Rei rusticae libri quatuor, vniuersam rusticam disciplinam complectentes, vnà cum appendice oraculorum rusticorum Coronidis vice adiecta. Item, De venatione, aucupio atque piscatione compendium, ... Auctore D.D. Conrado Heresbachio ..

발행: 1571년

분량: 878페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

91쪽

a II. I. DE RE RUSTICA 36vencitur. Alicubi & limus e stagnis&suuiis egestus mire humum laetificat. Quibusdam locis montosis & macilentioribus agris calce uberrimos faciunt agros, Quod Plinius de Heduisti Pictonibus tradit,at in Germania nostra aetate haec laetificandi agri ratio non est rara. Verum ubi semel exhaustum solum ea laetificatione, prorsus redditur steri te. Vnde vulgo dici solet,eam rationem stercorandi calce,opulentos parentes &liberos reddere inopes. Paulo altius non procul a Mosa in Eburonibus , fissilibus petris agrum stercorant, quae inspersar lo dissoluuntur terramq; pinguiorem reddere creduntur. Transpadanis cine ris usus adeo placet, ut fimo anteponat,& stercorationem propter insalubritatem vitandam putant.Columella suum patruum tradit sabulosis cretam ingerere consueuisse,&cretosis ac nimiu densis sabulli atq; ita laetas excitasse segetes. Ad eum modum ripensibus exundationem & limum denta ore spissis agris conuenire arbitror, si vel sabulo vel aliis te Peramentis macerentur.R. I G O. V aria audiuimus stercorandi genera , iam a-

Calcis usus

ad stercorandum agrum.

cineris er

coratio.

92쪽

seminum mittendorum rationem. O NO. In arando praeparandoq; ad semina mittenda solo plurimum situm. Cato ne arandi ni Oraculo proditum, primum esse ter- ratione. 'ςΠς colere, secundum bene arare, tertium bene stercorare. Arandi autem

proscindendiq; soli varii modi procu

iusque ii natura & regionis more. Aratro& vomere plerunque omnes ampliores agri utuntur, breuiores etia sos sione. Aratra varia sitiit pro regionum varietate,quaedam simplicia,quaeda plana, quaedam aurita. Partes habet stitiam, aratra se furcam, burim, cultrum, vomere & eius eorum paria summit tem Nympham appellata, te monem, alam,rotas,adde rullam. Cui ter vocatur praedensiam terra secans suturis sulcis vestigia praescribens quas resupinus in arando mordeat vomer. Vbi solum facile, dentali exigua cuspide humum vertunt. In Livonia sola furca pro ... . aratro Vtuntur. In Syria solum alte prem y ρ 'cisum penitus, resecatur& ideo aratris ιν /V- pusillis uti Theoph. scribit. Rotas Pliritarat. nius scribit Gallos addidisse & appellari Plugrat, vocabulo Germanico, quod corrupte legitur planarati, Nonnullis locis ubi hum us solidior, ala ad dextra

93쪽

RE RVsTIcA- 37 vomeris partem additur, quae cespites proscissos versat, haec ala est amouibilis, Ala aravi reuerso aratro in alteram parte tranc tri.

ferri positi si libeat. Rulla stimulo cuspidato vomerem detergit arator. In o- Rulla. pere iumenta coniuncta habenda, quoipeciosius ingrediantur sublimes,& elatis capitibus ac minus colla eorum labe' Iumentorunctentur iugumq; melius aptum ceruir istoenia cibus insidat. Hoc enim iuncturae genus . quibus da maἶis probatum quam quod cornibus illigetur iugum. Si qui de plus queunt pecudes collo & pectore qua cor nibus,atque hoc modo tota mole totoq; corporis pondere utuntur, At illo retractis & resupinatis capitibus excruciantur, atque aegre terrae summam partem sauciant. Equis, Vbi horum usus, commodius aratrum agitur, & paucis melius quam pluribus. Nam pluribus equis coniunctis aratro praecipitanter terram Hi proscindere,& latos sulcos facere no probatur.V nde videmus terram arari opti

me in Manapijs & Vbiis, ubi binis fere

equis aratur,& lento gradu procedenti- ,

bus. In Italia&Gallia alijsq; locis bo- Sulcoru dubus sulci ductitur, profundiores potius censim raquam latiores, ubi terra spissior vomere tio. E ue uten-

94쪽

lo no arandum.

utendu grauiore, eumq; altius premendum mam si coria terrae lata vertantur, ea integra manent, neque herbas necant neque occatione sarriri humus satis queat. Sulcum non ducendum longiore pedum centum Viginti, na id contrarium

pecori Columella censet,quod iumenta plus aequo fatigentur. Quod tamen pluribus locis ubi latissimi campi,non obseruatur, Ut in agro Iulia tali longissi mi plerunque protrahuntur sulci, ubi

camporum spatia permittunt.No arari

dum coelo pluuio & humo madida, ne que cum post longas siccitates leuis pluuia superiorem partem glebarum madefecit, inferiorem non attigit. Si limosa

versantur toto anno desinunt posse tractari. Medio igitur modo aranda terra, ut neque succo careat neque abundet v-ligine. Quippe nimius humor lutosos facit, & quae siccitatibus aruerunt eXpe dixe probe no possunt. Nam vel respuitur duritia soli dens aratri, vel si qua parte penetrauit, non minute diffindit num um , sed vastos cespites conuellit, quibus obiacentibus impeditum aruum minus recte potest iterari. Humus autem quamuis laetissima tamen inseriorem

95쪽

o, Rr avsTICA. 38 rem partem ieiuniorem habet, eamq; attrahunt excitatae glebae maiores, quo euenit, ut in foecundior materia mixta pinguiori segetem nimis uberem reddat. Siccitatibus quod iam proscissum, iterare operae precium, pluviamque o periri, quae madefacta terra faciliorem culturam praebeat. Vbi solum pingue

ac diutius aquam continet proscinden dum anni tem pore iam incalescente, cuomnes herbas ediderit, atque adhuc ea rum semina maturuerint tanquam densis frequentibusque silicis arandum, ut vix dignoscatur in utram partem Vomer actus sit , quoniam sic omnes radi-ccs herbarum praerupte necantur. Sed& compluribus iterationi b. vervactum sic resoluatur in puluerem, ut vel nullam vel exiguam desideret occationem cum seminauerimus. Nam veteres Romani, ut Columella testatur, dixerunt male subactum agrum, qui satis frugibus occandus sit, eum porro an rectda ratus sit, explorandum ab agricola.Neque id visu solum, qui falli possit,super- fisa terra latentibus scamnis, sed tactu qui minus decipitur , cum pertica admota sulcis inseritur , ea si aequaliter

96쪽

penetrat, solum esse totum motum, sini iactum autem obsistat subeunti,crudum veru crudu quo- ctum esse demonstrat. Si mons arandus, . modo δε- i, transuersus sulcabitur,nam hac ratio

trahendia ne difficultas acclivitatis confringitur, iis, laborq; iumentorum & hominum mi Non, quo nuitur. Noli tamen semper eodem vestiGodo arta gio molienda terra, sed iterando modo in elatiora, modo in depressiora cliui obliquum agi sulcum oportet. Porro quod ad tempora pertinet arandum maxime Vere, id quod Ppeta q1ioque recte do cet, Vere nouo gelidos,&c. nam per aestatem terra durior & i ntractabilic, hyeme limo obducta est. Vere autem reso luta humus facilem se praebet, & herba maXime vertitur,quae &terram simi loco laetificat,& ante exclusum seme euersa pullulare prohibetur.Quare hisce locis circa medium Martii aratra educere solemus. Sabuloso tamen & exili solo a-' ratur etiam media hyeme,si per tempestatem licet. Plinio etiam graue lumtum moueri placet. Ager exilis&planus aquis abundans aretur primum ut'tima parte Augusti,& Septembri iteretur pareturq; sementi circa aequinoctiu-

Graciles clivi no sunt aestate arandi, scd

Tempora arundi.

97쪽

circa Kalend. Septembris, quia si ante proscindatur es eta ,& sine succo hum' aestiuo sole peruritur nullasq; Virium reliquias retinet.Vliginosos campos proc

cindi debere post Idus Aprilis quidam

Volunt, quo tempore cum arati fuerint diebus interpositis circa solstitium iteratos esse oportet, ac deinde circa Kaledas Septembris tertiatos ex Columellae sententia. Cum id tempus ab aestiuo solstitio, conuenit inter peritos Rei Rusticae, non esse arandum ni si magnis cogentibus imbribus. Nam sic nihil prolii i. bet'etia Iulio arare. Interim cauendum ne lutosum solum aretur, ut supra dixi mus. RIGO. Etiamne noctu arare li- Noctuar cet'CON O. Maxime: per aestatem lo- re. eis calidioribus a vespera exordio facto per totam noctem ad solis exortum,quo humiditas& pinguetudo adubrata sub gleba permaneat, & ne iumenta solis ardore laedantur,atque aegrotent.Quoties autem ager ad seminandum arandus sit, id partim terrae habitus, partim seminudiuersitas docet, ut in singulis mox di- Q viteseetur. Nam terram sabulosam S leuem Unda ter non opus toties iterare quam spissam. Id ni ad sex men obseruatum , quo saepius iteretur mentem.

98쪽

hoc laetius producere, adeo ut quibusdam seminibus mittendis terram non solum iterare,& tet tiare oporteat, sed etiam quartare, ut foecundissi m is Italiae& Vbiorum Germaniae regionibus compertum. In Misse ia& Pannonia tantum duas habent arationes.Spissius solum si cui plerunq; in Italia quinto sulco seri melius,in Thuscis vero nono. Ita quaeq; regio suum habet hac in re, sicut&ina lijs, pro soli ratione morem. RIGO. Sed

an non quotannis citra intermissionem eundem agrum arare & conserere opor

leti CONO. Reperiuntur quidam quos quotannis lice. at conserere velut in Italia,Pannonia & hisce ripensibus aliquot agris, vel alluvione vel naturali sce cunditate laetis. In aliis oraculum illud rusticum obseruandum, Segetem ne de fruges, hoc est, ne ni mi a foetura exinanias. V ergilius alternis cessare arua sua det, & hoc si patiantur ruris spatia, utilissimum proculdubio. Hinc qui quotannis releritur restibilis ager veteribus dictus. Communiter autem etia laetum alioqui solum intermissionem postulat tertio quartoue,aut ad summum quinto anno. Varro tradit in Olynthia quot

annis

99쪽

αnnis restibilia esse, se ta ut tertio quo Restibilia .

que anno uberiores fructus serat, Opor' quotannis. tet enim aut relinqui alternis annis pro soli natura,aut leuioribus sationibus cmserere, hoc est que m i nus sugunt & emaciant terram, qualia sunt lupinum, &alia ut in serius dicetur. Multum quoque interest nouale ares solum, an restibile& Vervactum. Noualis enim ager si sit solum graue, pingue vel pascuum, & ad seminarium praeparetur primum,id se

mel vertere sufficiet, & mox conserere, atque inde occare atque sarrire. Sin autem leue& fabulosum nouale , tertiare a id oportet prima maxime aratione.RIGO. Audio varia huius disciplinae vocabula ea, mihi cuperem explices paucis ante quam progrediaris. CON O. Habet quidem haec disciplina sicut aliae a tes suas peculiares voces, & quia etiam ab eruditioribus in his aliquoties erra- cestum, ne ignotis Vocibus obscuretur no- colendose stra narratio,agri eiusque colendi voca Arpata. bula breuiter per digressionem perstringa,suspenso interim reliquo dicendorti ordine. RIGO. Id percupere. CONO.

Vt igitur abi pso agro ordiar, Agru nos i in nostra disputatioe intelligim' non P

100쪽

Aruum.

Resibilis

territorio,dioces, aut comitatu & ut in sermulis veterum Iurisconsultorum in quibus latiorem quam sundi signis cationem habere videtur, Sed ut Iabolenus & Florentinus pro rure quod colitur & aratur, atque pro eo etiam qui noaratur ager , sed pascuus sit, ut pars sit fundi. Ager aruus seu aruum ager qui aratur & frumentis seritur. Varro tamemaluit aratum , & non satum sic appellare. Ager alius cultus, alius consitus,alius pascuus. Ager restibilis qui restitui

tur, ac reseritur quotannis παλυμ*υης , quod eius seecunditas in annum sequentem restet, & seges quotannis renascatur.Noualis ager a Varrone vocatus,vbi satum fuit antequam secunda aratione . renovetur. Plinio alternis seritur annis. Iurisconsultis appellatur terra proscissa,quae anno intermittitur.Nos communem loquendi usum secuti, Na loquendum ut multi, sentiendum ut pauci Nouale appellamus agrum iam primum arari ceptum,& ante incultum. Vnde novalium decimae ortae. Eis non ignoro esse eruditos qui nouale vocent, cu posae messem ager tonsus quiescit. Veruactu Varroni est solum, quod verno tem po-

re actum,

SEARCH

MENU NAVIGATION