Indiae Orientalis pars VI. Veram et historicam descriptionem auriferi regni Guineae, ad Africam pertinentis, quod alias littus de Mina vocant, : continens, qua situs loci, ratio vrbium & domorum, portus item & flumina varia, cum variis incolarum supe

발행: 1604년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

ni earum.

ORIENTALIS.

si Felisso ipsis occurrat, hoc est aliquid quod pro numine habent, ei comedendum aliquid de fructibus d frumento suo proiiciunt, decimas ita de bonis sitis dare se putantes Solae raro proficiscuntur, sed plerunque cum comitatu iter faciunt, canendo confabulando itineris aliquo modo sibi molestiam lenientes. Circa meridiem rustici alii adveniunt, vinum asportantes , idque nrum' in ollis diversia quantitate, quidam enim unam, quidam plures adferunt, quantum nimirum per noctem singuli collegerunt. Quamvis autem armati incedant, ascias nimirum siue secures cingulo immiccas , inmissilia aliquot siue hastulas in manibus gestantes , arma tamen sua ante forum deponunt, repetentes ea postmodum ubi vino iam diuendito domum redire statuunt. Caeterum qui vinum hoc vendunt legitimum obseruare tempus norunt, Non enim adveniuntmi , si finitis inter Hollandos, Nigritas negotiationibus, Tunc enim reuersi ex nauibus Batauorum proxenetae. nautae acceptam a mercatori bus paganis mercedem MD, siue donaria quae a Batavis acquisiverunt, vino statim permutant, illudque considentes potitant. Porro vinum hoc emere volentes , auro praesenti instructos esse oportet, plerunque enim auro illud venditur rarius linteo. Et aurum

quidem Oenopolis istis admodum praecise appendunt, cum ipsi vinum etiam suum satis care divendere soleant, si enim multos videant adesse empiqres , qui illud expetant precium , statim conduplicant, utranti illud sepe vendatur, quanti vinum hispanicum venire in nostris regionibus solet. Vnde autem, quomodo paretur,alio loco dicemus. Caeterum rustici hi omnes ut inmulieres,qui ad mercatum ita proficiscuntur, pro fructibus d rebus quas venum apportant, peculia- sie . . rem indestinatum sibi locum habent, quo sese cum rebus suis confe--uMutinarant Nam in forum procedentes, qui fructus varios afferunt ad locum p*Wμhqrit affructibus hisce destinatum concedunt, qui calamis indicis onusti ni grediuntur , locum e regione alium occupant, Oenopolis , pistoriabus piscatoribus, Waliis similiter certus locus assignatus est , ut ita confusio vitetur Wres quaelibet suo convenienti loco facile inveni

antur.

Quod alitem vinum illud de palma attinet, quod aliunde per triare nempe advehitur, illud quidem in forum non profertur , sed cum mnam p.rares. plerunque circa vesperam nauiculis suis adueniant,quo tempore, pera- cto omni labore populus passim otiosus obambulat fit, ut facile emptores inueniant,Nigritis illis lato ardore, desiderio in littore maris illud expectantibus,ut quod advehitur omnibus no sufficiat,& turbae haud raro exoriantur maximae tero a iterum praeuertente, vasculum ex manibus quasi eius vi maxima extorquente. Moneta vel pecunia certa non utuntur, sed ementes aliquid aurum a se . d. ..

plerunque venditoribus appendunt , Qu'di vero modicum illi id sit un et is, nec tanti precii, ut pondus aliquod auri attingat, exiguis auri particulis, quas qua rangulari forma factas, scrupulumque vel granum auri

Ualentes Nacraue vocant, venditoribus satisfaciunt. Consuetudinem

autem parandi hasce particulas siue ocraum a Lusitanis habent, Olim enim meris bonorum permutationibus , aliquid ementes utebantur , monetae usum plane ignorantes , sed cum Lusitani postmodum in Castello Laiuina habitantes , pecunia, qua fructus,

52쪽

Sabbatum vel die festus in

alimenta varia redimerent, destituerentur, modum parandi hasce particulas excogitarunt, quibus pecunia loco uterentur, unde adhuc hodie qui castello La Mina propiores sunt ,hisce particulis magis frequentius inemendo uti cernuntur,quam alii, ubicunque etiam habitantes. Quibus vero Lusitanorum commercia prorsus sunt incognita, hi monetae&particularum istarum usum plane etiam ignorant. Et cum Bataui quidem contrahentes, aurum rude asterunt quemadmodum illud ex terra colligitur, artificium nempe auri taliquandi, purgandi ignorantes. Ab aliis vero aliquid ementes,praesertim si minoris precii sit quam ut auri valorein assequatur, monetae loco, has ulis utuntur longitudine digiti ex ferro factis. Et haec quidem monetae ratio est per uniuer sum Galae littus usitata. CAP. XX.

DE DIEBUS FESTIS ET VARIIS EORUM SUPERSTLiunibis, itemque de numinibvio idolis eorum, qua

Felissos vocarat. V., veta omnes in uniuersum per hanc regionem habitantes, Lusitanis exceptis, feri sint, inculti, agrestes&barbari, ita ut neque libros habeant, iterasve intelligant, neque mores norint,consuetudinesve habeant,laude, memoratu dignas verumtamen est&negari non potest eos sex hebdomodae diebus, Ieptimanaquis, quibus negotiare opera vocationis peragunt, finitis, leptimo die ab omni labore quiescere, cessare habentes eum pro sabbatho vel die festo singulis septimanis certo&stato, unde etiam Dio Felissos ipsis nominatur,quod idem sonat ac dies dominicus siue festus Hoc tamen noutalidum est, non obseruare eos primum nobiscum diem, neque septimum cum Iudatis,sed tertium in septimana, qui nobis est dies Martis. Quam vero huius rei causam habeant, cognoscere hactenus nondum

licuit.

Sanctum autem omnino iolennem hunc diem habent,ita ut in eo Die est neque piscatoribus liceat piscatum exire, neque agricolis&mulieribus '' - usi ieis quicquam in forum portare Rustici Oenopolae vinum hoc die nullum proferunt, aut publice divendunt, sed collectum ex arboribus Regi tradunt, offerunt,qui illud vesperi inter aulicos suos bibendum distribuit Verum licet hoc die ab omni labore cessent, attamen, qui in

maritimis habitant ciuitatibus , a commerciis Batauorum non abstibnent,sed ea continuantes,hoc aeque ut aliis diebus ad naues Batauorum

advehuntur.

In medio foro mensam habent quadratam,quatuor columnis, qua- aressa nam altitudo est duarum vinarum, impositam, cuius superficies plana, risici' ex stramine&arundinibus firmiter invicem contextis constat, Hanc in circumferentia multis bullis orbiculis siue annulis stramineis exornant, quos Fet vocant, impositumque in eam frumentum, oleum de palma, vel aquam, Numini suo offerunt,quod eo vesci omnino per suasum habent, ignorantes ab auibus, volatilibus caeli illud in absentia sua clam absumi, Reversi autem cum quae imposita fuerant, absima pia animaduertunt, oleo mensam vel aram suam perunctam,frumento rursus

53쪽

ORIENTALIS. 33,

rursus alio sotu novo onerant, lacrificium se hoc modo praestare, Numini suo gratissimum existimantes , cui alias fame pereundum

foret.

Sed, sacerdotem quendan habent, quem Fetester h. e. ministrum Numinis sui, vocant. Hic ungulis diebus festis in forum prodit, statu et 'μ' - toque in medio mensae siue arae suae sedili considet, populo sese promiscue omni cuiuscunque sexus sint aetatis, circa ipsum congregante, quibus conuenientibus omnibus, considentibus, ipse orationem incipit fatisque prolixam ad eos concionem habet, quam attentissime audiunt, Qua de re autem verba faciat,Batauorum nemo adhuc co Contiones

gnoscere potuit, qtiam uis enim ipsi astantes diligenter haud raro at-renderint, sensur tamen inde percipere nullum potuerunt, sed neque

ab 'llo quicquam cognoscere licuit, interrogat enim hac de re , pudore sulfusi vel parum vel nihil respondent: Animadversum autem non semel est, Ollam quandam prope sacri ficum hunc constitutam esse aqua plenam, cui lacerta innatet, mulieresque infantes quosdam adduxisse, quos aqua ista aspergeret quo facto do mum reuersae sunt, unde aliud quid colligere Bataui non potuerunt, quam unguentum quoddam illud esse,quo infantes ab incommodis. periculis quae Felisso seu Numine suo ipsis metuenda sunt, bonurii enim&malum, esseaiocere item simul&prodesse eum seu Deutanstium arbitrantur,prae seruent quasi, tutos reddant. Finitis autem ceremoniis&sermone absoluto, Fet o vel sacrificus ille surgens, mensam siue aram liquore quem in olla secum habet totum inspergit atque perungit interea vero verba quaedam ignota, simulo mnesta magno clamore pronunciant, plausumque manibus facientes,clara tandem voce exclamant Iou, Iou finem ita concioni impo

Corpori suo passim multos ex stamine factos annulos siue bullas alsi

gant, tutos sese illis reddi existimantes ab omni malo, incommodo sui Fetes, ne scilicet ipse ullum eis inferre incommodum eo die possit, Ma numinus Tne ubi strato turgentes corpus suum aqua abluerunt, faciem suam illu- - minant Imultis lineis ex terra alba, cretam apud nos aemulante,idque in honorem sui , loco orationis vel precationis alicuius matutinae illud habentes,Cibum capere volentes primam buccellam ni suo Ia giuntur, similiter &primum vini haustulum , aspergentes nimirum eo annulos istos stramineos corpore&pedibus suis dependentes. Piscatores cum parum piscium forte capiunt, aqua piscibus non usq; adeo iam abundante existimant et sum suum iratum, pisces ne caperentur prohibuisse, nec quicquam amplius eis daturum, Lugentes igi--. . tur plangentes Fra suo auri paululum largiuntur,orantes simul minatrata um,ut coniuratum sm cogat pisces remittere quo copia eos maiori capere imposterum liceat. Hic postea, cum uxoribus suis quas habet omnibus, eleganti vestitu ornatis,ciuitate circumambulant plorantes pectusq; tuu tundentes,&c5 cunis manib ingente strepitum facientes, ut

luctus non vulgaris speciem praebeant Ad littus autem mari venientes, ramo aliquot ab arboribus decerptos collo circumdant, cums has ar-mmbores numma sua esse existimentiquae pisces ipsis largiantur, nominan- -rtes ea propterea Felisso Damnam , arreptum Fraustro tympanum , ipsis gratia

54쪽

dum numera.

Diabolus adint Progata essercyonius.

Ceremonia in

funeribus stata

o I. PARS INDIAE

gratificaturus pulsat Tandem ad uxores in littore maris stantes conuersus expostulans quasi contendens cum eis loquitur, abiectos in mare frumento rebus aliis vario colore illuminatis, quasi cibum elisso obtulissent discedunt. Si forte mercatorum paganorum decrescit numerus,& Rex animadvertit aliquid de vectigali suo decedere, unde parcius Vivere cogatur, ad arborem sese confert quam proniis suo habet, sacrificium ei offerens, quo Deus suus vescatur,postea ablegato et stro quaerere ex eo iubet, breui ne plures adventuri sint nec ne Qui cum uxoribus suis arborem accedens cifieres primo in alvearii vel pilei alicuius formam accumulat, decerptumque ab arbore ramum eis inserit, deinde haustam ex pelui aquam in ramum istum expuit, incum uxoribus suis nescio quid locutus,expuixionem repetit,Tandem post multas ineptias, facies suas cineribus inficiunt,inquaestionem Regis clara voce pronunciant, quo facto vocem audire dicuntur,Diabolo ipsis ad quaestionem respondente, Itam accepto hoc modo responso ad Regem revertuntur, exponentes ei quicquid responsi Felis suo acceperint.

Infantes, ut supra quoque dictum est, varie exornant, multo stramine in pilae formam conglobato, annulis item stramineis aliis rebus a corporibus ipsorum suspensis, quae omnia Fet sos vocant, multis conducere casibus, quibus infantes alias expositi sunt, arbitrantur. Mortuo inter ipsos aliquo, novum statim et sum aliquem faciunt, orantes eum,ut defunctuin istum ad alterum mundum iam proficiscentem comitetur, ab omnibus iniuriis molestiisque in itinere tueatur, itaque convenientibus amicis cognatis omnibus gallinam primo mactant&adcoquendum praeparant,postea in angulo aedium defuncti co- sidentes, omnes quos defunctus habuit elisos in medium prolatos, ordine disponunt, maximum quemque medio loco ponentes, fabis, pisisque funiculo ex arborum corticibus facto, phaerularum precatoriarum instar transmissis exornantes. Hoc facto sanguines liriae, Felissis aspergunt,&allatas herbas quasdam ex agro,virides, torquis instar a collo suspendunt. Interea dumviri his ineptiis sunt intenti, elixam mulieres gallinam in patina afferunt,inter medios Felissos eam deponentes. Tunc autem vir quidam veneficia incantationes suas exorditur, multum enim locutus, haustam ore aquam vel vinum de palma, in Hiissos illos expuit, decerptaque de herba viridi a collo suo suspensa ,duo

vel tria folia in formam pilae alicuius convoluit, quam pilam duobus digitis comprehensam, per pedes hinc inde traducit, Tu suum quod salutandi verbum est,ingeminans, salutem qua sim suo dicturus, cumque liquorem expila hac super ritus expresserit, eam deponit, pilam

nouam ex aliis quae adhuc supersunt foliis, componens, ceremonias modo dictas toties repetens,donec omnis, quam a collo habet suspensam,herba conteratur Min sphaerulas eiusmodi seu pilas redigatur,Tunc sphaerulis illis omnibus in pilam unam, pugni magnitudinem obtinentem, conglobatis,faciem suam illis inficit, ut ita ex hac etiam herba, F ius fiat. Quo facto defunctus quietem assecutus dicitur,ipsique collectas ineptias omnes ad futurum usum reponunt. Hos enim Felissos inprimis sanctos habent, ad defensionem vitae bonorumque suorum multum facere arbitrantur, unde&in bellum forte profecturi eos induunt, collum brachia pedes iniuersum corpus iis exornantes, ut nimirum

eorum

55쪽

ORIENTALIS. i

eorum ope conseruati spicula hostium effugiant, insalui domum re

uertantur. Q

Oeterum inter elissos, numina sua etiam avem quandam numerant, quam Ardeam Stellarem aliqui, a punctis, quibus tanquam stellis M* p ρ''mi- elegancer picta viiitur,aliqui Taurum, quod mugitum quodammodo' bouis imitetur, vocant. Iter enim aliquo facturi, si forte voce in&muo itum huius auis audiant, ingentem concipiunt animo laetitiam, ei meam esse dicentes, qui iter facientibus defensionem, patrocinium suum promittat, ne in periculum aliquod incidant, sed salui incolumes domum reuertantur, Quamobrem ad locum eum, ubi Socem eius audierunt, vasculum aqua plenum cum granis aliquot frumenti deponunt, ut quod edat bibatque ibi inveniat, unde multa passim in sylvis&agro disposita eiusnnodi vasa videas, quibus milium vel aliud frumentum adiectum est,in cibum nempe, potum suo et s. Quemadmodum autem inter aues, sic etiam inter pisces quosdam Hii s habent, Quosdam enim omnino non capiunt, ut Thynno S, e Piso,t . timit Ueu numina quaedam marina eos esse dicentes Illud vero piscium misi .ntis . genus,quod i phias, Gladius Plinio dicitur, capiunt quidem, sed in cibum nisi Xipho siue gladio eius abscisso, non assumunt, quem arefactum pro insigni Felisso habent. Quidam proceras arbores pro numinibus colunt, ad eas aliquid scire expetentes confugiunt, ubi Diabolus quidem ipsis saepe in format hi nigri alicuius canis apparet , vel inuisibili specie ad interrogata respondet. De religione sua interrogati talia tape proferunt, quae nec in speciem quidem cum religione consentiunt, sed ab ea prorsus abhorrent. Quod si vero absurditatem istam mireris,illud statim ingerunt,sic FG isse suo se edoctos, qui hoc illud ita obseruari fieri iusserit, quamvis deceptos te plerunque deprehendant,&in castris Diaboli militantes Diis c ipsumltipendium etiam a Diabolo accipiant,idque non immerito, quid enim cph ηψ- ab eo qui mendax est. homicida, aliud expectes Itaque de eo non modo raro verba seciunt, sed etiam trementes supentes,ad solam nominis eius mentionem exhorrescunt. Montes ibi reperiuntur altissimi a creberrimis tonitruum fui u

rumque imbrium tempestatibus admodum infesti, unde eum s p

damnum piscatores&alii sentiant non exiguum, iratum Deum suum cibumque solum exposcere arbitrantur, Itaque montes istos pro Diis habentes, cibo, potu vacuos esse non si1 nunt, nec iter etiamfacientes, facile praetereunt,quin ascendant prius, .ibi aliquid potusque ibi deponant,secus enim sit faciant in perpetuo sunt metu, iram Numinis sui&vindictam semper timentes. Facile enim sibi aliquid persua 'dent,&periculum Vel vigilantes somniant,nec a praeconceptiSopinionibus reuocari possunt. Caeterum his superstitionibus de suo obstinati admodum inhaerent,quamuis pudore suffusi, non facile pVesentibus Batavis, qui ine Pertinaeiain ptias eiusmodi ridere solent, m amplius facere praesumant, opdum igitur esset,ut illuminati diuinitus, abiectis superstitionis hiscedensissimis tenebris ad lucis, veritatis agnitionem tandem aliquando

perducerentur a

56쪽

A P.

INDIAE

XXI.

se potest. De altera vita, Si id de Deo

semiant.

DE IPSORUM RELIGIONE ET FIDEI ARTICVLVS IV ID nimirum de Dio et aeterna vita sentiant, est quod quidam ibi reperiantur religionis Christiana non plane

expertes.

V invas supervacaneum plane d intempestiuum videa- si se Itur, de religione eorum peculiarem suscipere tractation Cm,3 Esigi praesertim cum ab eis vix certi aliquid hac de re intelligi& in cognosci possit, his nimirum qui superstitionibus hisce prorsus adhuc dediti sunt, nihil hac de re dicentibus, illis Vero, qui cum Lusitanis multum conuersantur, Christianos sese est profitentibus, qui a Felisso, impietate ista prorsus abhorreant,attamen cum in familiari colloquio, modo hoc modo illud Bataui ab ipsis intellexerint, operae precium me facturum putata si id quoque quodcunque tandem est, Lectoribus hic communicarem.

Accidit enim non semel, ut Bataui cum ipsis conuersantes, cqv rentes, inter alia eos de religione sua interrogarint, quid nimirum de hoc vel iIlo religionis capite sentirent, utpote primo , quo morientes migrentes siquid de extremo iudicio vitaque aeterna statuanta Ad hoc respondebant, se extremum iudicii diem crorsus ignorare, sed vita semel defunctos, mortuos plane essie,&inalium quidem mundum migrare, At quomodo quo, illud vero se nescire Hoc tamen affirmabant aliam e: se rationem hominum, aliam pecorum, sed qualis esset eorum post mortem conditio plane ignorabant, nescientes simul an locus ille quo transferrentur supra vel infra terram esset, nihilominus tamen de

supellectile solere se partem aliquam defunctis assignare dicebant, ut

quocunque tandem venirent, haberent quod ad usus quotidianos necessarium lit. Hinc pator credere quidem eos aliquo modo, vitam post hanc aliam superesse, sed resurrectionem mortuorum prorsus ignorare exist mantes se simulat ii moriuntur in mundum alterum transferri, ubi varia supellcctile, rebus aliis perinde vi hin hoc mundo indigeant, unde si aliquid forte perdant, eiusmodi statim concipiunt animo cogitationes, venisse forsitan aliquem amicorum suorum ex nitido altero,&illud abs tulisse cum eo carere diutius non potueri L. Caeterum de Deo interrogati quis nimirum Deus ipsorum esset, respondebant Deum suum nigrum esse taminime bonum,qui multis eos mali, afficeret&damnieis inferret plurimum Audientes vero ex Batauis Deum nostrum non nigrum sed album esse, sibonum imo optimum&fontem omnis boni, a quo omne bonum proficisceretur,&qui multis nos subinde beneficis afficeret,cum praesertim, a caelo descendisset,ut nos a peccatis liberato saluaret, fuisse quidem eum a malis quibusdam interfectum, sud potenter iterurn a morte resurrexisse mi casum ascendisse ut nos in hac vita defenderet, tueretur, post hanc autem vitam ad se in caelum reciperet, ubi aeterna cum eo perfrueremur laetitia, nec ciboni potu, nec rebus ludicris aliis indigentes. Haec&similia audientes, mirati admodum, felices nos praedicabant,

quod Deus nobis tanquam filiis suis omnia patefaceret, nihil ab ipso impetratu nobis esset difficile.

Quidam

57쪽

ORIENTALIS. 3

Quidam vero murmuralites dicebant, cur autem Deus nobiscum non ita agit cur non similiter&nobis omnia reuelat&largitur,cur non linteum pannumque ferrum, vasa item aenea merces alias nobis aeque suppeditat quibus Batavis responsum est, provenire ea quidem omnia nobis communicari a Deo, sed Deum tamen interea ipsorum quoque minime oblitum esse, qui quamvis verum Deum iginorarent, multa tamen ab eo beneficia commoda accepissent,sic enim auro eos prae caeteris a Deo donatos esse, sic vinum depalma arbore ipsis divinitus suppeditari, sic varios fructus frumenta gallinas item boves, capras multaque alia ad vitae huius sustentationem pertinentia a divina liberalitate&bonitate ipsis communicari. Verum hoc ipsis persuaderi non potuit, nullo enim modo haec a Deo proficisci credebant, Au oci, inretas rum, dicebant, non Deus, sed terra nobis suppeditat, ex qua illud erui 'mtur: Milium, orygam frumenta alia, terra similiter profert multiplicat, si ei iusto tempore committantur, quod quidem sine labore ei. iam nostro perfici non potest. Fructus porro varios ab arboribus pro-renire assirmabant, quas Lusitanis acceptas, ipsi plantarint,sic haedosa capris, agnos ab ovibus, procreari, Mare pisces luppeditare, Ad haec vero omnia laborem, industriani suam requiri, sine qua nihil haberent, sed vel fame sibi moriendum esset, convincere scilicet hoc modo volentes a Deo haec minime proficisci,nec Deum esse, ex cuiusliberalitate ista acciperent. Quyda pluviam attinet, illam a Deo quidem esse negare non po- , . . terane, quemadmodum hoc quoque fatebantur multorum sese iam bo Dr.norum quae a Christianorum Deo provenisissent fieri participes, pluviam non solum arbores foecundas reddere, sed ut aurum etiam maiori copia invenirent efiicere, veruntamen longe haec minora esse,quam quae Batavis diuinitus obtingerent dicebant, merces enim quas Bataui adveherent, utpote linteum vasa omnis generis alia, iam paratas ipsis a Deo obvenire putabant, ita ut vel in agro eas colligere magna copia possent, cum ipsi contra nihil sine labore suo haberent, Itaque longe Christianorum conditionem suae praeferendam concludebant. Accidit autem haud raro, ut Batavis vel in foro vel in domiciliis ipso rum existentibus,&cum eis contrahentibus, subita coorta tempestate, tonare fulgurare caeperit, trementibus undique ventis, subverso. Temps amnem interitumq; quasi mortalibus praesentissimum minitantibus, cum ,---- igitur ipsi metu quasi exanimati viderent, Hollandos nullo modo per terrefactos,in plateis sine metu ambulare rerum suarum satagere,mi rati admodum eorum sunt audaciam, neque enim quenquam olim putarunt sine extremo vitae periculo tavientibus procellis, per plateas iremtempestate conflictari posse, itaque studiose admodum, exorta aliqua tempestate, domi sese continent, idque eo magis, quod aliquando quosdam tempestatum pericula aspernantes, periisse prorsus, a Diabolo, Deo ut loquuntur suo, abreptos, nunquam rediisse, meminerint,

Nemo igitur ex illis est, qui tempestates sustinere aut velit aut possit,sei

omnes ventorum pluviarumque maxime reformidantes periculum, si tonitrua forte exaudiant, latebras quibus se abscondant abditisssimas quaerunt, Quidam vero cum tonare fulgurare incipit,caelum intuentur,vbiChristianorum Deum habitare&residere norunt,vocantes eum

58쪽

VII PARS INDIAE

Sed nec hoc praetereundem est, Batavos aliquandoquendam ex Nigritis illis captiuum quasi in nauidctinuisse , propterea quod aurum adulteratum pro bonore puro obtrudere eis voluerat, Hic singulis diebus cum strato surrexisset, faciem abluebat, haustam cauis manibus aquam tran caput proiiciebat, multumque locutus,in aquam expuebat. Interrogatus igitur cur hoc faceret, respondebat. se a Fetisse se Numine suo pluviam hoc modo exorare , ut ab amicis suis, aurum maiori copia inuenientibus, eo citius ex vinculis liberaretur. Quae quidem superstitio inepta satis erat, stolida , quasi aquarum estusione Deum inuitare pollet, ut idem faciens, aquas in terram praetcipitaret inplu-

Infantes suos Iudaeorum more circumcidunt, consuetudinem Tur-C m( si carum siue alio metistarum secuti, quemadmodum multas Praeterea, hoM.t,... Mahometinarum qua sapiunt luperstitionem , ceremona a naben rahas, quarum haec quoque una est, quod perniciosum existimant&reprehensione lignissimum, siquis expuens,sputum in terram proiiciat, sed de his, limitibus prolixe hic disserere instituti nostri non est. Quamuis autem eiusmodi ineptiae passim conspiciuntur, Maxima pars superstitionibus hisce est dedita non tamen omnes eius esse opinionis, dici vere Massirmari potest, siquidem post Lusitanorum aduentum, multi per quotidianam cum eis Contici lationCm, non linguam so- Chra luna, sed&mores meliores discere caeperunt, iniam commercia cum Batavis exercentes, paulatim saeptias istas odisse, ad Christianorum aue t. s. pictai cm accedere incipiunt, Vocabula quaedam pia inreligionem nostram redolentia sermoni suo subinde intermiscentes, praesertim cum audiant saepe ex Batavis, res esse Iudicras inutiles, Deo minime acceptas, quas ipsi tam sollicite urgeant,&observent. Cum igitur in ea passim sint sententia, Batauos Dei filios esse, multi iam reperiuntur, qui vera esse credunt,quaecunque de fidei Christianae articulis disserentes eos audiunt, ad veritatis ita agnitionem paulatim peruenientes, quamuis animus eorum lubricus admodum sit, mi omnes horas mutabilis, in praeconceptis scilicet superstitiosis suis opini nibus tam obduratus ex careatus quasi, ut in viam meliorem perduci difficulter possit, praesertim cum nemo etiam sit, qui linguae istius gnarus erudire eos in veritate&docere iussicienter possit. t ivra ' aeterum quod ad AEthiopes attinet, qui cum Lusitanis in Castello, et, Ta I habitant, religionis Christianae imperiti non sunt,sed egregie Iati. de Deo, rebus diuinis verba facere noverunt, sic enim in aliquos sese incidisse Bataui narrant,qui denatiuitate Christi, de passione morte, resurrectione, ascensione ad caelos, itemque de Cama Domini, aliis religionis Christianae capitibus pie erudite loqui potuerint. Quinis unus aliquando inuentus est, qui linguam Lusitanicam legere&scribere perfecte potuit, inqueri. literis adeo versatus fuit,ut de religione cum Batavis conferre, si quando quid pontificiis contrarium, quorum opinionibus a Monacho quodam Lusitano, cui in castello a uina cohabitauerat imbutus erat, proferrent, ipse refutationem eius ex Euangelistarum apostolorum scriptis, suscipere non dubitaret. Vndevidere est, ingenium quidem eis non deesse, quoad veritatis agnitionem pertingerent, modo haberent aliquem a quo in capitibus pietatis, religionis Christianae principiis recte erudirentur Qus magis etiam opta-

59쪽

ORIENTALIS. Os

dum, ut talia Deus ipsis media largiatur, quae ad propagationem verbi sui, salutem ipsorum facere, prodesse possint. CAP. XXII. DE AE DIFICIIS ET DOMICILIIS, O PPIDIS.que inpagis ipsorum quomodo nimirum extouantur , qualibus plateis ab inviceni

disicernantur.

Edragici habent vel tuguria potius, nullius precii, nam haras alicubi apud nos invenias aedificiis ipsorum longe

meliores inpraestantiores. Cum tabernis tamen mili uin dexcubias in propugnaculis agetium comparari aliquo modo possunt Stipites arborum quatuor, ad quatuor angulos seu cardi si

nes, in terram nonnihil defossas exigunt, impositasque ipsis trabes, T. et

funiculis ex arborum corticibus factis, fortiter alligant, ferulas posteaH--- denso agmine in terram ab omni parte insertas, asseribus siue plancis tabularum ita constringunt, ut ne manu quidem transitus vllus pateat, parietes ita cratitios ex cannis, ferulis cratibusque implexis faciaentes, quibus ita contextis, terram, ex agro lutei coloris afferunt,eamque astuca aqua subactam, argillae instar parietibus, ad pedis dimidii laritudinem undique insternunt, quae terra postmodum calore solis are '' mracta, vel lateres nostros vincere superare duritie possit. Sedae exterara rusta vel alterius cuiusdam coloris, masiam praeparatam aliam parietibu hisce intrinsecus extrinsecusque obducunt, ut picti quodammodo, colore illustrati appareant, Non parum enim de illuminatis eiusmodi aedificiis apud peregrinos exteros gloriantur sibi ipsis admodum placent, si tuguria eiusmodi illustrata inhabitent, quae etiam Batavis in terram forte descendentibus iactabundi statim com

monstrant.

Porro opercula duo ex foliis arborum quadrangulari forma faciunt, ii quae tecti vicem sappleant. Folia enim istarum arborum, quae vinum, bisuquod de palma vocant,proferunt, sibi inuicem instrata probe compin He/- - gunt, ut aquae resistentia pluuiam nullam transmittant. Haec opercula ab utraque aedificiiparte trabibus transversis alligant,ita ut ianuae alicuius vel fenestrarinstar aperiri vel elevari&remitti rursus possint, Caeso enim existente sereno, tradiis solaribus ingressus pateat, tectum illud elevant, baculo cui innitatur, ei substrato, quod tunc quidem alarum quasi duarum speciem refert. At contra caelo nubiloso pluuias colli gente, tectum emittunt,ut a tempestatum pluviarum thiuriis tuti ibi delitescere possint. Pro ingressu foramen aliquod quadratum constituunt, cui ianuam apponunt craritiam ex cannis cratibusq; contextam. Haec non pensilis' ''' est a cardinibus, ut foras proiiciatur, sed versatilis,ut retromeare in pariete positi clausam vero nullo obice muniunt sed funiculo ad parietem alligant. Pauimentum planum admodum faciunt,&terrarus illustrant, -- ut lapidibus quasi stratum appareat. In medio autem domus fossam ple runq; eniciunt, cui vasculum aliquod vini de palma imponant, cum potando sese exhilarare est animus. In aedificio hoc aliquot receptacula quasi conclauia faciunt, qua-

60쪽

o VII PARS INDIAE

drangulari forma, in quorum medio focus constituitur pro coquendo ' M' ' cibo, atque hisce receptaculis seorsim uno tamen quasi sento siue pariete communi circumdati omnes quotquot ad unam pertinent familiam habitant uxorum enim quaslibet receptaculum peculiare , vir similiter peculiarem suam mansionem habent, ita ut ab invicem disce nantur, quamvis coniunctim in uno habitent domicilio.

,h itia, a Tandem perfecto ita habsoluto aedificio, multum straminis parieti

es. am bus extrinsecus affundunt,ea altitudine qua parietes constant, qui plerunque viri alicuius altitudinem non excedunt, tam enim depressare

humilia aedificia illa sunt,ut sine tecto si esset, quod plerunque ad fenestra modum elexatum patet erectus incedere in eis non posses. Caeterum continua serie aedificia sese omnia consequuntur,&vnummu , quasi alteri adhaeret nisi quod affuso isto stramine ab invicem separentur,quae quidem interstitia straminea plateas etiam ciuitatis. oppidi constituunt, quibus series una aedificiorum ab altera separatur, discernitur, quae quidem adeo sunt angustae , ut transitus non nisi uni personae pateat. Quod si igitur pluviae existant, transire alicui,&ex viscosa sese expedire humo vix concessum,at splendente sole lutum istud ita induratur, ut lapidibus quasi stratas plateas diceres. Quyd si aliquem convenire in aedibus suis,quis velit,in platea eo usq; progi ediendum est, donec ianuam aliquam apertam videat, hanc ingressus, transitum exaedificio altero in alterum invenit, donec tandem quo velit perveniat. Supellectilis in aedibus parum vel nihil videas,vasa enim, res alias su=.li. d. cistis plerunque quas agatauis redimunt,impositas habent, ita ut nihil mini fere ad ornatum in aedibus prostet. Edificia Regum praefectorum ciuitatis,plerunque in loco foro vi- --. cino extruuntur, Mab aliis aedificiis separata sunt, soli enim Reges habitant,&vicinos nullos habent exceptis uxoribus, liberis suis, quorum plerunque apud eos maior, quam apud alios reperitur numerus. Caeterum aedificia is haec regia, altiora sunt paulo&in sublime magis ascendunt quam vulgaria, multis ianuis intrinsecus exornata,vt quasi in labyrintho constitutus, ex hac in aliam incidas, finem, exitum non cernens Tectum habent stramineum, culmis arundinibus constratum Satellites excubitores regii mansiones singuli singulas habent Pe ficus Rec ab invicem discretas. In medio huius aulae,porticus est,undique patens, s solo techo, ardores solis imbresque declinante constans,ubi inambulare residere cum aulicis suis Reges per diem, fallendi temporis gra tia cernuntur. Ad ianuam autem,in ipso regiae domus ingressu,vasa Quo in terram nonnihil defossa cernuntur,quae recenti aqua singulis diebus

complentur, idque fortasse ingratiam Numinis regii, ut scilicet I iis Regis nunquam potus desit.ν,;.is, Iam quod ad urbes maritimas attinet, ornatus quidem Melegantiae

smatiburit s. in ipsis parum est, sordidae enim sunt tam foede olentes, ut vento ex terra progrediente, foetorem ad integrum miliares amplius in mari nocentissamum percipere possis. Foetor vero iste, a quisquiliis, sordibus existit, quas ad vias sepes, ante portas scilicet ciuitatum ingenti

cumulo deponunt.Vrbes vero amari remotiores aliae,&auro magis abundant, aedificiis splendidioribus conspicuae sunt, Nam, populosiores sunt mercatores habent longe maiora exercentes commercia, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION