Quæstiones literariæ de populo, de senatu, de rege, de interregibus, antiquissimis reipublicæ ... in academia Rhenotrajectina, rite ac legitime consequendis, eruditorum examini submittit Didericus Terpstra ..

발행: 1842년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

Beges autem de bello et pace populum consuluisse praeter memoratos Dionysii locos i), Livium testem citare licet, lib. l. c. 49. de Τarquinio Superbo querentem, quod regum primus bellum , pacem laedera, societates per se ipse, quibuscum vellet, injussu populi et senatus secerit diremeritque.

Aliud jus plebem in comitiis habuisse Dionysius

affirmat, Equilum scilicet, Senatorum, Patriciorum electionem. Equites quidem his addi ne quis miretur, animadvertat me de Equitum centuriis loqui quas jam ante Servium a reliquis equitibus legionariis eum cl. Strassero distinguendas censeo, quemadmodum ordo senatorius a Patrieio distingui solei a).

Eidem viro clarissimo concederemne regem suo

arbitrio Equites in centurias legisse, dubius paul-lisper haesi, Dionysium cum Livio, quem sequitur Strasserus, pugnare videns, quippe qui euriarum suffragiis id sactum esse arbitretur a). Verum dubia in re Livii testimonio plus tribuendum existimavi, tum quod fide dignior videbatur, tum quod

tantam tribuere popillo potestatem non. videbatur consentaneum, et regi potius hoc munus adscripsi, et jus manibus omnia ere regebantur, qui prolubitu eivibus imperasse, cujusque potestas eminere atque eaecellere ilicitur ε). Quare de senatorum

et Patrieiorum lectione Livii et Festi testimonium praeserre non dubitavi, regi hoc item munus tribuentium b).

IJ Vid. etiam Dionys. lib. 2. e. 73.2ὶ Strasser II. pag. 32 et 35. 3) Liv. lib. I. e. 36 et 43. Dionys. lib. 2. e. 13. 4ὶ Pomp. de Orig. Jur. Dig. T. 2. φ I. Tacit. Ann. lib. 3. e. 26. Cic. de Rep. lib. 2. c. 28.5) Dionys lib. 2. e. I 2. Liv. lib. I. e. 35. de minorum

62쪽

Magistratus gerere plebeji non potuere i) , sed

per Τarquinium in senatum admissi sunt centum, in Patriciorum numerum relati a). Jam ante Servium Tullium Equitum centuriis adscripti videntur 33 et provocatio a regibus ad populum fuit ε). Altera civium pars Patricio continetur Ordine, a Romulo ex centum ditissimis et nobilissimis civium constituto, qui nomen Patres acceperunt, quod opibus praevalentes magnam clientium familiam alerent et sic per exellentiam patrissamilias imaginem referre viderentur, tum etiam honoris causa hoc nomine non indigni videbantur: eorum progenies Patricii appellati ). Dionysius eos cum Εὐπατρίδας Atticorum comparat, et Livius quoque nobilitatis notionem Patriciorum vocabulo tribuere solet ε).

Vii plebeji in curias et tribus relati Equitumque centuriis adscripti, in senatu sub regibus soli suere

gentium senatorihus , , Fae io haud dubia regis, euutis heno A in

curiam venerant. , , Stus Praeteriti senatores V m reges athi lege ne subligabantque, quos in eone Iio ptihlieo haberent. Dionys. lib. 4.

e. 3. 'Pωμα ι - αυτον εκ του δημου φαταγαγεA-εἰς τοὐς πατρικίοος, ψήφους ἐπενέγκαντες. Cf. lib. 3. e. 41 et 47. Unde refutatur Wachsmuthii aententia, pag. I 86 non omnes, qui senatores fierent Patricios fieri r Suetonii loeus Oct. lib. I. e. 2

quem attulit, corruptus est. Liς. lib. 4. e. 4. Per eooptationem in Patres, aut ab regibus tecti aut post reges exaetoa jurati populi.

Iὶ Dionys. lib. 2. e. 8. cf. StrasSer pag. 68.2ὶ Dionys. lib. 3. e. 67. Liv. lib. I. c. 34.3) Strasser I I 6 - 20.4ὶ Dionys. lib. 3. e. 22. Liv. lib. l. c. 26. Cic. de Re p. lib.

2. e. 31. b) Festus Patres. Liv. lih. l. c. 8.6) Dionys. lib. 2. e. 8. cos. Liv. lib. I. e. 34. is Roma - ubi ex virtute nobilitas sit - regnasse Tatium Sabinum et Aneum Sabinli matre ortum nobilemque una imagine Numae esse. lib. 4. c. 4 ,, nobilitas ista vestra, quam - per eooptationem in Patres habetis.

63쪽

et magistratuum sacerdoliumque jus soli habuere λ), auspicia illis propria suere et patronatus honore illi tantum fructi sunt a) agrorumque publicorum oecupationem praesertim sibi vindicarunt, quo de jure cum regibus saepius certatum est 33. In comitiis autem Patricii etiam suilaagium tulerunt, qui non Senatores eSSenI: attamen non multum in iis voluisse videntur, quum pauciores es Sent numero, nec clientes haberent suffragantes, quippe quibus comitiis erat interdictum, ut supra ostendere conati sumus: sed ver sis tamen superiores fuisse Patricios negari non potest, quamquam non suffragiis serendis id factum arbitror, sed auctoritate senatus, qui comitiorum jussa reprehendere poterat et per προβου-μα, quo res in comitiis peragenda ad plebeiosque deserenda eontinebantur; pleraque etiam a rege et senatu gerebantur plebejis agros colentibus. Haec, ut spero, sufficient ad imaginem concipiendam conditionis, qua ante S. Tullium populus Romanus fuerit: restat ut paucis videamus, utrum tribuum discrimen ratione juris et imminutatum habita obtinuerit. Et sane haud arduum erit contrarium defendere, quum ducem se nobis offerat doctissimus V. d. Vel den, ad quem reseram lectorem, animadversionibus hic illic additis. Cl. Niebuhrius suisse discrimen hisce argumentis probare studuit. v Τacitus, inquit, An n. lib. 3. c. 26,

quatuor priores reges tanquam Oiκητας considerat

Romulum, Numam, Tullum, Ancum, quorum Ro-

IJ Dionys. lib. 2. e. 9.2) Liv. lib. 6. c. 4, lib. 8. c. 10. Dionys. II. 3) Plui. Rom. e. 27. Liv. lib. I. e. 46 et 47. Dionys. lib. 4. c. li , lib. 2. c. 62.

64쪽

mulus Ramnensium, Numa Titiensium, Aneus plebejorum auctor suit: restat igitur Luceribus unicus Tullus, qui igitur eos in civitatem accepisse videtur. Tullus autem e Medullia, Latinorum urbe a Romanis subacta, originem duxisse traditur, qua narratione significatur, ut opinor, Lucerum urbem a Romanis victam eorumque cives ab illis victoribus pependisse IJ. Alterum Niebuhrii argumentum eo redit. Dionysius ait, Numam, ut concordiam inter cives restitueret, Romuli Albanis, qui jura prae ceteris Patriciis sibi postularent, ita morem gessisse, ut omnia jura, quae eousque possedissent, illos habere sineret, Sabinis vero alios honores donaret; non novos tamen Romulum dedisse putat, sed, quae Sabini insuli eivitate privatim habuissent, ea publiea fecisse, unde laetum, ut plerumque magistratus Sacerdotiaque duplicata apud Romanos inveniamus et Luceres pauciora acceperint, quippe qui eousque in inseriore conditione essent versali 23. Primum argumentum doct. V. d. Velden jam satis infregit docens, Tacitum de legum divinique cultus institutione loqui, non vero de aucta civium numero civitate aut ampliatis finibus, atque intelligi non posse ostendit, qui Tullus e civitate victa ad Summum regis honorem escendere potuerit δ). Qui-hus rationibus aequiescenti hoe tantum addere mihi

ieeat, Medulliam captam non arguere Lucerum a Romanis suisse vietam et nullam adesse causam,

IJ Niebuhr. tom. I. pag. 312.2ὶ Niebuhr. tom. I. pag. 317. Reliqna argumenta invenies apud V. d. Vel den pag. 37-39, de quibus nil habeo, quod animadvertam.

65쪽

eur, quod de Medullio narratum sit, ad Lucerum transferamus; neque apparere, quod vinculum interutramque urbem intercesserit, quum potius ab Etrus- eis, quam a Latinis incolis occupatum Coelium eredas e Ciceronis et Varronis testimoniis IJ, quorum hie Etruscorum eonditionem inferiorem et vietorum

similem haud dubie significat a): de Latinis vero Coelii montis ineolis ante Τullum Hostilium nihil

invenire potui. Secundum argumentum placere doct. V. d. Velden non potuit δ), nec nobis suam sententiam persuasitel. Niebuhrius. Nam primum non traditur, honores quosdam privatim quamque tribum habuisse, quamquam hoc per se nihil habet, quod offendat; verum, quod summum est, verba ipsa Dionysii ejusmodi interpretationem non patiuntur. Loquitur enim de publieis juribus et immunitatibus uti Ῥωμης τε ἄρχε aliisque: quare quum regiae dignitatis et senatoriae jus Sabini jam haberent, reliqui autem honeres magna ex parte sacerdotales essent et Numa multa nova sacerdotia instituisse dicatur 43, doct. Van de Velden non assentire non possum, qui noVOS honores Sabinis concessos sacerdotia fuisse suspicabatur.

Sed quominus his diutius immorer, velat scriptionis nostrae consilium; hoc lantum omittere non possum, rejectis de tribuum discrimine argumentis stare non posse diebuhrii opinionem, decemprimos

in Cic. de Rep. lib. 2. e. 8. Varro de l. I. pag. 14.2ὶ - Hi se. Etrusci, Coelii Vibennae sodales) post Coelii mortem

quoa nimia munita loea tenerent, neque sine au3picime enent, δε- eti ineuntur in planum

66쪽

e Ramnensibus tantum Senatoribus suisse e Ieclos, e quavis decuria principem: argumentum enim, quo hoc probare conatus est, e reliquis juribus ductum est, quae Ramnensibus prae reliquis tribuerat: verisimile scilicet videbatur, eos hac in re etiam principatum obtinuisse i).

67쪽

DE SENATORUM IASTITUTIONE, NUMERO, cREANDI RATIONE, DIVISIONE.

Quia luterreges, ut deinde videbimus, regum

aetate e senatoribus eligebantur et respublica mortuo rege ab iis solis regebatur, paullo accuratius in hujus ordinis conditionem inquirere ejusque potestatem eonsiderare lubet: quum vero nostra disputationis consilium longam inquisitionem, ut alienam, respuat, paucis, quantum potero, rem absolvere conabor. De senatoribus igitur - qui suerint quique eorum sumerus, quae creandi ratio, quae divisio, quae ordinis potestas - inquirere propositum est; pauca de Decemprimis addam. Romulus Patricium ordinem constituisse dicitur; videtur tamen Alba multos secum duxisse principes, e quibus eentum elegerit, Patres ab honore vocatos, eorumque posteros Patri eios. Post Sabinos in civitatem acceptos ex his quoque senatores eSSe adscitos confirmatur e Dionysio lib. 2. e. 47. Plutarcho Bom. c. 20. atque e Livio probare studuit

68쪽

el. Strasserus pag. 25 et 26. α qui enim, inquit, Sabini regem e suis creare potuissent, si in Senatu non essent, eui regis electio erat commissa. Aliter Livius rem sibi finxit, ut verba ejus lib. 4. c. 17.

testantur: a Patrum interim animo3 certamen regni et cupido versabat. - oriundi ab Sabinis sui eor-yoris creari regem volebant, Romani veterea peregrinum regem aspernabanturi et sap. Seq.: u Au-uito nomine Numae Patres Romani - neminem

praeferre illi viro ausi sunt. Jam vero, inquit Strasserus, nomen Numae non nisi in senatu audiri potuit, cui ipse Livius regis eligendi adscripsit sa- cultatem: itaque secum pugnat. Praeter Albanos Romuli et Sabinos, alios etiam senatores in senatu suisse emei posse videtur e Dionysio lib. 2. c. 62. ubi Sabini generis senatores prae ceteris adversus Ramnenses sensisse dicit; qui autem suerint incertum est: sortasse Luceres fuere. Ex subactis quidem urbibus, Crustumino reliquis, esse potuerunt, etsi nihil de his aceeperimus: ne Luceres fuisse existimemus, obstat Dionysius lib. 3. e. 67. ubi a Tarquinio demum trecentorum senatorum numerus expletus dicitur centum plebejis additis, cujus tamen testimonium non eurans Gott- lingius e lib. 3 c. 10. efficere conatus est, jam ante Τarquinium trecentorum numerum legitimum fuisse habitum λ). At incertum relinquere malo, quum lubricum sit Dionysii testimonium ex ipsius verbis refellere, quae illi minus intento elabi potuere et defendi quoque possunt, quoniam ex iis

69쪽

proprie non sequitur, Luceres etiam in senatu jam tum fuisse. StraSSerus v. cl. pag. 26 et 27 contendit, Livium existimasse centum senatores a I ullo Hostilio in Senatum eSSe vocatos, quod testimonium cum Livii silentio de cenium Sabinis conciliare conatur: paucos ex Albanis gentibus, in Patricios relatis, senatores saetos credit, eosque eum Sabinis centenarium

numerum expleviSse.

Mihi vero a v. cl. dissentire liceat; Livius enim, etsi e entum Senatores a Romulo creatos, et totidem a Tarquinio additos esse dicat, non tamen affirmat

Brutum yristinum trecentorum numerum restituisse, quae v. cl. est Senientia. Etenim id tantum dicitur, Brutum senatorum numerum, caedibus crebris minutum, tia trecentorum auae isso. Sed lac Livium ita censuisse, nihilo tamen magis probaveris Strasseri sententiam. Diserte enim sex tantum gentes Albanas post urbem dirutam in senatum aeceptas Livius eredidit, Sabinorum mentionem omisit, idemque confirmat Dionysius lib. 3. c. 29. Senatorum numerus a Romulo ita consectus videtur, ut e singulis decuriis singuli senatores eligerentur, curia igitur decem viros in senatum mitteret , qui curiam representarent λ). Uli Romulus

I) Dionys. lib. 2. e. 12 et i 3. Admitti non potest Niehubrii

hypothesiου, quae decurias easdem ac gentes tacit, et decurionibus singularum gentium senatum constititise, tom. I. pag. 355, nee ΗΩllmanni probari opinio, qui curiones et duos decuriones, e singulis curiis electos, in senatum venisse eontendit, et novem de RDOS, tribuum suffragiis ereatos ι his additos cum rege i paci centenarium esplevisse nurnerum, Il. pag. 23. Waehsmuthius pag. 203 seqq. memoratam a Dionysio senatus legendi rationem reiecit, sed per cooptationem senatores lectos esse existimat, ita ut prima decuria , a rege leeta, eaeteros legerit senatores, vir virum, eodem modo,

70쪽

tentum senatores creavit, ita Sabinorum quoque senatores lectos esse arbitror et semper in locum mortui novum a regibus ex eadem decuria esse suffectum. Verum non semper eandem rationem servasse reges ex Silentio antiquorum de Lucerensibus senatoribus atque e Tarquinii Prisci centum senatoribus plebejis conjicio; numerus enim ille tribus tribubus non respondet et tameu in omnibus tribubus plebeji suerunt. Credo igitur sensim paullatimque tribuum di crimen non amplius observatum esse adscitisque plurimis novis civibus evanuisse, unde iactum, ut e tertia Lucerum tribu novi senatores n0n sint creati,

sublatis magis magisque diversarum gentium discordiis partiumque studiis: senatores igitur non amplius ex hac illave tribu Iegisse reges, Sed promiscue optimos ex omnibus tribubus et sic lactum, ut Τarquinius Priscus centum plebej0s ex toto populo legeret, sive ducentos, ut alii voluerunt. Et ne quis hoc a rege fieri potuisse neget, reputet, quid S. Τullius secerit, qui totam gentilium tribuum divisionem sustulit, nova secundum regiones indueta. Senatores, ut ex Interregni descriptione cognoscere licet, in decurias erant divisi, cujus causa in senatorum eligendorum ratione quaerenda videtur: uti enim supra vidimus e singulis euriis decem senatores creabantur, initio e Romanorum et Sabinorum euriis, e singulis decuriis singuli, ita, ut

quo Samnites Etruscique exercitum interdum composuisse dieuntura Livio lib. 9. e. 39 et 40. lib. 10. e. 38. verum nihil ejusmodiusquam de senatu Romano scriptum invenitur, quare ea, quaa ab ipsis aecepimus antiquis, vestigia sequi malui.

SEARCH

MENU NAVIGATION