Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

LVDOVICI BUCCA FERRE AE

qua transmutatur res in alteram. & septimo eiusdem dixit, quod materiation est qualis, nec quanta :& sic potentia fundamentaliter cadem est cum materia. alio modo sumitur potentia pro naturali potentia eius, quae est de secunda specie qualitatis, & haec est . accidens, di materia differunt per hanc potentiam, quia est propria pastio eius :&ita loquitur in de substantia orbis Averroes, cum dixit, materia substentatur per sui posse, id est materia diffinitur per suam passionem, quae est potentia. alio modo sumitur potemtia pro relatione, Ic sic distinguitur a materia, & ita loquitur hic Averro es. quod in aduentu sormae perditur potentia. sic ergo potentia secundo, & tettio modo sumpta differt a materia, quia sunt accidentia. primo modo au,tem est eadem cum materia, sed habet plures difficultates haec resposio. pri mo , quia dicit, quod naturales potentiae distinguntur re a subiecto. contra hoc in isto , quia naturalis potentia , & naturalis impotentia , sicut dixit Averro es ex intentione Alexandri septimo Physicorum, non differunt realiter a subiecto, cuius sunt: ideo Aristoteles argumetatus, quod tantum in tertia specie qualitatis sit alteratio , dixit, quod non est in prima nec in quarta , ergo in tertia. dixit Alexander, nonne est secunda species qualitatis dici idem ad hoc , quod secunda species qualitatis non est qualitas λ quia dicit res agunt per suas formas, & patiuntur per materias. si secunda speciςs qualitatis esset qualitas, Aristoteles estet diminutus. secundo sic potentia esset actus, quia omne accidens seiunctum a subiecto est actus: si potentia esset huiusmodi; esset actus etia , materia sibi determinaret una sormam determinatam , quia si potentia est accidens, di determinat illam passionem, quae est: forma. quarto si potentia naturalis sit qualitas,&propria passio , sequitur, quod materia ante omne actum substantialem suscipiat formam accidentalem, quod est salini: quia accidens inest subiecto per ipsam formam, tamen quia compositio substantiae praec edit conlpositionem accidentalem: si dicas, quantitas interminata praecedit omnes formas, no est ergo hoc inconueniens, quod forma accidentalis interminata praecedat omnes formas substantiales. Dixi, quod quantitas interminata est cadem cum terminata, consequitur semper formam substantialeni. quod autem sequatur, quod prius susciperet formam accidentalem ante omnes sormas substantiales, decla ratur : quia praedicatum secundi modi natura praecedit materia praedicata accidentia: sed materia recipit formas substantiales per accidens . potentia autem est in materia , ut propria passio, ergo naturalis potentia, quae est accidens, praecedit omnes formas substantiales. oppositum dixit ex Aristotele; ideo aliter Scotus dicit, quod duplex est potentia materiae , una fundamentalis, S sic talis est eadem cum ipsa materia: alia est potentia fodi malis, quae est relatio re distincta a materia: & talis potentia est duplex, te minata, & interminata. terminata est respectu formae signatae i intermina. ta, quia non est respectu sormae signatae, sed respectu omnis sormae producendae: utraque tamen est relatio . differunt tamen istae po tentiae, quia illa in . terminata est inseparabilis a materia, di non perditur in aduentu formae, quia respicit totum genus producendum : & de hac loquitur Averro es inde substantia orbis . terminata uero perditur in aduentu sormae: sed con tra hanc sunt dubitationes, quia illa potentia si sit accidens, erat actu si quia accidens adueniens enti, est forma, & fit actus. etiam quia materia determinabit formam sibi propriam, quia determinabit passionem sbi propriam: etiam forma accidentalis praecederet omnes formas substantiales . quid de- iri ducendum Dini ig

252쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

ducendum est ut supra poppositum tamen dixit Aristoteles septimo Meta. physices etiam Averroes m libro delinitionum dispositione tertia dubio 1 dicit, quod relatio no seiungitur rea subiecto, de probat dupliciter, quia si relatio re seiungatur, sequitur, quod album sitnile eri t compositius, quam album, quod erit compositum ex albedine , de similitudine illa. etiam quia in aliquid eis et prima mutatio, cuius oppositum dixi t Aristoteles quinto Physiacorum, quod autem sequatur, quod in aliquid sit prima mutatio, declaro , quia cum producatur albedo similis alteri, fit mutatio , quae recipi debet in

relatione, cum sit realis realiter diltincia a subiecto . cuicunque enim rei debetur prima per se mutatio. si sit distincta ab aliis, tum quod erit aliquod

Perpetuum, a Parte ante, di non a parte poli. Oppositum dixit Aristoteles primo caeli. quod autem sequatur, deducitur, quia potentia, quae est relitio , seniper in fiat materiae: in aduentu autem formae corrumpitur talis potentia, ergo Perpetuum a parte ante corrumpetur: ideo semper mihi placuit opinio , quod relatio non distinguatura fundamento ; sed tantum ratione, ut dicam inscia potissime illo argumento: quia ad aliquid esset prima muta rio . oppositum dixit Aristoteles : ideo est tertius modus Gulielmi Oecham.& Alberti, quod potentia duplex, fundamentalis,& est eadem cum materia. potentia alia est potentia, quae est relatio, & non distinguitur re ab ipsa materia, quae relatio non est res: quia relatio non est nisi comparatio facta ab intellectu rei comparatae ad rem, cui comparatur, sed habet difficultatem: quia, secluso omni actu intellectus, adhuc materia habet potentiam; non ergo potentia solum habet esse ex intellectu etiam metaphysice considerata praedicta, ut partes rei, de relationes considerat, ergo sunt res, a logico considerantur praedicata, ut dicunt diuersum modum praedicandi, ut substantia dicitur praedicari in quid: quantitas ut per modum quati: qualitas ut per modum qualis &sic etiam, secluso omni actu intellectus, uniuersum est unum unitate ordinis: quia aeteriri sunt uniuersa,& corruptibilia infra. no enim est unu proprie, sed unu ordinis . quia ordo est relatio, ergo relatio est res reastis. etia Theologi habent dubitatione de relationibus in diuinis, quae distinguntur,& sunt res, etiam unio humanitatis cum uerbo eli realis; tamen est relatio, quae relatio est realis res: ideo aliter dicit Thomas, de Egidius. quod duplex potentia materiae consideratae, indamentalix, ct sic non distinguitura materia. potest confiderari modo forni aliter, de sic est relatio, di non distinguitur a materia, quia relatio non distinguitura sundamentor sed tantudii ferunt ratione . connotato. quomodo connotato 3 quia primo significat suam albedinem .secundatio connotat aliam sibi similem: ideo destructa illa materia albedini connotata, non perditur res illa, quae est albedo; sed perditur relatio , ratione termini significati . secnndario ita de materia est: quia materia formalis est realis, & non distinguitur a materia; sed ideo signiticat aptitudinem ad formam , quae est corruptibilis, & ideo dicit, opinio, quod potentia formalis est duplex una interminata, quae respicit genus so marum , de species formarum: & ista non corrupi tur in aduentu formae, quia semper respicit formas: alia est terminata, quae respicit formam generadam, S hae corrumpitur aduentu formae: & de hac loquitur Averro es. quomodo uero haec corrumpatur, statim dicam . ad argumenta, de primo dico , quod materia non distinguitur rea potentia, licet potentia corrumpatur, & non

materia; tamen non sequitur, quod materia distinguatur a potentia, quia illa potentia debet corrumpi ratione aptitudinis, quae habet ad formam gene

253쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

randam: corrumpitur uero cum iam genita est talis forma in materia. no ix corrumpitur autem simpliciter potentia: ideo argumentum nullum, sed est dubitatio: quia eadem portio materiae infinities recipit animam intellectivam, cum sit una numero ,& infinities iii sotan abit eandem partem materiae. quomodo ergo potentia perditur in aduentu sornix secundo, si potentia nihil est, quomodo corrumpitur tum etiam esto , quod forma ignis adueniet huic materiae, cum inducitur forma ignis, tollitur potentia generada, cum sit alia portione materiae ad formam generandam, ergo possunt recipere illam : & lic corruptum idem numero reuertetur, quia erit potentia ad illam formam. quarto,quia terminus non destruit propriam relationem, sed perficit, ut filiatio non destruit paternitatem, sed perficit . quomodo ergo potentia perditur aduentu sormae, cum forma sit proprius terminus eius de

primo dico , quod eadem portio infinities potest recipi, di forma hominis,

ergo non corrumpetur potentia, uerum est,& hoc est, quia forma hominis est aeterna. si autem esset corruptibilis eadem portio materiae non poterit recipere infinities formas hominis, nec anima hominis posset infiniti eseandem portionem materia informare: ideo cum Averro es dicit, quod in aduentu formae corrumpitur potentia ,)oquitur de forma corruptibili. cur hoc est quia potentia corrumpitur ad illam formam, cur quia semel co ruptum non potest amplius reuerti . N ideo qui dicunt, quod corruptum no potest reuerti , quia potetia corrumpitur, lite lite soluunt: quia quaero ego, cur illa potentia non reuertitur una numero: ideo dico, quod corruptum non potest reuerti, quia corruptum, dices tu idern homo infinities poterit fieri , quia eadem materia poterit informare eadem partem materiae. Dico, . quod in homine non destruitur anima, quae potest reuerti , scilicet sensitiva, & complexio propria: ideo homo unus numero non potest reuerti. dices in . . illa potentia nihil est, quomodo corrumpitur dico, quδd corrumpitur, quoad secundum significatum , quia respicit formam generandam, di cum forma iam genita est, corrumpitur illa po tentia: non qu bd corrumpatur aliquid reale illius, sed corrumpitur ipsa denominatio, quia non corrumpitur potentia, quia non est accidens inhaerens materiae, sed denominans. de te tio, quia in aliis partibus materiae remanebit potentia ad illam formam. dico, cum corrumpitur, potentia est illa parte materiae, cui aduenit, corrumpitur in aliis partibus, quia cum aduenit illi parti materiae, quae est eiusdem . rationis cum aliis partibus: ideo cum corrumpitur potentia in illa parte, ita in aliis, cum sint omnes partes materiae eiusdem rationis cum aliis partibus : ideo cu corrumpitur potentia in illa parte, ita in aliis, cum sint omnes partes materiae eiusdem rationis. De quarto dico, quod potentia non est ordo respiciens formam qualitercunque; sed respicit formam producibilem, cum uero iam producta est, non respicit illam: ideo forma producta non est, terminus ille: ideo corrumpitur in aduentu formae potentia. de secundo dico, quod non est uerum , quod naturalis potentia agendi sit qualitas. Heu . Aristoteles posivit in praedicamento qualitatis. dico, quod famosae loquitur, sicut septimo Metaphysices appellauit omnes differentias substantiales quali tates , ut habent modum praedicandi; ita hic posuit in praedicamento qualitatis naturalem potentiam, non quod reuera esset qualitas; sed ut habet modum praedicandi in quati: ideo dixit, est qualitas de prima specie qualitatis rreuera tamen naturalis potentia, & impotentia sunt substantiae, argumento maxime Alexandri septimo Physicorum, quia uolens probare Aristoteles tertia is ligo

254쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

tertia spetie qualitatis sit tantum alteratio, dixit non in prima, nec inquarta: ergo tantum in tertia non facit mentionem de secunda: quia ipsa non erat qualitas, ut Alexander, & Λ uerroes: ibi.

LECTIO SEPTUAGESIMA.ERAT dubitatio , nunquid potentiae essent eaedem cum prima materia remansit ultima difficultas, quia si essent eaedem primae materiae, sequeretur argu mentum Aristotelis tertio Physicorum. Dico, quod illae potentiae subiecti-uae, id est subiecto sunt idem, re distinguuntur fornraliter, tamen in quartum respiciunt diuersos actus: ita potentia ad sanitatem, & aegritudine est eadem subiecto ; differt tamen ratione : ideo non sequitur sanitas, de aegritudo sint idem. & ita Aristoteles, cum dixit, si potentia est eadem , actus erunt idem. sequitur de potentia, quae est eadem re, & sormali ter . est alia dubitatio, an materia prima sit una numero omnium corruptibilium . primo uidetur , quod non : quia Auerro es inde substantia orbis dicit, quod unius materiae

est una forina; sed plures sunt formae numero : ergo materia non est una numero . ctiam quia diuersae portiones materiae sunt in elementis, & in mixtis; ergo non est una numero. unitas numeralis non potest communicari pluribus. materia prima est communis pluribus, ergo etiam unitas numera lis . septimo Metaphysices sumi tura sorma, cum materia sit expers omnisorma. quomodo ergo crit una numero oppositum tamen hic Averro es

in textu leptimo &in o. I . Metaphysces dixit, quod materia est una numero communis omnibus generabilibus, & corruptibilibus. dico ad dubitationem . quod potest considerari materia duplici ter secundum rem ,& secundum intellectum. secundum intellectum, id est secundum sui definitionem, ut estens in potentia, sic est una numero priuatiue, quia sic caret omni distinetione, quia distinctio est ab actu: quia si ens est potentia, caret multitudine formae: & sic priuata est oinni sorma: & sic secudum intellectum est una numero priuatiue in omnibus. alio modo consideratur materia secundum rem, & sic non est una numero: quia distincta est a materia unius ele. menti materia alterius elementi ; sed quaelibet tamen portio est una numero positive potentia scilicet, & non est una numero actu, nisi per accidens scilicet a forma: ideo expono dictu in primo de generatione, quod eadem est portio materiae in uiuo & mortuo. uerum erat positive, sed in potentia erat una numero positive: de sic sec undum intellectum est una numero priuative. secundum rem non est una numero, sed diuersi numeri: quia quaelibet por,tio materiae est una numero:&hoc dupliciter uel per se,&sic est una numero potentia positive: uel est una numero per accidens :& sic est a forma. ex his autem colligit tria: primum , quae sit differentia contrari orsi contraria, ut dixi . sunt habitus ,& priuatio: quia forma est id, quod fit. priuatio ex quo fit. tum forma est pars rei. priuatio non patet. secundo, quomodo principia se habent adinvicem: quia duo materia scilicet,& forma sunt per se principia, & pars rei genitae. priuatio uero est principium per accidens, &non pars geniti. tertio, patet quid sit subiectum: quia dixit, quδd subiecta natura proportione scibilis est ad res artificiales: quia sicut in artificiali. hus est subieetiim, quod transfertur de priuatione ad formam, & est expers omni forma artificiali, ita & in naturalibus est subiectum, quod transfertur de priuatione ad habitum, S: omni forma caret. posset quis dubitare, quae

255쪽

nam magis si t substantia, an materia, an forma, an compositum cum substa tia, in haec tria diuidatur, dicit Aristoteles, quod praesens quaestio non est praesentis loci: satis est nobis , quod ostendimus, quae sint principia qualia. di quisnam modus eorum, quia dixit, quod erunt duo contraria, Ac vera il- , la, uniuersa substantia natura, & quod duo erant principia per se materia, forina unum per accidens, idest priuatio, quia non est principium rei genitae : ideo Plato non posuit priuationem innumero principiorum, etsi eam

cognouerit, ut dicit Simplicius: sed dices quid de ea questione, quae nam sit magis substantia : dicit Simplicius , quod debet octauo Metaphylices. quias consideratur substantia ratione subsistentiae, sic compositum est magis iubastantia ,quia magis substat, quam partes: si consideratur substantia ratione subiecti, sic materia est magis substantia: quia magis subiectum. potest considerari substantia ratione nobilitatis,& actualitatis :&lic forma est magis substantia: quia nobilior , ut dat est e actuale. dicit Simplicius, cur in praedicamentis facit aliam diuisionem, quia diuisit in primam, id est in indiuidua,& in secundam , id est in speciem, S genera. Simplicius non soluit. Dieatis, quod ibi diuisit substantiam compositam, non simplicem: ideo tantum in indiuidua, S: species, & genera diuisit substantia, & non in materiam, & sormam ,& compositum : quia haec diuisio, quam hic facit, est simplicis substantiae. & dicit Aristoteles, quod antiqui & primi philosophi ex inscitia priua tionis errarunt: quia a medio substulerunt generationem, & per primos philosophos intelligit nedum temporci, sed doctrina, & dignitate: & dixit sub stulerunt generationem, quia aliqui posuerunt principium esse ens unum, di immutabile: ideo isti substulerunt generationem. Alii dixerunt principia esse plura, sed dicebant generationem fieri disgregatione,& congregatione : alii uero dicebant generationem esse mixtionem atomorum, ex hac ratione negarunt generationem: & ideo ratio eorum erat haec, aut generatio

erit ex ente. aut ex non ente, illud ex , dicit circunstantiam subiecti: quia dixerunt , aut generatio est cx ente: sic ergo prius ellet res, quam esset, si ex non ente, hoc est falsum, quia ex nihilo. nihil fit:& sic ex inscitia priuationis substulerunt generationem. uult Aristoteles soluere dubitationem, &dupliciter soluit. primo , ex priuatione inuenta, cum dicit, si generaturens, aut ex ente, aut ex non ente. dici tZristo teles ex neutro, sed partim exente ,&partim ex non ente Reneratur . exente per accidens, id est generatur ex materia, ut accidit ei priuatio , quia non generantur ex materia, utens sed ut subiecta priuationi. generatur ex non ente non simpliciter, sed ex non ente, id est ex priuatione, non quatenus priuatio est priuatio, & nonens; sed quatenus priuatio accidit materiae: ideo illud ex, non dic it terminua quo, quia lic a priuatione generaretur; sed illud ens, ex , dicit circunstantiam subiecti, ampliat solutionem, quia cum dicimuS, ens generatur ex nonente, id est dictu, quod ens fit ens, aut non ens fit ens, qua supra dixit, qubdpriuationi attribuitur utrunque,&qubd hoc fit hoc,& ex hoc fit hoc medicum sacere, aut pati. haec uerba habent duplicem sensum . primo, quia medicus, qua medicus per se aliquid facit, quia fanat, qua medicus et uel quod medicus per accidens aliquid facit, ut cum medicus aedificat, quia per accidens aedificat, ut aediscator. ita haec uerba habent duplicem sensum, quodens generatur ex ente per se,& non ex ente per se, uel quod generatur exente per accidens, uel ex non ente per accidens. & sic dicimus , quod ens generatur ex non ente per accidens, quia ex priuatione ; & tamen accidit ma-

256쪽

LECTIONES IN PHYS ARIST.

I 24riae, fit ex ente per accidens, quia ex materia, ut priuationi subiecta:&se dicimus, quod ens fit ex non ente per accidens ex ente per accidens :& declarat magis solutione in ,& dicit, quod ens non generatur ex ente simpliciter , sed ex erate per accidens non generatur ex ente per se, quia sic esset ens , antequam esset. generatur ex Cnte per accidens, ut generatur ex materia, quae est ens per accidcns, tamen ut materia priuationi stibiicitur , ita dici, mus, quod ens non potest generari ex non ente simpliciter: quia sic priua tio esset subiectum generationis. generatur tamen ex non ente per accidens scilicet ex priuatione, ut accidit materiae . dicit etiam quod eras, qua ensu niuersale, non generatur ex ente, nec ex non ente, quia primo Metaphysoces, quia generatio est singularium. uuiuersalia autem non generantur: ideo

Primum ens non generatur ex ente, nec ex non ente. exemplo ostendit, quod

dixit, qui dixit, quod ens non generatur ex ente simpliciter, sed ex ente per

accidens. dixit quod primum ens, qua enS, non generatur nec ex ente, nec ex non ente, & dicit, quod animal, qua animal, non generatur ex animalibus , quia singniarium tantum est generatio: si tamen dicamus, quod quoddam animal ex quodam animali, dicemus, quod per accidens generatur, ut hic canis ex hoc equo generatur. dicit Simplicius, quod debet sumi hoc, ut exemplum, quod canis generetur ex equo: sed melius poterat dicere, quod apes generantur ex boue, & tunc generantur per accidens ex tabe: quia per se generantur ex illa materia corrupta.

SEPTUAGESIMA PRIMA.

Disso Luta AT Aristoteles dubitationem, qua uicti antiqui substulerunt

ueram generationem, sed dicebant Fenerationem esse alteratio nem, uel exitum rei, quae prius existebat. haec autem erat dubitatio. uel ens generatur ex ente uel ens generatur no ente. Aristoteles solui t dupliciter,& dixit quodens uniuersaliter non generatur , sed singularia tantum ,& dicit ad dubit tionem, quod ens generatur ex ente, Sc non ex non ente; sed per accidens, non per se, generatur . ex ente per accidens, in quantum generatur ex materia, ut materiae accidit. priuatio generatur ex non ente per accides: quia ex priuatione, quae est per se non ens, est; tamen per accidens non eras, ut m teriae accidit. AMPLIus autem esse omne. iste terminus est obscurus, est remotio dubitationis , quae dupliciter sormari potest, secundum quod sunt duae primae dignitat . prima est. de quolibet uera est affirmatio, uel negatio. secunda dubitatio nullo ambo simul. dicit Aristoteles, si aliquid generatur, debet gener, vi ex ente uel ex non ente : quia non potest generari ex parte ente & ex parte no ente : quia sic contraria ei sent in eodem . potest sormari dubitatio supra secundam dignitatem, quod de nullo ambo simul. si ergo ambo contraria non uerificantur de nullo, ergo non potest dici, quod ex ente partim fiat generatio , partim ex non ente. respondet Aristoteles ad hoc, quia cum dicimus non ens. no tollimus esse ens: Nita cum dicimus ens, non tollimus esse

non ens. quid ad dubitationem λ quia de quolibet debet esse affirmatio, uel

negatior ideo res debent generari uel cx ente, uel o non ente. Dico, quod aliqua sunt contraria absolute, aliqua uero non absolute, sed cu contrarie- eate & ista possunt uerificari de eode. exemplum albu, & non album sunt co-traria. si dicamns tamen Socrates albus est per se, non est contraria illi: Soe

257쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

erates per se non est albus,&ita hic generari aliquid ex non ente per accidens , & cx cnte pcr accidens, non sunt contraria, licet ens & non ens absolute sint contraria. si accipiatur tamen cum hac conditione per accidens nosunt contradictoria. N dicit Aristoteles iste est unus modus soluendi scilicet

per se , di per accidens. est alius modus ex potentia,& aetii sumptis. itaque cum res, quae generatur, sit actu, quod generatur, ex ente generatur, scilicet in potentia generatur Ex non ente actu, & ut dicit Alexander primo quaest. naturalium cap. 24. differt prima solutio a secunda, quia prima sumitur ex parte priuationis, secunda, quae est ex potentia, & actu sumitur. a m

teria fluit potentia , a forma actus. ita dicimus, quod generatur ex ente per se scilicet in potentia. & quia haec distinctio requirebat maiorem declarationem, ideo remittit se ad alium locum Metaphysices,& dicit Aristoteles quod ex hae duplici distinctione distbluemus dubitationes aliquorum, quibus uicti negarunt quaedam praedictorum, scilicet principiorum, quia auferebant priuationes ,& materiam :& non ponebant illam innumero princi, piorum, quia si posuissent naturam priuationis, & materiae,& generatione posuissent . alio modo possunt intelligi haec uerba, quod negarunt quaedam praedictorum, quia negarunt formae naturam, dc generatione , & corruptionem , quia quae generantur, prius existebant: ideo formae naturam tollebat, de sic generationem, & corruptionem.

H AE e enim uis natura. haec uerba dupliciter exponuntur. Alexander dicit haec uisa natura, scilicet priuationis, soluit omnem dubitationem,& dicit de priuatione propter Peatonem, qui ignorauit eam, ut dicetur infra alio modo. exponit Simplicius haec enim uisa natura, scilicet dupliciter, priuationis,&materiae, quia ex duplici distinctione sua ista dubitatio una soluebatur ex parte priuationis scilicet prima, quae erat per se, de per accidens. alia ex parte materiae, quae est in potentia,& actu. dupliciter exponuntur ista uerba. Hlexander exponit tantum de priuatione, quia ex quo Plato ignorauit priuationem, lapsus cst iu errorem. Simplicius uero exponit, & de priuatione dede materia, sicut illa superiora, & dicit, quod imperfecte Plato tetigit naturam materiae, quia Plato dicebat, quod ens erat unum, & dicebat, quicquid generatur ex non ente simpliciter generatur: ideo non ponebat naturam priuationis, sed ponebat negationem, quae est non ens simpliciter . priuatio au-

te non est ens simpliciter ; sed ponit subiectum: dicit ergo Arist. in quantum

consentit Parmenidi, qui ponebat ens esse unum, & alia non erant entia simpliciter: ideo dicebat, quae fiunt ex nO ente, fiunt simpliciter: & sic tollebat' naturam priuationis. sed Alexandro obiicit Simplicius,quia dicit quomodo, Plato non cognouit perfecte naturam primae materiae , & priuationis, cum in Timaeo exatiissime persecutus est naturam primae materiae dicens, quod natura est informis , &susccptiua omnium formarum.& Eudemus dicit,

quod Plato ponit has tertias distinctiones, quod ens aliud est per se, aliud per accidens, quae distinctio sumitur a priuatione. posuit aliam, quae est ex adiu , N po tentia, quae distinctio sumitur ex materia ,&dicit, quod erat partim ens , partim non ens. quomodo ergo Plato ignorauit naturam prinaae

materiae dicit Simplicius, respondens quod eis Plato persecutus sit naturam primae materiae in Timaeo,in quantum tamen consentit Parmenidi, quodens sit unum: debet tollere e medio priuationem ,&per consequens ignorare naturam primae materiae. obiicit adhuc Simplicius, quia Plato in Sophi. sta contradicit Parmenidi, qui ponubat ens esse unum . quomodo ergα Ari-

258쪽

stoteles dicit, quod Plato consentit Parmenidi λ dicit Simpliciuς, quδd plato in Parmenide consentit Parmenidi ,& dicit, quod sententia Parmenidis habet prosundum sensum,&ita ex hoc Aristoteles contradicit Platoni. secundo reprehendit Platonem, & duplici ter exponunt ista uerba. Alexander exponit de prima materia, non autem de priuatione, quia ex quo Plato contempsit priuationem: quomodo illa uerba referuntur ad priuationem λ Simplicius uero dicit, quod haec uerba intelliguntur de priuatione, & prima materia, quia meminit de utraque distinctione, quae sumuntur, una ex materia, alia ex priuatione . ad id, quod dicit Alexander quod ex uerbis sequentibus Contempsiit priuationem, dicit, quod non contempsit simpliciter, sed quoad hoc, quia non seiungebat materiam a priuatione, di non ponebat priuationem in numero principiorum . si exponamus secundum Alexandrum, dicit, quod reprehendendus est Plato, quia posuit unam numero naturam, &unam potetiam . dicit Alexander, potentiae materiae sunt multiplicabiles, aliter secundum Simplicium, quod in hoc reprehedendus est Plato, quia dicit, quod materia est una numero cum priuatione, se ratione eadem: sed dicit

Simplicius, Plato non dicit hoc, sed bene dicit priuationem non esse principium , scilicet rei genitae, sicut nos etiam dicimus esse principium, tamen generationis: quia est terminus a quo, licet non sit ens per se. Aristoteles modo ultimo uult ostendere, quod materia seiungatura priuatione ratione dupliciter, tum quia materia est per se ens, priuatio non est per se ens, materia est proprie substantia, quia pars substantiae: priuatio non est proprie substantia. differt in alio a Platone, scilicet in nomine materiae : quia Plato appellauit materiam nomine magni, & parui. nos autem appellamus materiam tumens, ut est capax omnis formae, licet Plato uniuersaliter intelligat nomine magni materiam, uel nomine parui, uel ex utroque circii scribit materiam.

tertio differt a Platone, quia Plato ponebat tria principia, sed duo ex parte

materiae, scilicet magnum, re paruum, & paruum unum ex parte formae. Aristoteles autem oppositum dicebat, quia dicebat ex parte formae sunt duo principia, scilicet forma, & priuatio, ex parte materiae unum principium,scilicet materiam.&hucusque praecesserunt antiqui ponentes unum habitum. dixi, cur Plato appellauit primam materiam magnum, & paruum, quia ex quo materia est inordinata: ideo aliquando determinatur ad paruum, aliquando ad magnum: quia semper materia est in continuo motu: ideo, ut circunscribunt , habet determinationem. appellauit materiam secundarii

nomine.

LECTIO SEPTUAGESIMA SECUNDA .

PERMANENs enim cum fornia. Assignauit Aristoteles duplicem differentiam inter materiam & priuationem, in hoc reprehendens Platonem. hic uult tertiam differentiam assignare inter materiam, & priuationem.& dicit, materia per se est causa euendi,&immanet rei genitae: at priuatio non est causa essendi, quia corrumpitur in aduentu formae. quod autem priuatio non si causa essendi. dicit Aristoteles, patet, si inspiciamus intellectum priuationis, uidebimus ipsam esse quoddam maleficium. & dicit loannes. dixit priuationem maleficium, quia priuatio est causa corruptionis. priuatio enim, quia ducit ad non esse, uocatur maleficium, quia quod est, rationem boni Participat, cum ergo priuatio ducat ad non esse, habet rationem maleficii.

ii dubitat

259쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

dubitat hic Simplicius, quia uidetur ascribere omnem malitiam priuati ni, quia dicit, est causa corruptionis . oppositum dixit Aristoteles primo Metaphysices, quia dicit, materia sui potentia est causa corruptionis, & omnis malitiae: ideo dicit, quae sunt liberata a materia, nulla est malitia,& nullus error: ideo Auerroes reprehendit Astrologos, qui ponunt duo infortunia in caelo; saturnum ,& martem: quia caelum non est causa malitiae. secundo , priuatio est per se terminus generationis, quia est terminus a quo: quomodo ergo est causa corruptioniS, & omnis malitiae, cum sit causa generationis de primo dicit Simplicius. si Octauo Metaphysices dixit, quod materia in potetia erat causa omnis malitiae, dicit Simplicius, materia est in potentia ratione priuationis: ideo est causa omnis malitiae ratione priuationis:& se priuatio per se est causa malitiae . de secundo dico, quod priuatio per accidens est causa generationis, quia omni corruptioni annectitur generatio rideo ex corruptione sequitur generatio; sed priuatio est per accidens causa generationis, quia terminus mutationiS non differt ab ipsa mutatione: unde nihil aliud est generatio, quam forma generata: & corruptio, quJm priuatio formae, ideo per se priuatio est causa corruptionis. dubitatur hic, quia dicit Aristo teles, sicut mater cum patre in causa prolis, ita materia cum sorma est causa omnium, quae sunt. dubitatur, quomodo materia cum formast causa omnium accidentium tam communium, quim particularium t &ratio dubitationis , quia potentia mere passiua est ad contradictionem, si ergo compositum esset in genere causae materialis proprii accidentis : posset ergo subiectum sine propria passione esse. si uero sit causa accidentium in genere causae essicientis,& cum subiectum compositum recipiat illa, simul concurret causa materialis cum causa effectiva. opposium dixit Aristoteles secundo Physicorum e quomodo ergo uerum est, quod materia cum in aest causa omnium t Dico, quod quaestio aliena est a proposto, quia Aristoteles per omnia, quae fiunt, intelligit Omnia corpora naturalia :& non loquitur de accidentibus; ad dubitationem tamen dico, quod subiectum se habet ad accidentia communia passive, ita ad propriam passionem:& habet este passive, quia ab eodem generatur homo & risibilis , quia causa materialis, di efficiens no coincidunta, secundo Physicorum . quod autem dicit omnis potentia mere passiua est. ad contradictionem: subiectum ergo erit sine propria passione. Dico, quod sensus Aristotelis est iste, quod potentia merepassiua, quae non detcrminet aliquem actum sibi a natura, est ad contradiactionem in proposito, compositum, non est potentia mere passiua in respoctu proprie passionis, quia determinat sibi accidens proprium . exempli gratia, homo determinat risbilem: ideo etsi sit causa potissima, propter hoc non sequitur, quod homo posisit esse sine risibilitate, quia ab eisdem

principiis effective dependet homo , & sua passio. Averro es commento V. digreditur hic ,& determinat, quia etiam quod habeat materiam primam , uel tanquam partem, uel tanquam causam eius . illud est generabile, di corruptibile, & ideo est, quia cum materia prima sit in formis, habet pri. Dationem: & cum priuatio sit causa corruptionis, cum includat potentiam ad aliam formam, illa potentia debet aliquando exire in actum, quia si non esset ociosa, ideo debet corrumpi forma : quia . si non corrumpatur illa sorma, potentia esset frustra . non potest induci alia sorma, nisi illa e orrupatur: & infert correllarium, ex quo sequitur, quod caelum caret materia prima, quia caret geucratione, di corruptione, quia caret contrario: ut patet

260쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

tet de accidentibus eius, quae non habent contraria, quia motui circulari nihil est contrarium , primo caeli Aristoteles, sed in eius dictis sunt dubitationes . primo, ubi dicit, quod habet materiam tanquam partem, uel causam; est corruptibile, quod de uniuerso cum habeat partes, quae habent naturam: ideo erit corruptibile. dicatis, qoud uniuersum est corruptibile ratione partium , equae habent materiam: est tamen aeternum respectu corporum caelestium. unde uniuersum ratione ignis, qui est ignis corruptibilis, quia non est idem numero ignis, qui crat ante. nec post erit idem ignis numero, qui nucest. semper enim corrumpitur: & ita ratione istarum partium corruptibiliudicitur corruptibile ratione caelestium aeternum. secundo dubitatur, quia dicit, quod inc elo non est materia , uidetur, quod in caelo sit materia, quia quod in ovetur, habet materiam, quia quod mouetur habe t duplicem naturam , scilicet materiam, & formam 7. Physicorum, cum ergo canum moueatur, habet ergo materiam. etiam est quantus, quantitas enim praesupponit materiam . etiam caelum. secundo caeli est animal, si sic, ergo habet materia, di formam. quid ergo dicit Averroest Dico, quod reuera in caelo est materia, sed non materia prima, quae est causa corruptionis, quia permixta est

cum priuatione; sed dicetis, qualis est materia, quae est in caelo triplex est modus dicendi Avicennae, di Scoti quarto sententiarum, & Egidii, & dic sit, quod materia caeli est eiusdem speciei cum materia corruptibilium, iuxta illud . in principio creauit Deus caelum, de terram , id est materia ex qua facta sunt corpora caelestia,& corruptibilia. si dicatis contra, quia, si materia sit in caelo, ergo corruptibilis, quia erit in potentia ad aliam formam. est duplex modus respondendi. Egidius dicit, quod illi materiae non est coniuncta priuatio: ideo non est in potentia ad aliam formam , & hoc est propter nobilitatem eius sormae: ideo non sequitur, quod caelii sit generabile: in nobis autem quia sorma est imperfecta: ideo potentia est ad alias formas. sed iste modus patitur dificultatem, quia illa materia est in potentia ad illas formas formaliter habendas: ideo non contentatur, si illas tantum habeat virtualiter; sed appetitus est ad illas sormaliter habendas, & accipio materiam lunae, cum eius sorma non contineat formaliter forniam saturni, cum forma sa, turnis sit nobilior forma lunae: materia lunae erit in potentia ad formam se, turni, & sic, ne potentia frustetur, debet reduci aliquando in actum; sed nopotest exire in actum, nisi deponat formam lunae; ergo lunae caelum erit co ruptibile . ideo aliter Scotus, quod caelu est generabile, & corruptibile, sed fit perpetuum ad omnia uoluntate . sed contra hoc sunt rationes Aristo telis primo caeli, quia omnis substatia generabilis, & corruptibilis non po test perpetuari ab aliquo, quia frustraretur potentia. Deus autem secundum philosophos non potest facere, ad uioletum est: ideo aliter diuus Thomas, quod materia caeli, & istorum inferiorum sunt eiusdem generis: & accipit dictum Aristotelis, secundo de generatione . si quia dici t principia corporum caelestium, de corruptibilium sunt duo numero, & eiusdem generis: & se dicit, quod illae materiae sunt eiusdem generis; sed huic Obstat dictum Aristotelis Io. 2 . Metaphysices, quia aeternum ,& corruptibile differunt genere univoce: necesse ergo est, quod corpora corruptibilia, & ae terna differant genere univoco : ergo & sua principia debent diiferre genere uni uoco. ideo aliter dixit Averroes, quod illa materia caeli non est eiusdem generis univoci, nec speciei: ideo Auerroes appellat materiam inferiorum potentia, quia est in po tentia ad formam: illa caeli dicitur materia in actu, non quod sit in actu re Ii di uera

SEARCH

MENU NAVIGATION