장음표시 사용
241쪽
invenimus, quod notatu admodum dignum sit, nisi, quod capsulam lentis in crystalla - anteri0rem, densiorem, et potiteriorem teneriorem diuidat, quae in maxima sua diametro conniveant: quodque cum aliis, qui sedem visus in retina ponant, Conveniat. Sermonem deinde adiecit, de necessitate ob- p. 3I. seruationum, ubi, quae per seculum circa oculum detecta sint, exponit, opinionesque varias physicorum de mechanismo visuS addit. Duo, Cum P. 38. nondum de eo plane persuasus sit , instituit experimenta: Vitrum rubrum alteri, alteri caeruleum praefixit oculo, candelamque flammantem decem pedes a se remouit: illo clauso, Caerulea, hoc vero clauso, rubra apparuit flamma; duobus apertis, violaceus erat color. Vitrum deinde caeruleum alteri oculorum praeposuit, et Viroque aperto, in cae-xulescentem flamma vergebat colorem; nudo clauso Caerulea, clauso armato, naturalis flammae color videbatur. Cum itaque imagines non, pro uti immediato Visus organo inprimuntur, appareant; sed diversae confluant, putat Noster, coniluxum hunc variorum radiorum extra oculum fieri debere: retinam instar speculi concavi esse, quo radii refringantur, et uterque oeulus ex axi sua paralleli focum
formet, per quem imago obiecit, obiectum ipsum
inter et organon formata, transeas. Iam tria commentaria, quae Cum duodecim sectionibus et appendice formularum totum Opus absoluunt, sequuntur.
Agitur in primo commentario de viis lacryma P. 7.libus, secretione lacrymarum earumque resorpti O-ne. Non Omnes, quod plurimi an atomicorum
defendunt, ex glandula lacrymali proueniunt lac mae: maxima potius earum pars ex ductibus
242쪽
excretoriis, quos dicit, Corneae exsudat; nec inibnorem earum copiam Canales excretorii carunculae,
Coniunctitiae, glandularumque Meibomianarum profundunt. Hinc quoque in morbis viarum lacrymalium ni Hi hactenus dictum est de atonia vel dilatatione praeternaturali due tuum excretoriorum Corneae c0niunctivaeque; nec ad glandulas Mei-bomianas obstructas, caussam saepius viarum i crymalium morbosarum, attenderunt auctoreS: veram denique hydrophthalmiae caussam, ex obstrutas canaliculis excretorii S Corneae oriundae, plurimi neglexerunt. Singula iam haec persequitur. Cel. Z 1 N N '), partem laCryinartim ex finibus arteriarum conivns iuste exsudare defendenti, assenti
tur quidem; ita tamen, ut a firmet, veras ibi, in statu morboso admodum conspicuas, inueniri glandula S , unde lacrymae quoque proueniant , id quod tribus observationibus declarat. Palpebra enim inferiore depressa, axique bulbi versus superiora direccta; nec non linteo carpto palpebram inter et globum immisso, omnibusque rite abstersis, guttarum nascentium, si experimentum iuste instituitur, in omni coniunt iuste ambitu magna observatur copia. Pori quoque coniunctivae dilatati presentiam glandularum haud dubie testari Noster putat. Secretionem fluidi aquei per poros cornea
iam declaratam, maximam partem lacrymarum conficere, Noster, in naturam eius, quantitatem,rezeptaculum eius fontesque, Unde redundet, inquirens probat. Deriuatur humor aqueuS OX Compore vitreo, duplici lamina cellulari et capsulari composito: haec densior multis poris Perseratur, per quos humor exsudat et in cameras deponitur;
243쪽
illa multo rarior plurimis cellulis, sibi invicem timcumbentibus , quae lympham, a vasis lymphaticis,
ex choroidea et retina hue delatis, acceptam, Ve sus capsulae poros urgent, constat. Experimenta
Cl. Auctoris, hac de re instituta, ulterius confirmant, quid de tunica corporis vitrei duplici, de cellulis sibi communieantibus, de humore per po
TOS exsudante, aqueum augente et lacrymas inde conficiente probatum Velit.
Deriuatur porro ex lente crystallina, et quidem p 8 . humore isto viscido limpido, qui capsulam inter et
lentem ipsam colligitur: deponitur iste continuo in cameram posteriorem: ut inde sponte sequi putet, humorem hunc per omnem bulbi ambitum copiosius exsudare, eum que maximam partem lucrymarum constituere, id quod exemplis quibusdam magis illustrat. Glandula vero lacrymalis, cum omnibus, hactenus expositis, fontibus comparata, multo minorem' lacrymarum effundit copiam. Ex caruncula porro lacrymali, quam ex plurimis minoribus glandulis, tunica inclusis, ductibusque suis excretoriis compositam vidit, humor sebaceus, cerumini aurium haud absimilis, et cum lacrymis confluens, exstillat: hinc cum eo, ex glandulis Meibomianis exsudante, partem lacrymarum constituit, coniunctivamque ab acredine defendit; minime vero, quod plurimi credunt, iste humor aggerem facit, quo lacrymae, fines duos excedentes, in faciem defluere impediantur. L crym rum, p 93 per viginti quatuor horas duas ungias secretarum, aliae absorptae in saccum lacrymalem defluunt, aliae
evaporant. Cucurbitula enim vitrea, ne aer atmosphaericus accederet, oculo applicata, roridum vaporem in parietibus eius internis obseruauit, qui
in guttas sensim confluens per horam dimidiam ad viginti vel viginti quinque guttas ascenderet:
244쪽
sacco porro lacrymali assidue expresso, lacrymarum inde per horam unam et dimidiam triginta circiter, vel triginta quinque collectarum habuit grana, quae cum duaporatis drachmam essiciunt, et hao in viginti quatuor horis ad sedecim adscendunt. Ad receptacula lacrymarum iam Cl. Auctor de ueniens in puncta lacrymalia primum inquirit. Papillulam mamme on) ascendentem descendentemque in utroque obseruauit, figuram que addit, qua, 3pertura palpebrarum maiori minori ue, di rectio punctorum varia conspiciatur. Cum ver haec orificia iam dilatata, iam contracta vel clausa videret, sphincterem ibi quendam, quo, si irritantur, claudantur, defendit; quem exemplo illustrat, ubi, post exulcerationem tarsorum profluuium lacrymarum sequebatur. Noster oculum perlustrans puncta dilatata, nec ullo stimulo se contrahentia obseruauit, ut inde suspicaretur, sphinc erem hac exulceratione destructum fuisse. Cum in canali lacrymali quoque motum vermicularem, quem ad saecum vSque continuatum suspicatur, perspiceret, probabile Ipsi videtur, musculares in sacco lacrymali adesse fibras, quae in medio eius sphini Ierem, saccum iusto tempore contrahentem dilatantemque, sorment. Sic in canali quoque nas ali sphinc levem, a Cel. I K c Aae sub nomine ligamenti tendinei iam descriptum, assumit; nec ab ipso hac in re disientit, nisi, quod fibras ibi musculares defendat. Ex variis enim rebus patet , lacrymas in sacco per tem puS, prouti urina in vesica, retineri; quod vero sine sphini ere in canali nasali fieri non posset. Cum itaque saccus lacrymalis plenus sit, Vesicae urinariae ad instar se contrahit, sphincterem canalis nasialis soluit, lacrymasque ita versus nares propellit : sub qualibet quoque emunctione narium
245쪽
aer atmosphaericus sine sphinctere in saccum lacrymalem intrat. Phaenomena reliqua, in obstructione canalis nasialis, quam saepius falso accusent, oboriunda, inquirens ex sphinitere hoc, male affecto, explicat: sic enim morbus, obstructione stilo, vel
filo traiecto sublata, saepius redit. In hoc itaquQstatu sphincter iste iusto strictior relaxari debet. Viis lacrymalibus, in cadauere disquisitis, canalis P. II
nasalis mediam partem constrictam detexit, et inhaz aeque, ac ad puncta lacrymalia circulares; in reliqua vero via longitudinales vidit fibras: Sacci lacrymalis superior pars inultis paruulis gangliis, quae post macerationem glandulas detexit, obsita erat, ex quibus humor flauescens exprimebatur, que acriorem factum, sphincterem ad maiorem Contractionem stimulare putat; malamque interdum harum
glandularum dispositionem solam fistulae lacrymalis causam esse, probabile videtur. Vel, quod saepius fieri putat, humor iste acrior parietes internos
arrodit, exsudat et defluit, quem ex colore flavescente, puri non absimili, falso ex ulcere interno derivant, et ad fistulam lacrymalem tranSserunt. Mechanismum lacrymarum resorptarum ex te P. ISO.gibus hydraulicis declarat, ita, ut vias lagi maleScum antli pompe ooirante et foulante j comparet, et resorptionem ita explicet. Sub qualibet enim palpebrarum altione ductus lacrymales ex fibris suis longitudinalibus prolongantur, punita lacrymalia cum papillulis emergunt, dilatantur, et diriguntur versus canthum internum, ibique in lacrymas collectas immerguntur: retractis palpebris, quaelibet papillula cito retrahitur, clauditur, laCrymaS-que ad instar pistilli in siphone porro Urget: COI spirat cum ista actione motus vermicularis , Ut ita lacrymae in saccum lacrymalem ducari sar: iam hic
246쪽
plenus, se contrahens, lacrymas in canalem nasalem premit, sphincterem soluit, ut lacrymae exindo
versus nares defluant. Lacrymarum huc ductarum partem per ChoanaS narium in ventriculum descendere, digestioni inseruire, quid Θ quod per ipsas
venas la Reas absorberi, humorumque circulo tradi putat. p. 137. Capsulam lentis crystallinae in altero commentario ita Cl. Auctor examinat, ut primo demonstret, lentem sola et una tunica circumdari, capsula porro membranis hyaloideae et retinae contiguam tantum esse, eamque ex duobus hemisphaeriis, iamaxima sua diametro sibi contingentibus componi: quibus denique obseruationes et monita practica adiungit. Saepius iam obseruatum est, opacitatem lentis nunquam ad tunicam hyaloideum Vsque continuari: et ita ex eo iam patet, tunicas has sibi non continuas esse. Si porro capsula Cum obtuso instrumento ab humore vitreo processibuS-que cilliaribus separatur, glabra eius superficies in conspectum venit, nec ullam disruptionem prodit,
P. I 3. unde suspicio continuitatis nasci possit. Patet hoc quoque ex hyaloideae minori crastitie et firmitate, qua intra digitos multo facilius, quam capsula, possit conteri. Si denique bulbus per aliquot dies in spiritu vini maceratur, capsula plane Obs Curata, hyaloidea vero pellucida apparebunt p. I 8. Vidit Cl. Auictor cataractam in pluribus operationibus subito propulsam: ex quo Coniicit, C 'sulam, ab omni adhaesione cum partibus vicinis liberam, Compressioni humoris vitrei, oscillationique processuum ciliarium, deficiente iam humoreaqueo, Cessisse, viamque per corneam apertam secutam esse. Vidit porro, qui ex cataracta eonnata, Vel vide supra P. a39
247쪽
ves postea ea adsecti coeci essent, qui post percussionem aliquam totius corporis, visum statim recuperarent ; quod Vero ex soluta capsula a partibus adhaerentibus, quae simul cum lente in cameram posteriorem hac vi prolapsa sit, tantummodo declarari posse putat. Cum etiam haud raro fieri soleat, ut capsula simul cum lente obscuretur, quod et Ipse saepius obseruauit, suadet, ut in operatione capsula non discissa simul cum lente extrahatur. Vidit enim, lente extracta, capsulam anteriorem P. I 66. opacam relictam es e, quae visum turbaret; hae vero quoque extracta, visum restitutum esse. Capsulam ante et post operationem cataractae p. I7 . obscurari putat, idque vel ex humoris ΜORGAGNI Ideprauatione, seu obstructione vasorum capsulae, vel ex percussione bulbi, aut ex incisione, in opera tione cataractae iusto minore, ut inde lens transiens angustiam nimis extendat, irritet vel laedat, fieri posse asserit. Suadet ergo, ut cystotomus Cel. LA FAYE paullo amplior sit, quo eo maior in capsula fiat incisio : cum quoque saepius cuspis stotomi in 'agina sua obtusior reddatur, bene attendendum est, ne, cum capsula anterior admodum interdum firma sit et coriacea, cuspis de-hi eat, neque incisio, quam tamen supponimus,
facta sit. Agit Noster in tertio commentario de pupilla p. I77.
clausa. Vitium eiusmodi connatum, quod Cel.
quam, sed semper per morbum inductum obseruauit. Accidit enim saepius, ut, post operationem cataractae, vel etiam per grauiorem inflammationem pupilla claudatur, et cum obscuratione et accretione capsulae lentis ad iridem coniuncta sit.
248쪽
Emendationem eius in variis aegris ex methodo Cheseidiana tentavit; sed pupillam artesectam paucis diebus post denuo concretam vidit: cuius quidem caussam paulo post in fibrarum radiatarum longitudinali discissione detexit. Cum enim casu radiatas has fibras verticaliter discinderet, vulnus postea non clausum, sed motum ibi, pupillae contrarium, obseruauit. Qua de causa deinde, in pupilla artificiali reddenda, fibras has verticaliter discindens meliorem habuit effectum, ita, ut, quamuis fibrae circulares pupillae immobiles es rit, vulnus statim dilataretur, cum fibrae radiatae nunc p. 194. e nil Rh rentur, hae vero in atrophia oculi non strictae sunt, verticali tamen discissione haud contrahuntur, et vulnus concrescit: in tali casu operatio nulla. Cum et hactenus Noster incisionem Versus angulum maiorem secisset; iam in aegra eam versus internum instituit, bono quidem euentu, strabismo tamen relicto, quem ex axi utriusque bulbi antea conspirante, iam vero divergente, ex
P. zo a. plicat. Pupilla artificiali iusto maiore facta, aegra in lumine clariore nihil vidit; quod tamen vitium
charta papyracea nigra, soramine in medio instructa, oculo in lumine clariore appligata, emendauit. Accidit interdum, ut suppuratio tamen visum turbet; quod vero iusta prophylaxi et methodo me- P. zo . dendi cauetur. Methodum Cheseidianam, etsi
Noster hoc vitium a mala conformatione interdum oriri concedat, non probat; cum semper fere obscuratio lentis capsulaeque eius cum hoe vitio COn-
iunicta esse soleat; ad quas tamen acus Cheseidiana non pertingat: Vt ergo, pupilla quamuis artificiali reddita, denuo incisio ad extrahendam cataractam sit instituenda. Sequuntur
249쪽
sequuntur iam obseruationes variae, quae fa- p. zo7.1nen Omnes oculum' morbosum spellant. Continet sectio prima octodecim obseruationes super cataracta simplici et complicata, et plerumque feli- Citer curata. In Connata catara: a lentem osseam ex- P. ars. tractam vidit: myops alia post septuagesimum annum cataracta in utroque oculo assiciebatur; coecitas et myopia post operationem cessarunt: altera Cataracta paucis annis post feliciter quoque extracta, Obiecta duplicia sibi repraesentabantur; sed et hoc vibtium iusto regimine emendatum est. Opacitatem p. aso. Noster saepius in oculo post operationem relictam Vidit, quam cataractam fecundariam Vocat, et exobscuritate capsulae, vel ex muco lentis, in capsula
post operationem relicto, derivat. Definitur illa ex colore lacteo, haec sauescente, cum superficie saepius inaequali Si mucus iste dissicile vel plano non dissolui potest, operatio statim instituatur, noad parietes capsulae deductus ophthalmiam haud leuem, vel eius ad iridem adhaesionem producat; Priorem vero speciem discutientibus tollere suadet, quippe quae bono suo effectu hic admodum se commendant his vero non succedentibus, cornea de-NNO aperta, capsula eximenda est. Utramque speciem exemplis, Vbi eas obseruatas curauit, illustrat.
Cataractae quinque species Cl. Auctor defendit: Primo enim sola lens obscurata saepissime oceurrit; p. 268. Color et consistentia eius variant: in iunioribus Iacteus et mollis; flauus in adultioribuS, niger, ..dura vel etiam ossea, quam plerumque percussio bulbi ex ictu producet e solet. Deinde opacitas lentis
cum obscuratione humoris ΜοRGAGNar et capsulae crystallinae coniunicta est, lento solida, liquidarinterdum, quam quidem obseruatio secunda testatur: Tum sola pars anterior capsulae obscurata est, imterdum cum opacitate lentis coniuncta: porro
250쪽
tunica hyaloidea opaca quartam speciem, auctore
et obseruatore S T. Y v K s osteri: Tandem humor Mo RG AGNIT Obscuratus quintam speciem tradit.
p. 27o. In qualibet Vero operatione, quamuis Vari debeat tristitui, id bene attendatur, ut duacttertiae corneae discindantur, capsulaque iusto modo aperiatur, ne pressione bulbi magna ad urgendam lentem opus sit; si vero post operationem obscura quaedam macula post pupil
lam Observetur, eam ex muco lentis, vel vitiata capsula lentis nasci dichum est: ubi in primo casu leni pressione vel instrumento corpus peregrinum eximatur; in posteriore capsulae plerumque anterior pars obscurata forcipe, vel, quod dissicilius vide- p. 27 . tur, serfice abscissa edueatur. Ex malo euentu, quem aegri, cum oculum iusto citius radiis solis, iisque viuidioribus exponerent, habuerunt, putat Noster, oculum ante decimum post operationem P. 278. non aperiendum esse. Concedit Cl. Auctor,
magulaS Corneae, quas L EMERY cataractam externam vocat, interno usu Cori. Peruv. discutipos veram vero et confirmatam cataractam Vllis medicamentis, vel ipso cori. Peruv. quo Cl. HEHE B DEN ' ') eam curasse assirmat, tolli negat. Vasa enim lentis sunt minima, eorum que tuni Caetenerrimae: oscillatio eorum vix conspicua, iisque
semel obstructis, motus systallicus nullus; impetus
potius humorum versus obstructionem rupturas
vasorum, effusionemque fluidi obstrum producat necesse est. Ex quibus patet, stagnationem lymphae