Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 772페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

291쪽

dispositionem in cerebro et systemate neruoso, cum idiosyncrasia quadam, quae et hereditaria est, si tuis Noster. Falsa est opinio, febre carere in niam. Febre acuta iudicata esse insaniam et febrim per urinam Criticam vidit. Inter remedia hic hellebori albi radicem inaniacis, melancholicis nigri ad pavea grana conducere legimus. Cadit porro in hos morbos mentis distinctio in connatos et acquisitos, quae profecto et curam magnopere dirigit. Laudantur et hic alii libri, ad quos legendos lectores amanduntur, uti praeclare et pulchre solitus est Cl. v o GEL , per totum hunc librum. IX.

i. e.

Febris putrida, Viennae 177 I et I 772. admodum grassata, cum maligno quodam morbo Puerperarum, qui 177O. in nosocomio St.

Marx occurrit. Auctore 1. P. X A VERIO FAVKEN. M. D.

Venaesectio in febribus putridis dirigenda

est inflammatione, cum iis interdum COH- iuncta. Ubi venaesectio et eius repetitio aeque magna comm0da, quam in febribus putridis, Tom. XLX. P. I L. T inflam-

292쪽

inflammatione non coniuncta, eadem assert incommoda. Quapropter et Cl. s Av KEdit symptomata et signa febrium simplicium putridarum, ubi materia morbosa in primis solummodo haeret viis, et compositarum seu cum inflammatione, ubi praeterea et alia pars corporis inflammata est, sedulo distinguit. p. 3 I. Inter remedia, a Nostro hic adhibita, reperimus

et camphoram, cuius vim antiputridam magnopere laudat. Saepe et crisis metastatica ad parotides aliasque partes in his morbis occurrit, et hic suadet, emollientibus, externe applicatis, et lento agentibus, laxantia crebriora, ne impuritates, his emollientibus motae, ad viscera nobiliora deferantur. In laesis amonibus animalibus non solum epispastica Nos ex adhibuit; sed et praeterea caput , capillis detonsis, fermento panis non frustra inuoluit. Infantili aetati morbus nec adeo infestabat, nec adeo diu durabat: ac, cum saepe in hae

aetate accedebat haemorrhagia narium, non tam crebro exhibuit laxantia, quae illam cum maxima

noxa turbare, quin imo sistere potuissent. Circa finem huius morbi in multis obseruauit pelliculam salinam granulosam, interdum sedimentum rubellum. Porro et exanthematis vidit leuatos fuisso

P. 4 . Inter caussas huius morbi resert Noster aeris vicissitudinem et impuritatem, nec non Victus deprauationem, quin interdum boni defectum. Ρ. 6 I. Puerperarum morbus cernitur in depositione lactea in abdomine, qui cum eo, a b. VAM S 1 ET EN descripto, conuenit. VterVS nimbrum P0st partum remanebat duruS et tumebat,

Cum V. EIUSD. eomm. in aptior. BOERHAAVII TOm. IV.

293쪽

cum doloris sensu, lochiorum suppresso fluxu, diar. rhoea, aestu, siti et cute hurnida, capitisque dolore. Abdomen tertio et quarto die nimis tumidum, et tensum versus diaphragma, omnino dolebat et mammae inueniebantur flaccidae. Die sexto et septimo ita increscebant haec symptomata, ut hic

interimerentur.

Abdomine aperto, reperiebatur pseudomem- P. 64. brana ex caseos a lactea materia Laab , quae omnia omnino viscera abdominalia eodem modo, quo omentum, obtegebat. Serum lactis autem in domine diffusum erat. In quibusdam et illud spectabatur in thorace. Alia atque alia viscera erant inflammata, et uteruS in nonnullis sphacelo

Ab initio hic morbus pro inflammatorio habe P. 66.

batur, atque ita venaesectione cet. tractabatur; Sed, morbo hic accuratiuS examinato, in cadaueribbus, suasu Cl. STOERCK venaesectio omittebatur et camphora in magna dosi cum cortice Peruviano exhibebatur, nec non in Clysmatibus; quae componebantur ex draghma Vna Camphorae, cum

gummi arabici duabus trita, et octo unciis iusculi tenuis immixta, et ano immissa; quod tam diuuam diu fieri potest, ibi retinere aegrum Oportet. Atque ita plus, quam qu draginta conseruauit.

294쪽

Recueil d' observations de medecine des hopitaux militatres. Fuit et redige par Mi .

Chevalier de l' indre de St. Michel; ancienPremier-Medecin des camps et armees duRoi; Inspecteur generat des H6pitaux militatres de France, afant la correspondancedes memes Hopitaux et des autres du Roy-aume, ou l' on reςoit des soldais malades; Med in - consultant dii Roi, et ordinatre des grande et petite Ecuries; de j' Univem site de Monipellier, et des Academi es de Gottingue et de Besiers. Tome second. A Paris, de r imprimerie royale. ITTa. q. Alph. q. plagg. T. praefatio et elenchus ca

i. eo

Collectio obseruationum medicarum, ex nosOcomiis militaribus sedis, et in ordinem re

, Tomus secunduS. Idea secundi huius tomi eadem est, quae prioris,

cuius recensionem alio tempore exhibuimus ' :in eo tamen ordinem nonnihil mutauit Cl. R ICHARD , quod singulos traitatus pro subiectorum, conuenientia et assinitate combinauerit et inde tredecim capita constituerit, quae nunc, iisdem, ut in priore tomo, legibus seruatis, indicabimus. Caput primum commentarios topographico medicos sistit, nimirum

comm. horum Vol. XVI. P. 88 seM.

295쪽

De solo, incolis et morbis Alfatiae, Auct0re Cl. p. 6.

De solo, ori e et aqvila urbis Calati s Calais et p. 6 .

regionis eiusdem Calai sis , Auctore Cl. DA IGNA M. Hyloriam medico tWographicam urbiis montesi- Ρ- marti in Delphinutu, Auctore Cl. ME NURET. 'Caput secundum obseruationibus meteorologi- P. cis dicatum est; sed nullas, nisi eas Continet, quas Cl. DE LASSE Atrebati per integrum P. I 23. annum, nempe ab Octobri I77 o. usque ad septem brem 177 i. instituit. Caput tertium morbos epidemicos continet. p. a L 7. Primo loco Cl. B ONCER v febrem putridam P, λδ 3 malignam cum purpura coniunitam describit, quae I 76 . in vico Angeruilis, prope Stampas grassata est: ortum debebat steri, a putrefactis cadaveribus infecto, itemque esui animalium, morbo iam affectorum, et cerealium, humido tempore coblectorum, neque siccatorum: remotis his caussis uniuersalibus multum mitescebat; de reliquo autem in principio vomitoria et postmodum laxantia ex auidulorum classe, venae sectionem non, nisi in subibistis plethoricis, et quum intolerabilis capitis color urgeret, ae ne tunc quidem absque cautione), postmodum acida vegetabilia et mineralia, cum regimine diaphoretico, adiuncto, ubi opus erat, hermes minerali, requirebat. . Pertinaeior et grauior eadem febris fuit, quae P- λ λ 8 ex descriptione Cl. HONNE VAvLae, per octo

integros menses anni 176 6. Arbosii Arbola

296쪽

in comitatu Burgundiae' Franche - infe in potissimum inter inferioris sortis homines saeuiit; cui

tamen purpura non superuenit: vermes eidem iungebantur: praeter Consueta remedia acetum Camphoratuin viribus cardiacis et anti septicis maxime se Commendauit.

P 3 Amplior est descriptio morbi epidemic , cuius curam in nos Comio Monteii martensi Cl. ENvRET anno I 767 habuit. Erat pleuritis cum febre putrida verminosa complicata, cuiuScaussae in praecedente autumno humido atquo hyeme intensius frigido, et improvido usu anima-

malium, morbo epidemico aegrotantium, quaereΠ-dae erant; subsequente autem vere etianuit: Temindiis, aduersus utrumque morbum directis, in usum Vocatis, licet periculosior videretur, tamen feliciter plerumque Cessit. Ρ Sp. Cl. DE LOIAY morbos epidemicos describis, qui eodem anno Cabilloni Gad. v -sur - 9-ne grassati sunt, et quos ab eodemiintensi oro frigoris praegresti gradu derivat. Vernali tempore morbi inflammatorii faucium, febre acuta stipati, cui frequenter eruptioneS Cutaneae, non . tamen criticae, imo ipsa purpura, superueniebant, maxime Communes erant, et potissimum infantibus infesti; lenioribus tamen medicamentis refrigerant, bus, diluentibus, humectantibus, optime supe- Tabantur, raro, nec nisi in adultis, venae sections necessaria: calidiore contra medicina exasperabantur. Autumno vero iidem morbi sensim sensim quo in febres putridae indolis transibant, easque gra-Viores , horrendis interdum symptomatibus combiatas , et Vltra quinquagesimum saepe diem duram

test neque tamen et hae, modo conuenienter tractarentur, adeo insignem stragem ediderunt, licet summinii Omnino periculum portendere videren

tur.

297쪽

turi sanguinis missio vel inutilis eras, vel adeo

noxia: summa ex aduersa parte vomitoriorum necessitas: laxantia, ne lenissimis quidem exceptis, morbum exacerbabant. In leuiore morbi gradu sola diluentia, refrigerantia, leniter resoluentia susficiebant; grauior autem vesicatoria et cardiaca, Praeeipue camphoram, postulabat. Crisis manifesta numquam morbum soluebat, unde tam diuturna eius duratio; versus finem tamen transpiratio Paullum aucta Obseruabatur. Cl. DuFoae de morbis epidemicis disserit, P. 27 quos per anno S I 766-Ι7TO. in pago Laodunensi sis Loonnuis obseruauit. Omnes ad febres putridas vel solas, vel simul inflammatorias perti nebant, licet diuersas formas a silumerent; omnes etiam eodem fere modo frailauit, a venaesectione Prorsus abstinens, vomitum ope tartari emetici

Primo cum sale Εpsaniensi, postea cum decoctolpecacuantiae in largo vehiculo sumti, ciens, et Postmodum, seruato regimine antiphlogistico, si quid amplius requirebatur auxilii, in cortice Peru-Viano, nunC solo, nunC cum Camphora, nunC cum sale ammoniaco, nunc cum rheo, plerumque in

infuso vinoso subsistens. Progredimur ad caput quartum, quod de crisi-p bus et metastasibus agit. Praemissis nonnullis generalioribus, quae hanc doctrinam spectant, obse

vationeS variorum medicorum enarrantur, quas

breuiter repetemus. Infans sexennis post febrem acutam cum dolore in femore dextro correptus est abscessu sub axilla eiusdem lateris, cuius aperturae Cum parentes repugnarent, pus res Orptum aegrum in summurn periculum coniecit: donec idem per Vrii iam ultra tres menses excerneretur, isque nullis in omni morbo adhibitis remediis, sanitati restitueretur. Miles pleuro-peripneumonia laborans, Cum recru-

298쪽

recrudescente paroxysmo ex pede sanguis detractus esset, urina sanguinolenta, per tres dies missa, sanatus est. Alius, cui in febre tertiana vena secta et emeticum exhibitum fuerat, disparente protinus febre, paralysi linguae et asperae arteriae Corripiebatur; emetica, drastica et,clysteres sit naidantes, licet essicaciter agerent, tamen usu carebant; sed sternutatorium ex maiora na et helleboro albo, et masticatorium ex pipere albo, ingens materiae sexosae essiuuium praestabant, et una cum vesicatorio, nughae applicato, curationem absoluebant. Decubitus fistulosus ad anum in viro viginti septem au norum sebrem acutam cum exscreatione materiae purulentae sustulit. Leucophlegmatiae, ipsiusque adeo anasareae curationes, per febrem intermittentem, sponte accedentem, praestitae, morbo iam perdiu resin, iam per sudorem sublato. Vir viginti duorum annorum, post suppressos tumores subaxilblares scrophulosos, inflammatione pectoris capiebatur, quam icterus uniuersalis, amaurosis, dolores intestinorum et vomitus continuus insequebantur: tandem decubitus fiebat in epigastrio dextro, cum paralysi extremitatum inferiorum; maturantibus autem applicatis, tumor eo deductus est, ut

aperiri posset: quo facto, ingenti copiae puris cum materia nigri cante seu sanguinolenta exitus famis et aeger sanitati pristinae successive restitutus est. In sexagenario, post apertum abscessum in digito

minimo manus sinistrae, retentio urinae accessit, ubi Catheteris Ope urina nigra et corrupta educta est;

superstite tamen paralysi vesicae satis pertinaci,

nec nisi successu temporis cedente: Cl. MoVBULT, obseruationis huius auctor, explicationem se plane ignorare fatetur; Cl. RICHARD autem hanc mutationem consensui neruorum tribuendam

putat. Febris tertiana pertinacissima, omnibus adhi-

299쪽

adhibitis remediis obsurdescens, non, nisi reuo Cata. per usum decoctorum aliorumque resoluentium scabis, quae antea intempestiue repulsa fuerat, cedebat. Eques desultorius a vulnere gladio insidio, febre inflammatoria corripiebatur, quae Obnegleelum regimen in putridam degenerabat: post VariaS mutationes vesperi quadragesimi diei dolor in femore percipiebatur; succedentibus paullo psit fluctuationis indiciis, abscessus incidebatur, detege baturque fascia lata prorsus sphaceto corrupta: aptis autem adhibitis remediis internis aeque azoxternis curatio perfecte succedebat. Tristior erat metustasis in alio milite, qui angina inflammatoria laborabat, quae nocte inter quartum et quintum morbi diem in pectoris oppressionem et colicam transiens septimo die aegrum iugulabat. C put quintum de morbis culaneis, scabie cet. p 308- retropulsis disserit. Cur haec vitia nostris temporiS adeo communia sint, inde forte pendere existimat Cl. RICHARD , quod virus Venereum nuno

male corrigatur, et praesentis seculi vivendi ratio humores, acriores redditos, facilius ad cutim debilitatam amandet. Adductae obseruationes variorum auctorum morbos periculosissimos, a repressa scabie Ortos, enumerant, v. c. febreS aCutas, in

faminatorias , hydropis varias species, ins lima,h emopto en, phthisin, cariem costarum et sternicet. qui, qu0d optimum erat, scabie quocumquomodo reuocata; interdum etiam sine eius recursu, sanationem admiserunt; nonnunquam tamen, omnibus incassum tentatis, aegros misero

confecerunt.

Caput sextum obseruationes de morbis hepatis, p- ὀ λ9. simili modo collectas, sistit. Occurrunt hic Varia

T s exempla

300쪽

exempla abscessuum ad hepar, felici euentu curatorum; calculus vesiculae felleae post choleram enatuS, saluo tamen aegro per intestinum rectum

ExcretuS; nonnulla exempla noxae ex abusu potuS

spirituosi, variis mutationibus viscerum abdominalium conspicuae, inprimis hepatis, quod in uno subiecto 26, in alio si librarum pondus habuit: in alio multis tuberculis scirrhosis obsitum conspectum est in uno tamen horum I aegrorum culpae quaedam pars in improuidum corticis Peruviani Vsum, quo quartana repulsa fuit, coniici debet ;icterus, et in alio subiecto absces iis ad hepar, laesionibus capitis superuenientes, abscessus in parte superiori, posteriori et convexa hepatis, eroso diaphragmate pus in pectoris cauitatem estundens ;tandemque peculiaris quidam morbus, hydropis

biliosi et purulenti nomine, a Cl. D V Η Ο CHER

insignitus, in femina viginti annorum obser-Vatus, quae hepatiti de affecta, quinta hebdomadasluc uationis in abdomine indicia prodidit, unde, ter intra paucos dies paracentesis instituta, et ingens

copia materiae flavae et crassae educta est: post decem menses, iterum tumescente abdomine, eadem op ratio repetebatur; febre vero hectica superueniente, res in deterius ruere videbantur: quum autemdecimo quarto morbi mense septima vige parassentes in sustinuisset, eaque pus foetidissimum una cum

materia biliosa, sed utrumque non inter se commixtum, reddidisset, abscessu ad umbilicum Domato et sponte rupto usque ad decimum septimum mensem eiusdem indolis materiae exierunt, quam crisin excepit profluuium alui, eiusdem indolis, quo mediante simul partes membranaceae, ambituS aliquot pollicum, coloris ex rubro flavescentis, excretae fuerunt; duobus elapsis mensibus, scabiosa erupti J,totum corpus obtegens, morbum felicissimo terminauit. Caput

SEARCH

MENU NAVIGATION