Sermones, siue Enarrationes, in Euangelia, de tempore, ac sanctorum festis. Qui Thesaurus nouus vulgò vocantur. Petro de Palude authore. Pars aestiualis. Exactissimè & fidelissimè denuò recogniti

발행: 1589년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

DE UNA VIRGINE,

Apost. Gala. s. di. Unusquisque onus suum portabit: ideo dicunt: ne potius ad 'randent/s emiιe vobis, quasi dicerent secundum Ambr. Videte quomodo vos adiuuare possunt qui adulationis oleum vobis v eudere consueuerunt Greg. V ea ditores olei sunt adulato res. Ps. o. oleum peccatoris non

ampinguet eaput meum. Hier. Adulator apud philosophos distini tui blandus inimicus. Sydoneus in epistol. Magis iis meo adulatorem hominem quam principem in sernalem. Vel etiam quasi dicerent: Ite ad pauperes vel ad doctores Ecclesiae: per quorum orationem aut informationem suscipiatis oleum. Pinn autem πent emere id est praeuenienta morte,eeeestonsus venit, scilicet eum subumitate maxima qui hievenit in humanitate, O scilicet in fide& bonis operibus, recta intentione x charitate intri erunt e m eo ad nuptias. seneca: venientem mortem nemo hilaris aecipit

qui se ad illam non praeparauit. Ideo omnis nostra vita debet esse praeparatio ad mortem. Ratio Aug. quia nihil aliud est nisi eursus ad mortem. Et elassa ast ianua. Greg. O quantae exultationis sponsus venitio quantae dulcedinis, intraueruleiim eo ad nuptias o quantet amaritudinis clausa est ianuia i impleretur illud Amos s. Cunctis qui foris sunt dicetur ae vae vae. Revera primo vae, quod ianua misericordiae eis claudetur ad indulgendum, quod hie non est indultum,ibi nunquam indulgetur, propter quod dicitur : Esto consentiens propter aduersarium dum est in via tecum , ne forte

tradat te tortoribus ,& mancipabunt te carcere,&non

exies inde donee reddas nouissimum quadrantem. Psal. 3. Non enim misereris omnibus qui operantur iniquitatem. Seeundo vae, quia ianua gratiae eius claudetur ad merendam,quae solum hic habetur , ut patet 1. Corinth. 3. Ecce nunc tempus acceptabile, eece nunc dies salutis, ibi non. Apocal. Post hoc tempus non erit tempus , scilicet mere di. Tertio vae , quia claudetur eis ianua glotiae ad intrandum, quae modo aperitur omnibus vere pernitεtibus. Mat.& . Agite poenitentiam & appropinquabit vobis regnum coelorum. Prius egit de retributione bonorumin unc vero agit de retributione malorum, dicens : Nouissime venerunt reliqua Metines, scilicet tardὸ ut diues. Lucae I 6. Aeentes r Domine rim ne vιri nobis. Chrysosto. Nihil prodest ex necessitate repetita confessio, quae non est facta ex volun rate. Ecclesiast. 1. Non tardes conuerti ad dominum , nec

532쪽

differas de die in diem, subito enim veniet ira illius, & in

tempore vindictae disperdet te. Et Ecclesiast. I Confiteberis vivus & sanus. a mortuo quasi nihil perit consessio. Sunt in finem poenitentiam protrahentes , die entes illud August. Iuvenis sum,faeta illud quod me delectat,& post ea poenitentiam agam: ac si diceret, Percutiam me gladio, postea vadam ad medicum:Heu, nescis unius horae puncto vulnus aecipitur, quod vix longo tempore ad sanitatem redueiturῖHaec Augustin. Audi ergo quid dicat dominus talibus, is eradico vobis, scae mos,scilicet notitia approbationis fore dignos gloria. O terribile verbum amara eonsolatio. Concludit: Vigilate itaq-:hoc dicit non illis sed aliis negligentibus hodie viventes per modum diligentis auisationis, ut sitis soliciti de animarum vestrarum salute, quia nescitis diem inque horam, scilicet vocationis vestrae per mortem

ad iudicium.Εx hoe Euangelia charissimi mei finaliter elicitur quomodo praesens Ecclesia permixta est bo is & malis , qui omnes & singuli quales fuerunt in sine aut post mortem discernentur , & unusquisque secundum merita vel demerita a Deo habebit retributionem, boni consolationem aeternae gloriae, sed mali ab hac gloria iuternaliter secludentur propter inaduertentiam di negligentiam eorum. Hortamur & nos ut singuli simus circunspecti & λ-lieiti vigilantes in bonis operibus, ut hic possimus pro . mereri gratiam & in futuro gloriam.

DO --m tua domina decet sin udo. Psal. ' χ.Pro quo sciendum, multiplex est domus Dei, quam decet sanctitudo.Prima est Ecclesia uniuersalis. Secunda est uterus vii ginalis.Tertia est domus spiritualis. Quarta domus mate-xialis. Quinta domus aeternalis. Prima domus Dei est Eeclesiavniuersalis,s congregatio si deli u. De hae dicit Apost.

I.T J.3. Scias quomodo oportet te in domo Dei conuersari,quae est Ecclesia. Nam habetur in can.I.q. I. multi. Ecclesia catholica dicitur fidelium multitudo fide & eharitate unita Et Cyprianus dicit,et . q. I. loquitur, Quomodoxadij multi sunt unum lumen,& rami arboris multi unum robur : sic multi in fide una dicuntur Ecclesia. Nam scut Ecclesia materialis ex quatuor parietibus componitur, sessi celesia uniuersalis ex quatuor Euageliis eo solidatur. sanctuariu habet in quo est clerus, & anteriorem domum in

533쪽

DE DEDICAT. TEMPLI,

qua eonsistit populus. Ita & Ecclesia uniuersatis habet eonteplativam titam, in qua spirituales, habet activam,in qua consistunt seculares. Contemplativa vita est cuncta terrena pro dei amore relinquere, sola coelestia quaerere, assidue orare, saepe lectitare, hymnis deum iugiter laudare. Actiua vero vita est castam vitam cum coniuge ducere, filios iadet amore nutrire,pauperes cibo & potu recreare,infirmos α viduas visitare, & omnibus nece uitate patientibus propter dilectionem proximi pro viribus opem ferre. In 1anctuario est altare, in quo sunt reliquiae sanctorum, & sc ineeelesia est Christus, in cuius contemplatione requiescunt mentes beator u & in cuius conspectu iusti exultant & epuIantur, & in iustitia delectantur. Fenestrae quibus basilica illuminatur , sunt doctores per quos coeleste Iumen in EcHesiam ingreditur, iuxta illud Matth .F. Vos estis lux mudi, Iuceat lux vestra cora hominibus, ut videant opera vestra, &e. Sed pictura in Ecclesia est vita,& exempla sanctorum, quos imitari debemus, ut docet Chrys super Mati. dicebs Quid prodest sanctos eoiere & sanctitatem spernere 3 Ideoeelebramus festa sanctorum, ut imitemur ve 1tigia eorum. Item lumen quod lueet in Ecclesia sancta, est spiritus sancti gratia,qua ecclesia iugiter irradiatur. Sed crux in Ecclesi a significat, ut erucifixum sequamur, iuxta illud I.Peu.2. Christus passus est pro nobis, vobis re Iinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. Item turres Ecclesiae stancti sunt Praelati. Nam se ut turres excedunt alia aedificia,sic praelati moribus &sanctitate debent alios praecellere , ut habetur in cano. I. quaest. I.Vilissimus: Vilissimus est, qui alios praecellit dignitate , & non morum sanctitate. Item campanae huius Ecclesiae sunt praedicatores. Nam sicut campanae excitant homines ad surgendum,& ad deum laudandum, sic facere debent praedicatores, iuxta illud Isaiae 18. Clama, necesses,quasi tuba exalta vocem tuam , & annuntia populo meo scelera eorum. Similiter & Apost. 2. ad Timo. .Praedica verbum, insta oportunὸ, importune argue,obsecra, increpa: erit quoque tempus cum sanam doctrinam non sa-stinebunt. Haec est domus firmiter red isi eata supra firmam petram scilicet Christum, qui est fundamentum eius. Iuxta illud i. Corinth.3. Fundamentum aliud nemo potest ponere , praeter id quod positum est, quod est Iesus Christus. In hae domo debent contineri omnes qui volunt saluari.

534쪽

Nam dieit Cyprian. Frange ramum ab arbore, & non p.rerit germinare: sic qui separatur ab unitate Ecclesiae, ut habetur 24. quaest. Alienus : Alienus est, prophanus est, hostis, non potest habere Deum patrem, qui non renecvniuersalis Ecclesiae unitatem. Haec est domus , de qua Prouerb. 9. Sapientia aedificauit sibi domum, excidit in ea

columnas V II. id est, v I I. sacramenta Ecclesiae. Nam sicut columnae Ecclesias materiales sustentant ne cadant, sic

hic. V I I. sacramenta a ruina spirituali praeseruant, & si ceciderit homo, adiuuant ut resurgat, ut dicit Magister . Senten.dist. I.Εt pxima columna in domo Ecclesiae sanctae est baptismus , sine quo homo caret vita spirituali. quod probat Iacobus Antiochenus dicens, quod in regione Orientali quaedam aues generantur in arboribus,& quandiu illae pendent in arboribus, non habent vitam, sed statim eum eadunt de arbore in aquam , vitam habent& incipiunt natare & volare. Sic pueri pendentes in visceribus maternis, quasi in arbore corrupta peccato Adae, Vim tam gratiae non habent, sed sunt mortui, & si taliter decederent, dei visione priuarentur, ut dicit August. de consec. dist. . Firmissime,Firmissime tene, quod non solum homines ratione utentes, verumEtiam paruulos qui siue in Yrero matris vivere ineipiunt 8c ibi moriuntur, siue iam de matribus nati sunt, si sine saeramento baptismatis, quod

datur in nomine patris & fili j & spiritussancti, de hoc seculo transeunt, sempiterno igne puniendos. Gl. igne, id est,pinna damni. Sed statim postquam veniunt ad aquas baptim mi, vitam habebunt,& mundabuntur ab omnibus delictis. De quo Ezech.36.Effundam super vos aquam mundam, α mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris .sisie,euo Iant. Marci vir. Qui crediderit & baptizatus fuerit, saluus erit. Secunda columna huius est eonfirmatio, quae habet seri medicina confortativa in spirituali pugna , ut habetur in cano.de consecra. dist. s. Spiritussanctus. spiritussanctus qui in fonte tribuit innocentiam,in confirmatione praestat augmentum ad gratiam. In baptismo regeneramur ad vitam,post baptismum confirmamur ad pugnam.Ideo confirmandus tenetur ad designandum infirmitatem. Et nulluvdebet respuere hoc sacramentum, ut dicit Vrbanus Papa. Omnes fideles per manus impositiones episcoporum, spi situm sanctum post baptismum, accipere debent, ut Plenc

535쪽

DE DEDI C. TEMPLI,

Chtistiani inueniantur, ut dicit Gloss. de consecra. dist.F. e. Omnes. Si homo adultus contemneret hoc sacramentum accipere, peccaret mortaliter, quia contemnit gratiam gratum facientem. Et dico in adultis , nam in pueris suffici: baptismus: attamen paruulus non confirmatus si decedit, minorem gloriam in coelo habebit ut dicit S. Tho m. p. I. q. 72. art. 7. P pueri confirmati gloriam maiorem consequuntur, sicut hic maiorem obtinet gratiam. Tertia columna huius domus est eorpus Christi. Hoc sacramentum habet fructificare homines infructuosos , & nutrit hominem αsustentat ad vitam gratiae De quo Ioan. 6. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum, quia repellit mortem, ut dicit Innocentius: Hoc sacramentum venialia delet,mortalia cauet. Et Fulgentius: dii digne sacramentum eucharistic sumpserit in cor suum, proculdubio fontes gratiarum fluet α refluent in aeternum. Quarta columna est poenite tia, quae releuat huc qui cecidit, ut dicit Aug. ita lib.de poenit. Poenitentia languores sanat, leprosos curat, mortuos suscitat, sanitatem auget, gratiam conseruat, vitam praestat, Deum placat. Similiter Chrysost. o poenitentia rutilantior auro,

lendidior sole,quid referam de te 3 Omnia ligata solvis,

paradisum aperis, contritum sanas, tristem exhilaras, ad vi

tam aeternam reuocas. Quinta columna est unctio extre

ma, quae tollit infirmitates corporis 3c animae, ut habetur Iaeo Di s. Si quis infirmatur ex vobis , introducat presbyteros Ecclesiae, ut orent super eum, Ungentes eum oleo in nomine domini. Et oratio fidei salvabit infirmum & alleviabit eum dominus,& si in peceatis sit, dimittentur ei. Et ex hoe habetur ut dicit Magister . Sententiarum,quod sacramentum unctionis poenas pro peccatis diminuit, secundo morbu corporalem alleuiat, tertio remissione peccatorum operatur. Sexta columna est ordo sacerdotalis , mediante

qua spiritualis domus Dei sustentatur,& co paratur radici arboris, quae si sana fuerit rami pullulant & fructum fetur. Sie secundum Chrys. super Matthaeu, Si saeerdotium est sanum,tane sustentat populum & reddit eum disciplinatum, Ideo habetur Iudith 8. Vos qui presbyteri estis in populo, ex vobis pendet anima eorum. Septima columna est ordo coniugalis, sine quo homo carnaliter vivens saluari non potest, q*ia datur in remedium , eo quod dicitur Matthaeir'. Non omnes capiunt verbum hoe, scilicet continentiae,

536쪽

sed qui potest ea pere, capiat. Et I. Corint. 7. Melius est nubere, quam vIi. Nam de virginibus prςceptum domini non habeo, sed eonsilium do. Ideo ordo coniugalis compararitur viti,quae est arbor distorta, exterius indisposita, tamen confert dulces fructus & vinum praelarum: sic coniugium generat nobiles scelus Eromnes virgines. Ideo dicit Hier. Laudo coniugium, quia generat virgines, lego rosas de spinis,& margaritas de conchis. Hae sunt columnae v II. spe

elota in domo Ecclesiae. Et hane domum decet sanctitudo obedientiae, iuxta illud Mati. 13. Si quis Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus: nam dicit Gregor. Peccatum paganitatis in eurrit,qui Ecclesiae sanctae per inobedientia contradieit. Ideo habe lux H. distinct. Quis nesciat, quis nesciat ab omnibus debere obseruari, quod sancta Romana Eeelesia obseruat Secunda domus est uterus virgi nalis,de quae anit Ecclesia: Domus pudiei pectoris templum repente fit Dei. de hae domo scribitur Sapient. 1.Intrans domum conquiescam in illa. Nam filius Dei intrauit domum beatae virginis,& quieuit ibi nouem mensibus. Haec est nobilis domus, de qua Ambrosius, Quid nobilius matre Dei Z quid splendidius ea, quam splendor lueis elegit aeternaeὶ Ab hae domo procellit nobis omnis salus de qua Ansel. Non est salus in mundo, nisi quam peperit vir o. Et impletum est illud Psal. ε . Replebimur ab ubertate o mus tuae. Nam haec domus plena est odore virtutum. Vnde Hierony. Si Mariam diligenter inspicias, nihil virtutis,nihil de eoris id est, gratiae) est quin ex ea resplendear. Hanc domum decet sauctitudo reuerentiae & honoris , eo quod dicit Bern. Nihil nos habere Deus voluit, quin ro-

tum per Mariae manus transierit, nam omnis nostra male-gictio in benedictionem est mutata per illam. Tertia est domus spiritualis,&est quaelibet deuota anima de qua thema: Damum tuam decet , siquidem in ea fieri debet habitatio Dei. ut dicit Psilii. Tu in sancto habitas,ut dicit Damasee. Sanctitas est puritas mentis sine conscientia eriminis. Haec domus a summo opifice est constructa, qui a Deo. De qua Augustin. Anima a Deo creatur, creando infunditur. Haee domus debet sule iri v ii. columnis, hoc est , v I i. donis spiritussancti. Item debet sanctificari admodum materialis domus Dei. Primo, per aquam benedigam reconciliatur Ecclesia & cameterium. ut habetur de

537쪽

consecratione Ecclesiae. cano. consuluisti. Si e domus spiritualis anime, per aquam lachrymarum mundatur, de qua Isai ς i.Si fuerint peccata vestra quasi coccinum, Scc. Secundo, Domus Dei debet dotari, ut patet de consecrat. distinct. T.cano. Placuit, ubi dicitur: Altaria eueriantur quae sine teliquiis eriguntur. Ita specialiter debet domus animae dotari virtutibus & exemplis sanctorum. Vnde Psal.36. Custodi innocentiam & vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini paeifico. Tertio domus Dei semel dieata debet ita manere,& nunquam se eularis habitatio fieri, v t patet deIerum permutatione, ubi dicitur, Quod semel Deo dieatum est , nunquam ad alium usum transferri debet: & si ede anima quae semel dicata Deo qst, amplius alienari non debet. Iuxta illud Lueae i. In sanct. & iusti serm. Sed heu, multi bene ineipiunt. Contra quos dicit Greg. Frustra velociter currit, qui antequam venit ad metam, deficit. Sic in cassum bonum agitur, si ante terminum vitae deseratur. Quarto, sicut in domo Dei festum dedicationis singulis annis peragitur, ut habetur de consecra. distinctio. I. c. solennitates: solennitates dedicationis Ecclesiarum per singulos annos sunt celebrandae. Ipso domino dante exemplum,qui ad eadem festiuitatem celebraturus aduenit. Io.is. Sic dedicatio domus spiritualis semel in anno ad minus debet fieri, ut habetur de poen.& remissi can. Omnis utriuiaque sexus semel in anno debet confiteri proprio sacerdoti & sacramentum eucharistiae sumere. Quinto, in domo Dei non debet sepeliri excommunicatus aliquis, sic in domo spirituali, scilicet, anima nullum debet admitti Peccatum mortale per quod homo excommunicatus efficitur auo ad se. Ideo Levitici H. Sancti estote, quoniam ego san us sum. Nam ad hoc elegit nos Deus, ut dicit Apostolus Ephes. t. Elegit nos Deus ante constitutionem mundi, ut essemus sancti & immaculati. Nam hare est voluntas Dei sanctificatio vestra.I.Thessal. .Ideo Ioelis α. Sanctificate Eeclesiam. Nam in male uolam animam non introibit spiritus sapientiae. Sapie n. r. sexto omnis domus Dei debee fore subdita praelato: Sie omnis anima potestatibus sub- Iimioribus subdita sit. Roma. is. Et signantur Deo, de quo L. Maeab. 9.Iustum est subditum esse Deo,& mortalem non paria Deo sentire. Iuxta illud Psal. 36. Subditus esto domino. de quo etiam I. Peu.I. Animas vestras castificantes inobedien m

538쪽

obedientia eharitatis. Nam magis oportet obedire Deo, quam hominibus. Act. s. Eo quod dominus non vult holocausta α victimas, sed quod obediatur sibi. I. Regum Ic. Quia melior est obedientia, quam victima. Dicit nanque Grego. in Moral. Scelus idololatriae est nolle acquiescere. Ideo habetur in cano.8. quaest. I. sciendum. Sine obedientia infidelis qui , conuincitur, qui fidelis alias videatur. De quo & Moses Deutor. 8. Peribitis, si inobedientes sueritis. Nam sicut inobedientes ab ipsis praelatis debent a monasterio expellit ut habetur de malo. & obedien. cano. quoniam in Ecclesiis:sic ille qui inobediens Deo existit. Vnde Deut. 17. Qui superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, morte morietur. Idcirco haec domus spiritualis est sanctificada.Primo per Dei timore. Vnde Psal.18.Timor dom. sanct.&c. Nam dicitur Eecl. 2. Qui timent Deum praeparabunt corda sua, & in conspectu illius sanctificabut animas suas. Ergo timor Dei facit sanctum,ut dicit Apost.I. Cor. s. Perficientes sanctificationem in timore Dei. Secundo,

haec domus debet sanctificari per iustitiam. Iuxta illud Eccles. 3o. Salus animae in sanctitate iustitiae. Tertio,haeo domus spiritualis animae debet sanctificari per Dei dilectionem. Nam tune homo verὸ est sanctus , cum veraciter Deum diligit. De quo August. Si eut Sol illustrat sidus& stellas : sic charitas Dei sanctificat homines. Hanc domum decet sanctitudo. Et hoc multis de causis. Prima, quia Deo appropriatur.Ideo canit Ecclesia hodie illud Genes. 18. Vere non est hie aliud nisi domus Dei. Ideirco nihil aliud in ea debet fieri, nisi id quod ad Deum pertinet. De quo August. In oratorio nihil aliud agatur, nisi quod ad gloriam Dei pertinere noscitur Secundo domum hanc decet sanctitudo: quia dominus in ea laudatur. de quo Psal. 28. In templo eius omnes dicent gloriam,scilicet pauperes & diuites : de quo eanit Ecclesia: Hie vox laetitiae personat, hic pax & gaudia redundant: in domo trinitatis laus & gloria semper resultat. Sed heu de multis potest dici illud Matth. 1i. vos fecistis eam speluncam latronum , ut impleretur illud Psalm.78. Polluerunt templum sanctum tuum. Tertio, merito decet illam domum sanctitudo , quia Deus in ea adoratur. De quo Isaiae& Matth.12. Domus mea domus orationis vocabitur. Dicitur notanter domus orationis. non domus cauillationi ,

539쪽

DE DEDICAT. TEMPLI,

non inutilis Iocutionis nee hospitationis, ut aliqui sa-ciunt. Nam timendum est, quod sicut Christus eleeit illos de templo, quibus haec verba dixit: Sic tes es inhonorantes domum Dei non possint fieri Dei templum. Sed diceres et Cur vult Deus specialiter habere vel specialem habere domum materialem , cum sit ubique Respondet S.

Th m. par.3. quaest. 83. articul. L. quod locus orationis habetur non proptet Deum, sed propter orantes. Et hoc triplici de eau sa. Primo, ad designandum quod habemus a

Deo non solium animam , sed & corpus. Idcirco corporalem habemus domum in qua oramus. Secundo, propter specialem deuotionem, ubi sunt sanctitatis signa, ut crux

Christi, & eum hoc sanctus sanctorum Christus Iesus sacramentaliter. Terti6, propter eeleriorem exauditionem,

quia multi illuc conueniunt. Et dominus dixit Matth. I 8. Vbi duo vel tres in nomine meo congregati sunt, in medio corum ego sum Dicit Leo papa: Si duos v elit exaudire, multo amplius ubi multa milia. Eo quod disit Hieronymus. Impossibile est multorum preces non exaudiri. Quarto, merito illam domum decet sanctitudo,quia in ea Deo offertur. Nam legitur de domo quam aedificauit Salomon 3. Regum Io. In ea Deo obtulit. Similiter 1. Paralip. 9. Omnes reges terrarum venerunt per singulos annos& obtulerunt munera in domum domini: sic & nos, quia seriptum est Exod. 13. Non apparebis in conspectu meo vacuus: sic fecerunt &Iudaei a. Machabaeo. . Constructo templo tempore Iudae Machabaei fecerunt dedicationem octo diebus & obtulerunt domino holocausta eum laetitia. Sic etiam habetur Exodi, Cum completum esset opus tabernaculi tune congregata multitudine filioru Israel Moses dixir: Dies erit nobis sanctus, qui fecerit opus morietur: sic praee epit dominus : Separate apud vos primitias domini, omnis Voluntarius & prompto animo offerat eas domino, aurum,& argentum,& aes, hyacinthum , purpuram, Mbyssum ,& oleum ad luminaria. Spiritualiter. Sic hodie nos in domo Dei offerre debemus. Primo, oues innocentiae, ut puri & mundi appareamus eoram domino,quia dieit Psal. 61. Iniquitatem si aspexi in eorde meo non exaudiet dominus. Io.'. Si quis cultor Dei est & volutatem eius facit, hune exaudit. Secundo debemus offerre boues,id est,

sortitudinem sp uitus dicendo cum Psal.18. Eortitudinem

540쪽

meam ad te eustodiam. Dicit nanque Strabo super Genes. Quomodo dignus eris supernis praemiis , nisi fortis pro Christi nomine eris3 De quo & Palchasius super Acta Apostol. Nemo est in via salutis,nisi in robore constantiae vir tutis. Tertio, debemus auferre aurum, id est, dilectionem. Nam seeundum Isidorum: Aurum positum in igne evaporat,nec in pondere minuitur, quia est solidum : si e dilectio sortis est ut mors, quado Deo offerre debemus.Dicit enim Hilarius : Frustra est omnis operatio, nisi Deo tota nostra actio impendatur. Quarto, offerre debemus in hac domo argentum puritatis. De quo Egesippus: Omnis qui voluerit placere diuinae maiestati, exerceat se in mentis purita te. Nam dieit August. de virginibus, Deus non respieit pulchram carnem, sed pulchram mentem. into,offerre deinbemus Deo oleum misericordiae: nam sicut oleum saper natat omnibus liquoribus, si e & mi serie ordia. Ideo Lucae s. Estote misericordes, se ille et, vivis & defunctis. Eo quod dieit Damast. Indignus est diuinae clementiae,qui non compatitur miseriae alienae. Nam qua mensura metasi fueritis, eadem & remetietur vobis. Quinte, , merito hanc domum decet sanctitudo ut oratio nostra in ea exaudiatur. Nam Deus in veteri & nouo Testamento promisit, quiequia

in basilicis suo nomini dedicatis postulatum fuerit , noς sine dubio impetratum iri. Vnde 3. Regum t. Cum Salomon compleuit domum domini, orauit ad dominum , diacens: Si homo peccauerit in proximum suum,si fugerit papulus inimicum suum , si clausum fuerit coelum, si exorta tuerit in terra fames aut pestilentia aut corruptus aer. Et infra : Si quis cognouerit plagam cordis sui,&expanderis ad dominu manus suas in hac domo, tu exaudies in coelo,& repropitiaberis, ut des unicuiq secudum vias suas, sicut videris cor eius , quia tu solus nosti eorda filiorum homianum. Er sequitur infra: Apparuit dominus Salomoni,& dixit: Audivi orationem quam deprecatus es coram me.S-ctificaui mihi domum habe, quam aedificasti, ut ponerem

nomen in sempiternum, & erunt oculi mei aperti,de aures meae attentae. Similiter in nouo testamento promisit nos audire, Lucae II. Petite,& accipietis et pulsate, & aperietur

vobis r omnis qui petit, & qui quaerit,inuenit, & pulsanti, aperietur. Glos. Omnis qui quaerit per affectionem cordis, nui petit per oris supplicatione, de qui pulsat per manuum

SEARCH

MENU NAVIGATION