장음표시 사용
261쪽
uera, quia illa non includit formam ; sed dicitur in actu negative, id est non
iii potentia: ideo Themistius primo I)hysicorii dicit, quod rectius materiataeli debet appellari subiectum, & non materia, quia materia dicit potentia ad alias formas. subiectum uero dicit tantum respectu sormae habitae, ideo dico cum Aristotele I. Metaphysices, quod illae materiae non sunt eiusdem rationis; sed dicetis actus eiusdem speciei requirunt potentiam ei desa: rationis : sed quantitates caeli, dc illorum inferiorum sunt eiusdem rationis: ergo habent potentiam candem,& sic materiam eandem. Dico, quod actus eiusdem speciei requirunt eandem potentiam, uerum est; sed quantitas caeli , de istorum inferiorum est eadem. Dico , quod quantitas dupliciter consi. derari po t est mathematice, & sic eadem est, secundum definitio item. mathematicus enim abstrahit a materia. potest considerari illa quantitas naturali. ter, & sic non est eiusdem speciei, quia quantitas caeli delinitur per corpus caeleste: quantitas inferiorum per sua corpora ,& sic negatur, quod illae qualitates sint eiusdem speciei. an aut e materiae caelestium corporum sint ciuisidem rationis, ex una parte uidetur, quod sic, quia accidentia in omnibus corporibus caelestibus sunt eiusdem rationis, quia eadem figura caelestis est in omnibus caelestibus, & ita motus corporis, & lux. Dico, quod sunt diuersae rationis .&ratio ; quia si sunt eiusdem speciei, corpora caelestia essent corrupi ibit ia, quia si materiae essent eiusdem rationis, haberent ergo easdem potentias, quia sicut in istis inferioribus materia aquae,& ignis, ex quo sicut eiusdem rationis, habent easdem potentias: si ergo materia lunae & satur. ni essent eiusdem rationis, materia lunae haberet candem potentiam, quia habet materia saturni, di cum illa saturni sit ad formam suam, ergo & potentia lunae habebit potentiam ad formam saturni, & cum nulla potentia possit frustrari, necesse erit, quod caelum corrumpatur aliquando,&sc non erit idem motus circularis specie, qui est in luna ,&saturno ,& ioue: ita nec ea dem figura, nec eadem lux, immo talia accidentia sunt differentia specie, si cui homo abalino & sic includitur, quod materia corporum caelestium non est eadem specie univoca, immo differt specie; est tamen eiusdem speciei analogice, ut dixit Averroes secundo caeli.
Ex t s T E N τ enim quodam diuino. hic textus uarias recipit expositiones. The mistius dicit, quod uult soluere, cur materia continuo transmutatur de forma in formam , cum materia in sui natura sit in formis, & ita inquit, quod ita perpetuo transmutatur de forma in formam, quia forma est persectio materiae . aliter exponit Averro es, quod Aristoteles uult demonstrare, quod priuatio debet enumerari inter principia rerum naturalium, quia Plato non
enumerauit: di probat, quod priuatio sit principium, quia dicit. materia noest principium, nisi per priuationem, ergo priuatio est magis principium, quia propter quod unumquodque tale, scilicet quod materia non sit principium, nisi ratione priuationis, robat, quia materia non esset principium,
nisi transmutaretur de forma in formam, non sic transmutatur, nisi ut acquirat elle aptum,&perscctuin, propter quod omnia agunt: non acquirit op positum, nisi habeat appetitum ad formam, & eam acquirerer re cum appetitus sit rei absentis, sequitur aptatio ad ultimum , quod materia non eii et Principium, nisi priuatio esset. Ioannes Grammaticus, se Simplicius aliter
262쪽
I 27 de melius dicunt, quia Aristotelas posuit tres differentias inter priuatione, .& materiam. hic subdit quartam, deest haec, quia materia appetit per se formam: priuatio uero non per se appetit. quod autem materia per se appetitsormam, probat Aristoteles, quia illud appetit aliquid. quod eo indiget; sed materia indiget forma, ergo appetit per se. quod autem appetat res, quae caret, probat exemplo, quia te mina appcti t marem esse, quia caret sexu maris, qui est persectior, ideo appe tit esse marem :& ita turpe appetit pulchrii. mas enim est persectior, est enim uniuersali ter calidioris temperaturae,quam 'femina: et li uideamus, quod aliquae feminae sint iracundae,& aliqui uiri mites : adhuc uiri ex naturali temperamento sunt calidiores ,& maxime quoad temperaturam cordis, deo dixit Galenus, quod natura fecit vasa,& organa generationis in uiro ad extra, in muliere intra, quia, ex quo sunt frigidio res, non pollunt recte concoquerer adeo generatur multa superfluitas sanguinis , quae intus suscipitur, deinde expurgatur: unde distinctio maris est ex membro principali. secundario ex organo generationis :& ita turpe appetit esse pulchrum, R dicit Ar illo teles, quod femina non appetit esse marem
per se, sed perbaccidens, quia nihil appetit destructionem suimet: ideo femina no appetit marem, quia appeteret sui destructionem; sed per accidens appeti t. ut est perfectior eius. de sensus huius, quod femina appetat marem, cst, quod subiectum, quod subiicitur formae, appetit subiici maris forniae non ratione, qua subiicitur feminae, sed ratione subiecti sui, ut priuatus sorma maris, & sic turpe appetit eise pulchrum, id est subiectum , cui accidit, turpitudo appetit subiici pulchritudini . dixit Aristoteles . quod materia appetit formam, Ceu quoddam diurnum , quia a Deo est tanquam ab Metu puro' quia forma principaliten est ab actu primo, licet etiam sit ab agente particulari: appellatur bonum, quia ipse est causa essendi ,&generaritionis rei, & dixit appetibili , quia ex ratione boni requiritur ipsam appetibiletnelse, qui abomina est quod omnia appetunt, quia haec uerba uidebantur conuenire primae substantiae,& primo bono, ut dixit Io. Ethicorum,
ideo dixit, aliud autem est contrarium, ut illa uerba intelligantur de forma materiali, & non deprimo bono . quibuadam accidit contrarium , retor quet sermonem contra Platonem, quia si priuatio non distinguatura materia : sicut ergo materia per se appetit formam, ita & priuatio appetit ,& siecontrarium appetit contrarium, e sic sui destructionem, quod est absur dum: ideo priuatio sequitura materia aduertit Aristoteles ex hac ratione, quὁd nedum distinguitur materia a priuatione, sed etiam materia a forma, quia dicit, materia per se appetit formam e sorma autem no appetit seipsam, quia appetitus est rei absentis, amor praesentis: ideo nihil se appetit, quia s ipso non indiget: ideo serma non te appetit ; ideo distinguitur a materia. Averro es in commento exponens uerba Aristotelis, quia dixit, quod materia per se appetit formam, ita femina marem. Averro es declarat , quomodo materia appetat sormam, & dicit, quod duplex est appetitus naturalis, R& animalis, naturalis est sine cognitione, & est rei naturalis quaedam inclinatio ad aliquid consequendum, Se talis inclinatio non est nisi res ipsa, unde naturalis inclinatio non distinguitur ab eo, cuius est naturalis appetitus, ut deorsum tendere est naturalis appetitus grauitatis,& est ipsa grauitas. Auerro es dicit, quidem est appetitus naturalis, quidam cum sensu, sed quid de appetitu rationali Z quia non est naturalis, nec sensitiuus .etiam quid de appetitu substantiarum abstractatu, quia in ipsis est appetitus, quia cognitio: ideo
263쪽
ideo Auerro es non comprehendit omnem appetitum. Dico, quod Auer-roes comprehendit appetitum hominis sub sensu, quia intellectus hominis non intelligi t sine sensu; ideo compreheditur sub sensu , non quod sit sensitiativus, sed est intellectivus, quia uoluntas. sed quid de appetitu substatiarum abstractarum , quis nam appetitus est Z Dico, quod est naturalis. &in hoc discedit philosophus a Theologo, quia ali cologi ponunt libertatem ex parte
uoluntatis; ideo cum illae substantiae habeant uoluntatem; ideo libertatem: sed Artitoteles nouit libertate ex parte intellectus, quia libertas est, ubi di Dcursus, Ac homo cum discurrat, liber est: ubi uero eth discursus ,& libertaς ibi error esse potest. nam substantiae abstractae non discurrunt, ideo in illis non est uoluntas, nec error: & ita dixit Aristoteles in libello de libero arbitrio, quia dicit, in cuius potentia est bene agere, est etia male agere: ideo
cum in diuinis non possit esse malum, nec eri trecte agere. unde laus copetit homini, non diuinis: quia laus debetur recte agenti, cu autem diuina no recte agant: ideo eis no debetur laus. recte enim agere non sumitur ex ipsa re,
sed ex facultate ipsa, quia illud dicitur recte factum, quod pedet ex libertate,&libertas no est in diuinis, quia in eis non est discursus: ideo secundu Arist. solus homo habet libertate :& ratio est, quia intellectus hominis est in differens ad hoc faciendum, S non faciendum: ideo cum potentia substantiae supremae sint sine actu intellectus non potentia, ut noster, unico actu intelligui sine discursu , di sunt determinatae: ideo libertas non est iu illis; sed his est triplex dubitatio . primo, quia dicit, quod materia per se appetit formam:
deinde dicit, quod materia appetit formam per accidens , quia ratione priuationis, priuatio autem accidit materiae: quiadicit, materia appetit causa indigentiae: indigentia non cit nisi causa priuationis. Dico si conlideratur, ut priuatio, accidit materiae, sic per accides materia appetit sormam. appetit uero per se formam, quia priuatio sequitur materiam, tanquam secundupraedicatum secundi, quia ex sui natura est expers omni sorma: ideo per se appetit formam ratione priuationis . in secundo modo dicendi, non in primo est alia dubitatio, diuus Thomas ex Avicena, quia Aristoteles dicit,quod materia appetit formam ,& inquit, uidetur, quod non sit appetitus, quia non naturalis, quia omnis naturalis inclinatio est a forma: ergo materia noappetit sormam naturali appetitu: nec autem potest esse sensitivus, quia materia caret sensu: etiam appetit formam, uel quia forma, quam habet, fallidit; uel quia appetit duas formas simul. non enim potest appetere so mam, quia aliam fastidiat, quia fastidium est cum cognitione . nulla autem cognitio eis in materia: nec potes appetere duas,quia impossibile est, quod duae formae sint in eodem subiecto: appvitus autem naturalis non est ad impossibile , immo rectus est secundum Aristotelem. tertio , quia Aristoteles utitur metaphora, quia dicit, sicut semina appetit marem . non licet autem philosopho naturali uti metaphora. De primo, cu dicis,omnis naturalis inclinatio sequitur formam, falsum est, quia est inclinatio naturalis, quae sequitur materiam. De secundo dico, quod neutro modo appetit formam,sed appetit sormam absentem tanquam sui persectionem, quia, ex quo est in po tentia ad formam, ideo appetit sormam tanquam sui perfectionem, non quod habeat fastidio formam, quam habet . Cum dicis, no licet uti metaphora. dico, quod cum res, quae tractatur difficilis est, licet aliquando gratia maioris intellectus. sicut facit etiam Aristoteles de intellectu potentia assi
264쪽
eit , quod priuatio est causa materie, cur appetat sormam. contra. quia nullum contrariu appetit sui contrarium , quomodo potest esse ratio alteri, quod appetat formam , quae cit sui contraria λ secundo, quia haec portio materiae priuatur; forma ergo appetit ipsam,& ita iste appetitus naturalis erit ad impossibile: appetit formam corruptam, quae non potest reuerti, cum dicis, sicut contrarium non appetit sui contrarium, uerum est; ergo non potest esse ratio alteri, quod contrarium sui appetat. Dico, quod uerum . est hoc de contrariis positi uis, non autem de priuatiuis. & ita priuatio potest esse causa materiae, quod ipsa appetat sormam. uel dicatis, secundo, quod priuatio est causa per accidens, quod materia appetat formam, quia priuatio accidit materiae. de secundo dico, quod priuatio non est causato- talis appetitus, quia si esset totalis, causa appeteret formam corruptam, quod est impossibile: sed totalis causa est ipsa priuatio cum potentia adso
mam :& quia corrumpitur, talis potentia non potest reuerti: ideo non remanet appetitus; etsi remaneat eadem priuatio materiae. ultima dubitatio,
quia dicit semina appetit esse marem, sed hoc est impossibile, quod femina,
sit mas. Dico, ut Aristoteles, quod femina, qua femina per accidens, appetit esse marem, quaternus est homo, & caret sexu masculino ,appetit esse marem: & hoc non est impossibile, quod femina, qua homo esticiatur mas, licet , qua semina sit impossibile. uel dicatis, quod semina per accidens appetat esse marem, in quantum appetit perfectionem.
CORRUMPI TvR autem O cetera. assignauit Aristoteles multas differentias
inter priuationem, & habitum: his subdit quinta differetiam inter priuatio.
nem, & materiam, cito longo sermone persequeretur Platonem: & ponens differentiam dicit, priuatio per se corrumpitur, materia non per se corrum- Pitur , nec per se generatur; sed corrumpitur per accidens ratione priuationis, ut priuatio accidit et , quae per se corrumpitur, sicut corrumpitur am- Phora, uini per accidens, quia corrumpitur uinum: ideo materia seiungitura priuatio ne . minorem probat, quod materia non corrumpitur, nec generaturi & ad hoc accipit scilicet suppositionem, quae ad tertias pollunt reduci. prima est, omne, quod generatur per se, ex aliquo primo subiecto generatur : & omne, quod corrumpitur, in illud primit subieetiam corrumpitur. secunda suppositio est, omne, quod generatur per se, dum generatur, non est ratione, quod corrumpitur, dum corrumpitur, non est:& haec supposi tio partim uera, partim salsa est. uera est, si accipiatur generatio , quod alteratione praecedenti: sic omne , quod generatur, dum generatur pro alteratione praecedenti non est, si accipiatur generatio pro subita mutatione, sic quod generatur, dum generatur, est, ut dixit Aristoteles quinto Physico . tertia suppositio est definitio primae materiae, & dixit, materia prima cst subiectum primum, cuius licet sorniae, ex quo sit, aliquid insit, dixit subiectum primum, quia duplex est materia prima cum qualitatibus dispositis. Aue roes dicit, quod materia secunda sunt elementa, refracta tamen, sed dixi, quod opinio Averrois non erat uera, dixit, cuius licet formae scilicet generabilis , & corruptibilis, quia formae aeternae non fundantur in materia, & dixit, ex quo fit aliquid cum insit. dixit Alexader, ponitur ad excludendam priuatione,&accidentia communia, quia ex priuatione fit res, sed per accudens.
265쪽
dens. ex accidentibus communibus non fiunt res ,& si rebus in sint: ideo diaxit ex quo fit aliquid, cum insit, non secundum accidens. & dicit Simplicius, quod hae tres suppositiones habent ueritatem. ex illa suppositione nihil g
neratur ex non ente simpliciter, nihil corrumpitur in non ens simpliciter.
ex his dignitatibus ostendit, quod materia sit aeterna, quia si ipsa generatur ex prima suppo sitione, ex aliquo primo subiecto generatur, sed ipsa est primum subiectum; ergo ipsa est antequam sit, si generatur, quia quod gener tur non est eadem ratione: demo nitratur, quod materia prima per se non corrupitur, quia quod corrumpitur in aliquo primo subietio corrumpitur, sed ipsa est ipsum primum subiectum, & corrumpitur: ergo erit prius corrupta , quam corrumpatur: sed hoc est impossibile , relinquitur ergo quὁd materia per se sit j si corruptibilis, & ingenerabilis. sed hic sunt multae dubitationes : primi est in maiori propositione, quia dicit, priuatio per se corrumpitur. contra, non ens non corrumpitur, priuatio est non ens: quomodo corrumpitur, quia corruptio est transitus de esse ad non esse λ secunda dicit, quod materia generatur ratione priuationis, cum priuatio non possit generari, cum sit non ens rideo melius dixisset, quod materia corrumpitur ratione formae corruptae ,&generatur ratione formae aduenientis. tertia, cur nomagis dicit corrumpitur ratione potentiae, quam ratione priuationis, quia sicut priuatio corrumpitur, aduentante forma, ita potentia etiam corrumpitur, &tamen potentia est ens, priuatio non ens. quarta dubitatio, quia hic portio materiae genitae & corruptae est aeterna secundum numerum, uel
speciem, uel genus: si secundum speciem ,& genus est aeterna, sic priuatio est aeterna secundum speciem : si sit aeterna una numero, ergo persectior erit, quina forma, quia forma una numero est corruptibilis: si materia est inco ruptibilis una numero , & incorruptibile est nobilius corruptibili; ergo materia erit nobilior so a. oppositum dixit Aristoteles septimo Metaphysices, di duo essent prima principia in natura. oppositum dixit Aristoteles tr. Metaphysices, quod entia nolunt male disponi: ideo unus princeps, quod essent duo prima principia, deducitur, quia si materia prima sit aeterna, ita di prima forma; erunt ergo duo prima aeterna: di sic duo prima principia cotra totam rationem . tertia dubitatio , quia Aristoteles non est usus ratione Platonis, quia ille probat materiam esse aeternam, quia dicit in omni genere sunt tria, quod generatur,&est forma, in quo recipitur generatio, & est materia, & exemplar idea ipsa. c um ergo materia sit in qua suscipi tur generatio e si generaretur, esset antequam est et :& Aristoteles non probat, quod
sit ingenerabilis simpliciter; sed tantum probat, quod sit ingenerabile secundum motum: non autem probat, quod non fuerit creata, quia Deus creauit illam ex nihilo . ratio autem Aristotelis probat tantum, quod sit ingenita secundum mutationem: non autem quod sit ingenita simpliciter . de primo dico , quod priuatio reuera proprie non corrumpitur, sed improprie, scilicet quo ad denominationem, quia modo denominat materiam, modo non edi sic priuatio per se corrumpitur quantum ad denominationem . de secundo dico, quod Aristoteles non dixit materiam generari ratione priuationis, sed ratione formae, & corrumpi ratione priuationis potius quam ratione potetiae . dicit Simplicius, si materia debet dici, corrumpi, & generari per accides, debet dici per aliquid, quod corrumpatur, & accidat ei, Ic sic cum priuatio accidit ei, dicitur corrumpi ratione priuationis, non autem ratione formae, quia forma non accidit materiae, quia de natura substantiae non est
266쪽
LECTIONES IN PHYS. ARIST. 129 esse in subiecto.& si dicatis, quod forma insit subiecto improprie, intelligitur, quia inest subiecto tauquam perficiens ipsum: ideo dixit, materia per accidens corrumpitur ratione priuationis, quia priuatio cit accidens ipsi materiae. de quarto dicit Auermes, quod Aristoteles non dixit ratione potetiae, quia potcntia non corrumpitur reuera, sed dices ita priuatio non co rumpitur per se, si dicas corrumpi tur secundum denominationem, ita & poten tia corrumpitur secundum denominationem: ideo dico, quod materia, ut materia, importat transmutationem, ut dixit Ihemistius . transimulacio autem , quae intenditur a materia, est generatio, ii tenditur corruptio per accidens, quia non potest fieri generatio, nisi corrumpatur aliquid. & quia generatio est mutatio a non esse ad esse, id eli a priuatione ad habitum,&quod generatur est sorma : ideo materia dicitur generari per accidens ratione fornaae, de quia corrumpitur priuatio: ideo dicitur corrumpi ratione priuationis. ideo Aristoteles respiciens hanc generationem dixit, quod materia corrumpitur per accidens ratione priuationis, & non dixit ratione potentiae , quia potentia non ingreditur generationem, quia non cst terminus a quo , nec terminus ad quem. ex quo autem priuatio est terminus a quo ipsius generationis: ideo dixit Aristoteles corrumpitur materia ratione priuationis respiciens generationem, & non dixit potentiae . de alio dicit Simplicius, quod haec portio materiae, ut una non est generabilis, ct corruptibilis, quia, inquit, non eli una numero, nisi per accidentia singularia: & quia accidentia cori impuntur: ideo materia una numero corrumpitur: ideo non
sequitur, quod materia lit nobilior forma. sed quod dicit Simplicius non et huerum, quia Aristo teles primo de generatione dixit, quod eadem est portio dateria geniti ,& corrupti ,& non tamen semper sunt eadem accidentia geniti , de corrupti. ut si aqua transeat in ignem, corrumpuntur accidentia
aquae,&tamen remanet eadem portio materiae, & non eadem accidentia,
etiam accidentia omnia sunt singularia,& requirunt subiectum particulare. antequam ergo accidentia tingularia sint, est materia, materia debet esse singularas & una numero, ergo etiam stat ratio, quia s portio materiae est aeterna secundum speciem, ita est de priuatione, quae est aeterna secundum speciem ,& nulla esset disterentia inter materiam, & priuationem: ideo dico, quod duplex est unitas naturalis una actu, alia potentia. materia est una actua sua sorma , quia habet esse actu a forma. est unitas naturalis potentia,&sic materia es .ima numero, potentia ex sua natura, & sic non omnis unitas naturalis est a forma; sed etiam a materia, quia sicut res est, ita una est, quia ens & unum conuertuntur quinto Metaphysiues, de sic eadem portio materiae remanet ingenito, & corrupto. unde materia ignis sit materia aquae,&est eadem potentia, de aeterna: & quaelibet portio materiae est aeterna, quia eadem est ratio de una parte, id de alia rideo semper fuerunt eaedem portiones materiae ,& erunt. ideo dico , quδd materia est aeterna, Se secundum numerum , & secundum speciem . ad arguine tum, cum dicis, sequeretur, quod portio materiae esset persectior forma, quia est aeterna, forma uero corrubilis. Dico, quod si consideretur materia, ut aeterna, forma, ut corrup tibi
bilis, sic materia est nobilior . simpliciter tame forma est nobilior materia, quia forma dicit actus, omnis persectio sumitur ab actu, quia persectiones penes Quin gradum, & non penes recessiam a gradu, ut fingunt Calculillae, de cum suum ens sit purus actus, ens ergo quanto magis participabit actu, tanto erit persectius, etsi sorma simpliciter erit persectior materia. exem-
267쪽
plum ignis, ut agit in hominem, est persectior homine; simpliciter tamen homo est perfectior: & sic mulca est persectior caelo , ut dicit Augustinus seclusa intellectitia, quia mulca est animata: caelum inanimatum. animatum autem est nobilius inanimato, tamen musca est corruptibilis: caelum incorruptibile . de alio , quia si duo erut principia prima dicit Simplicius, esto, quod ambo sint aeterna, tamen non sequitur , quod duo sint prima principia, quia materia dependet a primo opifice in genere causae finis: ideo non sequitur, qu sit sit principium . si dicatis, cur appellauit ingenitam, dicit, quia est eDiaeta sine principio temporis, de sie materia prima dependet a Deo in genere cauta essicientis, & finalis, sicut motus est aeternus, quia effectus est sine principio temporis, tamen producitur continue a re improducta a caelo. sed queram a Simplicio, an materia producta a Deo, cum depcdeat ab illo in genere cauis efficientis, si sic aut ex nihilo, aut ex aliquo: si ex nihilo, hoc est contra philo sophos, si ex aliquo materia esset, antequam non esset, ut dicit Aristoteles: & sie fui semper huius opinionis, quδd multa essent improducta, ut omnes substalitiae abstractae, anima intellectiva, & materia prima. si dicas ex quo ergo sunt aeterna. Dico, ex sui natura , & propria no sequitur, quod sine plura principia, sed tantum est unum a quo alia dependent in genere causae finalis de emetentis, non esticientis proprie, sed emcientis, id est conseruantis: & sic, etsi plura sunt aeterna; tamen no sunt plura principia. De tertio dico, quod non accipit rationem Platonis, quia Aristoteles non expressit illam demonstrationem, eo quod non posuit causam exemplarem: ideo primo Post. dicit, ualeant ideae Platonis; sed dicam secundo huius an notiones sint in mente diuina secundum Aristotelem. Ad aliud, qudd Aristoteles non erobat simpliciter, qubd materia sit ingenerabilis, quia non probat, quae
fiunt creata. Dico, quod Aristoteles non posuit aliam generationem, quam . illam permutationem . negauit enim priuationem, quia non subi icitur sensui. principia autem naturalia fundantur in sensu, unde, quod caelum fuerit creatum, nullus sensus demonstrat . di si daretur talis creatio, diminutus enset Aristoteles quinto Physicorum, cum meminerit de goeratione,& non
de creatione: ideo dico, lubit Aristoteles probauit materiam esse generabilem simpliciter, quia nullum alium modum generationis posuit, quam illoqui est per mutationem.
DE PRINC PIO autem secundum θω . Demonstrauit hucusque Aristoteles tria esse principia naturalium corruptibilium :& quia de priuatione exacte locutus est, dicetis, quod est non ens, di quod distinguitur a materia ἰ&etiain exacte de materia prima dicens, quod est subiectum commune ex quo fit aliquid, cum insit, & quod sint ingenita ,& una numero: per conse quens debebat tractare de alio principio , quod est sorma: & quia forma duplex, una abstracta, alia corruptibilis, de abstracta tractare non est sermo naturalis philosophi, sed metaphysici quaerere, an sit una, an plures, an aeterna,
uel non: & declaraui tir. Metaphysices quod ex aeternitate motus motor est abstractus , qui dixit, tempus est aeternum, ergo motus aeternus: ergo & mo
tor; si aeternus, ergo intelligit , seipsum unico actu sine compositione,&di uisione: deinde quaerit an sit uera talis forma abstracta, uel plures,& dicit, quod sunt plures, secundu ii quod multiplicata sunt corpora caelestia: nume-
268쪽
Isorus corporum caelestium sumitur a motu: & hoc sumit philo olius ametaphvsico , de tum una substantia abstracta simpliciter, quia entia nolunt male disponi, ergo. De illo ergo principio formali non est naturalis philosophidisserere . est alia&est forma coniuncta materiae, de qua dicit plailosophus. dicemus secundo uius,&tripliciter dicet de ea. priino, cum detinit naturam , quae est principium motus. per naturam intelligit etiam forma. secundo, tractat de tali forma, cum dixit, sorma coniuncta materiae . etsi re non separetur a materia, ratione tamen separatur. tertio, habet sermonem de forma , cum distinguit genera caularum in quatuor, cum declarat formalem
causam: deinde facit epilogum. dices, dictum est, quae iiii t principia, re quod non sint: deinde continuat hunc primum librum, an secundum, dicens, rursus alio sumpto primo dicamus. sed hic est dubitatio ex Simplicio, quod il-Ia uerba de principio secundum speciem, nedum intelligenda de forma abstracta a matςria, sed etiam de coniuncta materiae, & sic cum forma coniuncta materiae sint primum principium, ea declarare erit metaphysici, quia metaphysicus declarat principia omnium scientiarum,& hic formi coniuncta materiae, ut principium est metaphysici . ut uero obnoxia corruptioni est philosophi naturalis consideratio. secundo, dubitat Simplicius, quia quaerit an illud primum principium metaphysici sit causa efficiens ceterorum, uel non. & illud primum secundum speciem intellexit totum genus substantia. rum abstractarum, non tamen illud primum principium simpliciter . tertio, dubitatio Simplicii, quia Aristoteles dixit, declarauimus quot sint principia, hoc est falsum, qui eam supposuit esse . quomodo ergo demonstrauit ea hoc enim est munuς metaphysici: ideo dixit Simplicius, quod principia materiam esse declarare est munus,metaphysici . de primo dicit Simplicius, quod possunt illa uerba exponi reuera de utraque forma, ut diximus; sed quod dicit Simplicius non est uerum, quia forma coniuncta materiae, ut principium rerum corruptibilium, pertinet ad philosophum naturalem, quia noest alia uia ad probandum principia esse tria, nisi per generationem, sed generatio est considerationis philosophi naturalis : ergo declarare sormam coniunctam materiae esse principium primum est philosophi naturalis. quod autem generatio sit uia ad probadum tria principia, declaratur, quia fiat aer ex aqua. hic cum generatur aer, de nouo acquirit formam: ideo forma est principium rei naturalis. & quia corruptio est a contrario: ideo priuatio in subiecto. & quia contrarium non agit nisi in subiectum : ideo oportet, quod sit principium, quod sit subiectum principiorum contrariorum, scilicet formae,&priuationis,&sic forma coniuncta meteriae, ut principium est naturalis philosophi. ad secundum, an tale princ ipium efficiens, ut catis a cetero. . Simplicius dicit, quod sic, & dicit, quod hoc ex Alexandro, sed, u i dixi heri, sic daretur creatio , quia ex aliquo non possunt fieri, quia ante materiam esset materia: ideo dico , quod multa sunt in producta apud Aristotelem,u i intelligentiae: materia prima, & anima intellectiva, & non seqtiatur, quod principium non sit unum , quia est unum principium , t quo alia dependent in genere causae finalis & essicientis, conseruant is: non autem essicientis simpliciter, ut dicit Simplicius de tertio dicit Simplicius concedendo, quod Aristoteles supposuit, quod principia sint contrari : quomodo ergo dicit hic quod demonstrauit: etiam quia nulla est alia uia ad declarandum tria principia esse, quina generatio: ergo hoc non est munus metaphysici sed philosophi naturalis. ideo dico , qudd eadem demonstratione, qua de xk di monstrauit
269쪽
monstrauit quot sint principia, eadem demonstrat principia naturalia esse, quia non est alia uia, quam generatio ad probandum principia esse, ut dixi. Averro es hic facit digressionem ,&dicit , conlideratio formae separatae potest esse duplex uel quoad quid est, uel quoad si est, di inquit considera do for-niam abi tractam, quo ad quid est, est metaphysici. quoad si est, est naturalis philosophi. N ex hoc inquit Averro es, quod Aviceiana errauit, quia dicebat ille, quod haec quaestio an sit forma abstractae . etsi soluatur a philosopho, potest tamen soluta metaphysico. & Avicenna adducit rationem, & Auerto es
inquit, scientia praesupponit de subiecto, quia est quid est, quia est, id est existentiae: quia existentium est tantum scientia, non existentium autem, nisi
habetur scientia, nisi ex suppositione quicquid dicant alii, quia dicunt, quod de subiecto praesupponi tur, quia est, id est existentia ; sed existentia ab essen.
tia non differt re, sed substantia abstracta est subiectum metaphysici . de ea enim idi. Metaphyse es habetur longus sermo, ergo substantia abstracta non potest probari elle a metaphysica: & dicit, quod rationes, quas adducit Aui centra, non transeunt Ordanem probabilem: & eas hic non adduxit, quia alibi adducit, sed ubi aliqui dicunt, quod inde substantia orbis & 8. Physicorum; sed hoc non est uerum, quia de hoc ibi non habetur uerbum: ideo alibi, scilicet in destritictionibus destructio nudisputatione quinta, dubio quarto contra Algraelem, S appellatur destructio destructionum, quia AlgMeles destruxit principia naturalia, & ipse destruxit opinionem Algahelis. Dicit secundo, quod adhuc magis errauit Avicenna, quia dicit, quod metaphysicus probat materiam primam esse, de compositum naturale ex materia, & so mar sed hoc est falsum, quia nulla est alia uia, qua motus ad probandam materiam, & compositum: ideo uia mo ius demonstrauit duplicem naturam in caelo, quia caelum mouetur: ideo ab aliquo mouetur . nisi enim seipsum mouet , ut demonstrauit septimo & Octauo Physicorum: ideo errauit quod materia potest probari esse a metaphysico, & ita compositum naturale: & dici econtra Avicennam, quia inquit, si a philosopho naturali non probatur substantias abstractas esse, sed a metaphysico tantum, duae essent scietiae; sexto, tamen Metaphysices in principio dixit, quod sunt tres: quia si a metaphysi
co probaretur substantias abstractas esse, cum non sit alia uia: qua uia in
tus includeret, ergo motu metaphysices,&sic naturalis philosophia esset inistra, quia tantum considerat ea, quae mouentur . sed hic est triplex dubitio, quia dicit, tantum philosopus naturalis probat materiam csse, non autem metaphysicus loquitur hic de materia prima, hoc non uidetur uerum, quia omnis demonstratio est ex natura prioribus primo post: sed prima materia nihil est prius in genere causae materialis, ergo necesse est, quod demostratio huius sit altioris scientiae. etiam in secundo Metaphysices probat, quod in omni genere causae datur status, si in genere causae materialis datur status, ergo e si materia prima, quia datur status: etiam ita se habet scientia naturalis circa materia, sicut artifex circa materiam artificialem, sed nulla ars est circa omnia artificialia, ergo nulla scientia est circa omnem materia: ergo sicut nulla ars probat materiam omnium artificialium, ita scientia animalis non poterit probare materiam esse. De primo dico, quod demonstrat primam materia esse demonstratione, quia, id est per effectus, quia ex traΩmutatione. De secundo dico, quod metaphysicus probat materiam prima esse in secundo Metaphysices . uerum est, sed probat demonstratione naturali, quia probat generatione, quae est uia naturalis. De tertio dico negan
270쪽
do argumentum, quod non datur una ars communis: ideo nulla ars potest probare materiam esse simpliciter . scientia uero naturalis, quia communis
est particularibus libris, qui considerant res particulares: ideo philosophus naturalis potest probare materiam esse. Secunda dubitatio, quia dicit, quod de subiecto praesupponi tur, quia est, & quid est: ideo manifestum est in scientia . Contra, quia expositores contendunt de subiecto philosophiae natur iis , quid natura sit. alius enim dicit, quod est corpus mobile: alius ens mobile, quomodo ergo est manifestum : immo unusquisque probat suum subiectum esse ex definitione subiecti, ergo subiectum potest probari esse . de quia diximus, quod subiectum libri Physicorum est principia communia, quae
crant quatuor causae,&quo ad generationem materia,& forma,& accidelia communia, quae sunt quantitas, tempus, locus, motus; si ergo principia communia sunt hic subiectum,& hic demonstratur, ergo de subiecto probat esse etiar cum Aristotele primo Post. dicit de subiecto, praesupponitur, quia est, & quid est: loquitur de demonstratione particulari, qua distoluitur tertia quaestio qualis est res; non autem uniuersaliter, quia in aliqua de monstratione probatur, si est subiecti: quomodo ergo Auerro es transfert dictum Aristotelis ad omne subiectum,cum tantum de subiecto particularis demonstrationis loquitur, etiam Z quia potit simum medium ad demonstrandain rem esse est definitio rei, secundo posteriorum; sed definitio subiecti est eiusdem artificis, cuius est subiectum, ergo artifex poterit probare suum subiectum esse ex definitione subiecti.
ERAT dubitatio principii, an aliqua facultas posset probare suum subiectum
esse. hoc diximus propter Averroem, qui dicebat, quod substantiae abstractae non poterant probari a metaphysico,qui erant eius subiectum. N dicebamus , quod expositores in principio contendebant, qnid nam esset subiectu: ergo subiectum non est per se manifestum, quia de per se manifesto non est dubitatio. Dico, licet sit altercatio, quid natura sit subiectum; tamen apud omnes praesupponitur subiectum esse, siue illud sit corpus mobile, siue ens mobile :& sic aliud est probare corpus naturale esse subiectum; aliud probare tale subiectum esse. erat alia difficultas, quia in hoc libro probantur principia, & accidentia communia, quae sunt subiectum huius libri. Dico, quod reuera omnis scientia praesupponit subiectum suum esse: non inconuenit tamen, quδd probet aliquid ipsius subiecti esse cicut in philosophia natu .rali subiectum est corpus naturale, di tamen probatur aliquod corpus naturale esse, ut quarto caeli probat ignem. ita in libro de anima. anima est subiectum; tamen probat intellectum agentem esse,& sensum communem, quae sunt partes animae. ita hic liber non demonstrat principia, de accidentia comunia esse, sed bene demonstrat aliqua prima principia esse,scilicet materia, forma. sed non demonstrat priuationem esse, nec accidentia communia. ita
ergo non probat iste liber suum subiectum, sed aliquam partem. De tertio dico , cum Aristoteles dicit,de subiecto praesupponitur, quid est, & quia est, loquitur reuera de demonstratione particulari, non autem de scientia tota It : tamen in eodem primo inferius dicit, de subiecto omnis scientiae praesediponitur esse: ideo ampliauit illud ad omnes scientias & particulares, & to. tales. Quarta dubitatio, quia potissimum medium ad demonstrandam rem