장음표시 사용
51쪽
rum . si ergo haec scientia naturalis considerat quidditatiue ens, ut mobile; ergo per se,& secundum sui quidditate considerabitens , ut immobile. haec autem sunt substantiae abstractae. ergo etiam substantiae abstractae erunt subiectum in philosophia naturali, sicut di ens mobile. hoc autem absurdum est. ergo&c. Tertio, & ultimo: ex hac opinione diui Thomae addunt: quia, cum dico Ens mobile, aut Ens mihi significat substantiam tantum , aut accidens tantum, aut indifferenter utrunque. Ens enim habet tres significationes . potest dici de substantia sola, dide accidente solo, Sile utroque indis ferenter, sed quocunque horum trium dato, sequitur scilicet quod passio haec , scilicet mobilitas , ipsi cnti non adaequatur. crgo cns, ut mobile, non
potest esse subiectum in philosophia naturali. consequentiam probo. si dicas, quod ens substantiam tantum significat, hoc pacto , Mobilitas ipsi enti non adaequatur: quia non omnis substantia est mobilis: quoniam substantiae abstractae immobiles sunt. uerum , dices: per substantias non intelligo substantiam abstractam, sed substantiam corpoream, & et S corporeum tantum.
sed contra, quia haec opinio cum prima coincidit, scilicet quod corpus mobile sit subiectum philosophiae naturalis: quia uis dicere ens corporeum ino bile quod nihil aliud est, quam dicere, corpus mobile, est subiectum philosophiae ira turalis. quam opinionem tu refutasti . Si tu dicis, quod accipis hieens, ut tantum accidens significat: hoc falsum est , quod ens mobile sit subiectum in philosophia naturali 1 quia nullum accidens est per se mobile . di ita haec passio per se subiecto non competit. sola enim substantia corporea est per se mobilis,& competit accidentibus mobilitas ratione substatiae. si uero dicis, quod hic sumis ens, ut nobis indifferenter utrunque significat, scilicet tum accidens, tum substantiam: adhuc dico, quod haec passio scilicet mobilitas, non adaequabitur ipsenti rationibus supradictis. non ergo uera est opinio diui Thomae. Ideo est alia opinio uera, quae est Simplicii, & Aue rois . hic dicit Simplicius, quod naturalis philosophia considerat corpus physicum , ut physicum est, iden corpus naturale, ut naturale est.& per hoc,
quod dico corpus naturale, quatenus naturale est, excludit corpus math
maticum ,&corpus quod est pars totius . cum dicis corpus intelligimus totum constans& materia, de forma, sub hac ratione ut est naturale, ut scilicet includit naturam, & in se habet principium motus & quietis . pars enim corporis non est corpus simpliciter . ratio huius opinionis est, quia corpori naturali, qua naturale est , conueniunt omnes quatuor primae passiones traditae ab Aristotele: ut, quδd sit continuum, quod quantum, quod loco moueatur,& sit in tempore. omnes hae quatuor conditiones, sue passioneS conueniunt corpori naturali: qua naturale est, & prinium subiectum illarum ,&primum subiectum conditionis in philosophia naturali. quare nauturale, qua naturale est, est primum subiectum philosophiae naturalis. Sed tu dices: omnis consideratio alicuius rei in scientia sua ,& maxime consideratio subiecti debet esse persectissima, ut nulla perfectior considerati o de eo haberi possit. Sed in hac parte consideratur corpus naturale, qua naturale est :&haec est consideratio relativa. Sed consideratione relativa perfectior est consideratio absoluta: ergo corpus naturale: qua naturale est, non potest esse subiectum in scientia naturali: quia in tali scientia eius consideratio non est perfectissima: quia non est absoluta, sed est relativa. ergo. E t confirmo fortius. quia accipiat aliquis hominem in sui quid litatem , ut in eo, quod rationale est animal, cuius erit haec consideratio, non quidem erit me-
52쪽
thaphysci: quia non consideratur hic homo in respectu ad aliqua praedicata
communia. non enim consideratur in eo, quod ens, neque in eo, quod actus , uel potentia. erit igitur haec hominis consideratio philosophi naturalis. & haec consideratio non est respectiva, sed absoluta. non enim coiissidera, tur homo in eo, quod naturale, siue mobile. ergo non est uerum, quod omnis consideratio philosophi naturalis si respectiva. & ita corpus naturale, qua naturale, non erit subiectum. Ad haec dico, tenendo opinionem Simplicii, quae uera est. & primo cum dicis, quod hoc pacto consideratio subiecti non est perfectissima, quia est relativa; dico, quod omnis consideratio
philosophi naturalis relativa est, non tamen formaliter, sedc 5comitanter, quo ad praedicata, quatenus semper sequitur motus . dicitur enim corpus naiturale concomitanter habere motum.&similiter, si quis considerat homianem in eo, quod rationalis; illa consideratio est philosophi naturalis, & formaliter absoluta, concomitanter tamen respectiva ,quo scilicet ad praedicaata communia, ex quibus sequitur motus: quia sequitur, est rationalis, ergo mobilis. si autem consideratur in respectu ad praedicata communia, ut in eo quod ens , uel in eo, quod substantia; tunc non esset illa consideratio philo-losophi naturalis, sed metaphysici: quia ex huiusmodi praedicatis non sequitur motus. Reliquum igitur est, ut argumentis diui Thomae respondeamus. arguitur enim quod ens mobile est subiectum inscientia naturali. quare ensest primum subiectum motus: quia motus per ipsum definitur. dico , quod falsum est, quod sit primum subiectum, & adaequatum motus multa cnim sunt entia, quae non mouentur. Sed Aristoteles definit motum per ens. Di,co , quod Aristoteles ponit ens in definitione motus; non ut definiat motum per ipsum ens; sed ut circumscribat corpus mobile. Sed dices: cur ergo non absolute posuit corpus in definitione motus,&non per descriptionem Dico , propter hoc : quia Aristoteles hic definiens motum definit ipsum generaliter, & secundum formam, scilicet motum: uerum & motum secundum existimationem: quia multi opinati sunt, quod passiones animae sint ueri motus. ideo Arist. in illa definitione etiam extendens se ad motus animae, hoc modo per circunscriptionem corporis, per ens definit motum. s autem definiuisset motum proprie, qui tantum corpori absolute competit; posuisset ipsum corpus in eius definitione , non autem ipse circunscripsisset per ens . quod autem motus ibi definitus coueniat passionibus etiam
animae, patet, quia ipse in se exemplando saepe utitur exemplis in ipsis passionibus animae, ut de disciplina patet, ut est a praeceptore: quia, inquit, quod
est unus motus re , doctio ipsa,& disciplina, ratione tantum differunt. hoc tertio Physcorum iv. De secundo, quod dicebas: quia si ens mobile non sit subiectum philosophiae naturalis, quo modo uerificatur dictum Averrois sexto Metaphys. r. quod si subiectae abstractae remouerentur, naturalis philosophia esset prima philosophiar modo si ens non esset subiectum eius, adhuc remoueretur metaphysica: quia omnia cosiderata sub ratione entis, ex quo non essent philosophicae considerationis, essent metaphysici. Dico, quod deciperis: quia, ablata substantia abstracta, sola substantia sensibilis remanet.& tune ens aut erit substantia sensibilis, aut accidens, circa ipsum. & i ta in hoc casu ens ipsum erit physicae considerationis: quia tunc, remotis substantiis abstractis, omne ens aut erit substantia naturalis, aut accidens: quia amplius non erit substantia abstracta. & hoc pacto, etiam si ens mobile non sits subiectum
53쪽
subiectum philosophiae naturalis, sicut reuera non est, uerificabitur dictum Averrois . S sic rationes diui Thomae pro nihilo habentur.
Vini M v s in hesterna lectione , quidnam esset subiectum totius philosopiae
naturalis: & elegimus eam opinionem, quae proponebat corpus naturale, qua naturale, esse subiectum. N erat Simplicii, & Averrois . illa enim iuidebatur probabilior nobis, reiectis aliis, tum ponentibus corpus mobile, turnens mobile. & haec fuit prima dubitatio circa primum caput Averrois in prooemio . est modo secunda dubitatio circa idem caput: quoniam Auer-roes postquam assignauit subiectum totius philosophiae naturalis, declarat deinde subiectum huius libri, quod scilicet hoc in libro intendamus. De hae dubitatione, duplex est modus dicendi, unus fere omnium Latinorum, qui ponun t idem este subiectum totius philosophiae naturalis, de praesentis libri, sola ratione diuersum: quia corpus mobile, quo ad principia tam communia, quam propria,& quoad sui pastiones tam communes quam proprias , est subiectum totius philosophiae naturalis. idem etiam corpus mobile, sed tantum, quo ad principia communia, & passiones communes, non autem sit pliciter, quo ad proprias,& communes, est subiectum huius libri , sicut etiam est delabiecto logices, & de subiecto libri priorum, qui est
syllogismus. multi enim tenent, syllogismum esse subiectum totius logices,& libri priorum , diuersa tamen ratione: quia syllogismus, quo ad principia communia, & quo etiam ad communes passiones, est subiectum libri priorum . principia syllogismi communia sunt, termini, propositiones, figurae, modi. Sciendum tamen, quod nulli parti scientiae alicuius aliquid est subiectum proprium, quod uerius sortiatur nomen subiecti . sed subiectum proprie est in tota scientia :& particulares scientiae continentur in tota scientia, tanquam partes in toto .& cum totum N partes idem sint, ideo, quod est subiectum totius, est etiam subiectum partis. ideo partes per se non limbent subiectum : quia subiectum totius est etiam subiectum partium. sed appellamus totum illius, id est quod in illa parte intendimus; quod Graeci scopum, Latini uero intentionem appellant. Quaeritur ergo, quidnam intendamus, quis sit scopus, quae intentio in hoc libro de physico auditu. Latini dicunt, quod est corpus mobile, quo ad principia, causas, & passiones communes, sed haec opinio iam reiecta est . ostendimus enim quod corpus mobile non po test este subiectum in philosophia naturali : quia ei non competit
prima passio naturalis q. enim sunt passiones naturales, scilicet continuum, motus, locus, & tempus prima autem passio est continuum. quantitas enim praecedit omne accidens in natura. si igitur quantitas est prima passio comporis naturalis, ergo ei non conuenit haec passio, continuitas, in eo, quod
mobile: quia haec passio praecedit mobilitatem corporis, ergo mobile non potest esse subiectum totius philosophiae naturali si quia ipsi in eo , quod tale , non conuenit prima passio, id est continuitas ipsa: quia mobilitas praesupponit continuum , non e contra. ergo non potest competere corpori,
quatenus mobile est . si aute diceres, isti per corpus intelligunt corpus naturale, id est corpus, quod habet in se principiti motus & quietis: dico, quod hoc no potest esse: quia ipsi probant, quod ideo corpus mobile est subiectu
54쪽
totius philosophiae naturalis, quia ipsi conueniunt prima pastio, & mobilitas ipsa, modo mobilitas non est prima passio naturalis, neque primo competens corpori naturali, sed est continuitas. ergo per corpus mobile non pollunt ipsi intelligere corpus naturale. At dices: per mobilitatem intelligunt motum diuisibilem. Dico, quod motus non est passio , sed est accidens, quod potest abesse , de adesse praeter subiecti corruptionem. Eli autem mobilitas ipsa, id est aptitudo ad motum, quae est passio. falsa igitur est illa opinio, tenens corpus mobile esse subiectum totius philosophiae naturalis , ut est etia haec tenens corpus mobile, quo ad principia communia, &esse subiectum huius libri, eadem ratione. Secundo hoc idem non potest esse subiectum hoc libro, de quo nullam facit mentionem Aristoteles de corpore naturali in libro caeli, ubi ipsum corrus definit, dicens, quod corpus est, quod undequaque diuisibile est, & quod est diuisibile in semper diuisibilia. & hunc locum notauit Averroes, & recte, dicens: llaec est prima metio de corpore, tradita nobis ab Aristotele . quo modo igitur corpus in bile erit subiectum praesentis libri Sed dices: quare Aristoteles secundo huitus in pluribus locis facit mentionem de corpore, similiter septimo de octauo huius dico, quod pluribus in locis Aristoteles facit mentionem de compore , sed per accidenS, non in eo, quod corpus est, & hoc est, quod nos uolumus. quia, si esset subiectum, suisset facta mentio de ipso in eo, quod corpus', ab ipso Aristotele . Quare relinquitur hac opinio . Ideo est secunda opinio de hoc, tum Simplicii, tum Averrois, quod scilicet subiectum prisentis libri sunt principia communia omnium rerum naturaliunx. Aristoteles ergo intendit in hoc libro tradere nobis notitiam tum principiorum,
tum accidentium communium rerum naturalium . principia prima S: communia sunt quatuor genera communia causarum, materia, forma, finis,&-efiiciens. accidentia uero communia secudum rei ueritatem sunt quatuor, scilicet continuum, motus, locus, & tempus: secundum uero existimationem sunt duo, uacuum, d infinitum. quia ergo tota nostra intentio uers
tur circa haec, ideo dicimus ipsa esse tubiectum huius libri.& haec opinio confirmatur ex uerbis Aristotelis in primo tractatu hic: inquit enim Quia res naturales non possunt sciri, nisi ex suis principiis, & causis, ideo liae a nobis primo tradendae sunt. & ideo patet, quo modo eius intentio. sit circa
causas. Item tertio huius ad principium, declarat etiam, quod intendit nobis tradere notitiam accidentium communium rerum naturalium . inquit . enim: Cum diximus de principiis naturalibus, dicendum cst de motu, conti - - nuo, loco , & tempore: quia haec sunt accidentia communia omnium rerum naturalium. intentio igitur totius huius libri, tum circa principia communia, tum circa accideria communia omnium rerum naturalium: tum etiam
hoc idem patet ex descriptione data ab Aristotele: inscribit enim ipsum, de principiis primis. Etiam hoc confirmatur : quia res naturales bifariam sunt, aut scilicet principia , quae ortum habent cx principiis . clarum autem, quod principia praecedunt principiata.& sicut est in re, ita debet esse inscientiis. hic liber inter partes scientiae naturalis est primus. ergo & in eo debent tradi principia rerum naturalium . tota igitur nostra intentio in hoc libro est circa principia communia, di accidentia communia rerum naturalium . Sed tu dices: nulla scienti probat suum subiectum esse, sed ipsum supponitur ex Aristotele pluribus locis . in hoc libro aute probatur, principia naturalia esse, ut quod principia sunt materia, & sorma, &priuatio c rgo haec
55쪽
non sunt subiectum in hoc libro . Secundo, dubitatur, quia tu posuisti ordinem inter accidentia communia rerum naturalium, & dixisti, quod contianuum est primum accidens, & ideo dixisti corpus naturale esse subiectum totius philosophiae naturalis: quia ei prima passio conuenit: quae est continui utas: quia primum accidens naturale est continuum . si ita ellet, ergo primo
loco de continuo erat agendum inter accidentia communia, cur ergo non
egit primo de continuo,quam de reliquis accidentibus comunibus, sed prius egit de motu Ad primum, cum dicis: nulla scientia probat esse sui subiectum&c. dico, uerum est, nec etiam in hoc loco probantur principia communia esse, sed probantur quot sunt, & quae sint: quia probat Aristoteles,
quot sint principia communia rerum naturalium, scilicet. Tria:& probat
quae sint, scilicet materia, forma, & priuatio. sed dicit Averro es secundo de anima, 2 . scientia nedum supponit subiectum suum esse, sed etiam praesupponit species sui subiecti, sicut scientia de animali praesupponit hominem, equum, bouem, esse nedum animal. si ergo in hoc libro principia erunt quae tu dicis, subiectum, nedum principia ipsa praesupponenda essent, uerum tiam species eorum. scilicet naturam, formam , di priuationem praesupponit . sed haec Aristoteles probat scilicet materiam, formam, di priuationem esse. ergo non sunt subiectum hic . Dico, quod ibi Auermes exponit illam propossitione , quod scilicet uera est ut in pluribus, ut in mathematicis . non enim solum ibi quantitas praesupponitur, sed & quantitatis species, ut litinea, superficies,&corpus et non tamen propter hoc est , ut in aliquibus non possit aliter esse : ut & si praesupponatur subiectum esse tantum eius species Probat aliquas, saltem, si ignotae sint. quod quide accidit hic. in hoc enim libro praesupponitur principia communia esse, quae eius sunt subiectum, tamen probatur esse aliquas species eorum , ut materia, forma, & priuatio. De secunda dubitatione, quia si esset uerum, quod primum accidens nat rate esset continuum, Aristoteles debuisset prius de eo tractare; quam de ceteris accidentibus. Dico, quod de facto debuit, sed prius egit de motu ob commodiorem doctrinam: quia definiuit in secundo libro naturam per mo tum: ideo statim in tertio libro aggressus est strinonem de motu: sicut hoc idem iacit Aristoteles in aliis locis: deinde egit de reliquis accidentibus: de continuo repetit Aristoteles primo caeli, secundo & ibi declarauit, quo modo crat undequaque diuisibile, latum, longum, & profundum: & ibi deci , rauit etiam de corpore naturali. Est tertia dubitatio principalis in eodemtisia1- η ui cap. primo pro mit Averrois . quia, inquit, intentio huius libri est cogno- scere causas omnes communes rebus naturalibus, &cognoscere causas primas, prout possibile est sciri in hac scientia, sicut naturiam primam,& ess- ciens primum pri ma uero sorma, & primus finis non consideratur a philosopho naturali, sed a metaphysico . cognoscit enim philosophus naturalis omnia quatuor genera causarum, & in quolibe t genere cognoscit primas cauasas, praeterquam ingenere causae finalis, & sormalis. quia non considerat primam sermana, nec primum finem: quia hoc est munus metaphysici; quoniam haec praescindunt a motu, prima autem materia & primum efficiens non praescindunt a motu. materia enim, qua materia est, translationi subiicitur. ideo in sui ratione includit motum. ita & primum es scies etiam includit motum in sui ratione, quod est: haec efficiens, est principium, unde motus , etiam efficiens est potentia transmutandi alterum in eo, quod alterum. Prima u ro forma abstrahit a motu: quia non tantum conuenit illis formis sublunaribbus i
56쪽
bus generabilibus,& corruptibilibus, &abstractis, quae fornaae abstracte nulli mutationi subiiciuntur: quia prima forma spiritualis nihil aliud est, quam amor, & notio primae in secunda, id est prima recipitur in secunda ut no tio,
ut amor in amato, sine tamen motu: quia talis receptio fit sine motu, ita primus finis praescindita motu; quia intelligentia prima est finis secundae,&secutula tertiae& sic successive, absque motu . quare finis etiam conuenit spiritualibus . ideo abstrahit amotu.& ideo sunt considerationis metaphysici, nunquid autem philosophus naturalis consideret primum finem: quod uidetur Averroes negare. Est modo dubitatio in hoc: quia uidetur, qudd etiam philosophus naturalis consideret primum finem: Quoniam considerat primum efficiens: ergo considerat primum finem. Deduco consequentiam. quoniam Aristoteles sic cundo huius probat hanc propositionem, quod omne agens agit propter finem.&cumiton sit processus in infinitum in fine. sed est status, quia datur primus finis, ut inquit Aristoteles ii. Metaphysices. ergo si primum efficiens agat, aget propter finem primum: quia omne agens agit propter finem. ergo, si naturalis habet considerare prunum efficiens , habebit considerare finem, propter quem efficiens agit. & hic est primus finis. ergo naturalis habet considerare primum finem ζ ergo male dicit Averro es; quod naturalis non debeat considerare primum finem. Confimmatur , quia sicut philosophus naturalis considerat primum efficiens, quod praescindit amotu, ergo etiam primum finem considerare poterit. quod autem philosophus naturalis considerat primum efficiens: patet ex Aristo tele octauo Physicorum: qubd uero praescindat a motu, etiam patet, quia primum efficiens est Deus , qui limplici emanatione .& creatione sine motu est causa omnium,&sine trafatione. Secundo, dubitatur, quia uidetur, quod etiam philosophus naturalis consideret primam formam : quia consderat primam materiam. ergo cosiderat & primam formam: quia haec correlativa sunt: & relativorum eadem est scientia, ergo philosophus naturalis considerat etiam primam formam, contra dictum Averrois . Tertio dubitatur, quia clarum est, quod scimus, primum efficiens primam sormam Se primum finem esse idem . quo habitu scimus haec naturali, an metaphysico non possumus dicere,quod id sciamus habitu metaphysico: quoniam primum efficiens non consideratur a metaphysico: qui .i non abscindit a motu. ergo id cognoscetur habitu naturali: ergo etiam naturalis considerat primum finem , &primam formam. Quare A c. Quarto, & ultimo; quia si philosophus naturalis non considerat prunam formam, di primum finem ; sequetur, quda scientia naturalis erit imperfecta. Deduco consequentiam quia Aristoteles tractatu primo huius libri inquit: Tunc habetur scientia perfecta alicuius rei, cum cognoscimus omnes eius causas per se ipsas, & prima principia, usque
ad Elementa. Sed rerum naturalium non possumus scire primam formam, di primum finem per se: ergo earum scientia imperfecta erit. ergo naturaliS, debet considerare Omnes quatuor causas primas . falsum igitur di istu Auer rois. Respondeo ad haec. dico , tuendo partem Averrois, quδd scilicet philosopus naturalis tantum considerat primum efficiens, & primam materiam, quae sunt cum motu, non autem considerat primam formam, & primum finem, quia abscindunt a motu . Ad primum: cum dicis naturalis cognoscie primum agens ,& primum agens agit propter finem primum: ergo & naturalis cognoscit primum finem: dico , qudd totus processus uerus. dico tamen, qudd ille prunus finis. de quo loquitur naturalis , quando dicit, pri
57쪽
naum agens agit propter primum finem, non est simpliciter primus finis, scilicet tam materialium, quam immaterialium : sed loquitur de primo fine sui
motus. N hic est primus finis, quem considerat naturalis : quia hic est finis, propter quem agens agit. sicut enim primum agens in eo , quod agens, est cum motu, ita considerat primum finem, propter quem agit, primum finem sui motus, non primum finem tam rerum materialium, quam immateriali ii, ut Averroes hic accipit primum fine, scilicet simpliciter. Quare&c. Quod confirmabas, sicut naturalis considerat primum efficiens, quod simplici emanatione omnia creauit, ideo & primum finem: dico, quod philosophus negaret assumptum , quod sint simplici emanatione producta, & sine translatione . negat enim creationem philosophus, ut ait Averroes Q. Metaphysices , i . haec sunt uerba me taphorica in scientia, inquit Averro es. plinto sophus enim ponit multa eterna improducta a parte ante, N a parte poli. ut caelum, substantiae abstractae , materia prima improducta sunt, ita ut Deus, licet non sint tantae persectionis .s igitur sequamur uerba Averrois , dice. mus, quod omne agens agit propter translationem: di nullum cst, quod simplici emanatione producat. si enim esset aliquod agens, quod fine translatione simplici emanatione produceret, de illo Aristoteles mentionem fecisset in libris Metaphysices. sed faciens ibi mentionem de efficiente , illud ponit cum transi itione: quia, inquit, ei sciens est principium transmutandi alterum in eo, quod alterum . sed nulli bi fecit Aristoteles mentionem de hoc efficiente sine transsatione. ergo, nullum est efficiens sine translatione. Quod secundo dicis : quia philosophus naturalis consderat primam male riam : ergo primam formam: quia correlativa sunt: dico, quod duplex est prima materia, ut inquit Themistius primo Phys in sua longa digressione de materia prima, tuae est materia generabiliu,& corruptibilium. Alia est prima materia corporum simplicium, scilicet caelestium, de qua loquemur octauo huius . si loquamur de prima materia generabilium, lurc est cum motu, de translatione . si de materia caeli, hac bifariam coli siderari potest, uno modo, ut est mobilis ad locum, & quoniam sic aliquo modo translationi subiicitur, scilicet translationi locali. transsertur enim de loco ad locum i di hoc pacto
dicitur materia: quia materia dicit potentiam . materia enim dicitur rei pectu earum rerum , quae nondum ortum habent, id est respectu forniae, qua caret. etiam haec dicit potentiam, etsi non simpliciter, aut ad formam, dicit tamen potentiam ad locum. I sic materia caelestium est cum motu , ct translatione. & quoniam translatio huiusmodi refertur ad efficiens, ideo prima materia, scilicet caelestium, ut subiicitur translationi, refertur ad primam
sormam,&transmutat&mouet illud corpus. tunc uero prima forma non
habet rationem formae, sed primi efficientis: quoniam sic mouet tale corpus caeleste. & quia primum ei sciens, quatenus tale, considerat philosophus naturalis; ideo considerat primam formam, non sub ratione primae formae, sed sub ratione primi efficientis: quod habet mouere hanc materiam . si ergo philosophus naturalis considerat materiam caelestem, ut dicit potentiam
admotum: sic etiam considerat suam formam , ut habet mouere hanc mateariam. haec enim correlativa sunt. Alio modo consideratur materia caelestis, non ut dicit potentiam, neque ut transsationi subest, uerum ut intelligentiis subiicitur. & sic habet rationem subiecti tantum, non materiae: quia materia dicit potentiam ad aliam formam. quo modo uero est materia caelestis:
quia caeli, lunae, & ceterorum corporum materia est alterius rationis, ta spe-t cie
58쪽
eiei a materia cuiuscunque alterius caeli, & sic de aliis: ideo materia, quae subiecta est sormae lunae, non potest relinquere formam lunae, & aliam suscipere . quare, cum non sit in potentia ad aliam formam, nisi ad quam habet; ideo non dicitur materia, sed dicitur potius subiectum: quia non dicit potentia, neque translationem: quia tantum est in potentia ad formam, quam habet: N cum non subiicitur transmutationi, non est philosophi naturalis considerationis,sed metaphysici, & sicut haec materia, quatenus ratione caret εἰ haabet rationem subiecti, non est philosophi naturalis considerationis, sed metaphylices: ita de sorma, ad quam refertur. resertur enim ad intelligentia, cui subiicitur, de aqua separari non potest, quia est subiectuin ipsius sub ra. tione subiecti, non est philosophi considerationis, sed metaphisici. utruque
enim translatione caret. Ad argumentum igitur, cum dicis: philosophus naturalis considerat primam materiam: uerum est. ergo di primam formam et quoniam correlativa sunt: dico, qubd sicut philosophus naturalis considerat primam materiam: quae dicit potentiam & transatione, de proprie materia est, & dicitur: ita etia considerat sormam illam, ad quam talis materia rcfertur, & aqua talis materia mouetur, & transfertur . quia autem talis no dicit potentia, nec transmutatione,nec proprie materia dicitur, sed potius habet
rationem subiecti; ideo nec forma illa, ad quam resertur, scilicet intelligentia ipsa non dicit translationem. Quod tertio dicis, quia idem sunt primum efficiens, prima forma,& primus finis;&scimus haec tria idem esse, nullo habitu simplici, sed habitu tam naturali, quam methaphysico, haec enim cognitio dependet tum a scientia naturali. tum a metaphysica: quoniam ex naturali cognoscimus naturam primi efficientis, ex me thaphysica uero tum naturam pri inae formae, tum primi finis. & ita ex utroque habitu comparantur haec ad inuicem. De quarto de ultimo, quod dicis: quia, si philosophus naturalis non considerat formam primam,& primum finem: scientia naturalis, id est de rebus naturalibus, erit imperfecta. Deduco consequentiam ex Aristotele in primo tractatu haec: quia inquit, tunc opin mur unumquodque stare, & cognoscere, cum causas primas cognoscimus: de ibi de omnibus quatuor causis. si igitur scimus, cum cognoscimuS Omnes quatuor causas, de philosophus naturalis no potest cognoscere primam formam & primum finem: ergo non cognoscit omnes causas: ergo iisi perfecte scit: ergo scientia naturalis imperfecta. Aliqui propter hoc argumentum concessere, naturalem philosophiam imperfectam esse . sed hoc absurdum est: quia nulla res potest persectius considerari, quam in propria scie tia : de res naturales non pollunt perfectius considerari, quam in scientia naturali . non ergo haec scientia imperfecta est. sed tu dicis: non considerat
omnes causas. Dico, quod res naturales motum includunt, quatenus naturales sunt, & quia primus finis, & prima forma abscindunt a motu , ideo res
naturales, ut naturales sunt in suo esse, non dependent a primo fine, nec a prima sorma, nec ipsorum consideratione indiget: quia res naturales in suo csse circumcernunt materiam, de motu: non ergo indigent consideratione eorum, quae abscindunt a materia, se a motu, ut est primus finis, & prima sorma: sed perfecte sciuntur ex cognitione eorum, quae motum circumce nunt: de philosophus naturalis considerat primum finem, qui scilicet est finis motus, de etiam primam sormam, quia Idem sunt: de res naturales non possunt sciri persectius: persecta nobis traditur scientia de rebus naturalibus,
59쪽
sine cognitione primi finis ,& primae sormae: quia ab ipsis non dependent in
Est Amisecunda dubitatio in prooemio Averrois super secundo cap. ubi dicebat , quod philosophus naturalis omnes formas, ac fines consilerat, praeter primam formam,& primum finem. hoc minime uerum uidetur : quia praeter primam formam, sunt aliae sormae abstractae, ut reliquae intelligentiae, etiam prae ter primum finem, sunt secundi fines: quia secunda intelligentia est finis,& forma tertiae, tertia quartae :& tame hae formae, & hi fines abscindunt ἱ motu. ergo illaeno sunt philosophicaeco siderationis. quomodo ergo dicit Auerroes, quod philosophus naturalis considerat omnes firmas, di siles primos Dico, quod , si capiamus primam formam ,& primum finem simpliciter, reuera dictum Averrois non est uerum, ut probat ratio. sed quoniam per primam formam primumq; finem possumus intelligere , totum genus substantiarum abstraetarum; & hoc pacto sumit Averroes: ideo recte dicit, quod scilicet philosophus naturalis considerat omnes sormas praeter formam primam, non simpliciter, sed totum genus substantiarum abstractarum, no quas tenus abscindunt a motu, sed ut commune sunt rerum corruptibilium pri cipium, ut infra dicetur. idem dicitur de fine. Est alia dubitatio, quo modo dictu Averrois erit uerum, quia diximus, quod prima forma & primus finis non coiisderantur a philosopho naturali, quia praescinditia motu: quod patet: quia sunt comunes substantiis spiritualibus & materialibus. dicuntur enim de primis forma & finis simpliciter, & de his, quae sunt snis motus . totum autem genus substantiarum abstractarum commune est tantum materialibus abstractis, quia in ipsis agit motus: non est autem commune immaterialibus: quia praeter ipsum genus abstractarum non est alia substatia abstracta, in qua genus ipsum substantiarum abstractarum possit recipi receptione spirituali. quo modo igitur intelligitur per primum finem & primam
formam, totum genus substantiarum abstractarum Dico, quod totum genus substantiarum abstractarum adhuc commune est substantiis corruptibilibus: est enim commune substantiarum corruptibilium: quoniam est principium generationis ipsarum, quando res immateriales sunt fines ad inuicem. una enim est forma, & finis alterius, ut prima secundae, secunda tertiae, tertia quartae &c. quoniam una est amor,¬io alterius. Se sic genus substantiarum abstractarum est commune materialium, & immaterialium . sempe erior est, ut forma, & finis inferioris. Est alia dubitatio: quia dicit , quod metaphysicus non considerat primum efficiens, nec primam materiam. Sed contra, quia metaphisicus considerat omnia genera causarum, ergo & primam materiam, & primum efficiens. secudo, quia prima sorma & prima materia correlativa sunt. si ergo primam formam considerat, ergo primam materiam: correlativorum enim eadem est scientia: primo Topicorum. Tertio dubitatur, quia Aristoteles tertio Metaphysices, quaerens an consideratio omnium causarum spectet ad eundem artificem , dixit quod non ad metaphysicum: quia, cum metaphysicus praescindat a motu, efficiens uero di finis motum includat; ideo ab ipso non consideratur. de efficiente patet, quia intendit finem permotum,& mediante motu . de
60쪽
2 sne declarat Aristotelest quia finis est finis actionis,& motus. qui ergo motu caret, non est finis . si ergo primus finis motum includit, philosophus naturalis considerat ipsum primum finem, ergo non metaphysicus, ut inquit Averro es. Ad primum dico, quod metaphysicus considerat primam mat Tiam, & primum efficiens, quatenus sunt principia rerum, S continentur sub ente: naturalis uero eas considerat sub propria ratione, scilicet sub ratione primae materiae, & prinia efficienti s. & ut motum includit, sicut considerantur omnia genera causarum a logico, sed sub alia ratione, quatenus, scilicet sunt media demonstrationis: quoniam per quodlibet genus causae licet demonstraret secundo Post. De sec undo iam soluta fuit dubitatio: quia, si consideratur prima materia ut subiectum, & praescindit a motu, sic est metaphysici considerationis: quia hoc modo non dat mutationem, S sic referetur ad primam sormam, id est intelligentiam . si uero considerat materiam, quae dicit potentiam, ac transmutationem, si est philosophi naturalis, nec talis materia refertur adpriinam sormam, id est ad intelligentiam, quatenus prima forma, sed ad ipsam materiam quatenus habet rationem primi efficientis. De tertio dicis ex Aristotele, tertio Metaphysices, qui dixit finem primi ina non pertinere ad metaphysicum , quia concernit motum. Dico, quod ratio Aristotelis ibi nulla est, quia ibi non intendit adducere rationes fortes ,& demonstrativas, sed probabiles, tantum ualet, metaphyscus praescindit a motu, ergo a primo efficiente & prima materia, non tamen a primo fine, Se prima forma. Ratio Aristotelis dialectica est, sicut aliae quas ibi adducit, ut est ista. Contraria sunt eiusdem scientiae: quae igitur non contraria sunt, non sunt eiusdem scientiae. uideatis, quo modo haec ratio manifeste peccat. arguit ab opposito antecedentis ad oppositum consequentis itit si dicamus, equus est, ergo animal est: equus non est, ergo animal non est.
ideo dixit Averroes, quod sermones Aristotelis in illo libro dialectici sunt, non metaphysici. & quinto Metaphysices soluit illam quaestionem Aristoteles, dicens, quod metaphysici est considerare omnes causas r ubi repetit hanc quaestionem de eam resoluit: arguit enim ad partes. sed uos habetis hic claram solutionem ad Auerroe: quod scilicet philosophus naturalis considerat omne genus causarum, non tamen in Omni genere primam: quia non
considerat primam formam, nec primum finem: quia haec considerantur amathematico : philosophus uero naturalis considerat primam materiam, &primum efficiens . Quare, &c. Est alia dubitatio in secundo capite Aue rotis, circa scilicet utilitatem philosophiae naturalis. dixerat enim quod erat duae utilitates, una, quod, mediante ipsa philosophia naturali, ducitur homo ad summam beatitudinem. duae enim sunt scientiae speculativae, natur iis de metaphysica, quae sunt homini uita, & uita sempiterna: quia sciens ipsam , emcitur uirtuosus, & perfectus omnibus uirtutibus moralibus. & r tiones adducit Averro es in prologo suo. circa primam utilitatem est dubium: quia tertio de anima, i .&-. dixit oppositum. dixit enim, quod illisma hominis felicitas non consistit in scientiis speculati uis, sed in intuitione Dei, quae habetur per intellectum adeptum. Secundo dubitatur, quia dixit hic, quod beatitudo est sempiterna uita, nedum uita: in octauo ueroini, eorum in prologo suo uidetur deridere hanc opinionem. inquit enim: Beatitudo ista, quae habetur ex scientiis speculatiuis. secundum fatuos est uita sempiterna. tertio uita est substantia. est enim esse uiuentium: ex secundo de anima :& felicitas ipsa est accidens: quo modo ergo scientiae specula-ι G tiuae,