Rei rusticae libri quatuor, vniuersam rusticam disciplinam complectentes, vnà cum appendice oraculorum rusticorum Coronidis vice adiecta. Item, De venatione, aucupio atque piscatione compendium, ... Auctore D.D. Conrado Heresbachio ..

발행: 1571년

분량: 878페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

61쪽

instructum. Coquinae non incommodE Iauatrina admota. CONO. Ad parietem hunc in tergerinum, qui concraticius a Papiniano nostro vocatus,qua hic Intergeri- priorem villae rusticae partem a culina nis paries. distinguit, sic villici cubiculum abstructum, ut ea quae in culina, & ut diximus superius anticam ingredientes egredientesq; atque etiam in posteriorem cedium partem conspicere possit: huic iti dem admota penuaria cella,apotheca,&hypogea trifariam distincta , primum lacticiniis, alterum cereuisae vi ni & poculentis,tertium salsamentis, & quae his affinia.Hic ad meridiem & occidentem nullae senestrae, solem oriente & septentrionalem lucem admittunt. Quod hic aer putrefactioni minus obnoxius &duraturis conueniat, E priore aedium par te quae excelsior est, conscenditur in tabulata in quibus frumentum excussum reconditur.Ea itidem undique clausa &loricata aduersus murium iniuriam,F nestris clatratis lucem a septetrione excipientibus. In propinquo est tabulatu aliud clausum oporothecae, & ipsum modicis senestellis aquilone inspiratur. Si oro quidem ea coeli positio frigidior minus theca.

Penuaria cella. apotheca.

Tabulata

frument

62쪽

humilia,unde perennitate conditis frumen tis,oporis alijsq; rebus afferunt.Iam

vero posteriore huius edificii parte liceabit ingresso per ostium hoc cotem plari,

hic patentem vides area,in qua aliquando flagellis excutitur frumentu,trituratur atq; vannis expurgatur ventilaturq; ac coetera rustica opera sub tecto expedi untur, maxim E antelucanis & hybernis horis praestanda,iam etsi alias idem ina rea horret sal: Ab utraq; aute parte ser uorum cubilia & alia tabulata & palearu ac reliqui pabuli iumentorii receptacu- la, Sunt & ad equilia seruorum cubicula utrobiq; iumentorum custodi costitu ta. Ancillarum autem cubicula ad culi na lauatrinamq;.Conseptum hoc intue sinu. xi)Vndiq; clausum, nimirum vi&bubulum pecus aliasi; animalia tuto contine ' .antur, quoties vel aquatum vel stabulis repurgandis emittuntur.Atq; hic an se res, anates, pauones,Indi H atq; alis chortales aluntur aves: Estq; conseptum Vn-

diq; sic stabulis, horreis alijsq: aedificiis

cinctum,ut sepimenti vicem illi praebe- chora vel ant.Chortem duplicem esse voluit Var- Obori. ro,unam qui interius impluvium habe . at lacum , ubi aqua vel saliat vel stagnet

sit m

63쪽

stq; semipiscina.Boues enim & equi vel ex artio reducti vel stabulis aquatum ducti hic bibunt, hic persunduntur & ob

Iuuntur,atque idem usus anseribus,por cisq; & ovibus dum a pabulo redierint. In chorte exteriore lacum esse oportet ut perticae, rotae, ligna iniecta macerentur, & rusticis in strumentis tectisq; idonea reddantur. Chors hsc crebris operi tur stramentis ac paleis ut conculcata pedibus pecudum sit ministra fundo, utq; sit ex ea quod euehatur. Cernis inconsepto sterquilinium bifariam partitum,

nam in alterum recens e stabulis egeritur sum us,ex altero Vetus in agrum eue hitur: nam quod effertur recens, minus bonum, melius ubi flacuerit ac computruerit. RIGO. Quid sibi volunt vir gar, frondes atque stramenta instrata si mol CONO. His vindicatur a sole si mus, ne succus quem terra sagitat a Q-le exugatur. Vnde elauatrina effusa a

qua huc confluit qua subinde irrigetur. Varro huc quoque sellam familiaricam admouendam iudicauit, Agedum ne in sterquiliniis diutius moremur, ad a discia & t i guriola quq conseptum claudunt, veniamus. Maiuscula illa tecta

Sterquilianiam.

64쪽

Imrisum horrea sitiit, quibus demessa frumentas timenta- segetes importantur. Quibusdam lotarium. cis nubilariis utuntur,alicubi quaternis tignis aequali distantia fixis, imponunt tectum pensile ut sursum deorsumquerere. η- mi xxi , montes appellant, quibus,ri' frumenta recondunt. Sed claua parietibus magis probantur. Ab altera parte horrei stabula ordine coleptum cingui.

Et quia Virgilius stabula meridiem, Vitruvius etiam ignem spectare vult, eum modum secuti stabula pecorum iumen-m a M. torumq; sic constitui mus, Ac primum

equorum , quibus ad agrum colendum trahendumq; utimur. Est & aliud equi te iuxta praetoriam villam equis seruiens equestribus. RIGO. Apparet et g ntius id constructum. CONO. Hinc ovile, mox bubile & vituloria ac iuuencorum, post hara bifariam di stincta,al tera foetae scros claudunturialtera promiscui generis receptacula praebet. Est di tertium porcile non procul a lauatr na porcis saginandis destinatum, Quibusq; stabulis cubilia seruorum adiuncta,quibus cuiusq; generis cura demandata , ut si res exigat ad sita sit cuiq; fa-ellis accursus.Postremo scenile succedit

65쪽

maoscenum superiori parte reconditur, Inferior pars aperta rhedas, plaustra,vehicula,carros, petorita, pilenta, esseda, cisia,Occas,traheas aratra,vrpices,cylindros,lemones, rotas, cardines, tympana, canthos, modiolos, apsides, auias,iuga, stivas, bures, vomeres, rastra, istoboas, &eius generis instrumenta recipit, iisq; tei uim probet,quibus pluuium coelum inimicum, & simul intra conseptu aduersus sures tutiora suoq; loco collocata conseruantur. R IG O. Dic amabo

quisnam his tam multis curis intendit& in officio quenq; continet CONO. Villicus quidem uniuerse tam familiarquam Rei Rusticς pr est, praeterea procuratorem habeo, qui quas asonotheta adhibitus, fructus atque pensiones recipit.RIGO. Villi cum peritum esse oportet atque fidum. CONO.Recte iudicas: Na villici & medici, ut Xenophon scribit eaderatio, Est enim deligendus qui usu Rerum Rusticarum instructus,&exercitatus reliquarum operarum magister sit, qui ipse in opere praeeat, edo ceat subiectos, commode que faciat quae praecipit. Siquidem nihil sine exemplo docetur ac discitur.Vt enim Cato dixit

66쪽

de patre tamilias prisci moris, Male agi

cum Domino, que villicus doceret. Sic rogatus a Socrate Ischomachus virtim ne villicum mercari tanqua fabrum oporteret,an instituere potius domi con , si1euerit. A me inquit instituitur. R Ι- prisci moris,quo nemos et Rulticae ignarus, mirum autem te

anpxincipum ac Rei p. negotijs versa tu hoc tempore quo pauci praeter rusticos&rnancipia huius exercitii periti sunt

hisce reb. animum adiicere potuisse, Vr iappareat, quasi nulli alii iei vacasse teri quam Rusticae. CONO. Mihi prosecto fuerisimile no sit, eum peritum villicum comparare posse, qui ipse non intelligat quibus rebus eum institutum esse oportateat , neque Opus exigere recte posse, qui quod aut qualiter faciendum ni non in telligat,atq; a ministro discat: Nemo e nim bonus artis aestimator hi si peritus. In deligendo autem villicoquatuor mari . o.. , ἡ 'mς ς IViro,Vt sit benevolus,diligens,

Τ ceris no repugnauero prssertim quibus dam regionibus, nempe via temulentia sit alienus,nam ebrioso cura officii pari- . ter cum memoria substrahitur.Non re- .

67쪽

dicerit : Sed potius eligendus qui a pue

ritia rusticis operibus induruit,& experimentis comprobatus,aetatis mediae,ne vel adolescentia aetati detrahat,vel pro uectior operi succumbat laborioso.Conuenit tectonices esse mediocriter peri

tum,ut si quid in stabulis,carpetis,alijsue rusticis instrumeantis ruptus ractum uesubita reparationem requirat, id sarcire possit, parietes delutare , sepimenis fulcire valeat. Item veterinariae artis no

ineruditus. Qui apud eruditos villicossit institutus , is sperabitur ad imperandum non ineptus: Nam sunt plaertq; qui etsi operum probati artifices ad imperandum tamen gubernandumq; ineptissent,& vel ferocius vel indulgentius fa

miliam regentes domini rem corrum punt. Proinde explorandus ante, quam recipiatur Villicus. Neque hoc solum considerandum an disciplinam ruris te neat exacte, veru metiam an domino si dem re beneuolentiam exhibeat. Sine quibus nihil proderit quantumuis magna peritia rustica. Praecipue autem in hoc magisterio aestimare, & scire con uenit , quid laboris cuique conueniat: Sunt

68쪽

Sunt enim quaedam opera quae vires m . sis quam peritiam requirant,& contra, Quare in delegendis his delectum & iudicium habere, & villicum arbitruelisse atque aestimatorem harum rerum operae pretium fuerit, Quod fieri non possit,nisi ipse sit peritus. Non minus igitur docendus villicus quam faber aut lius artifex. Et rusticationis artem non pullicati- paulo difficiliorem & ampliorem dixe onis artis rim.Vnde mirandum in hac tam neces issicultas. faria arte tam paucos reperiri, & disci- pulos & magistros. RIGO. Forte magnitudo rei deterruit,& difficultas.

CON O.Quare non etiam oratores deterruit, quia nullus dum perfectus repertus Orator,Vt contendit Cicero.R Ι-G o.Quis ergo docebit villicum' C ON O.Recte rogas,dieam .Quanquam autem in uniuersiam de Re Rustica pauci praeceperint, & singulis etiam exercitatos non multos reperias. Quare futurus

Institutio Vinicus veluti per gradus instituendus esilaui vidςtur, ita ut a pueritia primum peco

ra pascere minora, inde armeta& equos curare,sodere,arare, triturare, planta Te,serere,metere, Cepi re, aedificare, Larcire rupta instrumenta rustica, laniare pecu .

69쪽

pecus, pecori & iumentis ac veterinis aegrotantibus remedia adhibere, & si qua similia opera discat, oportet atq; sic per omnia rusticae disciplinae genera exercitatus ad magisterium ascendat, non secus quam de Episcopo docet Gregorius Nazianzenus,& Cicero de Imperatore per omnia militiae tyrocinia educando. RIGO. Miram mihi commemoras philosophiam. CONO. Quod initio dixi aetatem m xime probari atri aetas gesimo anno ad sexagesimum: Nam ad- lici. olescentie illa lasciuia deseruescente ne que amoribus alijsq; auocamelis abstra hitur ab officio, ubi enim his se dederit vitiis, nihil aliud cogitabit quam amo res, neque praemium iucundiusquam libidinis fructus, nec supplicium grauiusquam frustratae cupiditatis. Ad haec se Tagesi mii annum excedens piger, & deficientibus viribus lassiis redditur de tardior. Equidem unius villici operam malim agilem & industria quam plurium

aliorum seruorum negligentem,non a liter quam ille qui ducem leonem militibus ceruis optauit potius quam contra certio duce leones milites. Hoc imprimis curare oportet, cum plurimum re- .

D ferat

70쪽

ferat a primo mane opus aggredi,ut vij licus sit vigilans, utq; patrisfamilias vi ces subiens primus cubitu surgat, postremus cubitum eat, prius villam videat clausane sit,& ut suo quisque loco cubet, utq; iumenta pabulum habeant recteq; stabulentur, ut familiam ad opera cun- ictantem pro temporibus anni festinanter producat,i pse strenue praeeat,neq; patiatur statim a prima luce quenqua cuia citanter & languide procedere, sed velut in aliquod proelium cu vigore & alacri tate villicum tana ducem praecedentem sequi,Varis sq; exhortadi artibus in opere ipse excitet laborantes,nonnunquam tanti deficienti succursurus instrumentum auserat, parumper & ipse fungatur

officio eius,moneatq; sic seri debere,ut ab ipso fortiter sit effectum. Atq; ut dilicuia sua gQR Opilio mane oves educen S,& vespe-' - Ti reducens curat necubi pecus aliquod

Qen ciens in agro relinquatur: Sic & vil-

licus seruos domum reducens,no in domicilio suo delitescet,sed cuiusq; curam agat diligenter, Si quis sorte vel saucius vel debilitatus fuerit, adhibeat fomen ta, & si languidior,in valetudinariti deducatu necessariamq; cura adhiberi iu-

. beat.

SEARCH

MENU NAVIGATION