장음표시 사용
171쪽
i s x HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
negata Caesari, ac Romanorum Regi, re spondit Possevinus. Res esse exempli pereiciosissimi , n emini salva Romanae Ecclesiae dignitate concedi posse . Quae vix effatus, leniendo vulneri , ad eximiam Gregorii Pontificis erga omnes Principes liberalitatem , & singularem erga ipsum benevolentiam propensionemque sermonem detorsit . 1 1ν. Experiretur porro , nova postulata proponeret . Nihil Oflensus re pulci eum , quod sui esset arbitrii , poscenti negaturum. Sed erepizesi Ethdἰ ζ nihil magnopere profuit . Perturbatum , quiritantemque acerbius exulcerarunt Aulici, cum dicerent, his patere imjuriis Reges, qui Romanorum Pontificum jugo supposuerint collum . Sed nihil esse , quod eorum ingratiis non possint per se constituere accepta a Deo poteilate Princupes . Quibus sermonibus incitatus, aegrum animum exst, . mulante in primis intestini tumultus, & belli externi formudine , Ardulpho Mylonioque primum concionibus interdixit . Norvego deinde , quem Gymnasio Stocholiniensi praesectum , & Iuventutis Seminarium ritu catholico in stituentem supra demonstravimus , subtrahi honorarium , & constitutum pro alumnis censum jussit . Ut gravius commoveretur effecit Uatsevicii , cujus supra est facta mentio, factum, ut quibusdam visum est. , eo tempore
Nova imatum A inopportunum . Redierat namque in Sueciam accitu Re 'Mnsionis cau- ginam Varse victus, & adstantes ei Catholicos sacrorum ministerio procurabat . Cum autem videret regium Principem Sigismundum identidem ad conciones haereticorum a patre duci, Reginam admonuit, per eamque ipsum Regem , nefas id esse . Facile enim corrumpi pervertique sermonibus contaminatis posse teneri adolescentuli animum , nec posse sine grandi piaculo in ejusmodi periculum conjici haeredem regni, sub matris disciplina catholice educatum. Quod ut accepit Rex, renuente in primis Sigismundo eas deinceps adire conciones, ingentem ira
172쪽
xςxs α quantum sociorum elu, ehat. P' proscripturus, ac solum vertbre e aut TV ': mo sagax tamen edictum P ineini; minisTI . nec voce coram , nec gravissim litteri, Tu ε; -M'gatam Deo ac siimmo Pontifici fidem objectabat ri se que ad persea lenduin aptiora subiicie h c 'r
cholmiam invaserat, recepit primum se in eam Tabem insulam ubi Rex locari Seminarium jusserat.NitR multo post una cum No V. A.6 ' Nςς qui Iuventutem docebant . Regno ' i 'φ'.-. ΤΠ uecta restitere apud Reginam VahkVidiis, ' a' i 'μ' ecterispat
inritus Carere paterno iberib ς' tui , ut Vera Religione descistere 3 Quimquid μ- caesim ad -- Regnum fuit ,
173쪽
Uastanensis Nonasterii Vi gines expiatae ct confirmatae .
At iis utiliter impensia ΟPera.
134 HIsTORI E COLLEGII GERMANICI
tentus. Nec vero pauci sub Norvego, in eo de quo dixi Seminario, Catholicam pietatem hauserunt, nec paucos conciones eae M ylonii, de quibus pariter diebam est, iique pii libri Suecice versi , perque manus hominum disseminati, errorem de docuerunt. Sane cum venisset illuc post annos prope quadraginta unus de Societate , quaedam reperit enata ex his seminibus germina , quosdam latentes adhuc Religionis igniculos, quos facile exsuscitasset , nisi in ipso molimine detectus, Regnoque pulsus fuisset, ut in Annalibus Societatis traditur . Sed quaedam paulo distinctius videamus . In celebri Monasterio Vastanensi, quod S. Birgittae institutione , incolatu , dc reliquiis nominatisi1-mum est , degebant sacratae Deo Virgines duodeviginti , ab omni Lutheranae faecis inquinamento adhuc intactae,
sed penitus destitutae, quippe nullo legitimo Antistite cui
parerent , nullo catholico Sacerdote, a quo acciperent sacra. Varsevictus ad Vastanense usque oppidum cum Regi na profectus , eas & divini verbi , & sacrorum ministerio mirifice recreavit. Possevinus vero, pro ea quam a ceperat a Pontifice maximo potestate , novam praeterea renunciavit Antistitam, quarumdam professionem solemni ritu recepit , omnes incredibili voluptate perfusas, & ad constantiam optime animatas reliquit . Praeter eas inventae sunt extra Monasterii septa sacrae Virgines duae, quas Lutheranus Minister sustentabat, & similiter expiatae recreataeque sunt . Vetula earum una erat annorum prope octoginta, ob aevitatem orbata oculis, ajebatque sacrum velum sibi traditum ab Olao Magno , ultimo Upsalensium Episcopo catholico , & ab annis quadraginta nulla se frequentasse mysteria. Quo magis laetari est visa, cum sacra catholica rursum nec opinanti oblata fuerunt . Seis nex item fuit octogenario major , qui annos ipsos quadraginta nunquam conscientiae sordes eluerat confestione.
174쪽
piaculari , nunquam Eucharisticum panem acceperat , ne se Lutheri impuro cultu contaminaret . Vitam agitabat deserto in loco priscae religionis retinens, exspectabatque velut alter Stineon, priusquam videret mortem, consolationem aliquam aegritudinis suae. Audiit advectos Upsaliam ab Urbe Roma Catholicos Sacerdotes, eoque statim advolans , consessionem a prima usque aetate repetitam peregit , sacram dapem quasi viaticum ad iter aeternae vitaesumpsit , ac reversus domum , paucis post diebus plenus optimae spei diem clausit extremum . Eodem tempore Tartarorum Legatus cum adveni stet in Sueciam negotiorum causa, veritatem divinae Fidei , quam Sueci pertinuciter respuebant, commonstrantibus nostris, agnovit agnutam Vero complecti profiterique palam non erubuit. Atque haec ferme praecipua sunt in litteris. Caeterum, ut dicam quod is, Suecicae hujus expeditionis major apparatus quam fructus fuit, nec initiis respondit exitus, malo ejus gentis fato , quae cum proxime abesset a regno Det , obfirmare in nova Lutheri superstitione , sua maxima , nec
satis deploranda pernicie , maluit . Claudenda hic esset satis jam prolixa narratio , sed coronidis loco sit casus luctuosus atque insolens , qui degentes adhuc in Suecia Ardulphum ac Mylonium haud leviter contristavit . Res est exempli sequioris , S: Collegio de quo scribimus parum decora, sed non idcirco praetermittenda, cum maxime de eo alia tam multa, tamque praeclara, & ad memoriam illustria hactenus exsecuti simus . Ita deinde nos
persuasum habemus, perinde boni ac mali exempli res, si sapienter utare , prodesse legenti posse . Illae enim quid agendum, hae quid vitandum fugiendumque sit, docent.
Laurentius Montanus, adolescens olim eximiae spei , natione Suecus, post annos nescio quot Romae in GermanO
Laurentius Μontanus e Coblegio redux Pamlatim ad haere licos desieit.
175쪽
Ardulphus Coblegii vindicias scribit, editque
13 ς HISTORIAE COLLEGII GERMANICI.
pore recesserat inde Possevinus, & haeretici discessiim ejus occasionem suam rati , ruinam ultimam Religionis urgebant. Utque ex arcto in apertum veniebat omni solutus fra
no, abreptus voluptatum illecebris , statim genio liberius indulgere , remisso pietatis antiquor studio, coepit. Quod ad Religionem attinet, pro eo ut jungeret cum Ardulpho Mylonioque sodalibus olim sitis, uti decuit, vires, & labanti rei Catholicae pro sua virili parte succurreret , dissimulare aliquandiu, quali neutrarum elIet partium, maluit, ad omnium ingenium studiaque se fingens , ut ab omnibus iniret gratiam. Sed, ut media consilia in deteriorem plerumque partem ad extremum declinant , familiaritatem assectans cum haereticis , captus paulatim tendiculis eorum est, ac tandem obligatam Deo Ecclesiaeque fidem , dictu nefas i turpiter prodidit, ad Lutheri signa transgressiis . Adeo cupiditates pravae, cum semel occupaverunt animum, non modo prima pietatis semina, sed omnem etiam h nesti sensum exstinguunt. Ne vero objectaretur sibi Roma
na institutio, qua plus nimio probrosam fieri defectionem suam sentiebat , de Collegio Germanico palam obIoqui,
ac disseminare multa coepit, non minus criminosa quam falsa . Calumniis scilicet, quod saepe fit, velare ignominiam perfidiae suae studebat . Quo haec animo acciperent Ardulphus & Mylonius, tantae perversitatis testes, pronum est conjecturam facere. Non id tamen satis habuere ut miseri sodalis casum luctu sterili prosequerentur . Revoca dum praeterea in male desertam viam suscepere , nihil in id intentatum reliquere . Ut se respiceret ac miserrimam conditionem suam, ut meliora consilia caperet, ut saltem Collegii ita de se meriti famae parceret , per fidem superum , per omnia priscae familiaritatis jura , qua voce coram, qua scriptis litteris rogavere. Frustra omnia. Ad e
tremum Ardulphus, fervidioris ingenii vir , ubi videt precibus
176쪽
cibus exorari nihil posse , violatam Collegii famam non
ferens, utque olim Hieronymus contra Rufinum clamans, Canes latrant pro dominis suis, ta tu non vis me utrare pro
Christi ori possum , tacere non possum s lib. 3.) , non ultra tenuit se quin petulantis calumniatoris audaciam scripto refringeret . Stricto itaque in eum calamo , Collegii Germanici vindicias scripsit, in lucem protulit , dispersitque in vulgus . Quae si hoc loco exscriberentur , ut iis tota vivendi agendique ratio , quae ea tempestate Alumnis usitata erat , exponebatur , appareret lane quam feliciter primaevus ille Collegii mos ad nostra usque tempora constanti successione pervenerit . Sed nimis ultra praefinitum modum opus excresceret . Et nos longum jam spatiuinemensos, hic parumper quiescere ac respirare par est.
177쪽
x 1 3 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
Ruod Atamni ibidem ad gradus promoti gaudere debeant iisdem Privileriit, quibus ii, qui in aliqua Baliae vel Germaniae Unisersitate gradui susceperunt, G ad omnes Dignitates Ecclesiasticas in Germania possimi promoveri tac.
DIVINA FAUENTE CLEMENTIA ELECΥUs ROMANORUM IMPERATOR SEMpER AUGUSTUS
Ae Germaniae, Hungariae, Bohemiae , Dalmatiae, Croatiae, Scia antae N e. Rex; Arelii dux Aultriae a Dux Burgundiae , Brabantiae, stiriae , Carinthiae , Carniolae Zec.; Marchio Horaviae Scc.; Dux Lucemburgiae , ac Superioris S Inferioris Silesiae , Viritemberg.e , R Tech .e ; Princeps Sucviae; Comes Habspurgi, Tyrolis , Ferreti , Κyhurgi, & Goritiae ; Land gravius Alsatiae ; Marchio Sacri Romani Imperii Burgoviae , ac Superioris di Inferioris Lusatiae ; Dominus M archiae Sesamonicae , Portus Naonis de Salinarum &c. Agnoscitara notum facimus tenore praesentium umersis. ter Bemardinus Castorius Societatis Jesu Sacerdos , Sc Collegii Germanici Romae Rector, humiliter Nobis exponi curarit, Summos Pontifices Iulium III. N Gregorium xl Il. recolendae memoriae provida sellicitudine dictum Collegium in beneficium Nationis Germanicae fundaeis & institui de ,& amplis reditibus dotalue , ut centum ibidem ex eiusdem gremio adolescentes seu Alumni in studiis alantur & instruantur , qui tandem divinae legis capaces , necnon aetate , doctrina , &probitate maturi, postquam de Bene fietis Ecclesiasticis competenter Pr visi fuerint, tamquam intrepidi Fidei atlaletae , in Germaniaqi ac regiones suas ad alios exemplo vitae 1uae ad Chria
Matellatis Imperialis falligium evecti sumus, ossicii Nostri munus cum primis
requirere existimamus, Maiorum N strorum Romanoriim Imperatorum ac
Regum exemplo sellicite curare , ut , variis Gymnasiis , Academiis, S Universitatibus erectis , liberalium artium ac scientiarum studia , quae ad Reipublicae gubernationem S conservationem nece garia di Opportuna sint, e colantur , & convenientibus honoribus ac praemiis excitentur, Nolimque auspicio felicia incrementa consequa
q. r. Cum itaque Honorabilis , Religiosus , Devotus , Nobis dilectus Pa-
178쪽
Cliristum trahendos , de , qui id talentum acceperint , ad verbum Dei praedicandum & docendum , necnon haeresum latens venenum deprehendendum , & errores resecandum , atque
in vinea Domini strenue sortiterque laborandum remitti & destinari possint . Atque hinc varia quoque dicto Collegio privilegia contulille , inter quae illud speciale sit , quod Regentes ac Superiores eiusdem Collegii Germanici , cum consensit S assulentia Camdinalium Prote clarum , eos , qui Philosophice R Theologiae ibidem studuerint , ac icientia & moribus idonei reperti suerint , ad Baccalaureatus , Licentiae , Doctoratus , & Magisterii gradum in dictis facultatibus promovere , iiique praerogativas di privilegia , quibus in ipsa Urbis Universitate pr
moti fruuntur , conferre possint & valeant . Et quamvis nonnunquam ejus
dem Collegii Germanici Alumnos ,
vigore memoratorum privilegiorum, Doctoris Laurea ibidem decoratos , Patriae servire cupientes , Proselsuras publicas ambire , aut Beneficia aliqua Ecclesiallica praesertim maiora in Germania assectare contingat I ex eo tumen aditnm ipsis praecludi , quod is hic in Collegio, & non alibi, publica nempe Universitate, gradu & honoribus se holallicis insigniti fuerint; unde vel ab eiusmodi praetensione desistere , vel, post exactum studiorum suorum cursiim , ad alias Universitates suscipiendi gradus ergo proficisci cogantur, non sine temporis & pecuniarum dispendio . Ac proinde memoratus Collegii Rector demitis Nobis supplicais rit, ut di cto Collegio Germanico Romae Privilegium clementissime concedere dignaremur , quod , qui eiu sciem
Collegii Alumni ibidem in Philosophia
ac Theologia promoti fuerint , omnium omnino Ecclesiallicorum Beneficiorum per universam Germaniam , non secus ac si in alia quavis Universitatu eumdem gradum suscepissent, capaces reddantur. Nos itaque , benigne considerantes, quam saepedictum
Collegium Nationi Nostrae utile , S ad
propagandam ac conservandam in Germania Religionem orthodoxam opinportunum fuerit, quam multos viros
insignes ac doctos produxerit , qui Rempublicam in Religionem nutat tem doctrina , verbo , & exemplo egregie iuverint, & quam ingens fructus in posterum quoque ex eodem
Collegio exspectari possit , precibus saepedicti Rectoris Patris Bernardini
Castorii clementer locum dandum esse
q. 2. Idcirco ex certa scientia , animo bene deliberato , fano de maturo accedente consilio , & de Caesareae N strae potestatis plenitudine , saepedicto Collegio Germanico Summorum Pomtificum auctoritate Romae fundato , eiusque Alumnis Nationis Germanicae, qui Baccalaureatus, Magi iterii, Licentiae, aut Doctoratus gradum ibidem secti
dum Collegii statuta lemni ritu si sceperint aut suscepturi sint , hanc gratiam concessimus , inod iidem debeant de possint in omnibus locis& terris Sacri Romani Imperii , Rubique terrarum S locorum libere omnes actus Proselisrum legendi , docendi, interpretandi , Sc glo: sandi,
facere dc exercere, quos ceteri Prosei res , Baccalaurei, Magistri , Licentiati, ac Doctores , in aliis Studiis privilegiatis promoti & insigniti, exercent & exercere possunt.
β. 3. Volumus praeterea & deceris ni mus , quod memorati Collegii Gemmanici Alumni, ibidem dignitatem seu gradum aliquem aliumentes , gaudeantoc potiantur , utique , frui , gaudere , de potiri possint ac debeant omnibus cie quibuscunque gratiis , honoribus, dignitatibus , praeeminentiis, immuni talibus , privilegiis , franchisiis , co cessionibus, favoribus , ct indultis ,
ac aliis quibuslibet , quibus alii in Gya nasio Parisensi , Bononiensi ,
179쪽
xso HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
Patavino , Perusino , Pisano , Viennensi , Coloniensi , Ingohladiensi , aut alio privilegiato Gymnasio Germaniae,
iuxta ordinationes, usius , ritus , consuetudines , & mores cuiusque pro tempore promoti , aut aliqua dignitate seu gradu insigniti , gaudent , utuntur , Duuntur , & potiuntur; Rad Metropolitanas, Cathedrales, GLlegiatas Ecclesias , aliave Beneficia ac Dignitates Ecclesiasticas maiores ac mi nores admitti , ad quae illi admittuntur quomodolibet conluetudine vel de
q. . Non obstantibus, quantum ad hanc concessionem Nostram , aliquibus privilegiis, indultis, praerogativis, gratiis , statutis , ordinationibus , legibus, conititutionibus, reformationibus, exemptionibus, aut aliis quibuscumque in contrarium facientibus . Quibus omnibus Rsingulis, ex certaNostra scientia, & animo bene deliberato , per hoc Diploma Nostrum derogamus , & derogatum esse volumus . Supplentes Omnes de quoscumque desectus tam iuris quam
facti, si qui in praemissis omnibus &singulis interventilant , aut interventile dici aut allegari possent , quOvis modo , consuetudine , vel de iure. f. s. Hac tamen conditione disertim adieAa,ut iidem Alumni praememoratomodo in Collegio Germanico promoti, si ad dictas Metropolitanas , Cathe-
drales , aut Collegiatas Ecelusias , aliave Beneficia , ac Dignitates Ecclesiasticas in Germania aspirare cupiant, earumdem Ecclesiarum seu Capitulorum Statutis se in reliquis accomo- dent , nec in disputationem aut controversiam ea vocare praesumant.
q. 6. Nulli ergo omnino hominum, cuiuscumque status , gradus , ordinis , conditionis, dignitatis , aut praeeminentiae fuerit , liceat hanc Nostrae confirmationis , indulti , concessionis , Sprivilegii gratiam & facultatem infringere , aut ei quovis ausu temerario contraire , seu ea quovis modo violare . Si quis autem id attentare praeis simpserit , Noliram Se Imperii Sacri indignationem gravissimam , & pae nam quinquaginta Marcharum auri puri toties , quoties contra factum fuerit, se noverit irremissibiliter incursurum; quarum dimidiam Imperiali Fisco seu AEnario Nolim , reliquam vero partem saepenominato Collegio Germanico decernimus applicandam . Harum testimonio litterarum , manu nolira subscriptarum , ct sigilli nostri Caesarei appensione munitarum .
Datum in Civitate Nostra Viennae, die decima quarta Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo sexcentesimo vigesimo octavo , Regnorum Nostrorum , Romani decimo, Hungarici undecimo , Bohemici vero duodecimo .
PH. a Stralendorss. Loco q4 sigilli pendentis .
180쪽
Status praesens Collegit. URbs Roma , ut olim, Imperii potens cum esset, Opis
timam Reipublicae administrandae formam sibi atque orbi terrarum universo praescripsit, sic pollea Divinae religionis sedes , ac magistra veritatis effecta , non modo sanctissimas Chrilliani gregis gubernandi leges , sed optima etiam exempla cunctis urbibus populisque proposuit.
Jam inter exempla, quae multa variaque sunt, postremo non esse ponenda loco tot illa ad aptam Iuventutis institutionem erecta Seminaria, quorum ad similitudinem tam multa hodie, tam utilia ubique locorum conitituta cernimus, quivis facile intelligit. Neque vero exilii mandum , novum inventum ea fuisse Saeculi xv x. Adumbratio quaedam eorum , ac veluti praeludium fuere celebres illae, totque ante seculis institutae scholae, Vaticana ac Lateranensis , ex quibus Pontifices Sacerdotesque , atque alii sacrorum Miniitri, tanquam ex Equo Trojano, nunquam non educebantur , tanta virorum illustrium foecunditate , ut ex iis novem , teste Anastasio , ad summi Pontificatus fastigium alius ex alio pervenerint . Perplacuit jam tum id institutum exteris, ac brevi ab urbe Roma ad totum Occidentem propagatum est. Hoc tamen interfuit, quod caeteri Ecclesiarum Antistites in suas silaolas non admittebant nisi delectos e sua quisque Dioecesi Iuvenes , Pontifices vero maximi , quibus omnium Ecclesiarum divinitus tradita cura est , ex omni natione eos alliciebant accerseban que, hausturos scilicet purissimae doctrinae laticem ex ipso fonte , atque inde in suas terras remittendos ad evulganda sermone patrio Oracula Vaticana , & Canonum scita,
quae Romae didicissent . Documento sunt Gregorii VII. ad X Olaum
