Xenophanis Colophonii Carminum reliquiae

발행: 1830년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

est idque propagavit etiam ille, quem modo dixi,

Timo ο Σιλ λόγραρος , cui quum Xenophanis persona maxime idonea videretur, hunc in carmine quodam induxit principes Graecorum scriptores, Poeta et philosophos, increpantem μ. Haec vero normulta opinati sunt ab ipso Xenophane praedicata esse , ut Proclus adHeSiod εργ. . p. 7. d. Heios. ενορανης λα- τινα

ποιητῶν. Quo haec alio pertinere possunt, quam ad Timonis illos, quos ille callide prosecto ab ipso Xenophane editos putavit. Quamobrem quum hujus illi memorentur, non dubium videtur, aut ea significari carmina quibus Homerum aliosve insectatus sit, aut Timonis versus intelligendos esseri ipsum vero Sillorum genumet nomen Xenophani ejusque aetati fuisse ignotum. Παρωθαὶ sive Παρωδιαι ' quas illi Athenaeus adscribit, dicuntur carmina ex alterius carminis similitudine ita expressa, ut personarum mores vel dicta e serio in ridiculum convertantur Auctorem horum car- minum Aristoteles dicit Hegemonem fuisse Epicharmi aequalem ' Xenophani autem non majori jure tribui possunt quam illi, a quibus illa genere Parum erant diversa : nam utrumque genus serius demum nisi inventum, tamen artificiose compositum et nomine distinctum fuisse probabile est. Tamen haec eo pertinent, ut intelligamus, Xenophanem in carmini-

5 id Diogen Laert IX, III. 55 In thenaeo inconstans est scriptura. id loca notata a Dindorsi in Athenae editione L. II, p. 5 . E. 56 Aristot derari poetis. II, et quae ad h. l. annotat Graesenhan p. a.

62쪽

a sum inprinus saceto tuo et, da dicendi genere usum esse, quod Postea his generibus proprimu habitum est: eodemque Apuleius spectat, qui X nophanem a ras anara dicit . me igitur magis indolem ejus carminum quam sermam significant, neque obstant, quo minus auctore Diogene Laertio versus mus ad tria illa genera quae dudum retulismus, elegias, iambos et heroicos versus, possint referri s s. Cum autem praecipue nobis propositum sit in Xenophanis philosophiam inquirere, non alienum Ddetur, priusquam versus ejus et placita explicemus, de eo carmine, in quo de rerum natura vaticinatus sit, pauca disserere. De hoc autem armine tam Pauca

ad nostram notitiam pervenerunt, ut quale illud ni rit dissicile sit existimare. Nemorant quidam λε ιο ' σεως fuisse inscriptum Psed quum scriptores, qui hoc reserunt, aetate sint multo seriores et leviorct auctoritate, verendum est, ne hic titulus desumtus sit ex vulgari physicorum consuetudine, qui ita quondam libros suos solerent inscribere. Xenophanis a men fuisse ita inscriptum parum probabile est, quod non literis consignasse versus suos, sed Voce tantum

5 Apuleius in Floridis L. IV. a mnit Empedocles earinisa, Plato dialogos , Merates hymnos, Epicharinus modos, Xenophon

historias, a crasea satyras. n Casaubonus corrigi iubet : -- pharao Mos; sed ut recte etiam abra diei possunt. I -- cratia autem et anu Minia nomina interdum confusa esse, mox notabimus Io.

58 Iin nominant Stobaeus in Phys. I, p. 29 . et PolluT VI, ecl. 6 p. 59o, quoram fides iure suspecta iam visa StRittera Gesta. d. Philosophie T. I, p. 4 ι

63쪽

edidisse videtur. Hinc quoque actum est, ut series ejus versuum atque ordo maturius interierit, servati modo sint singuli versus et sententiae, quae doctorum hominum memoria quasi antiquitatis sama prodita ad posteritatis notitiam pervenerunt. Quantum vero cum ex his fragmentis, quae admodum pauca sunt, tum ex veterum testimoniis placita ejus reserentium judicari licet, non dubium videtur, certum quoddam carmen Xenophanis fuisse hexametris e sinus conditum, in quo superiorum vatum exemplo cum de mundi origine, de coeli, maris, terrae se tura, quae e ipse anquisivisset vel ab aliis cun Vimet, exposuerit, tum praesertim de rebus divinis et de Dei natura, qualem mente et cogitatione conc Pisset, sententiam suam explicuerit. Atque Xenophanis exemplum aemulati et imitati sunt Parmenides et Empedocles, qui similia composuerunt carminR, quorum adhuc reliquiae satis amplae servantur . Uterque vero quum auctis in dies magis magi

que discendi studiis et opportunitatibus, illum facile e disserendi subtilitate e rerum ubertate

Superarent, horum aliorumque celebritate factum via detur, ut carminum ejus memoria citius evanesceret, nec nisi pauca servarentur, quae a veteribus notata

et deinceps ad posteros tradita sunt.Itaque si auctorit tum sontes indagemus, apparet plerosque, quae dea nophane memorant, ea non ex ipsius verbis sed ex

59 Horiam omnium meminit Plutarch de Pyth. orae p. 4οχ. E.

De Empedocle Hermuppus apud eundem VIII, 56 dicit, κενοφά

64쪽

aliorum testimoniis et fama retulisse : quorum singula loca in explicandis ejus fragmentis et placitis expria

menda sunt; nunc praecipuos auctore breviter notabimuS.

morum antiquissimi et gravissimi sunt Aristololea et Asophrastus, quos in explicanda illius sententia ex ipso sonte hausisse nemo, qui diligentiam eorum cognorit, facile dubitet ac nisi integrum haberent carmen, quod non est probabile , haud tamen dubium est, quin multi etiam tum superessent illius versus, doctorum hominum tam Eleaticorum quam aliorum, qui illum aemulati essent, ut Horaeliti, Empedoclis, memoria proditi . mbo autem illi quum

in explicunda Veterum sententia rarius ipsorum verba laudare soleant, factum est ut eorum scriptis placita antiquorum permulta dicta vero non nisi pauca sint

memoriae prodita. His proximi sunt Sceptici, docti fere homines et diligentes, inter quos praecipue memorandus imo ille Phliasius, tolemaei ο ρίλαδελ- ρου aequalis a Chr. Io. , qui Xenophani personam. in carmine induxit de philosophia disserentem. Huic in cognoscendis illius placitis antiquitatis subsidia non plane defecisse, sed plures adhuc Xenophanis reliquias superfuisse, satis probabile est. Ex horum aliorumque, qui his aetate proximi fuerunt, scriptis pleraque fluxisse videntur, quae posterioribus de illo innotuerunt. Nam qui post illos de Xenophane mentionem fecerunt, Cicero, et qui eodem fere tempore vixit νε- eolaus Damaasenuis, Peripateticus ', et qui post ali-

6o Heracliti mentionem supra vidimus φ. Empedoclis versus, quibus Xenophani contradixit, memorat ristoteles de

Coelo II, 3, p. 36 . D. 61 Nicola mentionem facit Simplicius infra in Disp. nostra

65쪽

quanto floruit Plutarchus, horum testimoniaci quantum nobis judicare licet nihil continent, quod non

ex rivulis potius quam ex ipso fonte ductum videatur Manifestius vero hoc arguunt seriores qui de eo commemorarunt, quorum primi nominandi sunt Ga--ua et Sextus Empirieus, alter medicus idem et phialosophus excellens , alter Scepticorum doctissimus , uterque secundo post Christum seculo clarus Malenus igitur in Xenophanis placito quodam explorando Theophrasti auctoritatem affert, quod certe non seci set, si ex ipsius versibus potuisset ejus sententiam cognoscere. Sextus autem plures Xenophanis versus profert, interdum vero ita ut significet se ea non certa anctoritate sed aliorum tautum fama accepisse M'. Ab his quo longius deinde procedas, eorum obscurior fit Xenophanis memoria Neo-Ρlatonici, qui intra te lium et quintum seculum post Chr. vixerunt, Porph rius et Proetua, praeclari homines, sed antiquitatis testes Parum locupletes, non nisi pauca de eo memorant eaque parum luculenter μ' , diligentiores his fuerunt Aristotelici in primis Alexander Aphrodisiua , qui tertio seculo, Ioannes Philoponus et Simpliciua, qui sexto post Christum natum floruerunt, quorum studiis multae veteris philosophiae partes egregie illustratae sunt Alexandri tamen non nisi exigua de Xenophane commemoratio exstata Simplicio prodita .Philoponus,

set Galeni testimonium in Comment in Hippocrat de Nat hom. I, Di infra explicabitur. De Sexto Empirico cognosci potest ex iis quae ad fragm. VIII. asseremus. In his indagandis praei it lar Brandis Comment Eleatis.

63 Proeli testimonium modo jam vidimus p. 5. Porphyrii verba

afferimus ad fragm. X.

Vid. Disput nostram l. l.

66쪽

cui multi nimis tribuerunt, in antiquiorum placitis explicandis plerumque Aristotelis vestigia sequitur, atque ipse aliquo loco satetur, illorum scripta sibi ad manum non suisse si Simplicius non minus ingenio quam doctrinae rerumque copia admirabilis, qui multos atque abditos vetustatis sontes indagavit et aperuit, Xenophanis scripta partim se latuisse dicit, partim in explicanda ejus ratione Theophrasti auctoritatem adhibet q. Iam quid ceteros memorem testes, ut Clementem Alexandrinum, Theodoretum, Eusebium, alios, doctissimos quidem scriptores, sed sontium antiquitatis indagandorum plerumque minus studioso. quid compilatores et epitomatores, quos Vocant, ut Stobaeum, eosque quorum scripta Plutarchi, Galeni et rigenis nomine feruntur 2 quid grammaticos Eustathium, ollucem, ceteros, qui aliorum scripta non acri interdum adhibito judicio compilarunt I

65 Io Philopon in Aristot de anima Venet. 535. liti C.

p. 8 de veterum tam Pythagoreorum quam aliorum philosophorum qui ante Platonem fuerunt sententiis exponens, dicit : ἔνι νώρ

πα συγγράμματα τῶν ἐνδρῶν τουτων προχειρα - ἐσιν. οντε Ἀριτοτέλης πλέον τι τούτων Βορησεν. Idemque in asserendo Xeno

phanis dicto Porphyrium auctorem nominat, ut iam Brandisius mo- nuit. Vid infra fragm. X. 66 Simplic in Aristot de Coelo sol ra . A. in interpretanda

Xenophanis sententia haerens, dicit: αγνο δε νοις σου φιλοξένου ἡμασι τοῖς περὶ τουτων οὐκ ἐντυχών Τλ. Pro νον φιλοξενε corriagendum esse οὐ φιλοσοφεο ενοφάνους tam manifestum est, ut

nemini, qui verba ipsa inspexerit, id dubium possit videri vidit

hoc iam clar Brandisius I. I. p. a. not. e.). Vitium ortum est ex usitato scripturae compendio, quo multa nomina corrupta sunt, veluti pro 'a ρισοτελη interdum ἄρ- ος δῆμος pro Δημοσγένης, et os Pro 'Iσοκρατη , ξένος pro ενοφῶν, et similia multa reperiuntur,

quae Bastius in Comment Palaeogr. Praecipue p. 98 sq. et in Epist. erit. p. 33 notavit.

67쪽

mrum testimonia quamquam nobis ad antiquitatis cognitionem maximi sint momenti, tamen plerumque non ex ipso sonte sed ex aliorum narratis r secta multisque serioris aetatis sordibus contaminata esse, nemo ignorat. Quo major cura adhibenda nobis est, ut ista omnia conquiramus, iisque inter se comparandis era a latita discernamus, et abstersis serioris aevi sordibus obsoletam antiquitatis es iem quantum fieri possit revocem .

Postremo non omittendum est, Xenophanis nomen saepe vel librariorum inscitia eLliterarum compendio dePravatum aut eum aliorum scriptorum nominibus Permutatum esse. Ita vim raro pro Xenophane --

phonism scriptum reperimus veluti in Stobaeo Se mon. t. 29, 1. M. Gratis et alibi in Homeri schol Myd. ad B λ. s. 7. quod notavit alaenarius Diau. Eurip. c. XIX, p. 95, in Polluce VI, secl. 46 qui errores jam dudum a viris doctis observati et plerisque locis sublati sunt idem vitium in Elymologico Magno

sub V. γη , quamquam a Valchenario l. l. notatum, novissimus tamen editor turgius reliquit. Erroris Caussa e literarum compendio nata est, quo similia quoque nomina, veluti An fianos et Antipse, comfusa sunt de quo in nosci potest e Basti Comment. Palaeogr. P. 93Porro Xenophanem etiam cum Xenocrais Permutatum esse, modo jam in Apuleii Floridis n. 57 vidimus; eundem errorem apud Strabonem XII, p. 55o Casa . et Athenaeum epit. I. SchWe haus annot. T VI, p. 39 I. in quibusdam codicibus reperimus, qui pro Xenoream nomine Xenophanem exhibent.

68쪽

Denique interdum illius nomen vitiose 'v'αντης scribitur, ut in latonis Schol. Ruhnhen. P. III et in ristophanis Schol. Equit. v. o6 . utroque loco

manifestus est scribarum error. In Athenaeo semel iterumque occurrit scriptoris nomen ηναράνης, quod cum prorsus insolens videretur, venit alidui in mentem, ut pro eo E 'άνης restituendum putaret. Qui tamen ipsos Athenaei locos , 424. C. et XIII, 36 B. inspexerit, ei statim apparebit,

conjecturam hanc prorsus esse temerariam, merito

que jam a Clar Cousin l. l. p. 26 explosam Liber istius scriptoris συγγενιγιον inscriptum grammaticum queri- data arguere videtur , ad Xenophanem certe nihil pertinet. Haec hactenus. Iam ad ipsa Xenophanis carminum reliquias veniemus, et fragmenta, tam ad philosophiam quam reliquam poesin spectantia, ordine disposita explicabimus; in quibus, ne quid temere neglexisse videamur, eos quoque scriptorum locos referemus, qui bus vel singula ejus verba vel testimonia quaedam memorantur; adjunge Sitem apophthegmata, quae ejus nomine seruntur, quod nonnihil valent ad vitam ejus et opinionem declarandam. Quae autem de Xenophanis philosophia et placitis in veterum scriptis passim commemorata exstant, ea disputatione nostrade Xenophanis philosophia explicabimus et illustra

bimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION