Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 772페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

251쪽

phae obstructae lentis in vasis Zinnianis, quae non negat, nullo medicamento interno resolui posse.

Agit in sectione altera de fistula lacrymali sim- P. z8 S.

plici et complicata, et Cel. PETIT in eiuS caussisarum scrutinio, paucis mutatis, sequitur. Vel enim glandulae Meibomianae morbosae humorem secernunt, sphincterem canalis nas alis ad contractionem maiorem irritantem, quod et de humore, ex glandulis sacci lacrymalis excreto, valet. Interdum Ulcus sacci lacrymalis eundem effectum produsit: vel maior laxitas sacci hydropem eius generat : vel denique tumor in partibus adiacentibus, ex Obstructione humorum, vel exostosi ossis unguis, aut apophyseos coronalis oriundus, vias lacrymales coangustare Vel plane claudere poterit. Definit P. z89Noster primam speciem ex minori copia materiae, paucis lacrymis commixtae, expressae, ex saCCo lacrymali non ita valde tumido, ex marginibus palpebrarum crassis, duris inuersisque, nec non ex

vasis coniunctivae, potissimum palpebrae inferioris Varicosis, et lippitudine chronica. Si vero glandiniae sacci lacrymalis vitiatae in causi a sunt, saccus

lacrymalis magis tumidus conspicitur, materia exinde expressa crassior, varii coloris et cum lacrymis commixta est, marginibus palpebrarum coim iunctivaque sanis. Tumor partium vicinarum, Ut

caussa fistulae lacrymalis, inde cognoscitur, si saecus lacrymalis expressus tumiditatem quandam retinet, materiaque expressa per puncta lacrymalia aeque, az per nares egreditur: exustosis ita differt, ut tumor magis durus et inaequalis appareat: hydrops sacci lacrymalis ex materia non purulenta,

sed limpida egrediente indicatur. Exulceratio Ρ- δ' sacci lacrymalis non, nisi post vulnera, contusiones,

252쪽

interdum ex mi asmate venereo, cancroso Cet. Oritur. Verum denique pus flavescentis, viridis coloris malique odoris est; cum materia purulenta ex glandulis sacci lacrymalis albida appareat. Iam diagnosi hac stabilita, quatuordecim obseruationibus eas illustrat, quae ex humore glandularum sacci lacrymalis peruerso, vel ex constrictione sphiniferis canalis nas alis, vel denique ex relaxati O- P. 29'. no iacet lacrymalis cet. oriundae sunt. Puella caco

chymica lippitudine chronica ex polypo, in sacco

lacrymali nato, per Canalem nasalem tranSeunte et ex nare dextro propendente oriunda, laborauit: Sacco lacrymali discisso, polypoque eradicato et Per nares depresso, setaceum Noster, ne caro fungosa excresceret, per amplum admodum Canalem traiiciens vulneri linteum carptum, aqua mercuriali

madidum immittebat: paullo post polypo regrudeScente, lapide infernali eodem euentu usus est: meliore postea oleo camphorae, ita, Vt polypus noctamplius appareret, canali quidem iusta magnitudine restituta, oculo tamen illacrymante relicto.

p. 33r. Pertra ctat Noster in sectione tertia chemosin, quam ab ophthalmia sic distinguit, ut in illa conivninua admodum tumida margines palpebrarum retrahat, palpebrasque a se inuicem diducat, ut Cornea quasi occulta videatur; in hac vero sola inflammatio coniuriiuuae, interdum obstructio vel tumor palpebrarum cum copiosa secretione lacrymarum appareant. Luxuriantem partem coniun-Hiuae Noster abscidit, cum chemosis ex metastasi anginae orta esset; ubi ex suppressione menstruo-xum ophthalmia nata erat, iisdem ex applicatione hirudinum ad labia pudendorum restitutis, aegra sanata est.

Sectio

253쪽

Sectio quarta obseruationes de ulceribus z0r p. 3 S.

neae continet. Benigna ea, pellucida; maligna vero flaua, opaca et dolorifica sunt. Cognoscitur ulcus, si bulbus, versus hori Zontem fixus, et a latere inspectus, superficiem corneae inaequalem, cauationibus plus minusue profundis conspiguam, Ostendit. Ex ulcere profundo alba cicatrix, ex superficiali grisea relinquitur: cicatrices hae curationem non admittunt, et ita a plerygio s. pania' diffe-xunt , quippe quae iustis remediis cedunt. In vicere benigno topica applicat; in maligno internis quoque opus est. Sic Cori. Peruv. Cum ex deprauata

massa humorum uniuersa ulcus, quod oculum sinistrum occuparet, corneam obturaret, palpebras, nares totamque faciem fumida redderet, ortum esset, optimo cum effectu usus est.

Agit Cl. Auctor in sectione quinta de relaxatio- p. 3s T.

ne et atonia palpebrae superioris cum bulbi cox- ruptione complicata. Rarissime hunc morbum, Contra plurimos auctores, ex paralysi oriri defendit: saepius eum ex relaxatione et praeternaturali Prolongatione cutis palpebrae, Vel ex conuulsiva Contractione eius ortum vidit. In hoc casu palpebra

rigida et immobilis; in illo mollis est et cedit. Comprehendis Noster, si ex sola relaxatione oritur, cutem superfluam cum forcipe, sectioneque tranSuersali abscindit; monet vero, pluS CutiS Versu S ai gulum minorem, quam maiorem abscindendum

esse, ne palpebra inaequaliter se claudat, musculisque parcendum esse. Si vero spasmus in caussa est, pediluuiis et collyriis utitur. Pertractatur in sectione sexta phtosis cum iam P .367 sione bulbi complicata Est ea reflexio tarsorum introrsum, ut inde cilia malo dirigantur : ex qua-

254쪽

rum deinde frictione dolores, inflammatio coniunctivae, pterygia corneae, ulcera, quid Z quod ipsa coecitas oriuntur. Differt ab ea distichiasis, rarissimus morbus, in qua cilia duplicia, extus alia, alia intus conspiciuntur: quarta Noster non obseruatam hic omittit. In phtoseos vero cura id attendit, Vt marginum palpebrarum iustam restituat directionem: eum in finem cutem palpebrarum superfluam forfice resecat, vulnusque emplastris glutinantibus, vel sutura cruenta claudit. Accidit Ipsi, ut, cum cutim iam comprehendisset, aegra meticulosa caput subito retraheret, unde palpebra

valde agitaretur extendereturque, Vt etiam Operationem differre cogeretur: quatuor diebus post iustam et naturalem conditionem palpebrae restitutam laetus vidit: id quod postea ex consilio, bono cum euentu instituit, cuius quidem caussam reddere nequit.

Agitur in sectione septima de ectropio. Palpe

brae ex tumore earum extrorsum reflectuntur, Cu

ius caussam Noster ex deprauatione lymphae, ex dispositione serophiilosa, vel ex metastasi seu obstruthione glandularum Mei bomianarum vel sacci lacrymalis derivat. Tumorem Cl. Auctor abscindit

vel discutit, id quod priori praeferendum esse iud,

Cat: utramque methodum exemplis illustrat. Iam ad staphyloma Noster in sectione octaua accedit. Oritur hic tumor, si post vulnus, corneae inflictum, vel visus corneae, iris vel tunica humoris aquei prolabuntur; sed ex ulcere in superficio interna corneae et scieroticae staphylomatis species

oriuntur, eleuatione praeternaturali partis corneae vel scieroticae conspiciendae. In hac cornea tranS-

Parens manet; in illa coecitas plerumque adest. Exsti

255쪽

Exstirpationem aeque, ae compressionem tumoris improbat. Cum malum incisioru rarissime Cedat, p. 39 . butyro antimonii Noster optimo cum successu usus est: parua enim eius portione tumorem semel quotidie vel alternis diebus tangsns post quamlibet applicationem oculum cum lacte tepido eluit, et

saepissime post tertiam applicationem staphyloma

evanescit. Stimulando hic hoc medicamentum, non rodendo agit, nec escharam relinquit: parum enim applicatur, lacrymaeque assiuentes acrimoniam inuoluunt, causticamque vim infringunt.

Sectio nona nouam methodum hyp pyHm p. os.

curandi offert. Cum discussio in hoc morbo mcisioni et euacuationi materiae semper sit praeferenda, remedia, ab aliis hunc in finem commendata, Nostro non satisfaciunt. Certum et tutum semper decoctum florum maluae expertus est: hoc enim

decocto saepius de die oculum lauans per interualla fascia comprimente, hoc decocto madida, eum obtegit, ubi post decimum tertium vel quartum diem materiam semper discussam vidit.

Offert nobis sectio decima iridis, choroideae p. t S.

Contiguae, secessum. Docuerunt hactenus fere omnes anatomici, iridem choro ideae continuationem : cuius vero contrarium Cl. Ho1Ν detegens probauit. Is enim in pluribus cadauerum oculis iridem leuissima quidem tractione plane a choroidea separatam vidit: id quod et obseruationibus in vitiis confirmatum habuit. Cui Noster assentitur, duobusque exemplis contiguitatem iridis cum choroidea illustrat. Virgini ex ulcstro Vor' p ro. neae iris prolapsa staphyloma produxit, nec a Cicatrico postea, staphylomate evanescente, separari potuit: vid. memoires de Pacademie des sciences de Duou

256쪽

potuit: coecitate relicta, doloribus semper sero magnis perceptis, subito iam, cum in variis pamtibus iridis superioribus secessus fieret, cessantibus, quinque hae pupillae artificiales visum aegrae quodammodo restituebint: dilatabantur hae contrahebanturque non per radios solis, sed sola directione axis bulbi: ea enim versus inferiora fixa, diam

ter earum minima erat, Versus horieontem maior, et versus superiora maxima.

Pertractatur in sectione undecima motus iridis ita

P. 42 S. confirmata coecitate superstes: in ea enim pupillaS, ex Varia radiorum lucis applicatione contrailas dilatataSque se obseruasse duobus exemplis monstrat: cuius caussam in iridis cum choroidea contiguitato inesse autumat. Nam iris, nerveo muscularis tu-niza , neruos ex ganglio lenticulari accipiens, in

paralysi nerui optici non assicitur ; quod vero in gutta serena fit. p. 29. Obseruauit tandem Q. Auctor, qui ex habi,

tu externo bulbi myops videretur, quem ta men vitro conuexo mi - cataracte uti oporteret:

qui ideo ei, cui cataracta extracta est, haud absimilis fuit. Caussam huius phaenomeni in lento densiore et plana quaerit. P 3S In appendice formularum, in morbi S Oculorum

adhibendarum, compositionem, usum et metho dum adhibendi exponit. Emendatum e. g. e tructum saturni apponimus. Rp. Lithargyr libr. Vnam; acet, Vini opt. libr. duas. M. coqu. ad pultis consistent. Instili. sensim aquae feruid. libr. sedecimi perpetuo agitentur. Stent per viginti quatuor horas in loco frigido; decantentur. Quatuor huius medicamenti guttas in spiritus vini camphorati

guttas treS, Ut aquae fontan. unciam unam instillat, Oculumque lauat. GO VTARD 1 extractum h0Gmulto minus esse contendit. VI. Noui

257쪽

Noui commentarii societatis Regiae scientiarum Gottingensis. Tom. I. ad a. ΜDCCLXIXet MDCCLXX. Gottingae et Gothae, apud Ioan. Christ. Dieterich. ITTI . . labb. aen. Ia. Pagg. Oa. TomUS II. ad a.

Cum variis impedimentis institutum comment Horum societatis illustris edendorum intem ruptum esset: societas constituit nouorum commentariorum inscriptione tractatus Cli. Sodalium publici iuris facere, quorum primos tomos hic Lectoribus indicamus. In praefatione Cl. HHYNE, qui societati est a secretis, fata societatis enarrat, mutationesque sodalium eorumque numerum integrum; in qua etiam legimUS commentationes, nondum a sodalibus societatis sigillatim editas, proprio volumine editum iri, eodemque modo commentaria, patrio sermone conscripta, vulgari. Quilibet tomus in partes duas diuisus, in prima continet, commentationes physicas ac mathemat, cas, in altera historicas et philologicas. Nos, missis iis, quae a nostra instituti ratione alienae videntur, indicabimus earum summam, quae ad physicam classem propius spectant. Harum in numero est in primo tomo I. ALBERTI DE HALLER cummentatist de Tom. I. planitis pabularibus nuperorum ). DuaS ClasseS P. I. plantarum ad pabulares xeseri Ill. Auctor, papiliona-

Ceam

praelecta d. 9. decembr. I769

258쪽

ceam et gramineam, earumque historiam hic reddit cum botanicam, tum Oezonomicam, Vt Oecono mis certo constet, quas Plantas colant, Vel colere iubeantur. Quare etiam in plerisque addit nomina patrii sermonis. Ex gramineis primo recenset leum Aratense LaNN. monetque, diligenter illud in re Oeconomica esse discernendum a nodose et a Pim L INN. multoque accuratius pro agricolis plantas discerni oportere, quam pro botanicis, cum etiam varietates agricolis vel plures, vel minores reddant reditus. Alterum gramen est de Pone genere , Niri rosi in nouiter ex America allatum, proximum Pone angusti foliae La ΝΝ. Princeps ei laus est, radiculis fere ex singulo nodo luxuriare, quae in proprios culmos conualescant: hine magnum foeni pondus, quo omnia alia gramina superet, reddere. Tertium gramen est Lotium perenne 1 1NN. Raygrosi, Grasti inch), cuius plures sunt varietates, diligenter attendendae; neque tamen huic gramini multus est usus. Auenam elatiorem L I X N. ideo istudant, quod decem integris annis superuiuat: in Helvetia tamen non colitur, videturque Ill. Auctori durum, gracile et Praecox gramen. Alia gramina ad pabulares plantas non refert.

Primam et antiquissimam alterius claussis dicit Ill. Auctor, Medionginem soliuam huicque addit,

lupusinam et falcatam L INN. quarum priorem, cum ter quaterue desecari possit, pabulum sat copiosum, inflans tamen et pene nimis luxuriosum dare putat: praeterea etiam terram radicibus conplicatis impedire, quo minus aratro su bigi queat, neque siccari posse; posteriores vix sumtuS culturae reddere. Ex trifoliis huc refert Trifolium pra- tesse , hybridum , fragi ferum, agrarium, et sellatum LIMN. Pratense Optimum pabulum frequentisi1-

259쪽

mumque esse constat; vaccis tamen praestare et equis, idque vitii habere, quod utraque inflet, si sibi indulserint: adipem etiam potius augere, quam lac. Hybridi vitium est, quod annuum sit. Fragiferum et agrarium in Anglia potissimum colitur, diciturque prius. in Hibernia ad septem pedesse extendere. De stellato id monet Ill. Author, quod fertilitatem terrae non minuat, praecipue ab equis ametur, qui vires inde acquirant; videtur tameu Et vix sumtus redditurum. Affertili. Auctor ex plantis papilion Cei , quR p. soliis sunt pinnatis, Hedysarum Onobrychidem QNN. , quod Asparsette dicunt: illudque ceteris, pabulo destinatis, plantis omnibus praestare existimat. Omne enim solum tolerat, diu durat, ut ad quadragesimum annum supersit. Siccatio curam exigit: cauendum enim, ne folia delabantur, ac ne abSquo sale aut intermisto stramine in horrea condantur. Cultus eius facilis est. Huc addit Hedysarum uia pinum et aliud, quod coronarium LINN. esse videtur. De viciis nihil profert. Coronillamavero variam L 1NN. diffundentibus magnisque ramis, si Colatur, praeditam, oeconomiae utilem fore Coaiicit: tentanti tamen non successsit, cum semina malo

que arbores in foliis nutrimentum praebere addit. Suadetque, si ex papilionaceis aliqua planta coli debeat, ut Orobur luteus 1 1NΝ. coletur, cuius, Cum nullaicon prostet, addit descriptionem. Praeter has p. duas herbarum pabularium classes, in eundem finem coluntur Spergula cruentis, et Poterium SanguiforbaLINN. Potissimum virides plantae pabulo serubunt; ex posteriore tamen et foenum fit, equis non ingratum. Huc etiam reserri posse existimat Ill. Auctor I Fotidem sentiunm, Eubiam tinctoriam , atque AEthemillam.

Tom. XIX. PIL

260쪽

2. EIUSDEM commentatio de vento Rupe si '

Cum Ill. Auctor Rupe sex integris annis vixerit, ventum, qui illic solennis erat, sollicite, exstructo in libero loco proprio theatro, Obseruauit, atque hic, praemissa loci descripti0ne, tabulas, quas

venti tempestatumque varietatem indicant, proponit. In aula Rupensi ventus hic frequenter regnat, incipitque a hora nona matutina, ut sensim eius vires intendantur : deinde a quarta pomeridiana sensim iterum exspirat, ut nocteS ab SqUe Vento Calidissimae sequantur. Ex tabulis, per o icto menses continuo annotatis, apparet, ventum plerumque ex boreali plaga flare, et serenum Coelum cum e

conspirare; dari etiam, ubi turbidum sit, aut

pluat. Caussam phaenomeni derivat Ill. Auctor indes, quod angusta vallis pateat inter boream et occidentem, montesque ad orientem et austrum positi reliquos auertant ventos. Ratio, cur sertis diei horis spiret, in solo posita est, qui aerem raresagit, et ita frigidior borealis in rariorem se diffundit. Idem status ventus dominatur in valle Uriensi; in Valesia vero Eurus vel Fauonius spirant, vel plena est ventorum quies. Hing coguntur incolae per aestatem in montanis degere locis. Frequens ibi, Octoduri etiam frequentior est fatuitas. Plurimique homines ibi misere vivunt, struinisque et inertia totius corporis infestantur, ut etiam a collectarum foecum in intestino rei o mole moriantur. Dubitat, an solis aestus sit una caussa, quem conserre quidem concedit; neque aquis eam tribuit, cum sint purissimae.' prael. d. 8 dee. appo. EX

SEARCH

MENU NAVIGATION