Oculus Enoch et Eliae sive Radius sidereomysticus pars prima altera authore R. P. F. Antonio Maria Schyrleo de Rheita ... Opus philosophis, astronomis & rerum caelestium aequis aestimatoribus non tam vtile quàm iucundum. Quo omnium Planetarum veri mo

발행: 1645년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

21쪽

STRONOMIAE primi inventores, & cultores, sua tum auctoritate, clim etiam sanctitate, cam haud leuiter viris Religiosis, caeterisque mortalibus commendant. Constat enim a viris Deo acceptatissimis, dc gratissimis eam semper esse cultam. Hanc primo humani nostri generis Propagatori a Deo infusam communiter asserunt DD. cuius etiam consilio, teste Iosepho lib. I. eap. Antiquit. Laelcc. ob praeuisum ab eo futurum humani orbis exitium,auae columnae a Seth viro iusto sideralisque scientiae magno cultore, eiusque filiis fabricatae censentur: una quidem ex lapide , ex lateribus vero altera , quibus disciplina rerum caelestium ab Adamo tradita , inscripta ad posteros transmitteretur, ut si forsan exitium illud prius per ignem orbi futurum confringeret columnam lapideam, igne coqueretur, seruareturque altera saltem & lutea ; at si haec prius forte aquarum diluuio Qtueretur, remaneret lapidea, prout conseruata huius lapideae columnae fragmenta in Syria quaedam in hodiernum usque diem conspicua tradit idem Iosephus eodem libr. π cap. Insuper affirmans antiquis illis Patribus ob Astronomiae studium melius excolendi, percipiendique gratiam,tam longaeuam a Deo vitam fuisse concessam, &c. Et quidem mirabile est, summum illum & iussissimum a Deo raptum Enoch, tantum fuisse cultorem Astronomiae, ut plurimi graues testantur Pacies. Quis enim scit, num hic vir sanctus, sanctitatis suae pabula & nutrimenta non potissmὸ ex contemplatione etiam Astrorum desumpserit 3 Ipsum enim scripssse librum, quo in

ter caeteras Prophetias etiam continebantur virtutes , & nomina

Astrorum & Stellarum , expresse asserit Origenes Homu ag. in Num. sic enim est: Videtis quibus visquorum appellationibus Cocabulis , distincta,'nomina non μlumplagarum cali, sted etiam omnium sellarum siderumi signata; qui enim serit multitudinem'ilaram vitait Propheta) omnibur nomina vocat. de quibus quidem nominibus plurima in libellis , qui appetiantur Enoch , secreta continentur

arcana.

22쪽

Tertullianus in libro de habitu mulierum ostendit non esse incredibile, illum librum Enoch, post diluuium ad posteros saluum

peruenire potuisse consieruatum nempe in Arca Nocuevel Spiritu saneto dictante cessante diluuio, suscitatum& restitutum esse, quemadmodum Deus multa quae dixerat Adam, Cain, & Lamech, ante diluuium, postea Moysi reuelauit, & sacra Volumina Caldaica in excidio Hierosolymitano igne consumpta, postmodum ab Esdrarestaurata fiunt.

D. Augustinus lis. I s. de Cinit. Dei cap. 23. ait . scri ille nonnusta diuina Enoch istum septimum ab Adam. negare non possumus, cum hac in isto ua Canonica Iudas Apostolus dicat, dcc. quo loco S. Augustinus tantum reiicit inter apocrypha illud de gigantibus, eos nempe sine patribus, quasi ex spiritibus esse natos, dcc. Idem testatur Bererius libr. 7. de Enoch cap. s. ex Orig. dc GaZaeo, Enoch nempe scripta quaedam prophetica posteris reliquisse, equibus Apostolus Iudas testimonium illud de extremo Iudicio deprompserit, in quibus contineantur quoque multa de occultis virtutibus Syderum & stellarum, &c. Tertullianus citat ex libro Enoch integras paginas, ex quibus clare patet, stellis in principio iam fuiste indita nomina , dc quidem a sanctis Viris iam dudum Astronomiam fuiste cultam , hoc enim facia Scriptura tapius innuit, ubi mentionem facit Orionis, Aristuri, Hyadum , dc Pleiadum , dcc. Tliare quoque Patrem Abrahae inter Astronoinos recenset philo lib.de nobilit. Iud. qui procul dubio etiam filium suum Abraham in

hac scientia instruxit, quod item Ioseph. lib. I. cap. 9. testatur. nempe Abraham primum .Hgyptios in numerorum dc Syderum sciet tia instruxisse, nam ante aduentum Abraham in AEgyptum, rudes

fuere AEgyptii huiusmodi disciplinarum, quae a Caldaeis dc AEgyptiis ad Graecos tandem peruenerunt, quod oc Cicero lib. de diuinit.

videtur annuere.

Certe Abraham potissima sua de Deo Vno praedicationis argumenta, ex Astrorum intuitu , dc cognitione desumpsisse, testatur iterum Iosep. libr. I. antiquit. cap. 8. haec formalia de eo proferens

Ergo primur omnium Abraham a s est 'adicare unum est Deum mnum Vniuersitatis Conditorem: de caeteris, si quid ad felici tatem con-Pars I. serat,

23쪽

serat, non nostris nobis viribus, sed illius voluntate contingere. Hoc -- , - ex terra maris obseruatione colligebat, tum ereum, qua circa Solem, , ac Lunam, reliqua Sidera sidebat accidere, esse nimirum Poten, tiam quandam, qua horum curam gerat, es omnia decenter admi- . ni iret; qua cessante nihil nostris utilitatibus seruiturum: quapropter, huic uni honorem deberi: huic gratias agi oportere, &c. Vides quid profuerit Abraham scientia Astrorum, S cognitio cursus siderum 3 per eorum namque cognitionem, ceu per scalam ad Dei unius veram fidem , & cognitionem ascendit: & ideo a Deo pro fidei & scientiaetae mercede audire meruit: Multiplicabo semen tuum ut stellas caeli. Alexander Historicus autem antiquissimus in volumine de Iudaica Histor. ita ait: Natus est Abraham in Camirino Babiloniam

be, qui sipientia omnibus excessuit: ab hoc Auronomia apud Caldaeos suis inuenta, isque iustitiam etatesua ita Deo gratus fuit, mi diuino

pracepto in Phoenicem menerit, ibis habitauerit,mrationem Solaris atque Lunaris motus, aliaque Aprologica Phoenices docuerit. Unde Phenicum Regi gratissimus suit, sec. Annona autem caritate oppressus, in Ampyptum migrauit, ω habitauit Heliopoli cum Sacerdotibin , a quo ABnologiam ipsi Sacerdotes didicerunt, qui tamen non eam se inuenisse, sed ab Enoch persuccessionem sibi traditam fatebantur,qc. Alij quoque asserunt non Blum S S. Patres in prima illa aetate s-derum scientiam ante diluuium a Deo acceptam excoluisse & amassisse, sed etiam post diluuium Noe, Abraham, Iacob, Ioseph patriarchas & Prophetas omnes cursus & recursus astrorum, quorum tapelibris suis faciunt mentionem, exacte nouisse, suosque docuisse: asserendo Noe iam ante edoctum Theologiam & Sac. ritus, coepisse etiam docere humanam sapientiam: docuisse etiam Astrorum cursus, distinxisse Annum ad cursum Solis,& Ia. menses ad motum Lunae; praedixisse ab initio quid in anno, & cardinibus eius futurum contingeret , ob quae illum diuinae naturae participem habitum fuisse aiunt, &c. Moyses quoque Astronomiae scientiam a Caldaeis & AEgyptiis hausit teste Piailon. quod & S. Stephanus in actis Apostolorum confirmare videtur dicens, Moyses fuit eruditus in omni sapientia AEgyptiorum, quarum una inter caeteras fuisse Astronomiam testantur DiodoruS,

24쪽

Diodorus, Diogenes Laertius, Philo Iudinis, Iamblicus de Eusebius

Caesar, dcc.

David B egius Propheta carmen conscripsit , in quo caelum quasi expressiorem imaginem sapientiae & Maiestatis diuinae insculptam habens, in medium adducit, & tanquam Volumen magnum expansum, omnium mortalium oculis exponit: notus namque est Psalm. is .in quo illustria prouidentiae & sapientiae diuinae testimonia ex caeli machina,& ornatu; cursu dc calore Solis,caeterisque effectibus: colligit quibus haud obscure elicitur eum Astronomiae maxime peritum fuisse, &c. Huius filius sapientissimus Salomon rex praedicat sibi diuinitus datam astrorum cognitionem, Sap. 7. Iosephus in velo templi cursum caeli depictum fuisse testatur lib. 6. cap. o. Antiq. Ezechias rex Iudae quoque coluit bonas artas, & Astronomiam, apud Chaldaeos tunc cultam. Elias Thesbites etiam scientiae Siderum gnarus, cuius forsan ingenio signum illud Isaiae 38. de Solis retrocessione io. gradibus in horologio gnomonis accommodatum fuit, unde Chaldaei attoniti,& de portenti huius ratione perquirenda Legatos ad regem Hieroso- .lymorum gratulatum misere, &c. Iob. Vir simplicillimus, sanctiis δοῦ rectus , cap. 9. inter alia sapientiae, & potentiae Dei opera , Solem & 3. Sidera insignia producit , quorum in ciendis tempestatibus aut insignibus aeris mutationibus efficiendis , vis maxima est: suntque pleiades, Orion , & Arcturus : ex quo apparet Iob huius quoque scientiae Astronomicae studiosium suisse , atque in hac ita profecisse, ut de Prouidentia, & Bonitate Dei erga genus humanum confirmatus , eximius Dei seruus euaserit. Imo quod ad commendationem Astronomiae maxime facit ipse Dominus Deus, Iob ag. cap. compellat, humanas vires extenuando, suam e contra Potentiam extollendo, haec tria supradicta Sidera in medium adducendo, maximas illis vires adscribens, ut si nulla humana potentia, vel unius Pars L stellae

25쪽

stellae vires Infringi, neque Ecliptica via Solis, arctior & constrictior reddi possit, occ. Iob videat frustra quemquam cum Deo contendere , aut fiducia virium suarum superbire, &c. sic enim ait: Nunquid cohibuis delicias Vergiliarum , aut contractiones Otionis aperies P . Tempore Isaiae Prophetae Siderum scientiam quoque floruisse ex ipsius cap. I. elicitur, ubi non Astra vel eorum scientiam, sed abusium& deliramenta astrologorum illius temporis reprehendit. Cum nemo Caldaeorum Sapientum scripturam in pariete apparentem Balthasero regi Assyriorum intepretari posset, Regina dixisse sertur Patrem situm constituisse Danielem principem Genethliacorum seu Astronomorum divin. qui illud interpretari possi Dan. cap. s. unde colligitur tunc temporis maximo in pretio fuisse Astrorum peritos, & Danielem quoque hanc artem coluisse,&c. Sanctus Hieronymus in cap. a. Daniel. ait. sunt qui de singuia

philosophantur, nec malefici unt, sed Philosophi Chaldaeorum, re ad

artis huius scientiam Reges quoque Principes eiusdem gentis omnia faciunt; unde in Natiuitate Domini si primum rerum

eius intellexerunt, γ' venientes in Bethlehem adoraturum Puerum,

sella des per ostendente. Hem quid profuerit tribus Regibus Astrorum cognitio 3 sine qua forsan nec Saluatorem reperissent, nec salutem aeternam consequuti fuissent. Testatur namque idem S. Doctor in Episto ad Paul. Apronum cognitionem morti libus utili imam

esse, oec Idem quoque sanctus Hieronymus transtulit moenomena, &Prognostica Arati , ex quibus elicitur ipsum etiam Astronomiae &motuum caelestium amatorem fuisse,& horum motuum doctrinam in Ecclesia valde utilem esse. S. Ambrosium Ecclesiae Doctorem stellarum vires, motus & influentias optime calluisse, colligitur ex elu, lib. 4. Hexam. ubi multa de Sole, & Luna disserit. S. Basilius in 6. Hexameron scribit quoque de Lunae mutationibus, asserendo, se inesse, in i lia caterorum inferiorum erraturas, quibus colligitur hunc S. Antistitem caelestium corporum vicissitudines & effectus haud obiter cognouisse.

26쪽

S. Ioannes Damascenus cap. 7. perspicue Zodiaci obliquitatem uadit, inque II. sectiones diuisum similiter totius in 36o diuisiones partitam circumferentiam asserit: recensendo domos Planetarum, tribuendoque vim astris in ciendis imbribus, frigoribus, caloribus, humoribus, ventis, nivibus, & similibus impressionibus, &c. Venerabilis Beda Graecus eximius, Latinus egregius, Ρoeta dc Orator praestantissimus, Theologus,& Astronomus excellentissimus filii, uti colligitur ex eius libris, in quibus ad motum planetarum inueniendum certos quosdam Canones tradit, &computum Ecclesiasticum .edidit. Quin haec eximia & omni ingenio eximio dignissima scientia, etiam a Synodo Nic na in praesentia Patrum prati cata & commendata est, dum haec Sac. Synodus Eusebio Caesariensi, cum Alexandrinis Mathematum peritissimis, Cyclus, & Aureus numerus cum aliis quibusdam diserte conscribendis demandantur. 'Habet quoque Astronomia sui fautores, dc amatores plures summos Ponti iaces. Sixtus IV.namque Ioannem Regiomontanum Germanum R omam accersivit, corrigendi Calendarium causa.

Pius II. antea AEneas Sylvius, & Regis Hungariae Magister filium Regis Hungariae & Bohemiae Ladistat Astronomia imbuendum esse suadet, utpote quae caelum ostendat,&arcana superorum mortalibus pandat, a multis praemoneat, &c.

Paulum III. huius quoque scientiae summopere fuisse peritum

tradunt.

Gregorius XIII. Calendarium reformauit laudabilissime & utilissime ope Ailaonomorum peritillimorum , quo satis huius scientiae dignitas & utilitas commendatur. Hanc quoque coluerunt plurimi Eminentissimi & Reuerendissimi S .R.E. Cardinales, utpote Ioannes a Salutatis, Nicolaus Cus, nus; Petrus Aliacus Cancellarius Parisiensis Gymnasij, AEgidius Columna, & complures alij. Quin & Pontifex Vrbanus VIII. Astronomiae peritissimus dicebatur, &c. Valerius Maximus Sacerdos multiplici doctrina clarus , eloquentia insignis, a nulla alia scientia nominis sui memoriam posteris commendare voluit, nisi ab Astronomia , quod videre est ex monumento sibi Mediolani posito.

27쪽

S.Carolus Magnus a suo Magistro Alcvino resuit instruistus in Astronomia , & motibus corporum caelestium; de quo resert Cario eum Ephemerides composuisse, Anni mensibus, dc ventis nomina imposuisse, &visoris venationi ferarum deditum, ita domi ven tione astrorum, dc Siderum delectatum esse; de quo etiam reserunt, Regem Persiae per quendam suum Legatum, Abdellam nomine, eidem Carolo Magno , Padobornam in Uestphalia, aliquod hor

logium planetarum mira arte fabrefactum mitisse, ab eo summopere admiratum: ex quo colligitur non istum S.Carolum Magnum, sed etiam illum Persarum regem, summum utrumque cultorem&amatorem Astronomiae extitisse.

Nicephorus de seipso sic inibit libros. sitae Historiae. Mentionem intulit Imperator de pronomia calestibus Orbibus, c testarum, tam erraritium quis rarum motibus; ut mihi pro sua erga me beneuolentia, disserendi occasione uppeditaret. Ego vero eam d plinam magnopere costaudans, quod γ' memis oculos mihi repur asset, oe υτ σπου omnes disiciplinas quasi vivis coloribus exomasset, musine his reu ra nihil nis rudia lineamenta essent. Quinimo moderna Imperi j S.

R . moderatrix Augustissima Maiestas, FERDINANDvs III. nempe : uti est omnium fere linguarum, artiumque peritissimus Cultor &; Promotor, sic Astrccum quoque & sideralis scientiae haud exiguus existit fautor & amator: quae eius Maiestatem haud leuiter condec

iffant, ornantque.

, Taceo iam alios innumeros Reges, Imperatores, Principes Cardi--nales,Archiepiscopos, Episcopos, Sacerdotes, & Doctores qui Astr nomiae eximi j cultores fuere: idum ciat adduxisse tantummodo viros sanctos, & Deo gratissimos, qui hac scientia sancte claruere. Et sane verisimile non est, illos hactenus citatos viros,iam sanctos, tam eximios , tam perfectos, & Deo gratos, nullos stimulos suae sanctitatis& Amoris diuini ex hac nobilissima scientia hausisse; quin potius

crcdendum est. Deum Ter Opt. Maximum eos per Astrorum cognitionem , & admirationem ad se plurimum attraxisse, iuxta illud Oscae ii. Insunicuis Adam traham eos, σα quo loco forte etiam perfuniculos Adam merito scientiae ab Adam nobis continua su cessione traditae intelligi possent; nihil enim magis creaturam rationalem mouet ad assectum erga causam, quam cognitio esse um,

28쪽

ex tali causa prodeuntium.Cumque in hac vita naturaliter nulla alia causae Primae nobis cognitio concedatur, nisi a posteriori & per cognitionem este 'tuum; consequens est eum nobilissimam causae Primae haurire cognitionem,qui in nobilissimorum eflectuum occupatur contemplatione; quales sunt orbes & Sidera caelestia,qua deinde cognitione mediante, ceu per scalam scandit Astrorum peritus ad summam Theologicam virtutem charitatis Dei, &c. Ergo Astronomia flammae est utilitatis. A mutis ergo & elinguibus caelis & astris)Concionatoribus, nobis continuo enarratur Gloria Dei, Omnipotentia, Prouidentia, & Bonitas Creatoris: a quibus sac. Scriptura undique passim N agnitudinis, Potentiae & Prouidentiae eius desumit argumenta. Nam David rex sanctissimus, magnificentiam, Potentiam, & magnitudinem Dei nobis persuasiurus, a caelis desumit argumentum, Psalm. 8. 2uoniam eleuata eLImmetificentia tua supercalos ; quasi praesupponendo altitudinem, & immensitatem caelorum iam nobis notam, nos in infinitae Dei magnitudinis cognitionem aliqualiter inducere posse s Ergo qui altitudinem dc magnitudinem caelorum, & Astrorum ignorant penitus, aut minus attingunt; minus etiam penetrant. & percipiunt immensitatem Dei per visibilia laeta aliqualiter conspicuam,& intelligibilem,sicque minus etiam mirantur, & minus admirando. consequenter etiam miniis caeteris paribus) laudant & amant Creatorem. . An non videmus quem fructum David diuinus ille Astronomus ex consideratione, dc inspectione Astrorum, & caelorum mirabilium operum Dei hauserit dum codem s. Psal. laetabundus exclamaterioniam videbo caelos vena digitorum tuorum, LunamWsellas, quam fundasti: quas diceret, Domine si in tantam me admirationem,&desectationem rapiunt caeli extrinsece tantum inspecti: quid fiet, quando tua diuina gratia me illis omnino admouebit, vere eos intrinsece insipecturum 3 Hausit inquam Dauid ex consideratione astrorum, duarum rerum infinite a se inuicem distantium cognitionem, Dei nempe, immensam magnitudinem, Potentiam atque Binnitatem , ex magnitudine caelorum sibi cognita; deinde suam &nostram abiectionem, humilitatem, & nihil eitatem: id quod ab omnibus SS. Patribus inculcatur quae duo ubi in anima radices egerint, tum eam perficiunt, Duoque gratam reddunt) sic enim ex-

Pan I. . . . . a clamat

29쪽

niam reputas eum P quasi diceret, O Domine quis es tu, & quid nos quod nostra gratia solummodo, nemine rogante, nullis nostris meritis te praeuenientibus, tam mirabilia creare dignatus es; sicque nostri, etsi infinitae Maiestatis dominus, memor esse volueris 3 quod ii bis haud multo inferioribus Angelis dominium in omnes creaturas tam gratiose concedere, omniaque quae caeli fornice teguntur animalia, & creaturarum genera, pedibus nostris subiicere volueris O Domine quis non mirabile nomen tuum dixerit 3 quia bonorum nostrorum cum nullatenus indigeas, nihilominus tamen, tanta b nitate te nobis & omnia tua dones & communices 3 Talem itaque amicissime Lector, age tu Astronomum, ex consideratione Astrorum, quales in praecedentibus tibi adduxi, &c. Ad hanc iucundissimam scientiam te hoc oculo inuitare volui, ideo, ut te per amorem scientiae Astronomicae , ad Amorem diuinum inuitarem; quo magis enim tibi immensitas caelorum, & simplicissimus

harmonicus motus Astrorum constabit, eo maiores inde mentem

in diuinae potentiae, bonitatis, sapientiae, & immensitatis Abyssum immittendi stimulos tibi comparabis; quod ut eo melius & citius obtineas, en tibi hunc, hac sola de causa sic Deum meum caeli &terrae Conditorem testor a me conscriptum librum In quo quidem

non aliena, aut antiqua, sed noua prorsus, &e thesauro Dei ab-

scondito, & mei ingenioli cauea deprompta tibi propino, & propono ue noua dico, ob nouas a me inuentas Hypotheses omnibus phaenomenis ab orbe condito experientia enim loquor, non fiete) exacte correspondentes, &c. idque sine epicyclis vllis tam in forma Tychonica quam Copernicana, &c. Itaque ut tandem ad rem perueniam, has Hypotheses meas nouas haec genuit causa: Diligentissime enim quandoque per interualla voluendo & rimando hypotheses Ptolem i, Copernici Tychonis, & aliorum, in omnibus reperi semper aliquid superflui, displicens, & Phaenomenis caelastibus minus respondens: &quod summe displicuit, centra emendicata in Planetarum Orbibus, a ditissimis aequantibus, quibus mediantibus Planetis , ceu Dromedariisgcnerosillimis,hinc inde irregularissime fallitantibus fraenum iniic Ictus, cogerenturque ad quandani regularitatem; quam molestiam

30쪽

duplicatam quasi reperio, in Tychone quidem viro doctissimo, per

multiplicatos circulos, dc transationem aequantis ex centro in circumferentiam epicyclorum, retentis tamen nihilominus epicyclis Ptolemaici S.

Copernicus vir incomparabilis hypotheticae veritatis scopum magis quidem attigisse videtur. Sed non omnino meo iudicio absoluit, nam reiectis quidem epicyclis Ptolemaicis, minores, aequantium vices referentes introduxit: centium vero excentricorum non attigit vere.

Lanspergius reiiciendo omnes epicyclos , & aequantes, duplicemque motum medium uniuscuiusque Planetarum excentrici, centro mobili attribuendo in consequentia, nobisque falsi pro veris obtrudendo, scopum quidem sese attigisse somnians, meo iudicio vero potius in scopulum impegit; dum medios motus duplicat, dc Planetarum moles falso determinat, &c. vii suo loco ex suismet scriptis conuincam, &c.

Quorum omnium Hypothesibus diligentissime inspectis. &ad

trutinam ac praxim reductis, sane non potui in omnibus hisce viris non admirari conatum laudabilem & ingenij perspicacitatem , sed interim neque capere rei veritatem: cogitado impossibile esse Deum,& Naturam superfluitatis alioquin tam inimicos) in nobilissimis corporibus, qualia sunt caelestia, tantam circulorum suppellectilem collocasse, cum in ceteris ignobilioribus, etiam minimis, perpetuo videantur omnia paucis limis absoluere, cane peius & angue declinare superfluitatem, dc multitudinem rerum, &c. Et quod totam rem mihisius pectam reddit, fuit, centrum ab aequantibus pro unoquoque Planetarum excentrico mutuatum, dc emendicatum: - tando vere pauperes esse Planctas, maxime alias tam diuitem Iouem,

eo quod, dum toti terraqueo globo suas per influentias diuitias continuo elargiantur, ipsi tamen nullum sui cursus tam admirabilis, &ineffabilis centrum proprium habeant; quod est quasi idem, ac si potenrillimus rex, ex alieno & pauperculo domicilio, suum totum regnum moderaretur, aut si quis pede alieno vellet ire Athenas, siue Romam; Rex Hispaniae potentissimus cymba pauperculi piscatoris, velivolo cursu in Indiam, &c. Itaque relicto unicuique suo honore sumat enim Veneranda me- iusta ,

SEARCH

MENU NAVIGATION