Rerum liturgicarum libri duo. Quibus quid contineatur, ostendet index post præfationem. Auctore Ioanne Bona ..

발행: 1671년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

Rerum Liturgi carum

Funebris, de Connubialis, quas commemorat NaxianZenus in carmine de diuersis vitae generibus hoc desicho : Non epulum natale adiens cum pluribus, Di quod Funereum re, vel q- connubiale petens Solitas quoque exhiberi in dedicationibus Ecclesiarum Gregorius Magnus testatur lib. I. v. sq. ad Petrum Subdiacon lim,& lib. O. ep. II. ad Mellitum Abbatem . Agunt de iisdem passim antiqui Patres, quos refert Iacobus Boseis lib. o. Romae subterranea cap. a T. & Concilium Gangrense anathemate pestringit illos, qui eas spernebant. Postea ob luxum, dissensiones, & alios abusus, qui sensim irrepserant, sublatae sunt, ut scribit Aueus inus lib. 6. conss. cap. a. et epis . o . & ab Oriente quidem eas proscripsit Synodus Laodicena, ab Astica vero tertia Cartaginensis , a Gallia Aurelianensis secunda, & Cabilonensis.

v. Aliis placuit Missam dici quasi iransmissum , eo quod populus per

ministeritim Sacerdotis preces & oblationes ad Deum transmittat. Si phanus Eduensis Isi. de Sacram. altaris cap. I S. Hac salutatione , nempe Ite missa eis, monentur astantes recedere, quia mi illa est hostia: Pr pterea ministerium Sacro-lanctum Misssa nuncupatur . Petrus Cluniacensis lib. a. miracul. cap. 28. Sacrificium offerunt, quod ex vis iam veteri tracto nomine, quia Deo mittitur, Missa vocatur. Rupertus Abbas lib. a. de dia. O . cap. 23. Sacrosanctum altaris ministerium idcirco

Missa dicitur, quia ad placationem inimicitiarum, quae erant inter Deum& homines , sola valens & idonea mittitur legatio. D. Thomas tertia P. qu. 8S. art. . ad s. In fine Misce Diaconus populum licentiat dicens , Ites fa ect, scilicet hostia ad Deum per Angelum, vi scilicet sit Deo ac- ecpta. Alio sensu Magister sententi arvin D di P. r3. Missam a mittendo dictam asserit, quod Angelus a Deo mittatur, ut assistit Sacrificio. Nicolatis Beguinius Rhemensis lib. p. de Paschate cap. 3. a mittendo derivataim ait eo sensit, quo Christus a Patre missus dicitur : quia haec hostia&a Deo Patre primum ad nos salutis nostrae causa missa est, &eandem eius quoque causa ad eumdem rursus mittimus . Alcvinus lib. de diu. fudis cap. go. aliam rationem commemorat, quia nos mittit ad

vi. Alii denique, quorum non ambigimus verissimam esse sententiam, a missione seu dimissione populi, Missae nomen ortum esse asseuerant, ita ut Missa idem sit ae missio populi, & licentia discedendi. Audiendus primo loco Auitus Viennencs Archiepiscopus, qui circa finem quinti Seculi, & initio Sexti floruit. Is epist. i. ad Gundobadum Burgundionum Regem, non missum facitis , inquis, nihil eti aliud qnam

non dimittitis. A cuius proprietate Sermonis in Ecclesiis, palati que, si ne rato 1 Missa fieri pronuntiatur, cum populus ab overuatione dimittitur. Nam genes hoc nominis etiam in Seculardis a tic oribus, nisi memoriam C Aram per occvationes lectio desueta subterfugit, inuenietis. Haec Auitus,

32쪽

qui non exprimit seculares ais res, apud quos nomen Missae hoc sensu reperitur. Mihi vero occurrunt, Cicero, qui in fine Philipp. s. placere dixit, legiones bello confecto missas ferit & Suetonius in Caligula cap. a 3. ubi agens de Lollia Paulina, quam in uxorem duxerat, meai, ait, missam fecit , hoc est, dimisit. Porro verbis Auiti nihil efficacius ad supra memoratos scriptores redarguendos , qui Mista nomen ex ricum fingunt, & aliunde deriuant. Missio autem in veteri ecclesia duplex erat: una post Euangelium & Sermonem, quando Catechumeni, infideles, poenitentes, & alij, quibus vetitum erat Sacramentorum participationi interesse, a Diacono dimittebantur hac voce,si quis encatechumenus, exeat foras e velut dicit Gregorius lib. a. Dialog. cap. 2 S. Si quis non communicat, det locum e & haec dicebatur Missa seu mimo Catechumenorum, de qua ex professis agam infra Capite xv I. Altera erat Initiatorum, cum re diuina peracta eos Diaconus dimittebat diis cens,Ite Missa eLI: & haec Missa Fidelium vocabatur. Isidorus lib. 6. originum ci Io. Missa tempore sacrificii est,quando Catechumeni foras mittuntur, clamante Levita, si quis Catechumenus remansit, exeat foras:&inde Missa. Subscribit Isidoro iisdem verbis Rabanus Maurus lib. de innitat. Coricorum cap. pr. Florus Magister, & Remigius Antisiodore n. in fine expositionis Mita, Missa, inquiunt, nihil aliud intelligitur, quam

dimissis , id eB absolatio , quam celebratis omnibus tunc Diaconus es pronunciat, cum populus a solemni observiatione dimitti, r quae verba ab Al- cuino transcripserunt. S. Gregorius in libro Sacramentorum feria sexta Parasceves e Deinde communicat ipse, et omnii clerus, ct fiant Miscubi Pa melius ad marginem adnotauit, expotirema hac clausela colligere eLI, cur Misa nuncupetur, nempe a dimittendo populo . Menardus , & Ordo Romanus ibidem sic legunt: dr communicant omnessa, silentio, crevicta sunt et niuimu . Cassantis lib. II. Inctitat. cap. I s. vanitatem describens cuiusdam solitarii, qui in cella sua quasi in Ecclesia Sacrum

agebat,ium, inquit, quas Diaconus Missam Catechumenis celebrabat . Rugo victori mirum I. a. de Eccles ossi s cap. I. Dicit Diaconus, Ite Missa est,

quasi reuertimini ad propria . Ab hac misione, id erit dimissone Misam diacunt appellari. Bernoldiis Presbuter Constantiensis in expositione Ordinis Romani apud Cassandrum in si vicis cap. 26. Missam ideo appellari

dicimus , quia seco Euangelio foras mittuntur ex pronunciatione Diacon , qui minime oferendo vel communicando non poterant interesseramentis diuini mactere. Cassianus lib. 3. In L in cap. I. mores describens veterum Monachorum ait , illum qui ad diurnam orationem non Occurrebat, prilisquam primus psalmus finiretur, non audere orat

rium introire, sed Congregationis Missam pro foribus praestatari, hoc est dimissionem Monachorum peracto officio . Et ibidem cap. I r. ait, die Dominico unam tantum Missam , hoc est dimissionem ante prandium cc lubrari: quia nimirum semel tantum conueniebant, de ossicia quae

33쪽

6 Rerum Liturgi carum

quae ante prandium dici consileuerant, sine interuallo & dimission uno contextu simul cum solemni sacrificio recitabant. Apud Colda.

stum to. a. rerum Alamannicarum extat Interpretatio vocabulorum ba

baricorum Κeronis Monachi S.Galli,qui est; misi, quia mittitur populat. Possem paginas late implere aliorum testimonias, sed Exaltatis satis constat Missam a missione dici, & populi dimissionem significare. Fruis stra nititur Genebrardus hanc Mita etymologiam conuellere quasi ui mis frigidam , & modicae reuerentiae erga tantum mys trium: cum enim doceat Plato in Cratylo, nomina ex propria rei nota deducenda esse, inconueniens, inquit, foret Augustissimum Sacrificium a minima sui pariste vel accidente nuncupari. Sed Genebrardus nimis addictus fuit rebus Hebraicis, & fortasse non legit Auiti, & aliorum quos supra citauimus testimonia, quae si vidisset, eorum procul dubio auctoritati cessisset: neque enim eredibile est viros sapientissimos temere , & sine ratione tale nomen Diuino Sacrificio imposuisse; cum praesertim nullum sit,quo ipsum utpote ineffabile exprimere valeamus . Facile etiam diluitur quod obijcit Alba intus, tribus nimirum primis seculis Miss, nomen inauditum fuisse, cum tamen essent dimissiones; nam primo non admittimus Mita nomen post tertium Sec ulum coepisse , de qua re Capite III. agendum erit: deinde nomina posteriora sunt rebus, & illis iam existentibus, vel ex ipsarum natura, vel ex circumstantiis, vel ab aliquo

euentu imponuntur.

C A P. II.

De multiplici nominis Missa figoificatione. Olim pro Coli ctis , lectionibus, eae pro diuinis offici' usurpatum, suo sensu ad dies festos,bad omnes populi

conuentus translatum. Cur veteres plurali

numero Missas dixerint . cuid sit

Missas tenereis

P Erit rerum cognitio , si nomen ignoratur , a noscendo enim dictum est nomen, quasi notamen & index rei quam designat, ut docet Isidorus lib. I. Orig.cap. . Quia vero nonunquam ad plures res significandas idem nomen adhibemus , exactam rei notitiam habemnon Possimus, nisi praenoscamus ad quid primitus ipsum nomen constitutum vel excogitatum fuerit, & qua ratione ad ipsius participationem alia res admisIar sinit nam ut praeclare Maximus Martyr ait disputans aduersus Pyrrhum; Dicere aliquid, nec eius quod dicitur Variat signi

34쪽

Liber I. Cap. II. I

alioues digernere, nihil aliud e B quam confundere. Optime quoque

Ptolemaeus lib. de iudicandi facultate docuit, utiles esse dissertationes , quae dictionem explicant, non sui ipsius causa, sed quia ad reddendum de re iudicium conferunt. Quia igitur in Missae nomine multiplex significatio reperitur, de singulis aliquid dicendum est, ne quis nominiS aequi uocatione deceptus a vera rei, de qua agitur, intelligentia

aberret.

Communi autem & primigenia significatione accipitur primo promissione, ut in Concilio Cartilaginensi quarto can. 8q. Episcopus nultum prohibeat e ad Missare Catechumenorum, id est usque ad missionem, seu

dimissionem, & expulsionein Catechumenorum, neque Haereticum, neque I aeeum,neque Gentilem ec Iesum ingre S audire Derbum Dei. Eode sensu Cassianus caput ra. lib. a. Instit. sic inscribit,qua repoB Missam noctu nam , videlicet post millionem Monachorum a nocturnis ossicijs , dormire non oporteat & cap. I s. sic, qua lege mode uiae poct Orationum Missum usiumque ad suam cellulam redeat. Sanctus quoque Benedictus in ,

R egula cap. II. POP expletionem trium issimorum, recitetur lectio Una s

ersus, ct Urie elemon, est Misae sint. & in fine. Orie eleison, benedic o , fiant misse . Quam phrasim , ut patet, a Cassiano mutuatus est, di ipse supra explicauit cap. ra. ubi agens det matutinis Laudibus, Canticum , inquit, de Eoaneelio, Litania, ct Co Iesum eur & in fine cap. s. supplicatio Litania id e I Narie eleisen, O sic Diantur vigilia nocturna. Ita cum Diaconus dicit, Ite Misa esI, sensus est dimissionem esse congregationis, licere omnibus abiret. Secundo accipitur pro lectionibus, & precibus, quae ab initio Litur- Sta usque ad dimissionem Catechumenorum explentur: qua acceptione Concilium Ualentinum c. r. sanciuit, vi Sacrosancta Euangelia in Micia Catechumeno tum post Apostolum legerentur. Tertio pro illa parte I iturgiae, quae est ab ossertorio usque ad finem,& dicitur Misa Fide suis. Hoe sensu Mist, nomine utitur Caesarius

Arelatensis Hom. ia. his verbis sediligenter attenderitis, cognoscetis quia 'era m c ni Misse, quando diuinae lectiones in Ecclesia recitantur ; Sed qm do munera Qertiniar , ct corptis, vel janguis Domini consecratur . Num ira ones siue Prophetieas, siue A Dolicas, sue Euangelicas etiam ira Dcra ibrei Te, Tris aut ipsi latere , aut alios legentes audire potestis: Conseo cli oncm vero corporis, Osanguinis Chrius non alibi, ni in domo Dei , audire vel videre poteratis.

Quarto sumitur Missa in Concilio secundo Mileuitano cap. I a. pro II. collectis siue orationibus, quae in Missae lacrificio legi solent. Placuit

Ut preces, vel orationes, seu Misse , quae probata fuerint in Concilio ab om-Vibui celebreAtur. Eodem sensu Missae nomen usurpatum a S. Benedicto,

Smaragdi Abbatis opinio est in expositione Regulae S. Benedicti ad il-

35쪽

8 Rerum Liturgicarum

Collectas intelligit siue orationes, quae in fine officii a Sacerdote dicuntur , quas ideo Missas dici putat, quia Deo mittuntur. Consensit Smaragdo vir doctissimus Hugo Menardus in notis ad cap. 23. O a se conmeordiae Regularum, qui huc trahit Cassianum lib. a. cap. I. ubi eos reprehendit, qui nec dum bene finito psalmo in orationem procumbunt ad eeleritatem Mis properantes, hoc est ad finem ossicij, ut Alardus Gahaeus Cassiani Scholiastes bene interpretatur,non ad celeir talem Missae, id est ad recitationem collectae, quae post Psalmos recitatur, ut minus probabiliter legit & explicat Menardus. Trahit huc etiam Isidorum & Tetradium in suis Regulis , quos aliter intelligendos esse mox demonstrabo . Quod vero attinet ad S. Benedictum, manifestum est ibi Missarum nomine dimissionem indicari, formula tunc temporis in diuinis ossicijs usitata. Quod si de oratione locutus fuisset,eam proculdubio expressistet, sicut expressit A te eleson, & orationem Dominicam . . Porro Collectae S.Pater m(tionem facit cap. II. sub nomine benedictionis, cum statuit lecto Euangelio, & data benedictione incipiendos esse

Matutinos. Reliqua officia oratione Dominica concludi voluit, ut latius tradidi in traetatu de Diuina Psalinodia cap. I 6. S. II. num. 2.

III. Quinto S. Aurelianus Arelatensis Episcopus in Regula Monasterii, quod iusta Childeberti Regis Arelate constructum fuit, modum psallendi praescribens ait: Sexta feria pati NocIurnos duae Misis Dat in

actate, in hieme tres. Nam Dominica omni tempore, ct in actate, es in hieme, poti Nocturnas fere Missiant. Si vero euenerit, ut tardius ad vigilias fetatur, quantum Abbati visi aerit, tantum legatur. aeuando Anum fecerit, qui legit sine mora consurgat, vi canonicus Missarum numerus post impleri. Et infra. 2uotidie ad librum facite Musas tres. Unas Frater legat paginas tres, aut enatuor, at oratio . Iterum legat tantum . fiat alia oratio. Tertio legat idem tantum, S surgite, cite Antiphonam de matreis inordine, pos ea responsam, deinde Antiphonam . Iterum legat alius Fratero

sic impletis iribus Missis dicite Matutinarios canonicos. Et paulo post. In Natuli Domini, ct in Epiphania dicite unum Nocturnum , Ffacite sex missas de EsaiaPropheta. iterum dicite fecundum Nocturnum se legantur aliae sex de Euangelio. Et mox . In Martyrum fesZiuitatibus tres aut quatuor Missa fiant: primam Missam de Euangelio tegite, reliquas depasonibus Martyrum. Hic Iuce clarius constat Missam accipi ro ectione; quo sensu quoque eadem voce utitur S.Caesarius in sua Reguja dicens, omni Dominica sex ADTas facite, prima Misessemper Refirrectio legatur perfectis Misis dicite Matutinos. Itemque in sua Regula Tetradius, ubi ait, Duos Nocturnos faciunt, .stres Missas, quae euidentissimae lectioties sunt, non autem Collectae, ut putat Menardus. Quare autem ab istis Patribus Mista nomen lectionibus tributum fuerit, non est facile explicare, nisi dixerimus ex eo desumptam nomenclaturam, quia dum illa leguntur, psalmoriundecantatio dimittitur: quae expositio est Benedicti Haesteni Disiuis.

36쪽

Monactic. lib. . tract. 8. AN . s. ita vi lectio sit quaedam dimissio, seu intermisso Psalmorum. Obseurior est Isidori sententia , qui cap. I. suae Regulae ait: In quotidianis offlith vigiliarum primam tres psalmi canonici recitandi sunt: deinde tres Mig. Psalmorum, quarta tanticorum , quinta matutinoram officiorum. In Dominicis vero diebus, vel femuitaribus Ma tyram, flemnitatis causa inguia superaddantur Milf e. Neque enim satis

percipio de quibus Missis hic sermo fit: an videlichi tres Misi, psalm

rum sint tres orationes post singulos psalmos, ut Menardus exponit: an tres lectiones tribus psalmis correspondentes, ut censet Haestenus: an potius Missam Psalmorum, deinde Canticorum, tum Matutinorum ille vocavit totum complexum ex psalmis, & lectionibus , quae nune sunt

primum, secundum, & tertium Noetumum,& Laudes. Nisi forte tres Misi, psalmorum sint totidem eorumdem, tum Canticorum, & Laudum sub una conclusione modulationes, quae ideo dicantur Missae, quia post singulas fit quaedam quasi dimissio, & interruptio. Id sane non improbabile ex eo mihi videtur, quod in eodem capite disertis verbis orati num, & leetionum meminit' in vigiliis autem Missas, siue interruptiones

proximas varietatis causa statuta ex ipso contextu non obscure collia gimus : Visereorum Dei mentes diuerstatis oblectamento exerceantur , drad laudem Dei sine fagridio excitentur .

Sexto solet Missa pro diuino officio interdum accipi, ut in Concilio IV.

Agathensi cap. 3 o. ubi statuitur, quod in conclusione matutinarum, vel vespertinarum Missarum post hymnos capitella de psalmis dicantur, de plebs collecta oratione ad vesperam ab Episcopo cum benedictione di--mittatur. Cassanus loco supra citato, Qua e poLI Missam Nocturnam sidest post noetumum ossietum, dormire non oportlat i & rursum, Missa canonica celebrata, ita est Hora, siue officio. Petrus Ciaconius in suis ad Cassianum alphabeticis Annotationibus,missa, inquit, pro quacumque synaxi, siue congregatione, quam Monachi publice orandi causa faciebant, apud Cassianum sumitur, nempe tertia, sexta, nona, &alijs, siue

noctu fieret, siue interdiu . Regula cuiusdam Patris cap. go. Duodecim psalmi in nocturnis conuentibus eantabantur, praeter illam Messam, quae cele- - bratur in oria Solis: id est praeter officium Primae.

Septimo, quia Missa actio praecipna est, quae in die festo peragitur, Rideo nomen Missae pro ipsa festiuitate a mediae aetatis seriptoribus passim usurpatur, apud quos Missa S. Martini, vel S. Ioannis idem est, ac festum S. Martini, vel S.Ioannis. Iuo Carnotensis in Decretop. I s. cap.rso. Et si totam Quadragesimam ante Missam S. Ioannis implere Roma

potest, post Missam impleat, id est post festum. & insta permittens ii quibusdam sestiuitatibus aliquam publice poenitentibus indulgentiam sinter caeteras numerat Missam S. Ioannig Baptistae, & S. Mariae. In concilio Pistensi sub Nicolao I. c. s. communi placito constituimus, ut usq;

ad Missam S. Rein igis, ideo Natendas Octobris, spatium habeant. He-B rvidus

Di sitiros brum Coosla

37쪽

s o Rerii mi Livi Micarum

raldus Toronensis Archiepiscopus in suo Capitulari c.6r .agens de festi uitatibus,mni in quibus feriari oportet, Missam recenset S. Ioannis. Baptistae, Apostolorum Petri & Pauli , S. Martini, de S. Andreae. Egi-

nardus Abbas epis . as. Volumua circa Missam S. Martini ad palatium venire. Frodoardus in Chronico an. ya r. Iacta pactione et eae ad Miffam S. Maintim , & an. y s. circa Ansium S. Dannis Hugo Dax placitam eum Rege habuit. Aimonius lib. S. cae. Fq. Rescetiones comme- . morat in Misa S. Gramnam . Annales Bertimani au. SIT. Richildistiti aiens ad Ladovicum in Missa S. Andrea attulit ei praeceptum. Idem a

se uentius reperitur in Capitularibus Caroli Magni, & Ludovici Pii,

ut lib. a. cap. I S. Spatium ceae ad Missum S. Martim dare decrevimus. de cap. ao. edicit, ut pontes ad Missam S. Andrea res aurati At.-In edicio quoque Pistensi in Capitulari Caroli Calui feris i. S. y r. 2ui lucrum de vineis in iliis partibus promeruerit, octo dies pati Missam S. Remigii stat prouideat , res necesse illi fuerit ad Misim S. Martini ad suum conductam redeat. In Appendice tomi a. Scriptorum iustoriae Francorum Andreae duChelae extat epistola cuiusdam Catu phi ad Carolum M

gnum, in cuius fine eum hortatur, ut cum consilio Synodi Francorum,

celebrari constituat in Regno suo Mi ais S. Michacias, & passionem S.

Petri. Eamdem ob causam ad quemcumque populi coetum, siue coa- gregationem indicandam Misse nomen translatum legimus,quia populi multitudo numquam frequentius solet in unum congregari, quam ut Misse sacrificio intersit. Hinc apud Baconium anno II p. in Indiculo, seu Relatione de scelereThessaloni ensiuimstatuerunt Episcopi ne quis Missas foras Ciuitatem teneret,ut multitudo esset futurae seditioni congregata . Hine etiam Germanis, teste Niliano in Dictionario , Frmi furier Misse, Sirastaeter Mi se, idem est, ae nundinae Franciurti, & AD gentorati; quae nominatio, ut Ioachimus Uad inus ait lib. I. de veterum Germaniae MonasArdis, inde nata videtur, quia multis in locis statae, &annuae nundinat festis diebus annectuntur,idque ob populi frequentiam ad Missas celebriores confluenti S. VI. Octauo tandem sumitur Missa pro tota diuini Sacrificii celebratione,' quatenus utramque comprehendit Catecumenoriam, & Fidelium: quat' accepti, adeo in ore omnium communis est, ut recentiores vix aliam agnoscant huius nominis significationem. Hinc errandi occasionem ac

cepit magni nominis Theologus,qui solum nostri temporis usum atten densiquoties apud Cassianum,de S. Benedictum Mise nomen inueni Ede

Missae sacrificio intellexit: ex quo sequeretur pluries in die, imo Ctiain post prandium sacrificia olim a Monachis oblata; quia etiam post V speras, de post Completorium S. Pater Benedi tus sita illa phrasi utitur,re Missae 'rict AIis fiant. Hoc autem errore nihil absurdius. Porro apud Antiqvos Misce, &Missarii solemnia plurali numero sepius quam singulari legeruibus occurrunt; vel quia duplex erat Massa Catecume-etilillas norum

38쪽

norum,& Fidelium: vel quia Mime nomine omnia diuina ossicia,comnemque Sacramentorum administrationem intelligebant. Ideo S. Benediatus in Regula cap. 6o. loquens de Sacerdotibus , qui in Monasterio ad habitum, & profestionem recipiebantur, ait, Concedatur ei ct Abbatem Bare, dr benedicere, O missas tenerei id est sacrum celebrare, & Sh cramenta administrare. In quibusdam Editionibus legitur missas canere; sed vera lectio est, de phrasis in Ecclesia usitata Missas tenere. Co cilium Agathense cap. a i.Si quis extra parochias Oratorium in agro h bere voluerit, ut ibi Missas teneat, iusta ordinatione permittimus. Concilium Brachatense primum cap. 16. Si quis feria quinta, quae vocatur coena Domini, Missas non tenet, anathema sit. Est autem Missas tenere, & eas celebrare, & eis interesse, ut in praeeitato concilio Agathenfic. q. missas die Dominico secularibus totas tenere speciali ordinatione praecipimus.

CAP. III

Misse nomen antiquissimum . A quibus primo usurpatum. Epipolis Decretalibus ab Isidoro Collectis, qua fides h

benda . De vari s Missa nominibus . Dicta a Latinis Collectae, Dominicum, Agenda, Communio

latio; a Grecis Liturgia. M Magogia, STO-xis, Telete, Anaphora, Prosphora, ore nomia. Tertulliani de Missa S crificio circumscriptiunes.

HIs de nomine Mista, eiusque notatione praelibatis , eiusdem n

minis antiquitas disquirenda est . Putat Baronius anno I . n. Sy.natam hanc vocem simul cum Ecclesia, & a primis eius post Christum Fundatoribus Petro,& Paulo ex Hebraicis sontibus Romanis traditam: qua etiam usum fuisse ait Iacobum fratrem Domini, & Episcopum Hi rosolymorum in sua quam posteris reliquit Liturgia . Sed pace tanti viri, utrumque,quo nititur,tiindamentum falsum est. Nam Missa non sest nomen Hebraicum, ut supra diximus: & vi concedamus legitimam esse Iacobi Liturgiam, quod suo loco examinabitur, nomen Masta non

Iacobi, qui graece scripsit, sed latini interpretis est et nec usquam Graeci Scriptores, nisi post multa tacula ea voce usi sunt . Adstipulantur Baronio Ioseph Uicecomes, & Ioannes Baptista Scortia in suis tractatibus de sacrificio Mita de StephanusDutantus libro de Ritibus Ecclesiae,a

B a que

39쪽

Retum Lini igicarum

te alii reeentiores, qui ut probent Misiti nomen Apostolicat aetatis enchristianae Religiora coaeuum,ex Romanis Pontificibus primi, de eundi stetitistestimonia nullius roboris coaceruante dudum enim ab

Eruditis obseritatum est illorum Epistolas deerra es usque ad Siricium supposititias esse, a quodam Hispano sub nomine Isidori ( quicumqueri ille fuerit; sub finem ieptimi seculi pia fraude eonfictas, de ex sententijs

veterum Canonum, legum etiam civilium, de Sanctorum Patrum, quiquarto. & quinto laevio floruerunt,turpi anachronismo, eodemque fere stylo, ae dicendi charactere, magna ex parte contexeas, quas primum, ex Hispama in Galliam detulit labente octauo seculo Riculsus Episco pos Moguntinus; de inde in alias regiones disseminatae , ae communiter

receptae itat. Sed tandem impostura detecta est, & Baronius de hiis Epistolis disserens anno Sos. earum falsitatem agnoscit, de aperte fatetur, ne quis, inquit, calumniari possit ab Ecclesia Romana aliquid imasmodi commentum esse. Earum igitur testimoniis tamquam falsis, & inutilibus reiectis, certiora ex veris , & legitimis Pontificum , ac Patrum seriptis proferenda sunt. Extae primo loco epistoIa Pii ad Iustum Episcopum Viennensem, squam recipiunt Orthodoxi,nec audent omnino reprobare Sectari j scripta, ut Baronio visu ni est,anno Christi ioci. Eius initios e Ioquitur s. Pontifex: Soror no Era AOγepia, sicue bene recordaris, etiam tam demessia pauperibas a Rignauit, ubi nunc commorantes Missas agimur. Extae etiam alia Cornelii Papae ad Lupicinum en iidem viennensi, Ecclesiae Episcopum, in qua ait no licius se tunc Christianis,neque in Cryptis notioribus piiblire Missas agere prepter acerrimam persecutionem. Scripta est circa annum t y . di inter pseudepigraphas, nec quidem abeterodoxis recensetur. Quarto seculo vixit Ambrosius, qui .ep. 13. ad Marcellinam sororem. Ego , inquit, mansi in munere, Migam facere coepi.& ser. 3 . Moneo bos, m qui iuxta Ecclesiam eAI, Ostae graui impedimento poteB, quotidie audiat Missam. In oratione item praeparatoria ad Misesam inter genuinos eius partus agnita a Casati bonos Anselmo autem contra fidem veterum Codicum a nupero scriptore perperam tributar ncede mihi, ait, hodie, O semper regaram solemaia para corde, o par mente regebrare. Augustinus Ambrosio aequalis se . si . de temp. In lectione qaa aobis ad missas legenda eo. Item serm. de temp. 23 . Ecce 'Asermanem se Missa Caiecismenis, manebunt Fideles. R ussimis Aquile iensis in latina interpretatione Clementis Romani Missis nomine usus est, cum in textu graeco nomen Liturgiae, siue Sinaxis, inuenit. Quinti seculi testis, de assertor est S. Leo cognrimento Magnus, qui epist. 81. ad Dioseorum Alexandrinum sacrificium iretati iubens, cum una celebiatio multitudini populi non sufficit, Necesse est, inquit, ut qaadam paripe Ii sua denotione ruretar ,s unius tantam Missa more seruato, furissctum e rere apa possint, insigni sina iuri parte conuenerim. Victor Africanus eiusdem temporis scriptor initio lib. t. Uvandalicae persecutionis,

40쪽

risertim arietrium baseris is Euhsis vineis Missas vere. Paulinus, nonide celebris Nolanus Episcopus , sed, alius qui paucis post illum annis

vixi in visa S. Martim lib. q. i

Praeedat Mi m miseratio, gratior hac en Hestia, mandatam facienIprias obtege nudum hporro Ambrosius, Augustinus, & alii eitati eo nomine vfi sunt tanquam consueto, de dudum Fidelibus usitato, ut patet: qui usus,post Augustini tepora adeo communis factus est,ut superfluum sit sequenti si seculorum testes proferre. AEtate vero Gregorii Magni eumdem utam inuaIui sese ex epistolis. & sermonibus eius passim,dc ex seriptoribus Synehronis manifestum est. Iulianus Antecedor Cpolitanus, qui primus omnium Nouellas Ius iniant,paulo post eius deces Ium,latinas fecit, Nouellam 38. sic transsere: Si quis in domo sua oratorium has erit, ore audeat in rosacram facere Missum,nisi Clericos Catholica fidei hasierit keputatos ex iussione religi simi Episcopi Ouiratis, int beatissimi Patriarcha. Hanc se tentiam ex translatione Iuliani refert Iuo P. 3. Decreti cap. Istr. est'. o. cap. a . Communis ergo apud Antiquos non latum sacros, sed & profanos scriptores,Misi, acceptio pro Christiano sacrificio fuit: & quan uis nos lateat, quis primum ea voce usus sit,liquet tamen antiquissimam esse, a Samius Pontificibus Pio, & Cornelio, quorum primus secundo, alter tertio seculo vixit,ac deinceps ubique ab omnibus oecidentalibus

usurpatam.

Quia vero nomina ad abditas rerum naturas, & proprietates, quantum neri potest, exprimendas a Sapientibus inuenta sunt: res autem alis diffam. & supernaturales adeo humanum intelleinim excedunt, ut non solum nominari, sed nee concipi quidem possint; hinc lachrum arbitror sve Sancti Patres ad explicandum hoc Mysterium plura vocabula excogitarint, de quibus nonnulla hic adnotanda sunt, quae ad hanc tractati nem illustiandam plurimum conferent. Latinorum nominum primum, & usitati Emum est couecta, quia effligitur in unum populus, ut lacrificio intersit: quo sensii etiam in veteri testamento Learr. 23. θ Deuter. I S. coetus fidelium, diesque solemnes uecta dicebantur. Tertullianus in fine libri de fuga in perseeur. Sed quemodo colligemas p aevomodo Domi ea solemnia celebrabimus e Potiremo si colligere interdia uorum potes, habes isoctem . optatus Mileuit. lib. 2. Non enim grex, aut populas appellandiferant pauci, eat inter quadrati mra, ct quod excurrit, Basilicas, lotam et hi colligerent, non habebant. Irenaeus lib. 3. cap. y- Conon mus omnes eos, qui quoquo modo, praeterquam oporterdicolistum. Augustinus in Breuiculo Collationum eum Donatistis in Collatione tertiae diei: Confitebantu e Coructam, es Dominicum egisse. In Aetis Sanctorum Martvrum Saturnini, &sociorum apud Bollandum dieri. Februarii, oblati suisse Proconsuli dieuntur, quia eontra in tredictum Imperatorum ructam, siue Domiustum celebrassent . Sed qui

colligi

SEARCH

MENU NAVIGATION