem auctoritatem mereri eos non dubitem. Quid autem si cum utriusque dictis Cicero, Appianus, reliqui eonciliari possint P cujus rei periculum facturus vereor quidem, ne quis contortam longeque quaesitam meam explicationem judicet, conabur tamen pro viribus, ne omisisse eos videar et quod juveni concedendum esse arbitror, ut Sententiam, quae admodum ei probabilis esse videatur, modeste aliorum judicio submittat. Praesertim igitur Ciceronis testimonium ossendere debuit, quippe qui tum fide tum accurata rerum notitia excellens, hoc loco plane cum Livio et Dionysio pugnare videbatur. Post vero quam accuratius ejus verba consideraveram de Rep. lib. 2. e.

12. ut, quoad certua reae aeclaratua ea8et, nec sine rege civitas, nec diuturno rege egae uno, in

eandem, qua Supra Dionysii, sententiam ejus verba explicanda esse statui. Quod autem Dionysius λε ιν, Livius cum fascibus ease voeat, id Ciceroni est regem esse, nec excludit plurium Interregum concilium, quum de eo tantum loquatur Cicero, qui per legitimos dies praesidio collegii esset ornatus. Quodsi contrarium ex Ciceronis verbis effeceris, quid de Dionysii verbis putandum censebis, qui, nisi nostram probaveris interpretationem plane in Ciceronis sententiam abiisse esset putandus et si e secum ipso pugnare vehementer in paucis illis ejus-5 .

85쪽

dem capitis verbis. Cicero in Annalibus invenire debuit, quod Livius nos docuisse supra ostendimus, decuriarum rationem in primo illo Interregno fuisse habitam: idoneam enim eausam, cur veri studium Livio abjudicaremus, non habere nobis videmur, quippe qui semper reddat, quod apud alios invenisset et hoc uno loco a consuetudine sua in pejus

declinasse non censendus sit.

Hanc ob causam Plutarchi quoque et Appiani locos in eundem sensum interpretari malo, quarum ille paucis verbis narrationem absolvens, hoc tan-lum tradit u crevisse senatum, ut 8tia rice sin-νvli insignibus regiis incluti sacrisicarent regisque alia obirent munera V D, hic universe de more

Interregni ineundi I0quens a senatores unum post alterum poyt regis mortem ἄρχειν fuisse solitos, quem quinque uterum αρχοντα 'Ivτοδεργα κα-σειαι 2 3, et quemadmodum Suidas in v0ce Μεσοβρατι υς memorat πεν ἡμερον αρχην, quem Interregem nominaverint,

ita Vopisci quoque verba significant, de iIlo tantum esse sermonem, qui cum lascibus ceterisque insignibus esset δ). Hucusque de primo tantum Interregno locuti sumus, de caeleris vero post regem mortuum Interregnis quid putandum sit, incertus haereo: nam quum e reliquis nihil certi de numero Interregum intelligi possit, ad Dionysium cun sugere coacti sumus, qui diserte quidem eandem rationem observatam docet, sed eadem sormula μεσοβαειλεῖς ελεσθαι etiam post reges exactos usque ad annum 3li u. c.

86쪽

ulitur λ), quo tempore e Livio unum tantum esse

. . . . . . .... .i , j. d. quo tamen ''' ' '''

regno Dionysius rursus η βουλἡ συνελθουσα μεσοβασιλεῖς αποδείκνυera lib. 11. e. 62.

Unica, quantum Video, exstat ratio, qua huic casui mederi et Dionysio non omnem fidem abjudieare poSSimus, quamvis lubrica atque incertior haec via videatur. Sunt quidam Dionysii loci, ubia solita recedens sormula, unum Interregem Pr0ditum memorat δ) et rursus alii, quo solita usurpata formula unus tantum a senatu creatur Interrex ε); unde elici haud injuria possit, non aecurate loqui Dionysium atque eadem uti formula de tempore liberae reipublicae, quam de regia aetate10culus usurpasset, etsi ipse crederet, unum tantum postea Interregem creari solere. Quodsi hanc ratiocinandi rationem admittere possimus, inde ab initio liberae reipublieae unum tantum Interregemereare moris suisse statuere licet, Interregumque decuria regum unice aetati vindicatur. Fuisse tempus, quo unus crearetur, praeter Livium Dio Cassius et Asconius nos docere possunt; semper apud eos unius tantum mentio exstat J.

I Vid. Dionys. lib. 3. e. 46, lib. 4. e. 80. cf. lib. 3. e 3I et 36.2) Liv. lib. 4. e. 7. Patricii - coiere et interregem - creavere. Cf. Liv. lib. 3. c. 40. 3, Lib. 4. c. 75. Sp. Lucretius lib. II. c. 20. Ubi consilium senatui datur a Valerio dictatorem per Interregem dicendi, μεσοβασιλήιον αρχρν ελεσθε, τον επιτηδειοτριτον τῶν πολιτῶν. 4J Vid. lib. 8. e. 90. μεσοβασιλεῖς ελωθα τοῖς πρεσβυτατο κ.τ. λ. et paullo infra eodem capite ατοδει ινυται προς αυτῶν

5 V. c. Dio Cassius lib. 46. pag. 482 , ed. Rei inari, Asc. Oreli. argument. in Milonianam pag. 22. Cf. App. Mil. civ. lib. I. c. 98.

87쪽

Beausortius iJ, ut incertitudinem tenuemque scripiorum de antiqua historia Romana auctoritatem argueret, Plutarchi cum Dionysii Liviique dictis de regnandi spatio, cuique Interregi concesso, inter Se contulit, unde discrimen, quod inter eorum narrationes intercedat, declararet. At ne ipse quidem negare potuit Livii locum eum Dionysio posse eonciliari, Salmasti Casaubonique interpretationes memorans capitis septimi decimi lib. i Livii historiarum. Sed nee Plutarchi hac in re auetoritatem nos impedire posse credo, quum tot seriptorum consensum de tempore cuique tribuendo videmus: Plutarchi autem opinio, unde nuxerit, verosimiliter indagari posse non desperor De Livii et Dionysii dictis primum nobis agendum. Dionysius satis accurate sententiam suam signist- eavit, ut dubitare non possimus, quin ab eo quinque dies singulis Interregibus tributi sint, quinquaginta autem singulis decuriis a). Cum eo Livius omnino consentit δ). Puinque, inquit, aterum gyatio Miebatur imperium et per omnes in orbem ibat; quaeritur utrum omnes unius aecuriae senatoreS, an omnea Senatores signisscaverit P Posterius affirmare posse mihi videor ex iis, quae sequuntur fremere plebs, multiplicatam gervitutem, centum pro uno cominos factos. Ergo omnes senatores, per quinque dies singuli, imperium tenuere, non singulae decuriae: unde refellitur Ni ebulirii explicatio, qui unam deeuriam, singulis e singulis

88쪽

nam ne tum decuri ita lectis, per totum annum in orbem regnum obtinuisse opinabatur i). Livium revera quinque dies singulis senatoribus tribuisse ex alio loco magis etiam palet, nempe e lib. 9. c. 34. ubi u quem diterregno quinque uterum contentum fore' rogat tribunuS.

Haec igitur quum male Plutarchus intelligeret sive Livium secutus, sive iisdem, quibus ille usus erat, adhibilis fontibus) et quinque dies singulis decuriis tribueret, fieri debuit, ut duodecim tantum

horas unicuique largiretur Interregi, quam quidem Plutarchi opinionem a nemine recentiorum adscitam video 2J. Plerique cum Dionysio consentiunt, id quod merito secisse videntur, quum omnes sere antiqui scriptores hunc numerum probaverint et ubi

de primo Interregno sermo est δ) et ubi de liberae reipublieae temporibus agitur 33. Ab omnibus vero discrepat Vopiscus, quem, etsilum corruplo loco tum propter minorem auctoritatem minus conspicuum, memorare tamen Volui, ne

quid praetermisisse viderer. Is u totum illum c primi Interregni) annum per quinos et quaternos alve

eoo3 ales centum senatoribus deputatum esse V

scribit; quod eommentum, ejusmodi enim nihil apud ceteros memoratum invenies, Vopiseus fortasse inde finxit, qu0d videret, suisse Interreges, qui tertio die eomitiis peractis vel quarto magistratu abiis-

IJ Niebuhr. tom. I. pag. 357.2ὶ Zonaras Plutarchum secutus est lib. 7. pag. 321 et 322.Wactsmnthius unum diem singulos Interreges regno praefuisse putat, ductus ad hanc opinionem contemplatione decemvirorum collegii legibus acribendis pag. 141. 3ὶ Appian. bell. eiv. lib . I. e. 98. Eutrop. hi, t. lib. l. e. 2. S. Rusus Epiti lib. I. c. 2.4) Asconius ed. Oreli. pag. 4l ad Milon. cf. Dionys. lib. 8. e. 90.

89쪽

sent: nisi corruptus locus, ut in malae fidei vituperationem jam incurrat, effecerit l). Causam parvi hujus dierum numeri nobis dedit

Cicero: putat enim, ita sui SSe inStitutum, ne committeretur, ut quisquam inveteratd yotestate aut ad aeponenssum imperium tardior esset, aut ad obsinendum munitior; cujus judicio Iubenter Plutarchi eadem de re essatum apponimus, etsi is non dierum sed horarum parvum spatium Interregibus

Annuum suisse primum Interregnum ex scriptoribus constat antiquis p). Vopiscus tamen hic quoque ab illis dissentit, ut inconstantiae nota ei inserendasti, nisi Salmasii conjecturam secuti fuerimus; primo enim annum illum post Romuli obitum a centum senatoribus in Interregno esse deputatum ex illo supra notavimus et tamen paullo inserius pluribus annis opus: fuisse apud eundem legimus, ut singuli senatores magistratu illo iungerentur. Salmasius igitur recte, ut videtur, e Vaticano codice pro plures annos legit viva anno: unde tollitur discrepantia et restituitur sua Vopisco fides. Est igitvr - ut e dictis jam affirmare possumus

Inferregnum magistratus regis vicarius, quo fungebantur aecem Senator , quorum singuli per

I vid. Salmasium ad Vopisei c. I. vit. Tacit. Imp. Si quis vero putet me iniquius de vopisco judicare, legat. quomodo idem

eapite extremo de Interregno quinque annorum quid lib. Rep. fuit. atque de regili tribunorum plebis potestate fabuletur. Cf. de Vopisco cI. Heyne opuse. Acad. tom. 6. pag. 61 - 65.2ὶ Dionys. lib. 2. e. 62. Liri Eutrop. Rusus Il.

90쪽

viui νυν ue dies collegio cum regiis inSiguibus praeerant, ita, ut singulae decuriae Dre quinquaginta dies imperium tenerent.

QUINAM INTER REGES FUERE, QUOMODOcREABANTUR ET A QUIBUS.

De creandi ratione primum agemus, quoniam iu- de patebit, quinam et a quibus creati sint. Disite illima nobis haec quaestio visa est; nam

primum Livii Di 0nysiique locos, qui unici hac de re

nobis supersunt auctores, Perlubtranti, magna esse inter eos videbatur discrepantia, ut vix quid statuerem, decernere poSSem. . Accuratius lamen eos inter se comparanti conciliari posse mihi persuasi Fundamentum, cui Superstruatur sententia omnium est antiquorum prose Ssio, non qnoSdam, sed omnes senatores, modo temporiS anguStiae paterentur, In

terregis dignitatem assequi potuisse: hoc Dionysius, hoc Livius profitetur in orbem iisse per omnes, a prima decuria ad alias omnes munus Interregium esse perlatum. Praeterea in animum revocabam Ramnensium et Τitiensium decuriarum diserimen, quod initio obtinuisse supra probare conatus eram et ducentorum Patriciorum numerum, qui Romulo mortuo in senatu fuerunt; ad senatores enim rege mortuo res redibat λδ.

IJ Liv. lib. I. e. 17. Dionys. lib. 2. e. 57. De significatione του in orbem ira vid Gesnerum Thes. ling. lati in Mee. Expliestio Tursellini de Partie. pag. 375, 1Oei Liviani lib. 5. e. 19. Misae

horae in orbem operi attributae avnι non procedit et signifieare putat per vices operas laborasse. Sed maiorem vim το in orb/m habet atque adjunetam liabet notionem repetendi, ut eo , unde exieris ,redeas et persecto orbe eandem rursus viam ingrediaris.

SEARCH

MENU NAVIGATION