장음표시 사용
181쪽
gorio XIII. 4. De novo Colleis eii aedificio.
161 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
Olaum Norvegiae Regem litterae, in haec Verba conceptae. Rogamus vos , uti & Regi Danorum denunciavimus, si ut de Iunioribus vestris, & nobilibus terrae vestrae, ad
se Apostolicam sedem mittatis , quatenus sub alis Apo- is stolorum Petri & Pauli sacris ac divinis legibus edocti, ,, Apostolicae Sedis ad vos mandata referre , non quasiis ignoti, sed cogniti, & quae Christianae Religionis oris do postulaverit, apud vos , non quali rudes & ignari, is sed lingua atque scientia moribusque prudentes , digneis Deum praedicare , dc efficaciter, ipso adjuvante , gemis tem istam excolere valeant ,,. Huc ego spectisse crediderim Gregorium XIII., cum tot diversi rum Gentium Collegia exstare in Urbe voluit, quorum tamen primum, ac Velut exemplar caeterorum, hoc de quo scribimus Germanorum & Hungarorum , ut supra olfendimus , fuit. Iam ergo hujus , ut ita dicam , infantiam , ac primam adolescentiam libris superioribus executi , quale nunc confirmata aetate sit , breviter demonstrabimus . Et futurum speramus, ut qui haec leget, comparatione instituta interi
priora, quae sparsim alibi sunt indicata, & praesentia, quae:
nunc in unum congesta daturi sumus , facile intelligat, conficiatque apud se , quamquam nonnullam rebus commutationem attulerit dies , ac conditio temporum , tamen praeclarum hoc, atque ita constabilitum opus, tot annis interlapsis , nulla dum vetustatis damna , communi fere rerum aliarum fato, sentire. Ut ab iis, quae magis obvia expositaque sunt, ordiar, multo nunc quam antea laxior commodiorque habitatio Alumnorum est. Quod ut iotelligas quale sit, palatio veteri, de quo alibi diximus, junctae olim fuerant ducto trans viam ponte lapideo domus aliquot e regione positae , & in usum Collegii nova molitione structae , sic ut tota habitatio duas ingentes insulas complecteretur . At nuper palatium Vetus, quod
182쪽
ΕΤ HUNGARICI LIBER QUARTUS. 163
male materiatum , ac Vetustate satiscens videretur, omnino dirutum , novumque a fundamentis est excitatum ,
pari magnitudine , sed operis multo elegantioris , cum apto impluvio, scala nobili, spatiosis ambulactis, eo in primis rerum ordine , ut, jungente uti prius utramque imsulam ponte , Alumni circiter centum divisis per utramque cubiculis habitare sat commode queant. Cubicula eorum sunt octo , julta amplitudine , quae a diversis Caelitubus habent nomen . In iis suus unicuique es h lectulus cum ductili conopeo , & sella, & mensula , & servandis rebus scrinium. Munditiem procurat famulus pretio conductus . Cubiculis singulis singuli assignati sunt Custodes s Praefectos nominant) , sacerdotes spectatae probitatis &fidei. Hi si quid factum viderint contra leges, ad Majores reserunt, & suos quisque , cum per Urbem incedunt, assectantur quocunque ierint, semperque in conspectu habent . Duo sunt propria Novitiorum cubicula , quibus
nullum cum aliis commercium , nulla communicatio intercedit . Nec enim veteranis novitiisque colloqui inter se licet , nec, si non impetrata prius facultate fiat , impune est . Bibliotheca est Alumnorum usui ampla , locuples , ncc spernendae speciei, sed non promiscue omnibuς patens. Ad praecidendas Velitarum collocutionum occasiones, certi sunt unicuique cubiculo assignati in orbem dies, quibus eam frequentare jus est. Ejus curam custodiamque unus Alumnorum gerit ex probatioribus . Bibliothecam Novitii habent propriam , minus amplam , nec adeo librorum copia divitem. Sacella duo sunt domestica, Divina: Matri dicata, in quibus nonnulla pietatis ossicia, ut infra dicemus , Alumni exercent. Ad haec Aula ingens, in quam convenire omnes solent, seu Rector illos alloqui in communi velit, seu solemnes disputationes sint habendae, quid
vis demum publice audiendum spectandumque sit . Nec X 1 allibi
s De Alumnorum Cubiculis. 6.Cubiculorum Praelaeti. 7 Bibliotheca. 8 Saeella domestiis
183쪽
164 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
alibi externos, ossicii aut negotii causa venientes, in colloquium admittunt veterant . Novitii , si ab externorum quopiam conveniantur , eum separato loco excipiunt. Aulae parietes circumquaque vestiunt pictae imagines Cardin lium , Electorum , aliorum que virorum principum , qui ex Collegii hujus disciplina ad summam fortunam pervenerunt , virtutis domestica incitamenta. Quamquam succreis scente in dies virorum illustrium numero , eorum nunc pictae tabulae, non in aula solum, sed etiam per ambulacra visuntur . Dum haec scribimus, Episcopi ad sex & triginta in Germania Hungariaque vivunt, in hoc olim COLIegio educati . Triclinium est capax , in plures tributum oblongas mensas , qualia religiosarum familiarum plerumque sunt. Et lectione pia , aut sacra oratione , quae diebus festis ab uno Alumnorum e suggestu habetur, condium tur dapes , silentio audientibus qui accumbunt. Orationes hae latinis conceptae sunt verbis. Lectio nunc Italica, nunc valetudina- Latina, ut Visum Moderatoribus. Quaedam praeterea sunt separato loco conclavia, in quibus aegroti curantur. Munda ea sunt nitidaque praeter communem modum , & necessariis utensilibus abunde instructa . Alitur perpetuo domi vir chirurgicae artis peritus , ut in omnem casum ,
seu cuipiam incidenda sit vena , seu quid fomenti adhibendum, diu noctuque praesto sit. Huic Valetudinarii cura est tradita, eique, ut quisque in malam inciderit valetudi-I 2. nem , famulus jungitur adVentilius, qui aegroto subserviat. De novo Iam templum si spectes Divi Apollinaris, antiqui nullum
est Apol l .hi, vestigium vides . Quippe illud quoque dejectum haud ita
pridem est, novumque ex integro conditum , multo augustius ac sumptuosius. Sacelli maximi, quod lecto ma more auroque totum fulget , sumptum munifice de suo fecit Benedictus XIV. , qui & Collegio exstruendo fructum nescio quem pecuniae publicae ad certum tempus addixit. Idem
184쪽
ET HUNGARICI LIBER QUARTUS. x6s
Idem templi lapidem primum posuit insigni caeremonia, & perfectum absolutumque solemni ritu sacravit. Cui proinde Pontifici Collegium , tamquam de se optime merito,& lapidem cum inscriptione ad memoriam beneficiorum posuit, & quotannis lustrale sacrum solemniore ritu pendit.
Praeter commune Sacrarium, aliud templo adjacet Alumnorum proprium, cum apta Vestium Sacerdotalium copia , quibus operaturi se induunt . Et huic AEditui praesident ex Alumnis duo, quorum aeque probata sit integritas ac solertia. Quacunque demum ex parte, sive Coli gii, sive Templi aedificium praesens intueare, multo m lius Alumnis modo est, quam antea suit. Collegio Cardinales sunt impositi sex, Protectorum nomine , quorum insignia gentilitia pro foribus, imagines grandioribus depictae tabulis in aula visuntur. His, si modo consentiant, leges novas sciscendi, Collegii cum visum fuerit inspiciundi , de rebus ejus ac disciplina cognoscendi decernem dique, jus summum ac potestas est. Ad eos itaque Alumni pariter ac Moderatores quaecunque incidant gravioris momenti, deferunt. Vicissim ipsi , qua pollent auctoritate , Collegii bona, res, sortunasque , ac privilegia tuentur , atque ab omni injuria dessendunt . Quibus proinde Alumni, ut Patronis merentissimis , omne obsequium dum vivunt praestant , mortuis apparatu & pompa lugubri per
triduum justa persolvunt. Cardinales omnino pares auctoritate sunt. Uni tamen , ac ferme antiquiori , aliorum consensu permissum est de minoribus negotiis , quae intra annum intercidant, pro arbitratu statuere . Ea nunc provincia incumbit Alexandro Albano , Cardinalium Protectorum , non antiquissimo solum, sed etiam Collegii stu' diosissimo, rerumque ejus experientissimo, quem honoris causa nomino. Decreta Cardinalium multa sunt, diversis
Collegii lustrationibus facta , quae vim obtinent legum , &
185쪽
166 HISTORI E COLLEGII GERMANICI
14. praeter Gregorii Constitutionem identidem in communi perleguntur. Iesultae in Collegio degunt , praeter Fratrestibus eorum. paucOS rei domesticae curatores, undecim , omnes Itali:
quae praeter alias est causa, quamobrem Alumnis interdictum sit alia uti lingua, quam Italica , aut Latina. Et singuli , pro sua quisque parte , quidpiam ad Alumnorum institutionem conferunt . Est primo Collegii Rector , vitannis plerumque gravis, & prudens rerum , ad quem Omnia reseruntur . Proximus potestate quem Ministrum appellant. Huic legum custodia , atque ordo rerum , Omnisque exterior disciplina curae est. Ministro, propter c rarum multitudinem ac varietatem , adjutor particepsque muneris jungitur unus Patrum , appellatione Socii . Sequuntur Patres duo, rerum, quae potissimae omnium habentur , praesecti, pietatis, atque doctrinae. Alter Alumnorum conscientiam , alter studia litteraria dirigit . Tum alii duo, quorum unus doctrinam inter Catholicos & haereticos controversam Polemicam nominant), alter Cationes Ecclesiae tradit . Namque has Alumni facultates, homini Eoclesiastico, praesertim in Germania , pernece sarias, privatim condiscunt domi , caeteras publice in Coblegio Romano , Tres praeterea quos vocant Repetitores, Juvenes Theologiae studiis operantes , quorum est Alumnos suae classis quotidie in unum cogere , lectiones scholasticas repetentes audire, binos committere, Sc ad leges Dialecticae disputantibus praesto e sse . Est demum Collegii Oeconomus , cujus vel in exigendis , Vel in administrandis proventibus tota procuratio Versatur. Mitto mercenarios servulos, qui multi sunt, sed in usum tam frequentis fami. Collε,lip ι.ε, liae necessarii. De Collegii vectigalibus hoc habeo dicere,
tus, eorumque eosdem exstare nunc fundos, quos Greetorius reliquit. Et
quamquam illud pecuniae lublidium, quod ex dilicibutione Annuli Cardinalitii redibat, ut suo loco diximus, sublatum
186쪽
ET HUNGARICI LIBER QUARTUS. 16
tum fuerit a Sixto V. , adhuc tamen amplos proventus esse, & ampliores fortasse quam Gregorii tempore, idque oeconomorum sedulitate dc industria, qui diligentius excolenda praedia , eaque pecore , Olea , frumento, frugibusque aliis augenda curavere . Sed quamquam id ita sit, aegre hodie centenos Iuvenes , praeter Iesultas , aliosque domi forisque adminiitros, Collegium alit, tum communi temporum difficultate, quae multo quam ante cariorem annonam reddidit , tum etiam quod in domus templique fabricam multum argenti impensum est, & Collegium versuram facere, nec parum aeris alieni contrahere est coactum . Caeterum hi proventus per Collegii oeconomum administrantur, virum expertae probitatis 5c fidei. Assidet ei Ratiocinator diligens, qui rationes omnes sumptuarias in libros dati & accepti cum fide refert . Libros hosce Cardinales , cum Volunt , recognoscunt . Et unoquoque anno fiamma impensarum , quae eo anno sunt factae, scripto calculoque explicata ad eos mittituriSed jam quae propria Alumnorum sunt videamus . Vestis eorum promissa ad talos , ut Clericos decet , rubri coloris, nigro cinctu ad latera . Huic togam laxam fluentemque imponunt cum procedunt domo , domi vero alteram crassiorem hiberno tempore ad arcendam brumam . Colorem rubrum caeteris praeoptavit jam inde ab initio B. Pater Ignatius , sorte idem spectins quod Innocentius IV. in galero Cardinalium , nempe ut memini sient fundendum sibi , si ita res posceret , sanguinem pro Religione . Pileo Clericali quadrato caput obtegunt domi , idque praeter pileolum rotundum , quem capiti appressum plerique gestant
tegendae causa tonsurae. Sed eorum varia indumenta videre erit in tabula graphio delineata , quam infra apponemus . Caeterum his comam alere , artificiose crispare ,
Orato pulvere aspergere , nefas. Incessiis ipse solutior ,
187쪽
Quam propria gravitas Ecclesiastica eorum sita
fuerint a Bene dieto XIII. ob modestiam.
Recipiuntur in Collegium eistiam Monachi.
1gg HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
aut minus compositus , notaretur , utpote ab Ecclesi,stica gravitate abhorrens . Adeo propria eorum gravitas quaedam, de compositio est, ut hac laude a caeteris, non minus quam colore Vestium, dignosci debeant. Memoria nostra , nobisque adeo inspectantibus , Sanctissimus Pontifex Benedictus XIII., acer ille Ecclesiasticae disciplinae exactor & custos , conspicatus forte horum per urbem agmen , tonso capillo , totoque corporis habitu modestiam praeferentium , vocari eos ad se jussit in Divi Ignatii, quo se conferebat . Hic circumfiasos , accidentesque ad pedes excepit amantissime , laudavitque majorem in modum , illud subinde ingeminans : Utinam ab his exemplum omnes Clerici, aliorumque Collegiorum Alumni petant . Quo elogio cohonestatos alii deinde Clerici Alumnique, abjecto levi atque indecoro ornatu, imitari studuerunt. Non
solis Clericis id Collegium patet , sed etiam Monachis
cujuscunque sint ordinis , ea tamen lege , ut communi utantur indumento , communem disciplinam servent, nulla te ab aliis Alumnis disserant. Alumnorum numerus ad centum ferine; major tamen minorVe , pro frugum cujusque anni copia . Conveniunt nimirum in Collegium Cardinales Protectores Certa poli frumentationem die, cum de
anni sterilitate vel ubertate judicari certo potest, & audito Sconomo , rationibusque subductis , plures paucioresve admittunt , ut ali in annum sequentem posse judicaverint . Hungarorum nunquam pauciores duodecim, quem numerum Gregorius pnescripsit , interdum tamen plures pro arbitrio recipiunt . Nam utriusque Collegii ita permixtae sunt opes , ut quamquam Germanorum , propter ampliores proventus, potior habenda sit ratio, his tamen
ex aliqua justa causa substitui jure possint Hungari. Delectus habendi ratio haec est. Petitores, qui semper in Germania Hungariaque multi, etiam ex Monachis, siliunt se Colleis
188쪽
ET MUNGARICI LIBER QUARTUS. x6y
Collegio Societatis eroximiori , & apud Rectorem profitentur nomen . Eos Rector examini subjicit ad normam formulae sibi ab Urbe missae, rogatque distinete multa de patria, de conditione, de studiis, aliisque id genus. Cum omnibus satisfecerunt, tum Rector, si honesti saltem generis , & bonae indolis sint , si sano corpore, si facie decora , si parati in castris Ecclesiae militate , & stare Collegii legibus , si Logicam ut minimum perdidicerint , Scnisi quid aliud obstet, haec omnia scripto accurate comprehensa , una cum testimonio suo, plerumque etiam cum Episcopi , aut viri cujuspiam principis commendatione , '. Romam transmittit ad Collegii Rectorem. Ea communi- Quid piseipue cantur Cardinalibus, qui coetu habito, cujus acta perscri- . bit Secretarius Congregationis de Propaganda Fide ,.deli-berant inter se quos prae cunctis deligant a Illud vident primum , quod supra diximus, ne plures recipiantur quam commode ali possint. Proxima ea est cura, ut ex omnibus provinciis , quae in Constitutione Gregorii recensentur, unus semper aliquis, quatenus possit, in Collegio sit. Et . provinciis Hungariae Croatiam Sclavoniamque ex Gregorii praescripto adnumerant. Si qui sunt in provinciis haereticorum nati, caeteris praeferuntur. Ubi concurrant caetera, magna habetur ratio nobilitatis , & agnationum. Quo fit, ut nunquam e primario nobilium ordine Alumni desint,& S. R. I. Comites Baronesque multi sint semper . Principum quoque commendationibus multum tribuitur . AEtatem requirunt leges annorum saltem undeviginti ; sed etiamsi minor aliquanto sit, id facile Cardinales condo- 23. nant, praesertim nobilioribus. De Monachis ita est com PφΜon chis in
paratum, ut haud plures Octo In Collegio sint. Hos, quo piistitis. latius educationis beneficium pateat , ex diversis, tum Be- nedictinorum, tum Canonicorum Regularium, & maxume Eremitatum S. Pauli coenobiis peti consuetum est.
189쪽
Q.Voeantur Alumni Romam sub certis conditi ni bus
Primae eorum occupationes &experimenta.
1 o HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
Sunt interdum qui recipi in Collegium postulant ut meri Convictores , stipendium pro victu vestituque pensitaturi, nec se ullo vinculo ad Ecclesiae militiam obstricturi . His, cum admittuntur, communia omnia fiunt cum Alumnis, praeter juramenta quaedam peculiaria , de quibus infra dicetur . Sed de his , qui admodum infrequentes hac aetate sunt , nullum ultra verbum nos faciemus . Consecto demum inter Cardinales novorum Alumnorum indice, jubetur Rector unumquemque per litteras admonere de Romano itinere suscipiendo , his tamen conditionibus : Ne Romam attingant nisi Octobri mense inclinato , cum so- Iemnis studiorum instauratio imminet: Ut ingressi Romam, Collegium recta petant, aditu prohibendi , si vel unam noctem extra ipsum fecerint: Demum ut secum centum scutatoς nummos ferant, apud Collegii Ciconomum deponendos , servandosque sub binis clavibus , atque in digressu, quales prorsus depositi fuerint, iis redhibendos ad relegendum iter. Id ultimum ideo cautum est, ne rursum eveniat, quod ante non semel, Alumnos viatico destitutos , aut diutius quam par sit in Collegio detineri, aut Collegii sumptibus in patriam remitti oportere. Cum expectati advenere Iuvenes, non continuo Alumnis commiscentur. Primos dies tres transigunt in secessu pio , rerum divinarum commentationibus distenti, intereaque anteactae vitae noxas consessione abstergunt, & Collegii sanctiones evolvunt expenduntque . Die tertia procedunt ad Basilicam S. Petri, in eaque panem Eucharisticum sumunt. Post triduum vocantur ad examen a delectis Patribus, &super dotibus ad id institutum, necessariis interrogantur . Et siquidem instituta Collegii libentes volentesque amplectantur , talari donantur Veste, ac Novitiis adnuimerantur. Duo nempe sunt propria, ut diximus , Novitiorum cubi
cula , in quibus annum integrum ad severioris disciplinae
190쪽
ET HUNGARICI LIBER QUARTUS. x x
normam Novitii exigunt. His duo praesunt Alumni veterani , quorum inter caeteros spectata virtus & prudentia sit. Alterum Magistrum Novitiorum, Ductorem alterum appellant. Unusquisque suorum agmen locis omnibus ducit, eos, qua pollet auctoritate, in ossicio continet, nec Aa se longius discedere unquam patitur. EVoluto sex men- De iuramentis, sium spatio , si sine querela tirones vixerint , seque ita ἔμ ς'- j probaverint Moderatoribus, ut ad Vitam Sacerdotalem satis comparati videantur, divisim convocantur binis diebus
t qui plerumque sunt dies selli Pentecostes in in Sacellum
domesticum cum aliquot testibus ad jurandum. Ingens parata est sella, mensulaque tapete instrata, cum sigillo Chri- sti Crucifixi ', facibus , & Evangeliorum codice . Rector ad Aram splendidissime apparatam facit, & Divinam laostiam iis impertit . Post Sacrum procedunt ante eum ri. te sedentem singuli, provolutique in genua , manu sacro Codici imposita , sacramentum in haec verba dicunt . Ego N. N. Filius N. N. Dioecesis N. Nationis N. ple- ,, nam habens hujus Collegii notitiam, legibus & institu- tionibus ipsius, quas juxta Superiorum interpretationem is complector, sponte me subjicio, easque pro posse seris Vare coram Deo & Vobis promitto . Iuro me velle se statum Ecclesiasticum amplecti , de ad omnes sacros , se etiam Presbyteratus , ordines, cum Superioribus visum se fuerit, promoveri: Cumque iidem mandaverint , meri statim in patriam reversurum : Iuris Civilis ac Mediciis nae studia non professurum 9 aliamque vitae rationem, se praesertim aulicam , non sectaturum: sed continuo, ubiis e Collegio dimissiis suero, in Patriam ad juvandas aniis mas remigraturum , etiam ante constitutum studiis oris dinativin terminum , si ita animarum saluti, aut pro se Collegii commodo Superioribus ejus visum fuerit expe- is dire . Collegii autem instituta juxta Superiorum inter-Υ α pret,
