Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 772페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

hilominus tamen ab ea non repeti posse videantur: ideoque parum imaginationi maternae tribuitur. Gravida, cum viscera gallinae semiextracta ex P 7zabdomine vidisset, horrore perculsa fetum edebat,

cuius intestina circa umbilicat em regionem nuda quasi conspicerentur. Atque, praeter eam 4bdominalium integumentorum partem, quae Circa Vm'

bilicum ad duos pollices extensa, adeoque flaccida es attenuata, tenuis et pellucida apparebat, Vt Vi scera abdominalia inprimis intestinorum tenuium gyri in umbiIicali regione transparerent, Omnes embryonis partes naturali modo dispositae inueniebantur. Viscera, praeter flaceiditatem, quae ab imbecillitate minusque iusta nutritione proficisce batur, nullam praeternaturalem prae se serebant mutationem. Ex his itaque patet, imaginationis maternae vim, si fuisset, viscera nullo modo agitasse, sed desectum solummodo nutritionis in vasis,

versus umbilicum tendentibus, hanc attenuationem

integumentorum induxisse, et in sinaili historia, a Nostro hic narrata, et huic praernista, idem fortasse euenisse, licet ibi intestina, laesis inuolucris propenderent. Praeterea mater fetum de reliquo sanum et per Ρ- TFfectum in lucem edebat cum tumore ObsCUre rubicundo in osso bregnilitis dextro, indubitato ab obstetricis pressione profecto, quo ipso loco mater quarto propemodum grauiditatis mense improuiso, et fortuito casu lassa fuerat baculo. Pariter vero

putat b. L V n W I G , hunc tumorem inde non Oritum esse, sed uti reliquas maculas Feuermahler) dictas, seu alias atque alias excrescentias ex stasi ali. qua cruoris attenuati prouenire, quae saepenumero sponte discutiantur, easque remanere et aligeri, inprimis si nimiam remediorum externorum et haud raro irritantium applicatiouem varie tentant.

112쪽

His subiungit Noster obseruationem, icone illustratam, cum ea desectum partis organicae praese ferat, non ex imaginatione materna, sed ex denegata ei parti nutritione declarandum. Militis uxor enitebatur infantem ceteroquin sanum, cuius brachium sinistrum ad mediam serme ossis humeri partem trianzatum appareret, integumentis communibu, Circumcirca productis, nec laesis. Papillae solummodo protuberantias molles integumentorum reserebant, nec quidquam, praeter exiguam pinguedinis copiam, iis perquisitis, inueniebatur. Arteria brachialis descendendo ita contracta in oculis Nostri veniebat, ut in attenuatis filamentis evanesceret. Atque ita et reliqua vasa et nerui mettenuati evanescebant. Delloideus in tenello hoc corpore bene sese habebat, minus vero brachiaeus internus. CoraCo- brachialis in media parte deficiebat, et in tendineam expansionem sese finiebat, quae cum vicinis Partibus coaluerat, et ad latus finis osset humeri, qustii rupti, inserebatur. Musculi, teres maior et minor, nullam prodebant praeternaturalem insertionem. Antequam Vero tertia pars tricipitis vere sibi uniri posset, in tendinem evanescebat, et fini humeri quasi truncati annectebatur. Os humeri superius non mutatum erat; descendendo autem attenti tum, cuius iam media pars in duo tubercula finiebatur, nulla cartilagine superiodum, sed quodammodo aspera. Multi hane deformitatem adscribebant grauidae imaginationi, quae amputationi brachii in milite quodam administratae, durantου grR- viditate, interesse dicebatur. Sed mater hoc negabat non solum, sed nec ullam aliam quoque huius deformitatis caussam commemorare poterat. Ea dubiam vim maternae imaginationis in fetum lTun

113쪽

Tum exemplum enarratur iuuenis viginti anno- p. 83. rum, mutilatis textremitatibus Vtrisque i nati, ea-xumqti exiguo motu, qui curiosorum oculis a parentibus, hic Lipsiae monstrabatur, et ex pago Latobrico tyu , in Sueuia sito erat. Nomen eius exat Ioannes Hesi: cuius mater, durante graviditate terroris seu imaginationis laesae caussam ignorauit. Denique addit de animalium brutorum mutationibus quaedam. Melant stolico maniacorum et epile icorum p. 9o. quorundam, in ptochotropheo Multaeimensi demortuorum,sectinnes tradit IO AN NES ERNESTUS GR MD 1 Ν s. Diuidit Cl. Auctor has commentationes in duas partes, historicam nimirum et anatomibcam atque eadem ratione in his ipsis aduers, xiis subinde communicat. Quod si vero relationes de morbis, minus persectae irrepserint, hoc tribuendum est imbecillitati mentis aegrorum, qui saepe confuse, imo pr sus non ad quaestiones rers pondere poterant. Posteriorem autem huius tractationis partem in tres sectiones distribuit CLAuct0r, atque in prima ea, quae in calua, meningibbus et encephalo : in secunda ea, qusto in pectoris cauitate, praecipue ratione pulmonum et gordis, et in tertia tandem sessiono ea, quae in imo ventro eiusque visceribus proposuit. OmneS vero aegros, de quorum morbis in hi p storica parte hic et in sequentibus refertur, Ni ster digessit in qua tuor H sses, quarum prima domelancholico inanimis, secunda de singulari et comnata viplurimum mentis imbecillitate laborantibbus, stupidis satuisque, tertia de epilepticis, et denique quarta de epil*ptico maniacis agit, Pluribus enim subdiuisionibus tum Noster supersedere arbi

Primam

114쪽

pi y 3. Prim in classem dispescuit in duas sectiones, quarum prima eos complectitur, qui aliquo modo lintemortem resipuerunt: altera, qui nunquam. Similesque aegros, Ut metieuloso S, desperantes, si perbientes, voluptuoses, sanatiCOS cet. P. I s. s) De morborum inprimis exanthematisorum successionitar obstruationes. Attendisse iam medi, cos ad has successiones primum, easque saepe a minus idonea medendi ratione pendere, iisque nez rarius eruditos medicos ex negligenti contraindicantium consideratione occasionem dare: item ex aegri

regimine, morbo superato, minus iusto, proficisci monstratur. Dein respicit Nosterἐnon pariter ad recidiuas solas, ut fieri solet ab intermittentibus febribus, ac potius ad nouos morbos, a prioribus di-Versos, quorum genesis saepissime in lentis febribus, alia atque alia ratione corpud assieientibus, cernitur. Ac hoc potissimum hic b. LV Dinia obseruationes volunt, ex quibus nimirum apparet, etiam ex ipsa morbi, et materiae morbosae indole

successivam euolutionem nouorum morborum, prioribus saepe grauiorum, oriri. p. Is 6. Quamquam itaque hae obseruationes exanthe. maticas potissimum febres spectant; tamen ex instituti ratione Nostro a scabie ordiendum est, quae

intempestiue repressa, innumeros morbos Chronicos producit, et caussa est variorum morborum succedentium. Exemplo febris peculiaris et tandem exitiosae, a scabie repressa ortae, a Cl. Auctore m morato, varia alia scabiei succedentia exanthemata p. ICO. enarrantur. Nobilis iuuenis vel scabie vera, vel

aliis pustulis laborabat diu, dein hac dysserasia humorum quodammodo correcta, per aliquot annos bene valuit et ad iustam. adolescentis proceritatem accesserat. Postea morbillos et variolas feliciter supera

115쪽

superabat; relicta tamen ophthalmia, accuratiori diaeta et remediis, correctioni lymphae inseruiem tibus, quoque sublata. Nihilominus tamen paullo

post scarlatina maligna accedebat cum diarrhoea, deliriis et continuis partium tensionibus et artuum tremoribus, ab acrimonia subtili, neruis inhaerente, uti videbatur, derivandis. Post triduum etiam erumpebant pustulae miliares albae, adeo copiosae, ut corpus quasi totum iis obtegeretur: quae

quoque non recedebant, licet corpus ob continua deliria maxime inquietum, semper fere denudaretur, atque diarrhoea, inscio aegro, Continuaret.

Miratus porro saepe est Cl. Auctor, vesicatoria in corpore tam emaciato, in quo cutis ossibus quasi adhaerere videbatur, Continuam suppurationem effecisse, quae et post morbum feliciter superatum continuabat. Summe debilitatus iuuenis dein iusta diaeta et roborantibus medicinis quoque ad verum robur virile accessit.

Quapropter quaerit Noster: in hoc iuuene p. I 67

virum post variolosum morbum demum noua materia morbi collecta sit, an aliqua particularum acrium collectio, a scabie relicta, adfuerit, per in Orbillos et vari olas non extricata Z Ultimum Noster arbitratur et probat, insimulque de acrimonia lymphae, quatenuS vel Velamenta neruorum, vel ipsum

fluidum illorum petat, quaedam addit. Disquirit porro Noster: an non ex laedestioni, p. I7sbus morborum, quales in propositis exemplis nunc demonstrauit, indoles materiae morbi quodammodo appareat 3 Sed, cum mixtio morbosa non ad sanas humorum elaborationes reserri queat, haec disquisitio Nostro inanis videtur. Rursus de successionibus exanthematum dum hic disputatur, tanta Obseruationum varietas Nostro est, ut suadest

116쪽

potius ad progressiun febris et symptomata, quam

ad exanthemata ipsa respici debere p. I78. Denique de scarlatina, saepe idemica, quaedam addit b. Luo W1G m0nita, quam post alios mor bos iam superatos prodiisse vidit. Duo infantes, ad cacozhymiam dispositi, variolas benignas patiebantur. Obseruauit itaque partim ob caco-chymiam, partim ob Variolarum benignitatem, magna cum attentione conualescentiae tempus : et cum his per hyemem Vagae Cutaneae erosiones cum

ophthalmus molestae essent, strictissimum diaetae

regimen iniunxit. Nihilominus tamen, cum sca latina epidemice grassaretur, hi duo infantes ea corripiebantur aeque grauiter, ac reliqui huius domus liberi. Atque scarlatina vix superata, tumores glandularum colli, congestiones acris humoris ad aures accedebant, tandemque tumores ad parotidem sequebantur. Lymphaticos humores itaque in his singulari acrimonia insectos fuisse, exanthemati, cisque morbis non raro succedere obstructiones glandularum lymphaticarum, ex hoc exemplo patet.

p. I 83. 0 Obseruatio de obscessibus lacteis in infantemfl

uariolas obortis, Postquam Cl. Auctor de assiuxu lactis maiori in macilentis, quam in obesis seminis: de necessitate, qua cogantur feminae, ob morbos, ut purpuram, lacteos abscessus, saepe ex temere denegato infantibus lacte oriundos, ipsae lactare, et de ossieto lactandi suos infantes, atque de cauta nutricis electione quaedam praemisit: notabile exemplum infantis, abscessus lacteos illustrans, ab

Eo enarratur.

p. Is s. Insans Offimestris copiosis benignis laborabat v ri olis, et a nutrice nimis copioso lacte nutriebatur, ut, variolis superatis, leuia mannata ipsum isto per aluum

117쪽

alitum subducerent. Accedente dein febre, brachium dextrum intumescebat, et abscessus, ad cubiti articulum latens, detegebatur. Similis tumor in crure dextro cum abicessibus ad malleolum exte num et internum. Quibus incisis, materia purus lenta tenuis et saniosa cum lactis coagulo eman bat nullaque inflammatione orta, lacteus hic humor vulneris sanationem impediebat. Tum magnus abscessus sub clauicula dextra, et p, 88 sub musculo pectorali formabatur, qui ad pleuram usque penetrabat, mortemque infantis accelerabat. Noluit quoque mater, ut ille incideretur. Hi abscessus non sub cute, sed prosundius ad peri ostium generabantur, et praeeipue ad loca, articulis vicina. De aliis abscessibus post vari olas Noster in superioribus egit ' . Iam ad quaestionem respondetur, utrum teneri p. I9.. insantes, lac matris et nutricis sugentes, in variolis vel aliis morbis acutis ablactari debeant nec ne 7 Irisexto mense laenationis suadet ablactationem: nolunt autem plerumque matres. Quod si vero hoc fieri nequeat, nutrix non largo, sed tenui et facile digerendo victu nutrienda est: nec cereuisia et lasegienda, sed ptisana ex resoluentibus et demulcentibus parata, item liberioris aeris via atque motu laboreque opuSest. In altera parte haec leguntur. 1 in Commentatio de arthriticis doloribur, ex more P ly. mento corporum oriundis. Vt specimen euolutionum arthriticae materiae supra bi tivo w1a dedit:

118쪽

sic hic duo exempla examinat, quorum alterum suis in puero nouem annorum, ad incrementum corporis ducendo: quod etsi non ita celere, sed moderatum magis erat; tamen multa incommoda, cum celeri incremento alias coniuncta, ostendit: alterum in virgine duodeuiginti annorum, in qua corporis incrementum iam absolutum videbatur, cum illa nihilominus in confirmatione epiphysium plena, articulorum doloribus mire excruciaretur. De his exemplis haec habeto: P. 198. Filius erat Nostri, qui in nono aetatis anno varia incommoda ab incremento corpori S experiretur. Quae eranti dolor in diaphysibus et epiphysibus, dolores capitis potissimum matutino tempore et ventris , cum alui segnitie et urinae tenuis aquosae excretione. Obseruauit praeterea Noster in filio musculos in somno duriores et tensos, qui non contracto corpore et membris inCurvatis, uti

solebat, sed extensus et quasi rigidus dormiebat. Inde et explicat languorem, torporem et tensiones, praesertim matutino tempore, filii post somnurn. His symptomatibus intercedebat catarrhalis febris aliique, a debilitate oriundi, morbi transitorii. Nihilominus tamen, licet aestate sanior videretur, altera hyeme iterum conquerebatur de iisdem imcommodis, sed quodammodo imminutis. Postea Vero nullus amplius morbus incrementum filii turbauit, et plena adhuc fruitur sanitate. P. 2IO. Morbus virginis huius non eras hereditarius; nihilominus tamen dolor articulorum permanebat, atque vehementior reddebatur, qui catarrhalis vi deretur: et varia ideo quoque remedia a Nostro sunt frustra adhibita. Quapropter incidit Noster in caussam celeris incrementi, atque curationem ibile direxit cum fructu. Qua

119쪽

Qua occasione asserit quoque b. I. V D Wr G, p. 2I6. plures imbecilles, praesertim praedis ponentibus causiis ex morbo arthritico transitorio, sed grauiori perpesso, subsistentibus, et interea oecasionalibus accedentibus, ad morbos arthriticos habituales disponi posse. Porro accedunt et causiae complicatae, Ut Vermes, spasmique, quae cum ineommodis, ab incremento profectis, sese eo iuungunt Exemplo praeterea uno addito virginis, arthriticis P. zI8. doloribus vexatae, pauca de incremento ossium in uniuersum subiungit b. Lunxvia. Dolor in dia- physibus ostium perceptus, incrementum Corpo-xum declarat: dum enim ossa cylindrica elongantur, tensiones partium, his iuni harum, et obscurus aliquis in osse ipso sensus, incommodorum Caussae sunt. Haec potissimum inter annum nonum ad decimum tertium usque percipiuntur, raro Citius vel tardius, et tunc aequale plerumque est corporis incrementum. Adolescentibus vero anno duodevicesimo ad vicesimum sunt dolores praecipue ad epiphyses, veris arthriticis doloribus similes, plerumque vagi: conii mihique cum lassitudine corporis et cephalaea, et id genus aliis. Quapropter de ossibus capitis Noster quoque p. a ZI. exponit, et rachiticorum simul incrementum commemorat. Lassitudo non solum in externis partibus percipitur, sed in ossium meditullio, illeque ipse sensus dolor vere osteucopus dici inm

retur.

His praemissis, curam aegrorum in doloribus, p. 223. Cum zorpori S incremento Coniunt iis, Noster persequitur. Atque haec cernitur in diaeteticis po tiuS, quam pharmaceuticis remediis. Resoluentia non ferunt hi aegri, euacuantiaque, nisi prudenter electa, nocent. Roborantia summe necessaria quidem Videntur; attamen, cum iis siccandi vis sit

ri 3 pro

120쪽

propria, et hic magna opus est circumspectione. Quapropter accuratioris diaetae commendatio in his morbis non spernenda est, cui analeptica tantum iu-lapia a medico sunt iungenda. P. 2 29. Balneorum moderate frigidorum vel scoriis additis, magnus quidem est usus in his morbis; attamentum, cum liberiori aeri aegros exponere eosque sufficienti nutritione reficere possumus Alias vis roborans balneorum pariter nocet, atque interna roborantia medicamenta.

Oratio de maiore propensone medici empirici 'thses, quam dogmatici; meri se malo I 768. iusolemni doctoriis inauguratione recitata. Contemplatione uniuersae rerum naturae qui tenentur, ortum, incrementum et interitum corporum cognoscer

possunt, modo desidia ac negligentia indagatores non deterreat et arceat. Et hanc contemplationem uniuersi sequi oportet medicos in singulari hominis natura disquirenda. Et haec naturae contemplatio medica et discendae, et faciendae, ae denique colendae scientiae medicae una et certa est via. Attamen, cum doctrinae physicae veritatem amantes saepenumero ab hypothesibus perturbentur, dogmaticos magis esse hypothesium amicos, quam empiricos autumant. id quod Noster refutat, systematisque medici utilitatem, et hac in re commonstrat. Cuius ope non solum initia doctrinao medicae discuntur ; sed etiam ad vias naturae, in mutati0nibus morborum et effectibus medicamentorum recte obseruandas, ducuntur medici rationales.

p. 2S3. 3ὶ De luxatio e vertebrarum colli, a medico forens circumspecte disquirenda I. Narrantur hic a

ad hyp

SEARCH

MENU NAVIGATION