장음표시 사용
161쪽
x L HISTORAE COLLEGII GERMANICI
censes, quantumvis debiles & intermortuae. Ce terum plerique aperte sequebantur Lutherum , & qui Catholici dicebantur , non solum pauci, sed mali , vitiisque omnibus cooperti erant. Episcopi suspecta religio. Civitas Lutheritota. Vix urbem Surius intraverat, cum conclamari passim coepit, adesse hominem Romanum , proditorem patriae . Haud dubie eum res novas moliturum , & Romuni Pontificis potestatem magnifice praedicaturum . CaVerent sibi ab ejus praestigiis boni quique cives , nisi mallent excussum semel Deo propitio jugum Romanae tyrannidis denuo suis cervicibus imponi . Quibus Vocibus , dc publica alienatione vulgi, praeclusum sibi omnem aditum rei gerendae videns, tacitus sibi vacabat ac Deo, soloquero . vitae castigatissimae exemplo Catholicae pietatis cultum de-
Pontificis maxu praedicabat. Tamen, cum se dedit occasio, Pontificis ma-ihi ε d. d. ' ximi auctoritatem libere aperteque tueri non est veritus.. Ity y ς-μψ' Agebatur inter Canonicos de abrogando eo Pontificis jure , quo statuere de Canonicatibus solet alternis cum
Episcopo mensibus ; quod eo spectabat, ut omnes dei,' ceps Catholicos e suo collegio eliminarent. Id autem molientibus impavide se objecit Surius . scelusque detestatus , ita de re peroravit apud Collegas , ut Verecundia iis fuerit ita aspernari Pontificem. Itaque negotium tunc quidem haesit in ipso molimine . Quamquam postea , praevalentibus Lutheranorum opibus , nihil neque Pomtificii juris , neque Catholici nominis Lubetae relictum D.ivid Fabritius est. Simillima clades religioni imminebat Osnabrugi, quae M in*V Rgh ux/ψ' urbs ampla Nesiphaliae in dominio Episcopi . CivitR prope tota novis imbuta opinionibus , ab avita pietate, MTiscarum caeremoniarum cultu desciverat, adeo profligatis Catholicorum rebus , ut eas restituendi vix ulla reliqua esset spes , ac tentare tantum periculo non Vacaret. In
eam itaque urbem , natale solum , reversus e Collegio David
162쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. x 3
David Fabritius, meris apud Deum ac superos precibus , atque integerrimae virae exemplis religionis causam agebat, cetera otiosus, tacitus, ac plerumque domi retrusus. Bonus ejus odor manavit ad Abbatem Hasburgensem , priscae pietatis cupidissimum virum , cujus Monasterium erat in interiore Saxonia; utque jamdiu hominem conquirebat religionis studio flagrantem, Fabritium missis litteris inviatavit , traxitque ad se. Duo postulabat ex eo Abbas, alterum ut concionaretur ad populum , alterum ut Coenobii sui tirones institueret . Primum Volens libensque accepit Fabritius. Secundum, aetatem eacusans , & monasticae institutionis imperitiam praetexens , modeste detrectabat. Utrumque tamen urgente Abbate suscepit, atque incredia
bili felicitate gessit . Populum infinitis haereticis circumseptum , de saepe ex insidiis ad defectionem sellicitatum.
concionibus erudivit, & in fide Ecclesiae continuit. N vitios vero Monachos veram religiosae virtutis rationem edocuit, formavitque sic , ut juvenculi veteranis exemplo essent . Hasburgo propius absunt nobilium Germanorum amoenae villae, quas more patrio incolere certis anni temporibus solent. Eorum subinde aliqui Hasburgum ventitabant, atque inter prandendum sermones de religione mi
scebant. Nam , ut quisque est imperitior, eo fidentius in hunc sermonem ingreditur . Sed Fabritii responsis haud semel revicti erroris , & pudore suffusi, suos deinde Mini
stros submittere, cum eoque committere instituerunt, futurum sperantes, ut , sin minus doctrina, at saltem voceae clamore obrueretur . Fesellit illos tamen sua spes. Munistri itidem superati, & ad silentium adacti, latendi comsilium cepere. Ensis, i, quod Alsatiae nobile est oppidum , publico gymnasio praeerat Ioannes Hirtinaeus , idque curabat primum , quod Romae usurpari viderat in holis Societatis, ut Ludi agistri litterarum illecebra ut
Evocatae mς burgum . Ibi rem gerit egregie.
Haereticos de Religione diiseis
Ioannis Hirtianaei res gestar Ensishernii ἀ
163쪽
x4ι HISTORI E COLLEGII GERMANICI
rentur ad instillandum tenerae aetati metum Numinis , &amorem virtutis. Jestatis , quibus se omnia debere profitebatur , ut nonnullam rependeret pro benefactis Vicem , persuasit Magistratibus ut Collegium ejus ordinis in urbe sua conderent, idque ut confieri expeditius posset, Gymnasium ipse suum sponte dimisit, atque in usum Societatis Τορ. tradidit. Translatus deinde est Bambergam vir egregius, i De Laurentio atque ibi Proepiscopus appellatus. Argentinensis Episcopus
eobo Sehutaeio in binos cum accepisset ab Urbe Alumnos, eorum uni Lauren-
.is,h ' . ' tio Uinero Paroeciam Moishemiensis oppidi , quod totius Dioecesios praecipuum est , commiserat, ejusque assignabat industriae novam pietatis speciem inter Molfhemienses invectam. Alterum , Iacobum Schuletium, nondum per aetatem Sacerdotio insignitum, habebat apud se amantissime, dum crescente cum annis virtute, aptus ad ministerium 13 Q. Sacerdotale fieret. Brunsbergae in Prussa regali Fridericus T id iduis Bartatus, saluti proximorum dies noctesque intentus, crebras animarum praedas stygio hosti eripiebat. Ex eo nume-stianum Hort- ro fuit, ut alios praeteream, adolescens clari generis, egre- tu, Tiu, eo, giae indolis, patria Regiomontanus, Sebastianus Horiman- ε' μ' nus nomine, quem erroribus innutritum ad Christi ovile lierduxit, transmisitque Romam altioribus disciplinis in Col. egio Germanico insormandum . Cujus tanta virtus fuit, ut ob eam causam exhaeredatus a patre, non idcirco me tem , non fidem mutaverit. Merito proinde Canonicatui Q. donatus Uratistaviensi , cujus usura damnum amissi patri--nardi riter monii sarciret . Et siquidem Uratistaviam nominavimus, non est hoc loco omittendus Betnardus Eder, Ecclesiaem Π qv dδm ejusdem Canonicus , Romanae institutionis adeo memor,gium animi. ut ejus monumenta quaedam exltare voluerit ad posteros
transitura . Collegio nimirum Germanico, in quo pietatem bonasque artes hauserat, sacrificales Calices ex argenio duos dono inisit , suae erga ipsum voluntatis & grati animi Diuitiaco by Gorale
164쪽
ET HUNC ARICI LIBER TERTIUS. et s
animi pignora . Et in AEde Cathedrali novum cum ex
struxisset operis per quam magnifici Odaeum , ei praefigieifigiem Gregorii XIII. jussit , subjecto lemmate Deo ta
rius Vicaris . Haud minus gratum Collegio se exhibuit ollangus Theodoricus a Reitenau, qui ad Archiepiscopatum Salisburgensem, primam Germaniae sedem , assumptus, perinde quasi eum honorem , non tam suae Virtuti, quam institutioni adolescentiae suae deberet, ab ipso Episcopatus aditu Candelabra sex argentea, aureis quadringentis aestimata, Romam transmisit ad Collegium Germanicum. Alii quoque plures similia grati animi argumenta COLIegio dedere. Sed ea nos, quod neque ad tempus de quo scribimus, neque ad classem rerum, quas evolvendas suscepimus, pertinent, missa facimus. In provincia Tyro-lensi parceciam Brixinensem ab ejus oebis Episcopo Gothardus Seeman acceperat , Caldariensem ab Episcopo Tridentino Cardinali Madrutio Petrus Ogilbenus , spectatae Virtutis uterque viri , quos mihi tamen nominare ad alia festinanti sat est . Graecii operam diligentem ad aliquot annos posuit Georgius Stobarus, Carolo Archiduci ob integritatem & fidem mire carus, cujus deinde deprecatione Episcopatum Lavantinum tenuit. Sed non tam leviter attingenda virtus Gualterii Belii, & Ioannis Villarii, quorum ille prior caritatem qua majorem nemo habet ostendit , animam pro fiatribus ponens , alter gloriosam pro sacrorum fide mortem Alumnorum primus oppetiit. Ut dicam de singulis, parem cum nobilitate doctrinam Belius conjungebat . Rodulpho Aquarivae , cujus alibi est facta mentio , carus in primis ac familiaris in Collegio fuerat, ejusque praeceptis ac consuetudine ad eum perVenetau virtutis gradum , quem Vita insequens , ac demum secuta mors docuit . Decanus cum esset Ecclesiae Cathedralis Curiae, quae Rhaetiae primaria Civitas est, nullam neque SD, T cerdo
De Gothardo Seemano , Petro Ogiliano , de Georgio Stobato quaedam indiis
praeclara mors in charitatis Os.ficio Curiae.
165쪽
D' Glebri ex. peditione in Sue. ciam Antonii invini .
x 46 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
cerdotis , neque Pastoris optimi partem praetermittebat, adeo ab innocentia vitae spectatus , ut vulgo Sanctus audiret. Cum vero urbem dira lues corripuisset , & m, serandam mortalium ederet stragem , non modo suis se bonis ac facultatibus spoliavit ut multorum egestati inopiaeque succurreret, sed sui pene oblitus, injecit ultro se medias in mortes , perrexitque aegrotis adesse , ac sacra ministrare , donec eodem contracto morbo, parem Aqu vivae suo palmam abstulit , morte obita martyrii quam simillima . Villarius triennium in Collegio secerat pari commendatione ingenii ac pietatis, aequalibus juxta ac Moderatoribus probatissimus . Regressus in patriam , Nerviae,
I eodiensis agri pago , Christiani gregis susceperat curam , ibique considebat, populo dispertiens sacra, & quaecunque boni palloris sunt sedulo administrans . Forte sacrum Viaticum deserebat aegroto remotiorem in locum, cum obviam haereticorum manum insestam habuit . Sacerdotem Catholicum , tremenda mysteria gellantem , ut conspexere latrones impii, irruunt continuo in eum ferociter, conviciis ac contumeliis onerant, demum indumentis spoliatum affligunt humi , ac multis impositis plagis crudeliter contrucidant . Nuncius gloriosae necis Romam delatus , ut mirifice delectavit Pontificem , hos curarum &industriae suae fluctus pro merito aestimantem , ita beatae sortis cupidine , ac pia aemulatione incendit Alumnorum animos. Et vero exstitere secutis temporibus Villarii imitatores haud ita pauci, quorum nos res gestas, & selicem exitum hoc loco non exsequimur , ne extra praefinitum spatium excurrat historia, eorum alioqui nomina ad operis calcem edituri. Liceat potius non nihil extremo hoc loco evagari extra Germaniam . Et squidem his finibus non contentus Alumnorum labor, in Sueciam usque mem
tabili expeditione se protulit, eo usque sequi abeuntes ne pigeat,
166쪽
ET HUNC ARICI LIBER TERTIUS. I
pigeat , fasque mihi sit totam ejus expeditionis seriem a
suis initiis evolvere . Ioannes III. Sueciae Rex , a puero Lutheranus , cum haberet in matrimonio Catharinam Sigismundi Poloniae Regis filiam , feminam eximie Catholicam , partim illecebris hortatuque ejus , partim Sanctorum Patrum voluminibus volutandis, qua lectione plurimum delectabatur , discusso quo tenebatur errore, palam in sacra Catholica inclinare coeperat . Quin adductus in spem totam quoque Suecorum gentem , si quaedam a Pontifice Maximo permitterentur , ad fidem Romanae Ecclesiae perductum iri , submisso clam Romam nuncio ad Gregorium t Ponto a Guardia nomen erat nuncio ) certos poposcerat homines , qui Catholici cultus prima jacerent in regione semina , & unum praecipue aliquem , quicum sua consilia communicaret . Poscenti dati sunt jussu Pontificis Iesultae primum duo, stanislaus Varsevictus Vilnensis Collegii Rector , jam ante notum Reginae gratumque
caput, & Laurentius Norvegus. Oriundus erat is ex Nor-
vegia, unde illi cognomen inditum , ac tum degebat in Belgio . Quibus haud multo post tertius accessit ab urbe
Roma Antonius Possevinus , eruditionis laude clarus inprimis Vir, ac rerum usu limatus. Stockoliniam , urbem
regiam , profectus Varsevictus, quamquam in colloquium perhumaniter admissus a Rege , Vtinam tunc quidem rediit, nulla ob imperitiam linguae confecta re . Ex ejus tamen ad Gregorium litteris intellectum est, natura timidum , ancipitemque animi Regem esse, & quantumvis Catholicae Religioni proclivem, plus aequo sibi metuere ab ordinibus regni , qui Luthero praefracte studerent . Norvegus sermone patrio ita demeruit Regem, ut ejus nutu & auctoritate plura , ac spe prope majora inceptaverit . Scholis enim Stocholmiensibus Rector impositus, Magi liros. Catholicos evocavit ex Belgio , eisque ludos litterarios
Sueciae Rex Cais tholicae Religi ni favens, OPe rarios poscit a Pontifice.
Mimus ad eumstanislaus Ua sevictus S. I. re
Laurentius Norogus s iis helle rem gerit StockOlmiae.
167쪽
dietis postulatis Re is reviartitur
r 2I. Romae retieruuntur postulata Regis. POL viis nus redire in Suectiam jube
x 48 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
commisit. Nec eo contentus, Seminarium aperuit ad Iuventutem ritu Catholico instituendam , Rege non solum consentiente , sed etiam Alumnorum sumptum liberaliter faciente . Possevinum Pontificis litteras deserentem , ut Legatum ejus accepit Rex, habuitque in magno honore.
Quin apud eum haeresim ejuravit ex formula sibi tradita, criminum confessionem piacularem peregit , ex ejusque manu factam hostiam sempsit , aperte se Catholicum ferens, ac porro suturum sancte promittens. Verum ut ve
tum ad secretiora colloquia , quaedam esse dixit, quae tutandae propagandaeque causa Catholica: Religionis jibi
a Pontifice concedi vellet . Summa erat , ut liceret laticis de sacra mensa participare sub utraque specie : Ne Clerici adigerentur ad caelibatum : Ne Romani ritus ac caeremoniae, hoc saltem primo tempore, in Suecia exe cerentur . Haec si Pontifex , laxata paulum disciplina . imdulgeret, totam brevi tempore Sueciam fore Catholicam confidebat. Risit in sinu Possevinus conditiones, non rejiciendas modo , sed ne audiendas quidem . Nec dissimulavit quid his sebesset incommodi . Ne tamen omnem praecideret negotii conficiendi spem , eo etiam ut tempus traheret, quod saepe rebus gerendis utile , pollicitus se mandata ejus cum fide ad Pontificem relaturum, Romam se retulit, unaque secum adolescentes ex ea gente aliquot in Collegio Germanico instituendos duxit . Romae nihil eorum quae Rex postulabat concessum est , ne res , quod erat timendum , alibi in exemplum traheretur . Posseubnus tamen redire in Sueciam est jussus, uti qui mitigare dolorem repulsae , & bene animatum Regem confirmare unus videretur posse . Simul traditae ei amantissimae Gre
gorii litterae , tum ad ipsem Regem , tum ad Reginam coniugem , & ad Sigismundum filium, qui postea Rex Poloniae suit, perserendae . At Possevinus, dum ad iter
168쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. χερ
Suecicum denuo se accingit , adjungi sibi duos e Collegio Germanico delectos Sacerdotes voluit , Ioannem A dulphum, & Nicolaum Mylonium, cum his scilicet Apostolici ministerii curas laboresque partiturus in Suecia. Pra sto fuere Iuvenes, quippe laborem nullum periculumve refugientes cum divini Numinis cultus ob oculos ponebatur , nihilque amplius morati quam ut fausta cum prece a Pontifice dimitterentur , se in viam longam ac dissiculem cum Possevino dedere . Profecti Roma , Tridentum primo , deinde Pragam , urbem Bohemiae principem , partim terrestri itinere, partim secundo Oeno Danubioque
devenere. Pragae Collegium erat nobilium Convictorum ad centum numero , eodemque sub tecto alebantur Gre
gorii Pontificis simptu lectissimi adolescentes sexdecim sub disciplina Societatis. Ibi Ardulpho Mylonioque hospitium est praebitum. Quos Bohemi juvenes advectos Roma , ex
eadem disciplina , ac velut ex communis Parentis gremio eductos , loco fratrum ac numero habuerunt , atque omni fraternae caritatis ossicio coluerunt . Vicissim hi urbanitate , pietate , modestia , Romanae institutionis exempla splendida ediderunt . Ab urbe Praga ventum erat Brun bergam in Polonia . Et Posse vinus Seminarii Brunsiargensis fundamenta ponebat , cum affuit a Rege Sueciae navis
bellica, quae ipsum sociosque per mare Ballicum depor
taret in Sueciam. Conscensa igitur navi , ad portum Re glomontanum brevi trajectu appulerunt. Verum hinc laxatis iterum velis dum in altum tendunt , coorta subito tempestate jactari coeperunt adeo foedum in modum , ut irreparabile videretur exitium . In summa humanae spei inopia, cum & undarum insanae moles attollerentur , &venti circumquaque furerent , pietas saluti fuit . Quippe dejecta in mare cerea caelestis Agni erigies , Pontificis maximi prece consecrata , momento procellam sedavit.
I 224 Io: Ardulphus S Nicolaus Milonius in Sueinciam discedunt cum Posse vino .
tium sumunt in ter alios Greg. iii AlumnOS
Naufragii periaculum divina ope dispullum .
169쪽
rso HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
Secundissimum deinceps cursum navigationis habuerunt,& octavo die maritimam Sueciae oram, ubi portum duae I 2 s. breves etficiunt insulae, sex a Stocholinia leucis tenuerunt. ,ere tu, OccupaVerant hoc loco eorum adventum viri duo nobiles,. . .' 'μ' i' a Rege , a quibus & commeatu recreati, & post quietem modicam deducti Stocholmiam usque sunt. Quacum abessent ab urbe propius , obviam processere alii duo Proceres , Possevinum verbis regiis salutarunt , mediumque accipientes , in urbem , atque adeo in paratam domum, ut fieri Legatis Regiis mos erat, honorifice introduxerunt . Substitit ibi dies decem , lautiis interea donatus , atque omni officio a primoribus civitatis cultus , donec vocatu Regis, qui Upsaliae cum aula considebat, eo
cum Ardulpho Mylonioque processit . Neque dum propius ad urbem accesserat , cum obviam extra portas habuit alam Equitum honorariorum ad centum . Praeerat sublimis equo Dux, auro argentoque fulgens . Is Patrem
comitesque , in equis pariter sublatos , in urbem cum t to agmine est prosecutus. Domus parata Posievino suerat regio cultu insignis. Splendorem ac pompam deprecanti , religiosamque quam profitebatur paupertatem obtendenti, δ' responsum est , honorem eum deberi Pontifici maximo , eum 'R.o ebit cujus personam sustineret. Post triduum in conspectum Re-λmulvm- gis cum sociis admittitur . Aditabat usitato more corona Procerum. Rex post prima salutationum officia, acceptis resignatisque Pontificis litteris, multa in laudem Gregorii elocutus, scitatur, quem in usum adduxerit quos videbat comites . Adductos , respondit Pater , ad veritatem CD tholicam populo denunciandam. Quod eo dixit , ut prae
occuparet concionandi facultatem, & concionaturis nemo
molestus esset. Rex annuit vehementer . At post haec , dimissis Proceribus, seducit in conclave secretius Patrem ,
deque postulatis suis quid censuerit Pontifex quaerit. Non
170쪽
ET MUNGARICI LIBER TERTIUS. I s r
nesciebat Possevinus quam delicata fallidia Regum sint.
Egre adduci ut rogent , rogata vero stibi negari nullo modo pati. Itaque circuitione usus, de Gregorii erga ipsum ac Regnum Sueciae propensissima voluntate , de maturitate qua Romae tractarentur negotia, de sanctitate aequi lateque istitutorum Ecclesiae Romani , aliisque id genus ita disseruit , ut distracto sermone , si non repulsam exponere, at praeparare Regis animum ad eam mitius accipiendam videretur. Et satis intellexit Princeps minime hebes quo ea circumlocutio spectaret . Tamen eo die nihil amplius quaesitum , nihil explicatius responsum est. Recephse Possevinus suam in domum , jacuitque ad aliquot dies af licam serunt fictus morbo . Mylonius conciones habere statim coepit ad tiis. u, '' populum , audiebaturque hominum magno concursu .. A dulphus doctrinam Catholicam pueris explicabat , errores . adversos consutabat , argumenti ejusdem libros in vulgus spargebat. Fremebant ira ac dolore superstitionis ministri, qui haec palam fieri Rege consentiente cernerent. Rex interea spem inter ac metum fluctuabat . Nam tametsi redire postliminio in Sueciam avorum religionem percupiebat , at gentis indignationem , nisi postulata concederentur , timebat . Metum Vehementer augebant Caroli fratris , Sudermanniae Ducis, minaces litterae , qui icto cum Rege Daniae foedere , bellum denunciabat, si qua religi nis commutatio in Suecia fieret. Similem terrorem Legati Principum Protestantium incutiebant , & periculum praesentius imminebat a Moscho , veteri hoste , praevalido , ac vicinoia Ergo ut primum confirmatum ex morbo Po sevinum audiit, accersitiun ad se, essari aperte, praecise , Lum Rugς ac nulla verborum ambage jubet permittat nec ne Ponti- sex usum Calicis laicis , Sacerdotibus connubia , sacrificium lingua vernacula in Suecia, quae tria rogatus pridem esset suo nomine. Tergiversandi locus non erat. Haec eadem
