Gasparis Contareni ... De elementis & eorum mixtionibus libri quinque. Diligentiss. denuo recogniti & emendati. Scipionis Capitij de principiis rerum poema. Cum indice rerum copiosissimo

발행: 1564년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

corpore plenus est. nostrum autem institutuagere de clementis ex quibus costat in serior hic mundus. Motus simplex rectus,duplex es : a m dio unus,alter ad medium. Natura igitur quodvis clemetum vel mouetur ad medium,ad quod 'cum peruenerit quiescit: aut contra naturam rocedit a medio,ad supernasque euolat sedes. Motus huiusce rccti quodnam principium sit, iure ambigere quispiam potest: an. celemcto intrinsecum, an potius extrinsecum quodpiam. Nam in octauo libro physicorum Aristoteles videtur connumerare elemeta ac omnia grauia de leuia inter ea quae mouentur ab alio: ex se etenim moueri,uidetur tu animalibus posse attribui, quae etiam ex se quiscere queant. Praeterea ea quae ex bse mouentur, diuiduntur in parte per se mouentem,& partem per se motam, quod nec elementis,nec denique ulli corpori graui leuiue conuenire potest. Nam neque ex sequies uni cium eis libuerit: imb mouetur motu continuo,nisi quid obstiterit, quousque peruenerint ad proprium naturalemque locum . neque diuiduntur ut anta malia in partem per se mouentem,& parium per se motam: constant enim ex forma imperfectis. sima, de materia prima latum,quae est ens in pura potentia. Non ergo mouentur elementa ex se.

qua de re essicitur ut ab alio moueantur, nisi v lis ea immobilia esscere. Cotra autem esse vid

tur,quoniam elemeta mouentur motu naturali,

imis motus eorum simplex est, quia forma sim-

22쪽

DE ELEMENTI si lex est principium motus simplicis: illud autem principiti motus quod est natura,est: principium eius in quo est, ut dicit Aristoteles in secundo

Physicorum. Non ergo elementa videntur moueri ab extrinseco & ab alio , sed a principio

quod intra ea sit. Praeterea mouens proximum,

dc motum,sunt simul, ut osteditur a philosepho in septimo Physicorum: clim aute grauia deorsim ferantur,& sursum leuia,nullii extrinsecum deprehendi potest nec etiam singi,quod ea moueat: non ergo mouentura principio vllo quod sit extra ipsa. Hanc quaestionem non est admodum difficile soluere, si attente despiciamus ea quae dicuntur ab Aristotele in octauo Physicorum,& in quarto libro de Coelo. Nam illud maximό verum est: Elementa grauia dc leuia naturali motu n5 moueri ab ullo quod extra ipsa sit, quodque sit efficiens proximum illorum motus: imὁ mouentur a propria forma, propriaque t

uitate seu grauitate, tinuam a principio motus, quae in maiori mole maior est de eis cacius mouet, id est , velocius. Hoc vero est adeb persipicuum, ut sensiti etiam sit exploratum: quamuis nulla ratione comprobaretur. mouentur igitur elementa a principio intrinseco: non tamen propterea mouetur e3 se,ut animalia, sed ea de causa mouentur ab alio, quoniam proximum principium motus, est inclinatio ad locum ad quem Unaquaeque res mouetur: inclinatio vero in ele- metis propria eorum grauitas seu leuitas est, qua

23쪽

deorsum sursumve tendunt: in animalibus verbpropria inclinatio est appetitus siue rationalis siue sensitivus, vi ostedit Aristoteles in tertio de

anima. appetitus autem quicunque animalis sequitur apprehensionem siue boni, siue mali: at apprehensio omnis est propria dc intrinseca animalis operatio, ideo animal rationale ex se mouetur, quia sibi ipsum est causa illius inclinationis, appetitus inquam quo mouetur. Sed in elementis nihil est quod queat esse causa grauitatis

leuitati sive,quarum nixu mouetur: verum generans elementum tribuit ei simul cum forma inclinationem hanc,quam habet ad proprium naturalemque locum, ideo no mouentur ex se elementa ut animalia, sed ab alio, a generante inquam, a quo inest eis propria naturalisque inclia natio ad locum proprium, ad quem semper tendunt, etsi a re quapiam detineantur ne eo ferantur, semper premunt, & rem illam urgent, quae obstiterit, utpote quae propria inclinatio' e semper ad proprium locum tendant: igitur non ex se mouentur, sed a generante,habent tamen nihilominus principium proximii motus intra se, inclinationem videlicet illam cuius nixu feruntur ad suum quodque locum. Hac de principio motus elemetorum quaestione Bluta, rursus alia suboritur quaestio: An grauitas haec vel leuitas, qua elςmeta seruntur sursum deorsum ve veluti a principio intrinseco,sint sormae quaedam, quae sint substantiae, quibusque natura & species ele-

24쪽

DE ELEMENTI sinentoriim constituatur: an potilis sint accide ria quaedam, quae formas de naturas Hement rum consequantur. Nonnulli, qui Averroi prumas partes attribuunt in philosephia naturali,ex quibusdam locis quos in eius auctoris monimetis annotarunt, pronuntiauere ex Averrois se rentia grauitatem dc leuitatem formas es Iepe tinentes ad substantiam, de elementorii speciem constituentes, quod etiam adstruere ratione conati sunt. Nam natura est principiti motus eius, in quo est. cum verb grauitas de leuitas sint principia motus naturalis intrinseca elementis: erutigitur eorum natura, sed non materia,ut perspicuum est. Nam in materia clementa conueniunt

una etenim omnium est δc in grauitate 3c leuitate differunt: ergo erunt natura,quae est forma Caetcrum quamuis haec doctissimorum philos phorum sententia sit, nobis tamen videtur non satis conuenire iis quae Aristot. tradidit, de ratiosita let. Etenim nulla substantia est per se sensu bilis, quod Aristoteles inquit in secudo libro de

anima. Sensus namque circa cortices substantiarum versantur, id est, circa accidentia: sela verbmens ad nucleum, id est, ad substantiam pen trat.sed grauitas dc leuitas per se a sensi comprς-henduntur,ut quiuis experitur ac sentit, nec mimis comprehendutiar a brutis animalibus quam ab homine: quin muli quida oc cameli fere omnes qui impedimenta ac merces gerui, cum sentiunt sibi plus iusto oneris impositum fuisse, c*cutere

25쪽

LIB. I. i cistere donantur clitellas ac onus impositu, caucibusque & uniuerse gestu corporis significant se iniquo pondere premi.Per se ergo sensiti percipiuntur tum grauitas,tum leuitas: igitur substaiatiae non sunt,sed accidentia. Praeterea Aristoteles in a Iib. de partibus animalium connum eradaccidentia elementorum, ac post caliditatem Mfrigiditatem mentionem facit de grauitate & le uitate: accidentia ergo,non substantiae, sunt grauitas & leuitas, neque dissicilis admodi lutio rationii quae adductae sunt. Nam natura praeterquam quod est principium eius in quo est, derintrinsecum est principium primum , ut in eius' definitione dicitur, cui coniunctum est instrua mentum proprium,id est, accidens propriia,quo

natura agit.Grauitas ergo & leuitas quia no sunt prima principia,non sunt naturae,Verum quonia consequuntur naturam , iure dici possunt inesse secuis dum naturam elementis, quemadmodum ptiam motus, qui ex ipsis principiis consequun-rtur, secundum naturam insunt elementis: ignis enim secundum naturam leuis est, itὀmque s cudum naturam stirsum euolat. E contrario terra grauis secundum naturam, itemque pari m do ad centrum tendit. Neque etia loci ab A ver-

roe adducti, multum me mouet i creda Aue roem ita sensisse.etenim saepenumero clam natu- rar rerum propriis nominibus careant, utimur in leis explicandis vocabulis accidentium, quae no-riora nobis sunt,& sensui magis familiaria,a qui-

26쪽

DE ELEMENTIsbus oritur cognitio intellectus. haec satis sunt dicta de principio motus intrinseco, grauiu & leuium elementorum. Nunc paucis ea quaestio est a nobis pertractanda, an simplicia elementa in motu naturali, quo serutur per se indigeant medio,& quonam pacto moueantur. Aristor. in η. Physicorum, ubi agit de vacuo, inquit , quod in spatio vacuo grauia& leuia moueretur in tempore indivisibili, id est , in instanti & momento, quod i ossibile est. Ergo ad motum grauium M leuium per se requiritur meditana: in vacuo etiam spatio moueri non possent. Nam qualis est proportio subtilitatis aut spissitudinis medij ad medium, talis est ratio ctiam quod aeque graue, eadem figura magnitudinequς praeditum, vel cius seu tardius moueatur alia re item aequὰ graui eiusdemq; figurae & magnitudinis. Pleni verbspatij ad vacuum nulla est proportio,sicuti lineae ad punctum. In nulla igitur temporis parte mouebitur aeque graue in spatio vacuo, sed in eo tepore, quod ita se habet ad tempus sicuti puctum . ad lineam,quo esscitur ut in instanti moueatur: hoc autem fieri nequit,quia omnis motus est in . tempore quopiam, ut in sexto libro eiusde operis certissimis rationibus ostenditur.haec Arist .

relis ratio ab Auen Pace viro doctissimo babita est veluti sephistica: inquit enim, qυδd si ii inmotoribus corporum coelestium, ubi nullum est medium, nihilque quod eorum motum impodiat,velocitas motus sequitur motoris excellentiam

27쪽

LIB. I. rstiam & virtutem: ita etiam in grauibus & leuibus corporibus excellentiam grauitatis sequitur velox descesus,icuitatis praestatiam velox asce sus . Igitur per se grauius velocisis descendet eo

quod est minus graue: aeque verb grauia, aequἡ

velociter. Per accidens tamen in motu grauiuin& leuium contingit aliud impedimetum ex medio allatum, quod cum aegrρ patiatur se diuidi

unumquodque etenim sicut natura appetit es- ita appetit unitatem, quae in dipisione costatὶ resistit proculdubio medium & impedit motu tum grauium corporum, tum etiam leuium : ex quo contingit motum fieri tardiorem, hon t men propterea sequitur, si fiat mediu quod prius erat spissius l5gh subtilius, crescere etiam motus velocitatem,in ea proportione qua medium fuerit factum subtilius,sed sequitur in ea proportione decrescere tarditatem quae per accidens addita fuerat ex medij desitate, naturali motui qui sequitur naturam illius corporis grauis, sicut si pedali lineae addatur item quantitas pedalis e tranea, bipedalis tota efficitum a qua si auferatur

dimidium lineae additae, remaneatq; dimidium tantum prioris lineae additae, quae si subdupla est: eius pedalis lineae, quae adiuncta fuerat , non tamen proportio totius prioris lineae bipedalis inquam,ad totam quae remanet bipedalem scilicet cum dimidia, erit proportio dupla. Aristotelis igitur rationem inessicacem esse putauit Auen Paces,quin potius fallacem & sophisticam.Bea-

28쪽

i, E ELEMENTI stus Thomas, vir item doctissimus & nunquam satis laudatus, existimauit rationem illam fuisse fictam ad hominem, & ex principiis priscorum philosophorii procedere, qui adeo addicti erant

Facuo, ut absque vacuo existimarent nullius rei

motum fieri posse. Quod ex praeclarissimo poemate Lucreth,qui Epicuri & Democriti sentcntiam de vacuo conatur adstruere, quiuis facit Eperspicere potest. Dicit ergo beatus Thomas,in vacuo motum in instanti, momento minim E fieri posse: sed omnem motum in vacuo etia spa-ς in futurum in tempore. Nam fieri n5 potest ut eodem temporis momero corpus quodpiam sit in duobus locis, quorum alter distet ab altero. Igitur si gleba quaepiam terrae quieuerit in loco quopiam a quo incipiat spatium vacuum,utique dat ultimum instans huiusce quietis, ut in sexto

libro physicorum ostensiim est. bd si gleba

haec moueatur & perueniat ad locum illum bivacuum esse desinit, dabitur etiam primum instans,in quo incipit esse in loco eo,qui terminus est ad quem motu peruenit: motus namque omnis datur vltimum, in quo mobile mutatum estί vel ergo haec instantia mometaque temporis, reidem stant, cogitationEque tantum distinguuntur: vel re diuersa erunt momenta. Si dicas quod re idem sint,& cogitatione soldm digerant,essicitur proculdubio ut in eodem momento temporis gleba haec sit in duobus locis distantibus. quo nihil magis est impossibile:si verb eade mo-

menti

29쪽

mentano sint, ut necesse est fateri,interque duo quaevis momenta quamuis proxima tempus m

dium sit sam neque linea ex punctis, neque t pus ex momentis coiici potest) in eo igitur temporis spatio motus pervacuum erit. Aristotelis ergo ratio inquit Thomas iis nititur quae ab aduersario posita sunt, idcirco contra eum essico est, sed ad motum grauium & leuium medium non est per se necessarium, quia in spatio etiam vacuo moueri possent. Averrois vero in quarto

physicoru,qui maximὸ excelluit ingenio, ususq; est incredibili perspicacia in eruendis Aristotelis

sententiis,inquit, rationem Aristotelis esse essicacissimam,& medium spatium adeo esse necesi sarium in motu grauium & leuium, quod sine medio moueri nullo modo possent: quae res, ut melius intelligatur,pauca quaedam praetabimur.

Ex definitione motus quiuis facilὸ intueri potest

ut alias rationes omittam) quemlibet motu esse continuum : motus etenim est actus entis inpotentia, quatenus est in potentia . Si ergo per motu mobile est in potentia ad ulteriore actum, perfectu inquam, necesse est ut motu ipse, m bile tendat ad ulteriorem actum, neque ullo pacto sistat. Continuus ergo motus omnis est,nuulsisque motus est in diuitibilis,& in momento teporis factus. Non potest autem esse continuationaec ex tila virtute mouentis,nisi fuerit etiam rosistentia aliqua, quam virtus mouentis superet. Itaque secundum eam proportionem qua virtus

30쪽

D E ELEMEN Tisitionentis superat resistet iam,motus quoque u lox est: atque in his motibus in quibus proportio maior est,est maior celeritas: ubi minor proportio,tarditas maior est: ubi autem virtus mouentis non superat resistentiam , aut non secudum certum & a natura constitutum excessum superat,

nullus esticitur motus de qua re in septimo Pliysicorum lib. ab Aristot .luculentissime cst tractarum. Ex quibus sequitur propositionem sumpta

ab Auen Pace, mininad veram esse, velocitatem scilicet motus sequi tantum virtutem mouentis, nulla facta resistentis mentione. Non tame propterea quispiam puter resistetiam esse non posse, nisi ubi vis inferatur, & fiat motus contra inclinationem rei mobilis.Nam interdum resistentia est sine ulla vi. Si enim mobile a natura ita sit factum, ut in motu quempiam inclinetur, in ipsis autem non sit principium activum motus , sed

passivum tantum, utique absque mouente non mouebitur, quavis suapte natura tendat in cum

motum . Sicuti autem a natura in eum motum

inclinatum est mobile, ut si a mouente naturalitia moueatur eo motu,& non alio: ita etia a natura quam habct,effectum est,ut ab ullo mouente moueri nequeat, nisi quod certo excessu excesserit virtutem mobilis, de actum quem mobile habet, coque excessu certa quadam velocitate moueat, ampliori vero cxcenu celerius quoque moueat. Mobile ergo quod certam naturam habet, quamuis ea natura inclinetur ad motum

quempiam

SEARCH

MENU NAVIGATION