장음표시 사용
451쪽
- Caput XII. pleri possunt, qui gregi suo non invigilant, sed meris cenariorum more deserunt. Unde multi in Τ ridentino institerunt pro definienda hac sententia , sed Italis reclamantibus res expresse definita non ivit ; satis tamen ex hoc loco eruitur. Jus Ecclesiasticum patet ex toto titulo de Clar. non resiae Civile constat ex variis Principum constitutionibus. Naturale patet ex eo, quia Beneficiati curati . sunt Pastores, qui pascere non poSSunt,
nisi resideant. Quare hic nec Papa dispensare potest, sed tantum declarare, jus Divinum ad hunc vel illum
Coroll. Praes. Imo. CauSae justae a residentia excusantes sunt: I. Charitas, quando quis ad sedandas lites &c. a loco Beneficii recedito a. Propter aeris intemperiem.
vel versecutionem tyranni, vel capitales inimicitias, vel prosequendam litem super juribus Beneficii, vel sacram peregrinationem, habita Praelati licentia . 5. Si quis absit ex mandato Papae, vel in Apostolicae Sedis officio occupetur. 4. Si quis absit ob negotia Epclesiae, vel studium Theologicum ad quinquennium. Ido. Episcopi
per duos vel tres menses: item Canonici per tres menses : Parochi, constituto tamen prius vicario , per anni decursum, ad breve etiam tempus, sine damno tamen gregis, abesse possvat. Vide Inst. I. E. tom. I.
g. 207. g. 248. g. OD. Ordinarie non est licitum , quod Clericus habeat plura Beneficia, quando unum sufficit ad honestame)us sustentationem ; vel si duo illa Beneficia sint incompatibilia, qualia sunt, quae continuam perSonalem residentiam postulant; vel in eadem Eeclesia ad eum- dein finem instituta sunt, & idem officium eodem tempore persolvendum postulant. Ita Statuitur c. Is qui, de Praeb. in 6. & ratio est, quia alias Ecclesiastici redditus male, & inutiliter dispensarentur, & cultus Divinus imminueretur; id quod primae Beneficiorum institutioni repugnat. CoroII. Praes. Imo. Licite aliquis obtinere potest duo Beneficia compatibilia, qualia sunt simplicia non requirentia residentiam personalem; vel qua .sunt in diversis Ecclesiis, & incompatibilem residentiam non exigunt; vel quibus in eadem Ecclesia satisfieri potest, si tamen
haec ad congruam suStentationem requirantur. 2do. In pluritate Beneficiorum Papa dispensare potest: I. Ob necessitatem in desectu Clericorum. 2. Ob utilitatem Ecclesiae, quando unus Solu S censetur Sua auctoritate, potentia &c. mabis proluturus , quam plures alii. 5. Ob evidentem meritorum praerogativam: c. De multis, de
Haeb. Qui sine dispensatione plura Beneficia recipit, &
452쪽
De Virtutisus Cardinalistis. 4at
retinet, per receptionem' secundi mox priori Beneficio . quoad titulum, seu jus retinendi, non vero quoad possessionem, ante sententiam judicis, est ipso jure pri
vatus: Trident. Sess. 7. de ref. cap. 4. & si, prius Bene-.ficium cum secundo retinere contenderit, etiam secundo privatus existit. loc. cit. Vide Init. I. E. tom. 2.
g. 86in 1. Beneficiati omnium etiam superfluorum redis cuνω diluum Ecclesiasticorum dominium acquirunt. Nam Tri dentinum Sess. IS. Iή. non distinguit inter fructus ad To. Sustentationem necessarios, & superfluos. Ergo Clerici euti . utrosque faciunt suos, Si praescriptas . conditiones impleant, sicut illis indistinctive privantur, si negligant. Deinde omnes redditus Beneficiales indistincta Beneficialis assignati sunt per modum mercedis, & stipendii
propter ministerium sacrum . Ergo omnes suos faciunt. I. Hoc tamen dominium Clericorum non est omnino liberum , sed restrictum adjectione oneris, ita ut ex iustitia teneantur superflua suorum reddituum in pium aliquem usum erogare, & Si in usus profanos expendant, restituere debeant . Ita colligitur ex e. Discopi, I 2, q. I. Deinde Doctores communiter docent, Beneficiat OS mortaliter peccare, si redditus superfluorum in notabili quantitate in : ugus pro nos expendant. Sed non peccant contra charitatem pra se, quia si nulfi etiam essent pauperes, tamen peccarent. Ergo peccant contra justitiam . Rursum. Sacri Conones vocant hona Ecclesiae res Dei , patrimonium Christi . vota fidelium, pretia peccatorum , id est, a fidelibus Deo in manibus . Pra latorum oblata , ut per eOS ad pium usum converinitantur . Ergo cum redditus superflui Beneficiatis assi. gnantur', fit cum annexo onere, ut quod superest, inpium usum convertatur; ideo fideles superflua ilia Benefia clatis assignarunt. Unde S. Bernardus m. a. ait: Quidquiae .
praeter necessarium υιHum s υestitum de inrari rerines, tuum non est, rapina est, sacrilegium est. Et Tridenti
Dum Syss. 25. c. I. de ref Episcopis omnino interdicit, naex redditibus Ecclesiae consanguineos, semitiaresque suos augeant, cum & Apostolorum Cariones prohibeant, ne ' res Ecclesiasticas , ouae Dei sunt , consanguineis donent. Denique Clerici prohibentur testari de bonis Ecclesia-Sticis : eo Io I. de Test, Ergo ad ipsos pleno jurae non spectant , sed cum onere superflua restituend . Sa ne ante dixisionem ex justitia, bona superflua debue /runt dari pauperibus. Ergo etram post illam ; nam per divisionem natuva eorum & mens Fundatorum mu-
SOM. Dicta I Beneficiati stum, taciunt suoτ, ια
453쪽
422 .PQ . Captit XII. donationes ex superfluis ab illis iamr nec ab Eeclesia nec a republica irritantur ergo ex justitia 'ea .rogare non debent. Resp. Dominium illud est restri flum ad 'pios uSus, Cum onere restituendi, si non fiat: donationes vero illae tantum i sunt validae im soro externo, ad evitandas lites; cum bona Ecclesiastica Clericorum a patrimonialibuS non semper discerni possint. II. Levi- tae olim superflua in bonos , S pios usus eroglire non tenebantur: ergo nec nOStri Clerici. Hem. Etiam Levitae ad hoc tenebantur, & contra Clericos specialiter, pugnat mens Fundatorum. II ... Beneficiatus ex supera fluis potest Solus re debita, pensiones institueret pauperes' ea rapere non possunt.; & . S. Thomas quodl. 6. q. 6. a. 2. docet , quod talis Non tenentur ad Testitutionem .., 'Resp. Clericus , Si non habeat bona patrimonialia, ex Ecclesiasticis sibi tamquam pauperi applicatis debita solvit: pensiones constitui debent pro Clericis pauperibus : nullus vero 'pauper novit bona Clerici 4uperflua, & si sciat, determinatum jus prae alio paupere non ha-.bet , . adeo lue. propria auc Ozitate auferre nequit .. S.
Thomas videtur nobis contrarius , & sorte loquitur in supposito, quod pauperibus sua pars jam sit sub-
Nero Coro I. Praes. Imo. Bona patrimonialia Clericorum, . r ex haereditate, do tione &c. acquisita pleno jure ad ' ' eos spectant, sicuti etiam bona quasi patrimonialia, ob Missas quotidianas, Sacramentorum administrationem , funeralia accepta .. 2do. Redditus eti3m Ecclesiastici. necessarii ad honestam , & decentem vitae sustentatio
nem pleno jure ad Clericos spediunt, & si quid de his
per parsimoniam suam sibi subtrahant, libere de eo disponere possunt: imo licet bona patrimonialia habeant, iliis servatis, ex bonis Ecclesiasticis sustentationem . suam accipere possunt ; quia , qui servit Alrari. vivit de Altari. j Nomine honestae sustentationis intelli-Lguntur omnia ad ipsum seneficiatum , & familia m. suam
statui suo convenienter alendam, hospitalitatem exercendam erga conSanguineos si amico S, & peregrinos, ad donationes remuneratorias, & honeStaS recreationes, Se cundum merita, & onora necessaria. 4to. Beneficiatias redditus superfluos etiam .consanguineis suis/ indigentibus , considerato ista tu eorum , qui per ipsum Benefici tum magis elevatur, erogare poteSt. Potest .etiam consanguineunt isuum ex bonis Ecclesiasticis in studiis alere, si vel pater ejus -Sit indigens, vel quia pater eum cum taretis expensis alere non tenetur ; in quo tamen ali-imenta naturali jure debita a patre alias danda subtrahi, ideberent. 5to. Beneficiati de jure, de bonis Ecclesiasti-- . .
454쪽
cis superfluis nec ad pias causas testari poSSunt: consuetudo tamen eorum testamenta quidem tolerat , sed
non approbat. Unde legatarii; vel ha redes, excepta causa. pia, qui hoc norunt, bona ex tali allegitimo te
stamento acquisita restituere tenentur, nisi eos bona fides excuset . Vid. Inst. I. E. tom. 2. g. 52O. seqq. g. 861. Beneficium vacat, vel ex dispositione juris, 4mὴ vel per sententiam iudicis, vel per mortem Beneficiati, vel per resignat Onem , Vel per permutationem . CopoIL Anes. Imo. Resignatio Beneficii 4n LVO rem p. M tertii debet fieri in manus Papae. Si quis vero Simplici- viantur ter resignet, & per .modum recommendationis Iantum certam: personam nominet, potest fieri in manus Episcopi. Simi litet resignatio Beneficii cum reservatione pensionis annuae, regulariter non nisi in manus Papae feri potest. udo. Permutatio Beneficiorum privata auitoritate sesia, est illicita : licet tamen, si permutantes ea resignent in manus Ordinarii, dicentes, quod causa permutationis faciant; qui iudicabit. num admittenda
g. 862. Vitium , quod in conserendis, & acquirendis sἰm,his Meneficiis Ecclesiasticis maxime intervenire' potest, est pSimonia, seu studiosa voluntas emendi, vel vendendi aliquid spirituale, aut spirituali annexum, pretio tem
Sohol. Simonia, a Simone Mago dicta, I. alia eSt ju- . ti. ris Disini, ob intrinsecam malitiam prohibita , quan-plex rdo pro pretio temporali datur res in se spiritualis, V. g. gratia , Sacramenta &c. alia juris Ecclesiastici , quae ideo mala est i quia ab Ecclesia prohibita, v. g.
permutatio Beneficiorum sine licentia. u. Utraque triplex est. Mentalis , seu actio, externa facta ex intentione Simoniaca, exterius tamen non manifestata, vel
Sine pacto expresso, v. g. si quis alteri exhibeat temporale, ut ad spirituale eum obliget, vel e contra. Conυentionalis, seu pactio Simoniaca expressa, necdum executioni mandata: si ex neutra parte traditio facta Sit, dicitur ptire conυentionalis: Si tantum ex una parete, dicitur Mixta . Realis est pactio Simoniaca ex utra que parte, per datum & acceptum completa. Simonia Confidentialis est, quando quis propria auctoritate Beneficium alteri quocumque modo procurat cum certucOfidentia, id est, pacto expresso, vel . tacito, utis, cui Procuratur, idem Meneficium vel procuranti, vel alteri resignet, aut pensionem, vel fructus ex eo praestet.
g. 865. Simonia ex genere suo est peecbtum morta- Cim-Iale , ex-8. Pecunia tua tecum' sit in perditionem , M
455쪽
quoniam donum Dei existimasti Meunia porἘδενί - . Ideo sacri Ca neS Simoniam vocant execrabile vitium, turpissimum lucrum , Simoniacam pestem, haeresim &C. es Reperiuntων, i. q. Et ratio est quia maIitiosum est,
rem sacram , & spirirualem ita vilipendi, ut non pluris aestimetur, quam aliquid temporale ρ quos facit Simonia.
CoroII. Pras. Imo. Ad Sm ram requiritur ut maro ria sit spirituatis ex is, institutione Dei, vel Ecclesiae, ad animae salutem , & ordinem ' bonorum supernaturalium spectans, uti gratia, Sacramenta &e. vel ut sit materia syirituali anusxa, aut antecedenter ν quia ordinatur ad Beneficia, & officia Ecclesiastica, ut, electio Sic. aut concomitanter, uti labor in administra tione Sacramentorum aut consequenter , quae omelum Eccloesiastiacum supponit, uti ius recipiendi redditus Ecclesiasticos .udo. Requiritur, ut pret/um, vel quasi pretium, sive munus sit temporaD excepta Simonia confidentiali)Hoc pretium poteSt esse Vel munus a manu, mi Pac
nia, & omnia bona mobilia , & immobilia, seu res tem porales pretio aestimabiles: item remissio debiti, vel
promissio remittendi, dilatio solutionis, anticipata Solutio &c. vel potest esse munus a lingua, uti lauS, r commendatio, & patrocinium apud Principem cum pacto, ut conseratur res spiritualis: vel potest esse munus ab obsequio, seu servitia alicui praestanda sub obligati ne conferendi rem sprritualem, aut spirituali annexam: non tamen est Simonia alicui gratis servire, cum Spe, ut in remunerationem quis Ecclesiasticum Beneficium obtineat, nec eollator eam committit, si in remuner tionem alteri Beneficium conserat. Seio. Requiritur emptio & venditio , sive pactum seu contractus non meregratuitus: si vero sub alio titulo v. g. gratitudinis aliquid promittatur, vel detur, non est quidem de se Simonia expressa, Saepe tamen palliata, ob pactum implicitum : unde haec verborum formula: ero tibi gratus, si Beneficium conseras, Simoniam sapiunt, Si per ea eX- primatur intentio, se, vel alterum obligandi: si non detur, Vel promittatur in signum puras gratitudinis a lidoralis r si promittatur, vel detur temporale pro Spurituali , ut motivum dandi spirituale : uti patet ex pr poS. 45. ab Innocentio XL & 22. ab Alexandro VII. damnata. 4to. In Simonia non excusat a mortali levitas materiae, sed tantum inconsideratio, & ignorantia juris,& facti leviter culpabilis. 5to. Qui insteri pecuniam pr. admissione ad Ordinem Religiosum cum obligatione se admittendi, committit Simoniam : e. Non satis, de Sim.
Non tamen est Simonia, si Superiores aliquid exigam
456쪽
nomine dotis pro oneribus sustinendis a Μonasterio in gratiam supplicantis: uti concessit Clemens VII. Μο- vialibus, dummodo nil temporale pllo ipso ingressu. acincipiatur . Si vero Μonasteria sint suffcienter fundata ,
hoc ΠOIr omnes concedunt; & consuetudo contraria ex eo solum exectari potest, quod nostris temporibus primae sundationes valde imminuantur, ut proinde aliunde
Succurrendum Sit, ne corruant et dare vero munuscula
senioribus, pro captanda eorum. benevolentia in . admi sione sine obligatione, vel aliquem munusculis ad Reliis gionem allicere, non est Simonia. 6eo. Parochus exigendo jura stolae secundum justam taxam suae dioecesis , non peccat, nisi cum scandalo Sacramenta administrare nollet, nisi iura soIvantur. Si vero statutam laxam eLeedat , vul pro iis fiunctionibus aliquid exigat pro quia
hus ex more recepto nihil solvi solet, Simoniam committit , quia nullum titulum habet, qui non est labor sacrae sunctioni intrinsecus ab ea indistinctus, sed con grua sustentatio, quam Episcopus per suam laxam determinavit. 7mo. A Simonia excusat ignorantia invi cibilis, non vero crassa , &.supina . Item Simonia non est, redimere pretio temporali vexam injustam circa jusquaesitum in re spirituali: secus est, si vexa justa suerit. Item si quis in jure acquirendo injuste. vexetur ab iis, qui jus concedere possunt, est Simonia, aliquid iis dando , ut a Vexa desistant: e. Matthaeus , de Sion quia sic pro vota aliquid datur: si vero facta institutione sola possassio injuste' negetur, licet vexam pecunia red, mere quia possessio solum est quid spirituale ratione tituli, qui jam acquisitus supponitur. Non est tamen Simonia circa jus Beneficii acquirendum injustam vexam pretio redimere ab iis, qui tantum obesse possunt, V. g. diffamando, co Ilatorem impediendo. 8υo. Non est Sim
nia, res Sacras cum rebus sacris permutare, exceptis
Beneficiis 1 quorum permutatio propria auctoritate perinequit: licet etiam vendere Ceram benedictam, Beliquias pretiosis capsulis inclusas, Rosaria Indulgentias
habentia, in quibus sola materia emitur 3 secus seret, si ratione rei sacrae pluris venderentur . Sacram Sepulturam emera etiam Simoniacum est, nisi quid solum detur pro Ioco honoratiori, v. g. in Templo, quo modo etiam pro scamno commodiori in Templo aliquid solvi potest, maxima si pretium pro conservatione Ecclesiae impendatur. 9no. Per se Simoniacum est, aliquid pro dispensatione in.voto &c. solvere: subinde tamen
juste aliquid pro sustentatione ossicialium, & necessitatibus Ecclesiae , ac in poenam petentis & praecedentis delicti exigitur. Iomo. Non est Simonia, si in ludo unus exponat pec
457쪽
niam,& alter Missam, quia tantum offertur executio res spiritualis, loco executionis rei temporalis astas tradenda . Talis tamen lusus scandalum creat. I Imo. Simonia eSt., e mepe titulum ordinationis jam constitutum ; non Veroemere censum ex alterius pra dio , ut quis Ordinari po sit, qdia ante Ordinationem est res mere temporaliS .a amo. Sinionia Confidentialis his pactis innititur. t. Resignatione ueneficii cum reservatione accessus, Ut Procuranti, vel alteri determinato accessus ad illiud pateat, facta sine consensu Papae. I. ReSignatione cum reServ ti e ingressus, quando possessio Beneficii nondum obtenta alteri cedites, ut quis post eius mortem, vel resignationem ejiis possessionem capiat. 5. Cum breservatione regressus , quando quis Beneficium posseSsum alteri cedit, cum pacto, . ut post mortem, Vel reSignationem ejus libere ad illud regredi possit. 4. Si certae pensiones propria auctoritate procuranti, vel alteri r
g..864. i. Poenae ob ordinationem Simoniacam sunt e :I. Excommunicatio Papae reServata , quae tam ab ordia nante, quam ordinato incurritur : ExtraV. Ctim detergia et bile, 2. de Sim. inter com. 2. SuSpensio, qua ordinans
a collatione ordinum & munerum Pontificalium, ordi- natus vero a susceptione ordinum, & exercitio susce-γptorum suspenditur: c. Si quis ordin erit, de Sim . u. Poenae ob ingressum Religionis Simoniacum sunt et ix. Excommunicatio Papae reservata in dantes, & recipientes, si personae sint singulares ;' & si suscipiens sit integrum Capitulum, suspenditur ab Osticio: Extram I. de Sim. int. com. 2. Detrusio taliter Professi in aris , ctius Μonasterium loc. cit. : nam Prosessio est valida. 5. Poenae in Simoniacos circa provisionem Benefici rum , Odicio tum , Dignitatum, Praelaturarum sunt I. Nullitas provisionis, ita ut ante omnem sententiam nec Beneficium retineri, nec fructus percipi possint. '2. Excommunicatio Papae reservata in omnes ad hanc
Simoniam cooperantes . 5. Inhabilitas provisi ad idem Beneficium de novo acquirendum , & alia Beneficia obtinenda . 4. Privatio Beneficiorum prius habitorum, &depositio ab Altaris ministerio, saltem post sententiam
judicis. sCoroll. Praes. Imo. Qui ignoranter Simoniace prom
tus est, quia alius ipso inscio pretium dedit, nullam poenam, nisi nullitatem provisionis,. & inhabilitatis ad idem Beneficium incurrit: & ideo fructus bona fide com
sumptos non tenetur restituere ; imo post triennium', in
quo bona fide Beneficium possedit, nec hoc, nec fructus .extantes, quia praescripsit. Ido. Ob Simoniam nienia
458쪽
De Virratibus CardinaIibus. 42
'Iem nulla poena incurritur ,. similiter nec ob Simoniam Conventionalem, licet mixga suerit, quia de his jura nihil expresse statuunt: bene tamen ob Simoniam confidentialem ex Bulla S. Pii V. Intolerabilis . Adeoque ob Omnem & sesam Simoniam realem utrinque completam , in susceptione ordinum, ingressu Religionis, & in provisione Beneficiorum commissam , ipso jure & facto incurruntur poenae Simoniacorum, etsi Simonia occultas oret: Extrav. Detestabile, de Sim . Caeterum aliae etiam Simoniae in aliis materiis commissae ad Judicem delatae, arbitraria poena plecti possunt. 5tio. Per sessolus Papa a censuris absolvere, & in poenis dispensare potest; si ramen delictum sit, occultum, & ad iorum contentiosum non deductum, spiscopus a censuris absolvit sicuti etiam cum illo, qui Beneficium Simoniace 'obtentum
Sponte , & ante sententiam condemnatoriam dimisit a to. Pretium' temporale pro re mere spirituali sine commodo temporali ante sententiam judicis jure naturae restituendum eSti: si vero res annesum habeat commodum Iemporale, V. g. Si castrum pluris Mendatur obitus Patronatus, pretium pro sundo retineri potest, non vero excessus . Pretium vero pro Beneficio Ecclesiastico acceptum, jure positivo restitui debet vel Ecclesiae beneficiali, vel pauperibus: c. De hoc, de Sim. imo ante sententiam Judicis, juxta nonnullos, ipsi danti , quod si tamen pactum ante collationem rescissum fuit, danti restitui debet. Vide Inst. I. E. tons. 5. g. I 174. seqq. g. 865. Sextus actus Religionis elicitus secundarius bestobservantia Immunitatis Ecclesiasticae . Est autem Immunitas Ecclesiastica jus, quo fersonae, res & loca Ecclesiastica a publicis oneribus saecularibus libera sunt. Schol. Immunitas Ecclesiastica triplex est e personalis, quae convenit personis Ecclesia fricis, & in privilegios ori, Canonis & exemptione ab oneribus saecularibus consistit. Immunitas realis competit rebus Ecclesiasticis, quae a iurisdictione Saecularium , eorumque exactionibus , di oneribus sunt liberae. Immunitas locaIss.competit Ecclesiis, aliisque locis Ecclesiasticis, Me actus profani in illis exerceantur: & nuod jure Auli gaudeant , ne scilicet delinquentes ad loca Sacra confugientes inde per vim extrahantur . g. 866. Prisilegium Fori est immunitas, vi cujus Perasonae Ecclesiasticae a jurisdiosione, & soro sarculari eximuntur, & ad forum, & judicem saecularem trahi non possunt : t. de Dr. comp. & t. de Imm. EccI. Porro haec exemptio Personarum Ecclesiasticarum a jurisdictione laicorum, quoad spiritualia, est a jure Divino. Ita docet Concilium Lateranense sub Leone X. Sess. 9. ubi dis
459쪽
chur, quod a jure tam Divino, quam humano potestas 'nulla in Ecclesiasticas Ρersonas laicis concessa sit. Item Tridentinum Sess. 25. de res. c. Io. ait, Ecclesiae & Perinsonarum Ecclesi asticarum Immunitatem Dei ordinatio- . ne, & ea nonicis sanctionibus institutam esse. Et ratio, est: quia nulla jurisdictio propria virtute se extendit ultra genus sui iobJecit Proprii: sed causae spiri males sunt
extra genus jurisdictionis sarcularis ; nam jurisdictio Ecclesiastica penitus diversa est a jurisdictione civili ; quia
illa spiritualis, ac supernaturalis est, tum ratione Originis , tum ratione finis: haec naturalem habet Originem,& temporalem pacem, ac tranquillitatem tamquam finem spectat: ergo ad causas spirituales se non extendit.
Et quidem jure Divino, i quia a Christo immediate descendit, qui solos Apostolos in causis spiritualibus judices constituit , matth. I 8. Quaecumque ligaυeritis& eorum successores, quos Spiritus ' S. posuit regerae Ecclesiam Dei.
Ais Scεοί. Quaeritur, an exemptio Personarum Ecclesia-νremtio sticarum a foro saeculari quoad causas civiles, & saec lares etiam sit juris Divini. Plurimorum sententia ho- ιυ ιὸ, die est, quod haec exemptio quoad causas civiles sit tam sit iocli tum juris humani, ex privilegio & concessione Impera-Divivir torum descendens. Num 3. nullus locus pro exemptione Clericorum a jurisdictione Principis in causis civilibus , nec ex verbo Dei scripto, nec tradito asterri potest. 2. Vix probari potest, quod Clerici sub Imperatoribus Christianis semper hoc privilegium habuerint rimo habemus varias in diversis regnis hujus privilegii mutationes, quod in jure Divino fieri non potuisset. Ergo descendit ab Imperatoribus , qui hanc in civilibus
exemptionem Clericis concesserunt, tym ne in civilibus a suis officiis abstraherentur, tum ne in criminalibus virulesceret status Ecclesiasticus: praecipue vero I hodosius,& Valentinianus in e. Theodos. I. 45. de Dise. & Fridericus II. amplum privilegium Clericis concessit in Authent. Statuimus, c. de Episc. Oer. R.,,t- CoroII. Pris. I. Causae mere Ecclesiasticae & spiritua-vuαιον les sunt, quae de fide, doctrina, Sacramentis, ministro
rum ordinatione , osticiis, & Beneficiis Ecclesiasticis, consecratione vasorum & Virginum, Sacramentalibus, Reliquiis, cultu & Cannnigatione Sanctorum, Vororum,& Festorum observatione, dispensationibus &c. Occurrunt, . & ubi agitur de criminibus Ecclesiasticis. udo. Non tantum Clerici, sed etiam omnes Regulares utriumque sexus, etiam Novitii, & laici Conversi, a saeculari potestate sunt exempti: I. I 6. c. Theod. Item Clerici mianoribus tantum ordinibus, vel prima Tonsura tantum
460쪽
De Virtuti I CardinaIibus. initiati , privilegio seri gaudent, c. u. de Dr. com . dummodo vel Beneficium Ecclesiasticum habeant, vel habitum, & Tonsuram Ecclesiasticam deserant, & alicui
Ecclesiae deserviunt, vel in Seminario Clericorum ver Sentur. 5tio. Clericus non potest renuntiare privilegiosori, utpote toti ordini Clericali concesso: ideoque non possunt Clerici coram judice saeculari litigare, c. I 2. defor. conis. & judex saecularis in casibus non permissis
Clericum ad suum forum trahens incurrit Excommuni Cationem : c. I 5. & 2. c. de foro cois. Clericus tamen actor contra laicum in foro saeculari agere potest: c.
Cum sit, de for. comp. Isto. Clericus in flagranti crimine deprehensus, aut suspectus de proposito illud patrandi , a saeculari ludice capi potest, ut iudici Ecclesiastico
tradatur, si crimen Sit grave, necessitas capiendi, modus non excedatur, & fiat de mandato Praelatorum saltem tacito: Layman I. 4. t. 9. c. 4. 5to. Clericus debitor, si fugam meditetur, in necessitate, a Judice saeculari,
vel creditore interim capi potest, ut judici Ecclesiastico sistatur, & ad solutionem cogatur. Idem ibid. c. 9.6to. clericus a judice saeculari ad testimonium dicendum cogi nequit, nisi cum licentia sui Ordinarii .. Plura Canonistae. Vide Inst. I. E. tom. 5. g. 926. est seqq. f. 867. Prisilegium Canonis est, ut, Si quiS Suadente Priviisa .
diabolo, id est, ex prava assee ione interna, & animo Aium graviter laedendi in corpore, .vel honore, Clericum per- II
cutias aut violentas manus injiciat, excommunicatus sit: c. Si quis suadente, T. q. 4. Comou. Praes. imo. Privilegium Canonis competit etiam Rero omnibus utriusque sexus Religiosis, eorumque Conver- VN'
sis, Novitiis, & Tertiariis suo habitu, regula, & ob in 'dientia viventibus . Ido. Hanc Excommunicationem ipso facto incurrit, qui Clericum etiam sola prima I Onsura initiatum &c. par gravem injuriam Occidit, mutilat, . Vulnerat ., conspurcat, crines evellit, res illi adhaerentes per vim aufert, lacerat, equum, vel currum sistit, in custodia detinet, percutit, aqua, pulvere, lapillis insequitur &c. 5tro. Hanc Excommunicationem etiam incurrunt mandantes, consulentes, ex officio non impedien-ρ res, effemi secuto, & consilio retraetato non intimator c. Uuantae, de sent. Excom. 4to. Excommunicationem hanc . non incurrit, qui dilacerat , percutit veStimenta iClerico. non adhaerentia: qui ei aliquid adhaerens fraudulenter surripite qui verbis contumeliosis assicit: q at tam tum leviter, aut ex joco, aut subdita cholera percutit: qui in die Parasceves Clericum Christi personam agentem gravius Percutit, etiam ex odio peccaminoso: qui cum legitima facultate correctionis causa percutit: qui