장음표시 사용
151쪽
gO. Christophorus Pettingerus praecuniis carus Epiitopo Pata
8 P. Iacobus Μill xus Constantiae Visitator ab Ep. scopo constitui.
Archiducern Co. stantiensium Pa tronum , incre Paturque ab eo.
131 HISTORLE COLLEGII GERMANICI
cesivi erat temporis , ita apud se occupabat , ut spatium habuerit conscribendi librum De bonorum operum G Sacramentorum necessitate, eruditum opus, cujus unum exemplar Romam ad Lauretanum transmisit . Gothardo deinde comes accessit Christophorus Pettingerus , ex Collegii Al mno Praepositus Pataviensis a Gregorio creatus , de quo
aliud nihil dicam , nisi in tanta apud Episcopum fuisse gratia , ut nemini magis prudentissimus Praesul quam ipsi
fideret. Et sane uni graviora Ecclesiae negotia committe bat . Quin Pettingerum semel properare Romam jussit, situm de rebus gravissimis ad Pontificem maximum lega tum I per eamque occasionem ad Gregorium scribens, experiri se dixit quantum pietate doctrinaque praestarent caeteris qui Romae educati in Collegio ejus essent . Con stantiae , quae item urbs in ditione erat Episcopi, sub cibentela tamen domus Austriacae , elucebat Iacobi Milleti virtus in tantum , ut ei Proepiscopus , absente Episcopo Ca dinali Altempsio , Iuveni licet talium inexperto , lustrationem urbis demandaverit. PrOVinciam arduam, ac periculi plenam suscepit Millarus magno animo , nihil deterritus quod reprehendenda multa , praesertim inter eminemtiores Sacerdotes essent , multa corrigenda : Res plane dissicilior, quam ut fieri sine aliqua offensione posset. Et veto offens gravissime sunt Canonici , & Parochus S. Si phani , quasi vero dum corruptelas exagitat dictis , conubcio violati ab eo , atque injuriosius compellati fuissent. Inde magna iratum moles adversus eum . Missae statim querelae atroces , & amarae contra imprudentem Visitat rem litterae ad Ferdinandum Archiducem , Tyrolis Comutem , Constantiensium Patronum . Qui nihil cunctatus , Milterum paulo acrioribus increpuit litteris, monens viris talibus, qui & dignitate & Virtute inter caeteros spectarentur, non fuisse contra jus sisque inserendam contumeliam.
152쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. ' I33
Τemperaret ardori immodico, quantumvis pio: Potestate, non ad irtitandos alienandosque homines , sed magis ad demerendos & conciliandos uteretur. Facile ex his litteris. intellexit Misserus falsis delationibus occupatum Principem. Nihil tamen commotus, lustrationem qua coeperat constantia ad exitum perduxit , multis ex usu Religionis provide sapienterque factis decretis, quibus mala non pa ca de medio tollebantui . Simul Principi innocentiam ac mOderationem ita probavit suam, ut Arehidux, deposita quam male praesumpserat opinione, eum jam tum in clientelam acceperit, ejusque mox uti opera in simili negotio constutuerit. Brigantium , Martiae oppidum celebre , Tyrosi assi junctum, oc circumpositos pagos invaserat Anabaptistarumtada superstitio, eo furore & insania, ut incolae passim, praediis vel divenditis, vel relictis, liberis etiam conjugbbusque abdicatis , communem de promiscuam inter infamda commercia, quod eorum est institutum, ducerent ubiam . Insanientibus mederi multi ac sepe tentaverant, sed conatu irrito. Archidux, multa expertus seustra , ad eratremum experiendum statuit Milteri quid posset industria. Rogatus ea de te Episcopus Constantiensis Cardinalis Autempsius, prolixe consentit Plincipi, & Milterum in f, cram expeditionem proficisci ad Brigantinos jussit . Quae
ille jussa non minus prompte quam alacriter executus, ut venit ad locum, injecit se in medios furiosorum globos, de qua monendo, qua docendo , qua hortando , tantum dicendo valuit, ut brevi tempore eorum plerosque ad saniorem mentem traductos , Ecclesiae pariter ac Principi m rigeros & obedientes reddiderit. Ab hoc successu, qui iste fama percrebuit, Millerus hominum opinione crescera, & vulgo celebrari virtus ejus eximia , quavis difficubtate periculoque major - Movit in primis ea res Epist pum Cardinalem Itaque Millarum totius Dioecesios Constantie 33.
Purgat se apud Archi ducem, ab eoque in gra tim recipitur
ad Brigantinos dc operα fructus
Totam Dioee sim Constantie sem milier eum amplissima potestate lustra
153쪽
Res in ea lustra. tione salubriter constitutae.
adiit, ac supera vit . Ut demum translatus fuerit Ratisbonam .
et 34. HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
stantiensis Visitatorem cum amplissima potestate creat, illis ferme usus verbis: Ut evellas, G destruas, G aedificer , taplantes. Magnum id enimvero erat negotium, cum multa revellenda essent malorum germina , quae in tam amplo solo radices egerant. Quo fiebat ut multis ex omni ordine , & maxime sacerdotali, molestus esse, non sine summo suo periculo Visitator cogeretur. Tamen Vir magnanimus , Deo , ad quem sua omnia dirigebat, fretus, cultuque duntaxat ejus sibi ante oculos posito , Dioecesim lustrare aggressus, totam circumiit, atque ab omni inquinamento, quoad ejus fieri potuit, purgatam reliquit, non
metu potentiorum , non gratia, non ullo rerum humanarum
respectu prohibitus, ne quas deprehendisset publici exempli
labes edictis severissimis coerceret. Praecipua illi cura dignitatis officiique sacerdotalis fuit . Clericorum mores, indumentum , studia ad praescriptum Concilii Tridentini
exegit. Si quos invenerat muliercularum amoribus irretitos, loco movit, aut qua alia poena multavit. Neminem hac iace conspurcatum, aut quavis alia notatum infamia, sacris operari permisit. Matrimonia praeter leges Ecclesiae contracta redintegravit , census Ecclesiarum male diistractos , aut possessorum incutia pessumdatos, vindicavit. Decretis demum ejus & curis decens aedibus sacris nitor est additus, sacrorum ritus caeremoniaeque ad Romanum minrem compositae, omnia ad Dei Divorumque cultum spectantia, reformata. At enim lustratio in hunc modum insita tuta magnum tota regione concivit strepitum, inultorum odia adversus rigidum Quaesitorem incendit. Obmurmurabant caeco fremitu Mores disciplinae , minasque jactabant. Quidam ejus infuscare famam fictis criminibus , quidam etiam vitae insidias struere non sunt veriti. Fuit qui rem divinam facienti lixivium pro vino , non minus impio quam atroci ausu , miscuit . Quibus tamen ille de animi
154쪽
firmitate se dimoveri nunquam est passus. Sic ergo com secta post longam circuitionem provincia, propositi victor Constantiam Millerus se retulit, ubi in praemium rei bene taliciterque gestae in Collegium Canonicorum primae aedis ab Altempso Cardinali est cooptatus. Idem postea evocatus Ralisbonam , Uicariusque Episcopi renunciatus , eum Episcopatum usque ad obitum administravit tanta sapientia , ut ejus maxime consiliis constantiaque apud Ratisbonenses steterit res Catholica. Nam & haereticorum fur ri se tanquam murum semper objecit , & depravatos Clericorum mores corrigere nunquam destitit, & demum S cietatis Collegium in ea urbe, adnitente Guillelmo Duce Bavariat, ringentibus frustra primipilis haereticorum , instituit. Sub idem fere tempus similem suae Dioecesios lustra- . '
tionem milituit Episcopus Uormatientis, eumque In ulum gio Voltrio, istareessitos Moguntia binos Collegii Alumnos sibi adjutores eoia vomitiis' adjunxit , Georgium VoltZium , & Christianuin Agricolam . Quae tamen ab his per eam occasionem incepta a st que sunt, praeclara licet , reique publicae saluberrima , si pervacaneum est memorare , quippe iis quae hactenus r censuimus quam simillima . Peragrata Dioecesii, Vormatiae Voltetius substitit, sacras habere conciones jussus. Agric
la Moguntiam inter Canonicos adscriptus rediit. Sed jam , t ''
stylum ad se vocat Moravia. Eam nos non sine horrore distordia ex et
aliquo metuque ingredimur, quaedam exposituri scilicet o livione magis digna quam litteris, quae tamen silentio tegi non sinit historia, cujus ea prima lex est, teste Cicerone , ne quid falsi dicere audeat, deinde ne quid veri non audeat . Olomucium , ampla civitas, Moraviae caput , comtrariis pro Episcopatu studiis misere discissum erat an. no MDLxxv. Mortuo siquidem Thoma Albino, urbis Episcopo ac Principe, eam ambire infulam coeperant praepintentes Canonici duo, Daniel Duccius, Collegii Germanici olim Disit ipso by Gooste
155쪽
Alia contentio de Deca natu innum , Collegii
13 6 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
olim Alumnus , & Adamus Laudechius; Utque ambo magnam post se factionem ducebant ambo distractis suas in partes suffragiis electi fuerant . Et uterque pro Antistite se gerebat , magna non solum Canonicorum , sed totius Moraviae secessione ac discordia , qua gliscente in dies, multi studio partium in armis erant , & nihil aberat propius quam ut lis ferro decerneretur. Dum ita inter se illi sui rib, - Episcopatu depugnant, alia nihilo mitior orta conten-nem Philippo- tio est de Decanatu inter Ioannem Teleetium , & Ioannem Philipponum . Collegii hi quoque Alumni erant , sed longe dispari ingenio , moribus plane diversis 4 Tele-Zius natura perbonus, Fietus, candidus , ad haec insigni
pietate atque prudentia . Philipponus contra audax , Ve-Cors , inquies , tam insana ambitione, ut in prensandis honoribus non officii memor, non sui potens videretur. Contentionis hae causae fuerunt. Decano Olomucensis Ecclesiae morte sublato , Teleetium adhuc Romae in Collegio degem tem ea dignitate ornaverat Gregorius Pontifex, atque Olo
mucium proficisci quantocius jusserat , tum ad ineundam honoris possessionem , tum etiam ad pacandas, si qua posset, ejus Ecclesiae res nimio plus perturbatas . Eo autem ab Urbe digresso, Philipponus alias surripuerat dolo malo ab Apostolica sede litteras, quibus eadem sibi dignitas deserebatur . Pontificias ergo pro se litteras uterque prosere. Philipponus bant , sed alter legitimas , alter subreptitias . His tamen
Eu, Tida suffultus litteris Philipponus sua deturbare sede aemulum ,
ἡό. i. ' summo Canonicorum consensu Decanum jam salutatum nitebatur. Id amice conatus primum obtentu juris , ubi videt hac via nihil profici, fremens stendensque, involat armatorum globo stipatus in domum Decanalem, ObVios quosque selopis intentis in fugam agit, & domo potitur . Inde migrans in templum , Decani solium, nemine serori ejus obsistente , occupat, seque ipsemet Decanum ainpellat ,
156쪽
ET MUNGARICI LIBER TERTIUS. 13
pellat , nescias majorine temeritate , an insania . Ad ea Teletius nihil. Nec enim vi agendum existimabat, cum posset jure . Tantum de tota re ad Gregorium Pontificem , & ad Cardinalem Comensem accurate perscripsit. Nec abfuit malo remedium. Venere haud multo post Romana decreta , quae alieni juris sacrilegum usurpatorem, ni incepto abstitisset statim, deque injuria satisfecisset, diaris devotum omni honore spoliabant. Prius tamen quam haec in Moraviam pervenirent , Philipponum in ordinem redegerant Canonici , ac Telezium in domum ac solium suae dignitatis restituerant. Hoc exitu finita est controversia de Decanatu . At feralis dissidii , quo certabatur de Episcopatu, nullus exitus inveniebatur, perstabantque pari
prope potentia & obstinatione Episcopi ambitiosi jus qui
que suum tueri, & potestatem , quod magis est, pessimo
publico exercere , nullas honestae conventionis leges admi, tere . Et TeleZius, ut multum apud Collegas auctoritate posset & gratia , omnes revocandae concordiae vias exquirens , ac saepe de certo constituendo Praesule multumque differens, nihil admodum promovebat. Plures menses tenuit atrox discordia , donec interventu Caesaris ad Pontificium Legatum delata est causa, qui, auditis quae in utram. que partem afferebantur, utrique Episcopo jus ad Infulam abjudicavit , novamque fieri electionem priori abrogata jussit. Coguntur ergo ad praestitutum diem Comitia, s runtur staragia, &, quod mirum , primis calculis is, de quo hactenus locuti sumus , Telazius , aetate licet omnium postremus , eligitur , quem continuo omnes & Praesulem& Principem summo consensu consalutarunt . Actum id magno omnium gaudio , praeter quam Telegii ipsius, ac Philipponi, quod ex utriusque vultu licuit agnoscere tristi moestoque , sed diversa ex causa . Ac Teleetius quidem uberes eo die sedit lacrymas, quippe Insulae non tam splens dorem,
Utriusque Epiastopi pertinacia Novam fieri et Elionem Nun-
llius . moeror ejus, ct litterae ad Lauretanum de sita eleetione.
157쪽
Brevi moritur Teleatus . Eius acta praeclaratam brevi tem. Pore .
13 3 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
dorem, quam pondus aestimans. Et nuntias electionis suae litteras ad Lauretanum scribens , haec demissionis modestiaeque sensa totidem verbis explicuit. δε Robustiorem co ,, pore, prudentiorem consilio, magis compositum animo, & pietate instructum, Moravia exspectabat Episcopum . ,, Quod mihi ex pulveribus scholasticis nuper reverso, ,, praeter meam & omnium exspectationem de rebus gra- vissimis negotia imposuerint, mirari satis non queo. Si,, a Deo est , stabit . Si ex favore, non cupio ut mihiri favor prodesse debeat , & obesse Patriae ac Religioni. ri In omnibus me divinar voluntati resigno. Faciat ad laruis dem sui nominis, ad utilitatem Ecclesiae suae sanctae, &,, salutem animae meae quidquid placuerit . Laborem nonis subterfugio , honorem non quaero nisi in castis. Quod ,, in me ambitio non fuerit, testantur lacrymae , quas statim ,, publice in conspectu omnium fudi , testatur & cubicuri tum meum, in quo continuos gemitus seci, & vim la- ,, crymarum non potui cohibere , videns & imbecillitta ,, tem meam , & negotii gravitatem, populique ac prin. Vinciae corruptionem ,,. Philipponus , parere jam coactus ei, quem honoris rivalem non sustinuerat, inclusum sinu dolorem & indignationem truci turbidoque vultu praeserebat, & quiddam coquebat animo, quod quale fuerit , mox dicemus. Teleetius interim, vix inito Episcopatu , moliri multa coepit, quibus religio & pietas tota M
ravia augeretur, Alumnorum maxime utens opera, quorum delectam apud se manum habebat. At brevior quam oportuit vita ejus fuit . Biennii spatio nondum evoluto, correptus lethali morbo Brunae, adstantibus Societatis Patribus, quos incredibili benevolentia complectebatur, & CD nonicis tribus , Michaele Schramio , Melchiorre Pyrn sio , &Τhoma Coco, quos in Collegio sodales habuerat, sacris omnibus procuratus excessit e vita : bene alioqui
158쪽
ΕΤ HUNGARICI LIBER TERTIUS. I 33
tam brevi tempore meritus de Dioecesi, in qua collapsam pietatem multis partibus instauravit, bene de Societate Iesu , cujus Brunense Tirocinium constabilivit , Collegiumque in sedem ubi nunc est transtulit, plura facturus mPjoraque , si diutius viveret. Morbi interea genus insolens, quo est absumptus, suspicionem injecit veneni , & statim in Philipponum omnium conversi sunt oculi , veterem nimirum hostem , de ad omne facinus ab ingenio promptum . Aucta vehementer est suspicio cum agi de 1uccessore coeptum. Namque emendicare ostiatim pro se calculos coepit, atque alios precibus, alios pollicitationibus eblandiri adeo sellicite , plane ut videretur conscire sibi culpam , & idcirco affectare eum dignitatis de potentiae locum, ne poenam lueret. Voti ille quidem compos non eis factus, prohibente rem ultore scelerum Deo; verum tamen suffragatores ita distraxit in partes, tantamque rerum ac consiliorum perturbationem commovit , ut eligi Episcopus nisi post sesquiannum non potuerit. At electus est tandem quem minime omnium vellet, Stanislaus Pauloccius , alter Germanici Collegii Alumnus , Brunensis Ecclesiae tunc Praepositus , de Olomucensis , ut vocant, Scholasticus, vir eximiis animi dotibus, & Rodulpho Cmsari inprimis acceptus. Qui in eo fastigio collocatus, ut ab insigni facinore principatum auspicaretur, primum Omnium Joannem Philipponum , odiorum incentorem , discordiae satorem , reique publicae haud dubium perturbatorem, de Ioannis Teleetii Episcopi , ut communis erat opinio , interfectorem , capi, deportarique in arcem Hocualtersem jussit. Ibi quaestione habita de parricidio, cum multorum testimonio reus propinati Episcopo veneni fieret , dc in manifesto crimine teneretur, lege actum in eum est ca pite amputato. Has intemperantis animi poenas Philipponus dedit, atque hunc habuit vitae exitum qui in schola Si piet y s.
oritur suspieio veneni . suspicionem de se auget Philita
stanislaus Pauloecius nouu Episcopus Philipponum couis trudit in carce
Ei veneficii eon. vietum capite
159쪽
Quanti ciceret Episcopus Elchis stadiensis Alumnos Collegii Gormanici . , o O. suo Seminario Re torem & Μagistros imponit
x o HISTORI E COLLEGII GERMANICI
pietatis, inter optimos adolescentes, sub disciplina sanctissima educatus, nihil inde nisi essiaenem audaciam , dc imsanam ambitionem extulerat . Utili documento eorum, qui deflectentes a suae institutionis tramite , naturae cupidulatibus remittunt frena , & suborientes animi motus comprimere non assuescunt a prima aetate. Sed meliora videamus . Martinus Episcopus Elchstadiensis Clericorum Sem, narium Elchstadii instituerat, Episcoporum, qui huic Comcilii Tridentini de Seminariis erigendis sanctioni paruerint, in Germania primus. Quamquam autem sua cuique prinles e sse carior solet quam aliena , tamen prae suis , ac suo velut in sinu educatis , caros habere Collegii Germanici Alumnos videbatur . Ut ex his quam plurimos haberet semper ad manus , non solum aliquos exposcebat identudem ab Lauretano, sed ad ipsum mittebat delectos e sua
Dioecesi adolescentes eo consilio , ut exquisitiore eruditione , & nova quadam morum elegantia cultos reciperet ,
per eosque Romanam quodammodo institutionem in suum Seminarium importaret. Huic moderando , priusquam Iesultat Elchstadii figerent sedem, non alios quam Collegii Germanici Alumnos adhibuit, ita divisis inter eos ossiciis, ut ipsi uni disciplinam Clericorum , remque omnem litterariam administrarent . Praeses omnium ac Rector Petrus
Stevartius erat . Theologiam Ioannes Vogelius, Philosophiam Joannes Heysius , eloquentiam Adamus Fabritius, Grammaticam Simon Schnegasius & Ioannes Eglossius tradebant , suasque singuli partes cum eximia diligentiae laude , & Hri Iuventutis profectu implebant . Vogelius t men ad magisterii laborem Pastoris addebat curas . Nam cum Canonicatu fiueretur S. Villibaldi, cui subjuncta P roecia rusticana erat , in villam duo inde millia passuum excurrebat diebus sessis, Divinique verbi & sacrorum pa
bulum fregi famelico dispensabat . Herbipoli post disces-
160쪽
ΕΤ HUNGARICI LIBER TERTIUS. x x
sum Balthassaris Conigii , cujus supra est facta mentio, Alumni duo consederant, Nicolam FlorschutZius, & Ioannes Fischerus , ambo ob excellentem Virtutem Episcopo
Principi supra quam dici possit cari probatique , de qui
bus haec memoriae sunt prodita . Nicolaus Paroeciam a piam cum amplissima potestate acceperat in oppido , cui nomen Eberen, ad confinia Saxoniae. Praedium id est opulentum Episcopi, quod in plura minora praedia dividitui. Parochus rusticis jus dicit , censum locupletem colligit, aliosque sub se Parochos agrestes habet. Huic assixus loco Nicolaus, non , ut alii ante eum plerique , redituum ubertate contentus in otio desidiaque languebat , sed commissi gregis saluti primas curas & maximas impendebat . Doctrinam Christi pueris explicabat , grandiores nutu sacrorum ministerio procurabat. Idem ut facerent ca teri animarum Pastores videbat. Fischero attributa suerat Paroecia Laudensis , quinque fere leucis ab Herbipoli. In ea Catholicis permixti haeretici multi erant. Sed si utrisque mores, ea Vitiorum contages, ut alii ab aliis vix differenr nisi nomine. In tanta morum foeditate pos1tus scibbebat ad Lauretanum, valde vereri se, quod de se ajebat Apostolus, ne cum aliis praedicaret, ipse reprobus fieret, eoque sodalium pro se preces enixe implorabat. Adeo de se demisse , quod hominum sanctiorum est , sentiebat. Idem tamen, divina aspirante gratia, paucorum mensium labore Lutheranos aliquot pervicacissimos in Ecclesiae fidem recepit , & quosdam e Catholici& , qui esseratioris erant ingenii , mansuefactos Christianis adstrinxit legibus : quod
item ex ejus litteris constat . Lubecam , inferioris Sax . niae celebre emporium , venerat e Collegio Germanico Laurentius Surius adeundi causa Canonicatus , quem a Gregorio Pontifice utendum acceperat. Nam scintillae adhuc aliquae prisci cultus elucebant intei Canonicos Lubeis
