Gasparis Contareni ... De elementis & eorum mixtionibus libri quinque. Diligentiss. denuo recogniti & emendati. Scipionis Capitij de principiis rerum poema. Cum indice rerum copiosissimo

발행: 1564년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 화학

51쪽

LIB. II. 27 accidit interdum tamen ut exhalatio sicca a terraresbluta, cum ad regionem ignis ascenderir, sphaerae motu inflametu ,ignisque ab eius extrς-mo ad finem usque breui percurrat, hocque modo fiunt stellae currentes. Exprimitur ςtiam qu doque ex costipatione superioris aeris seu vaporis trigidi, exhalatio ea arida terram versiis, quae motu accensa, speciem stellae cadentis nobis refert . Verum cum in siphaera ignis facta fuerit ea constipatio partiti sui oratio redeat unde digres sa est) quae tam magna muli ue sit,ut non tacile distatuatur, exhalatio item a terra resbluta fomentum illi praestet, tunc fit cometa, caeter que illius generis. Cometae duae iant species. Alter eorum qui constitiiuntur in parte huius elemen-ri ignei, de quo agimus, inferiori: hi cometae. capparent nulli errantium fixarumve stellarii coniuncti, ac quamuis circulari motu moveantur, deficiunt tamen a motu coeli, semperque retrocedere videtur. Imb obseruaui ego proximis annis huius generis cometam , qui quovis vesperi videbatur magis accessisse ad polum septentrio nem versiis. Cuius rei causa in promptu est vereor egoὶ Nam verisimilὰ est cum ignis spharta

circumagatur a coeli vertigine, ditarmi tamen motu, inferiore cius parte tardius moucri quam superiorem.Neque etiam mirum est, si a vertigine maxima atquihoctialis circuli, coelique medij propellantur eius partes septentrionem versus, ubi vertigo est minor. Altera autem cometanim' . D iu

52쪽

DE ELEMENTIs species sit,si constipatio partium ignis,illa quam diximus, facta fuerit in superiori parte elementi ignei, coeloque propinquiori,ubi commodὸ lumen cuiuspiam stellae fixae errantisve,in ea veluti in speculo quod figura quidem non referat, sed selum lumen) reflectatur, qua flexione luminis radius in seipsum redeat, ac visibilis fiat: tunc etenim videtur stellae erranti seu mobili addita

cauda,sive crinis adiunctus,quomodo fiunt c metae alterius ordinis, cosequunturque cometae motum stellae,aut adeo parum deficiut,ut sensu,

nisi post certum temporis spatium deprehendi

non queat. Huiusce rei ratio illa est,quoniam c5- stipata ea pars ignea sita est in suprema regione ignei elemeti,quae coelo propinqua,omnes alias cognatas partes celeritate superat. Potest attameinterdum accidere, ut priori destituta Sc resoluta alia pars stςllam versus constipetur,sicque nobis eadem sipeciem referat,quamuis alia non autem eadem verὸ existat. Eiusdem modi existim

uit Aristor.esse viam lacteam: sed quoniam eius viae q=ecies perpetua est, & immutabilis, posteriores Peripatetici complures eo in loco praeceptorem minimὶ sequuti sunt. Mirii namque de incredibile visum est eis,consistentiam corporis ignei in via illa semper eodem modo perseuer re, neque in parte ulla unquam immutyi. Ideo hi omnes in eam sententiam deducti simi ut putarent viam lacteam accides quoddam esse corporis aetherei ob multitudine innumeram stella

53쪽

rum ibidem existentium,quq adeo sunt minutae, ut earum corpora a nobis sigillatim perspici nequeant,simul tamen conspiciantur confusa omnia earum lumina, quae nobis referunt cadorem

illum. fortasse etiam desiores ibi partes sunt coeli, in quibus lumen earum stellarum refractum filigeat,ut in lunam a sole deductum lunae. Praeterea ipsiae quoque coeli partes densiores, suapte natura splendidiores fiunt, ideoque non tantum fulgent alieno lumine,verum etiam per se splendent. Sed de his satis,ne egrediamur institutum a nobis opus de elementis: de quo satis dictum videri possit,si hoc unum additu fuerit: Simplex

scilicet de purum huius elementi corpus inueniri tatum iuxta orbus aethereos. Nam qua partena aetheream non attingit,in dubium verti non debet quin ignis impurus sit, sicuti etia caetera ori .nia elemeta apud nos impura sunt, ut infra dic mus:nisi fortasse ea pars terrae sit pura,quae iuxta centrum sita in se compacta, vim actionemquo aliorum elementorum non admittit. Essicaci ratione cuiuis facile hoc persuaderi potest . Nam cum elementa vicissim aduersa de cotraria sint,

natur que contrarium omne agat in rem coir

riam,quae non magis ab eo distat,quam ut eb vis eius possit pertingere, utique aer qui maxime humidus est, proculdubio sui humiditate assiciet proximum ignem, qui proptesea grauior factus ad frigidiorem locum descendens,magis ac magis grauescens cu grauioribus aeris partibus va-

D iiij

54쪽

DE ELEMENTI spore mixtis, in centrum hoc delatus, mixtarum rerum generationem facit. Is namque qui apud nosset gnis, omnis impurus existit, alienaeque materiae immixtus, siue fumus accensus stamam effecerit, aut carbo huiusmodique alia incensa fuerint. Sed inferius longe plura de his. Hoc ergo elementum igneum impurum, qua pertinet ad aerem: contra vero qua corpus coeleste attingit , verisimile est purum simplexque esse . Nam ibi nihil contrarium cst igni, quod ipsum assice

re queat: imo in loco naturali emitus,& eo,qui maximὶ aptus sit fouere igneum corpus,tum lumine de qualitate a se dimissa, tepore in quani

aethereo, tum motu celerrimo & vertigine rapi

disssima. bd si quaeris,ari partes illae ignis puret

perpetud immortales perseuerent: aut si mortales sint,quonam pacto corrumpuntur,clim nullum ibi contrarium existat, a quo corrupi queat

Respondem is,qubd vertigo illa qua circu duci tur ignis, difformis est, ac propterea partes ignis fluctuant, ςx quo fiat ut deorsum pellantur partes ignis,illae etiam quae corpus aethereum c5tin gunt, quae tandem tendutur aerem versus a quo affectae desicendant deorsumque ad terram sera-.tur, sicque corrumpantur dc intereant. Haec de ignis elemento,prout uniuersum constituit,satis sint dicta. Post corpus igneum,acris elementum nobis occurrit: quod supra diximus non omnino leue esse, sed secundum quid grave. Nam aer in ignis sphaera descendit in proprio etiam natu- .

raliquo

55쪽

ralique loco si impellatur, pronius deorsum se rurquM sursum. Elementum hoc aeris positum stumque psi inter ignem,aquam, terram, nul

la sui parte svi reor ego) simplex purum, sed

aliena qualitate aikoum , ut alienis corporibus immixtu. Regio namque ea aeris quae igni proxima est,ab igne semper assicitur,vicissimq; igne assicit,ut sit pra diximus, quamobrem siccior est iusto.Itemque a coeli vertigine dis regata,etiam fortasse iusto est rarior. At pars aeris quae terram& aqua contingit, a frigidissimis elementis praeter naturam assicitur eximia frigiditate, adeo ut

frigidissima esse sentiatur: ubi rad ij sblis incipi itin immensium diffundi, nec sic in unum coguntur,ut calorem essiciant. Praeterea cum syderum omni u Qtisque radij cogantur & coeant in centro reflectanturque a terrae spissitudine, mirificὸ assici ac rem. Item cum vi radioru & teporis coelestis, tum ex terra perpetuo resoluatur exbalatio quaedam arida, tum ex aqua & terrae locis vliginosis dc palustribus aqueus vapor, qui ferὸ est aqua,vicissimque mixta haec in aerem dίffundantur , proculdubio continenter & ex omni parte aliena haec corpora immixta sunt acri. Quamobrem reor ego his rationibus satis essicaciter oste- sum esse uniuersium impurii esse, ac fortasse nullam eius parte superesse, quae non sit alienis corporibus immixta , aut aliena qualitate affecta. Idem sensius testatur: nam & ea quae in aere apparent,ut iris, arca, virga, ea quae descendunt

56쪽

DE ELEMENTI sis terras,grandines inquam,pruinae, pluviae, r res,ventorum quoque impetus,nubes, tonitrua, ibimina,currentes stellae tireno coelo,certissima

argumenta sunt magnae alienorum corporu copiae aeri immixtorum : simplicem verb aerem si ratione & mente dispiciamus squandoquidem sensibus simplex offerri no potest) corpus quoddam calidum erit,praecipueque humidum, igne densius , sed longe rarius aqua& etiam vaporeaqueo: quod neque ita efficax est in agedo,hcut ignis,humiditate etenim calor obtunditur: neq; ita obuium passioni,vt ignis,utpote quod magis contineat de materia, crassius sit quam ignis. Hoc e duobus mediis elementis prius est . quo ignis aquae& terrae coniungitur. Nam calidum est,ac propterea igni cognatum: item humidum

est,ac idco cum aqua couenit: necnon cum terra etiam quandani habet affinitatem, quamuis terra arida sit, & aer humidus, quoniam humia diras magis est assinis frigiditati, quam calori quem hebetat: ac ob humiditatem acr quodammodo conuenit cum terra quae est frigida. Huiusce corporis accidetis, quae quotidie sese nobis offerui, paucis perstringemus. Horum quaedam Visuntur talum & apparent, nullibi vero in aere

constant.Nonnulla aute vere in aere consistunt, ac in eo efficiutur: prioris generis sunt iris,area, soles gemini ac terni interdum , virgaeque: Omnium horum una quaedam genere est causa, reflexio inquam radiorum selis ac interdum lunae, itemque

57쪽

L I B. II. 3oitEmque aliorum syderum insigniorum , rarius

tamen. Nam cum circa lunam ac nonnunquam

circa selem, quamuis id rard de sole contingar,c5stiterit caliginosus aer exhalationi vaporique

immixtus,adeoque ex minutis corporibus compactus, ut eorum singula assiciatur veluti specu Ia quae colorem tarum syderis referat circa quod siant,figuram vero nequeant reserre ob exiguitatem , tunc circa id sydus area conspicitur, cuius figurae ratio in Metheoris ab Aristoti ex propositionibus mathematicis est explicata . Quod si quando ita fuerit compactus aer exhalatione, ut interius valde opaca sit, exterius verb diaphana& laeuis, adeoque simul coacta, ut no plura me-cula essiciantur,sed unum tantum,nimirum speculum illud & colorem & figura syderis refert: ea propter inspiciuntur quandoque plures soles, gemini inquam,ternive: quod saepenumero h bitum fuisse in prodigiis historici referunt. Nubes vero plena rore,post imbrem plerumque seli obiecta irim facit in semicirculi speciem, figurae

ratio ex geometricis propositionibus fuisse osteditur,ut ab Aristot. in Motheoris.Virgae sunt V luti imperfectae irides. Haec atque huius generis si qua alia sunt,speciem tantum quandam oculis obiiciunt,nullibi tamen consistunt. Ea verbquae praeterqua quod nobis apparent, constant etiam insuperiori quidem aeris parte, sunt stellae currentes: quae tunc fiunt,cum exhalatio sicca usti ni apta eo peruenit,& a vertigine inςendituriin- i

58쪽

DE ELEMENTI sterdum quoque hae currentes stellae fiunt in pam te aeris inferiore,cdm exhalatio arida inclusa va- .poti frigido in inferiorem locum exprimitur, ob id quisii vapor in seperiori sui parte constrinoitur,sicque infra se exprimit exhalationem qua in continet: expressa haec si vehementiori motu seratur,ignem concipit,stellaeque cadetis speciem resert: at nubes desa v ideque opaca posita secus lucidiorem nubem lumini perviam . imaginem quandam nobis refert hiatus & specus. Nam ut ostendunt perspectivi, quanto quaeque res longius sita est , tanto magis nigricat & ad opacitatem tendit. Etenim clim visius descere incipir, cuiusque rei color videtur vergere ad opacitati de tenebras. o fit ut vicissim cotra res conniueat visus,& imaginatio iudicet quod carum rerum species nigrior sit, logius sitae sim interiusq; recedant. od pictores imitati ludificant ocu los spectarium, hoc in picturis artificio utentes,

a perspectivis mutuato. Hiatus ergo uexquamuis non sunt in aere,ut visux esse putat: es oramen videtur, propter eam quam diximus causam: constat tamen in aere nubes illa opaca, quae speciem hiatus refert. Itaque stellae currente talitatus hi,quauis consistant in acre,attamen maximὸ coqnata sent his, quae supra diximus apparere tantum,& non consistere: quoniam nons cundum eam speciem consesunt,quam referiit. Ea vero quae verὰ consistunt in acre, neque oculos deludunt,sunt nubta, pluviae, grana ines,ro

res,

59쪽

LΙ B. II. 33res,nix,pruina fulmina,ventorum impetus,n5- nullaque alia huiusce generis . horum omnium causa est: exhalatio duplex:altera sicca,altera humida: priorOterra,posterior ab aqua, aqueisque locis reseluitut vi sistis & syderum: quq quamuis semper mixtae inuicem sint,nihilominus in Blute trahuntur ad genus illud , quod magis fuerat abundas: vapor chm in superiorem aeris partem peruenerit, interdum destitutus ab eo calore a quo siursum tractus, & vi fuerat rarefactus int rim sensim c5crescit descenditque minutissimis guttulis coactus in rorem : inter tu vero ab ausis frigiditate cogitur primo in nubem, deinde in aquam, coactisque inuice minimis guttulis iam maiores factς deferuntur in terram,pluviamque efficiunt. qubd si fuerit adeo magna frigiditas in

unum coacta ex calore acris circumsistete,ut antequam aqua deorsum cadat,in glaciem concrescat,grandines fiunt. Sin vero ex nimia aeris frigiditate non in unum coacta locum tantdm,sed ubique per aerem siparsa, siccitateque frigori adiuncta vapor antequa cogatur in aquana, inspis sethir & cohcrescat, fiunt nives & pruinae: quae inter se eam habent proportionem, quam rores ad pluuias: ut scilicet pruina rori, nix pluuiae respoiuleat. In acte haec solent essici vapore, qui semper vi solis & syderum a terra aquaque re uti itur, rursusque immutatus in ea quae dicta sunt, defertur in terram & aquam. Quam vaporis circuitionem Homerus cili Aristoteli credimus)e

60쪽

DE ELEMENTI spretiit suuio illo oceano, quem posuit terra circumfluere. Exhalatio veris sicca a terra re luta, cum occurrerit vaporibus exhalationibusq; frigefactis, qui deorsum ad terram sensim semperferuntur, eis immixta cum neque ab illis depriami queat deorsum, neque attolli sursum versus eos possat,vi percita ex insto sibi contrario nixu,

in transuersum fertur : inde euenit ut maximus fiat ventorum impetus, cum magna extiterit in ere exhalationis vaporumq; , quos diximus,copia. At leues aurae excitatur,ctim minor huiusce seneris rerum vis copiaque in aere fuerit. Itemn nubibus vaporibusque inclusa fuerit exhalatio haec arida, 5 vi coactis supernὸ nubibus detrusia fuerit terram versus, Ecnephiς fiunt,venti inquassantes Enubibus,& procellae: sin autem non satis in unum coacta,sed dispersa per nubes eruperit, accenditur atque efficit fulgura & tonitrua: at in unum constipata, vaporique frigido implicita, magnaque vi explosa fit fulmen: cuius non unum tantum genus est, ut in Metheoris ostensum est. nobis naec recesuisse sussiciat in enumeratione accidentium aeris,quatenus elementum

quoddam est uniuersum constituens: infra verbcum de mixtione elementorum disseremus,lon-gEsubtilius inuestigabimus causas accidentium horum omnium . Sequitur aerem aqua, de qua paucis ea quoque dicenda sunt a nobis, quae faciunt ad hanc tractationem. Aquae elementum infra aerem positum centrum versus, licet nonnullam

SEARCH

MENU NAVIGATION