Petri Pauli Boschæ bibliothecarii, ... De origine, et statu Bibliothecae Ambrosianae hemidecas. Ad eminentissimum principem s.r.e. cardinalem Federicum Borromæum ..

발행: 1672년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

3 a DE ORIGINE, ET STAT v

rra niana ex cipit Apulia mari supero adiacens, Solibus adusta, messium tamen serax: eaque in Dauniam a socero Diomedis, & Peucetiam ab Oenotri fratre diuiditur. ui Bari . Monstrabo hic ordine rationem itineris, S peregrinatio-- 3 nisue Ripamontius enim , & Opicellus progredientem ali

Lib. . M.num. quando, redeuntemque Gratium ad sedes. quas iam suerat praetergressus ita narrant praepostere: ut, si iter illud confecit Gratius, Vlysse infelicius errauisse necesse sit. Igitur a Melfitana urbe primo tenuisse Canusium, tum Barulum, Tranum denique ue consulto enim Gratium processisse existimamus, non autem peti)sse Barulum remotius utique, inde Canusium, Tranumque. Barulum nempe situm est, qua fluuius Aufidus superum mare su-hit, Canu sium vero propius Melsi, unde nostrates discesserant, Tranum Barulo. Nobiles sunt eae sedes vellere. atque Cannensi clades pugna siquidem inauspicato commissa a Romanis cum Poeno inter Canusium, & B rulum late has terras fuso sanguine cruentauit. A Trano

protectus Barium oppidum piscatu nobile, hinc ad

amoenas Formiarum sedes peruenit Gratius quas olim Lestrygones truculenti cultores habebant humanisca rubus placantes famem, tum verb Egnatiam ,& qua Pactius flumen Calabros disterminat ab Apulia. Itum in-3 -s, de ad Brundusinos est: hinc Caesium, Balesium , Al ias . .. tium,& Hydruntum, qua extremi limites maris superi Italiam definiunt ue Hydrus autem mons imminet urbi,

r.eo rarit. regionemque totam Salentinorum , atque oppidum

iptum portu celebre a suo nomine Hydruntum appellat. Superatis vero iugis, quae totam illam oram continuo seri, culmine intersecant, ventum ad Neritinos, &Gallipo-α lim . Antequam Soletum adueniret, restitit in oppido. L, 'quod vulgo appellant Sancti Petri in Galatina, ab eaque

Ahis i .. a. urbe distat millepasius; nam rigebat Februarius, ac lutulenta

62쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. I. 33lenta ob solutas nives itinera peregrinari hominem vetabant. Haec mora plurimum Ambrosianae rei conduxit; nam literis commendatiiijs Alexandri Dongeliij gratiam

sibi ab incolis intuit; accedebant Federici Mesiij Episcopi

Bubat studia, qui iam antea operam suam maiori huic r . . Federico vectigalem detulerat, gratesque egerat Borro f., . u. maeo, quod argentea num ista ala ob codices exscriptos

donasset. Neque subscribere possumus Ripamontio Pra sulem Mesium tum is illo oppido commoratum afffirmanti, quod terras illas lustraret sui muneris causa ;nam urbs Bubae in Apulorum finibus ad ostia Tipherni posita est: Galatinam vero sitam esse in mediis Salentinis inter Caesium, & Soletum docet Leander Albertus. Eo magis crediderim Mesium Antistitem oppidanum Galatinae sorte eo temporis diuertisse ad suos, quo liter a legi-

mus rei indices. Per illos autem dies sublatum fuisse fato is. cat. M. Sacerdotem quendam Ripamontius, & Opicellus falso I TM 4. retulere; anno siquidem sexto huius seculi nouerat Bor- ,. romaeus mystam launc Archipresbyterum pagi, cogno-- -zra mento Esternathiae, e vivis abjsse, singulari doctrina vi-

rum, cuius in nidis librari, lectissimi quique codices graece exarati seruarentur. Cum igitur Esterna thia tria passuum millia disiungatur Soleto, secessit illuc Gratius, meliorisque notae libros, quinquaginta fere ab haeredibus accepit. Hinc Soletum : tum obscura oppida praetereundo, Tarentum ventum est. Patet ibi celebris por- ζ

tus ad ostia fluminum Tarenti, & Syris ex montibus in n... mare defluentium ι urbs vero longe clarissima est, siue Tarantem Neptuni filium authorem oppidi faciendo suas origines a Superis deducat, siue cognominis fluuij vicinia , tum copia velleris, & opportunitate stationis. Sa-ine aula est haec urbs Romanorum arma lacessere, & Pyr- ,ro Epirotarum rege copias iungente, dominam terrarum

63쪽

34 DE ORIGINE, ET STATU

gentem in discrimen imperii vocare. Literae autem minorem veluti Graeciam aemulatae . hoc sinu declinauisse bellorum procellas vita sunt 3 certe unius Architae ales. quamlibet ligneus percurrit late terras omnes , Tarent,naque fama impleuit, adeo ut ad inuisendum Archatam etiam Plato huc aduolarit. Porro eam Italiae regionem,

quae in extremo utroque cornu interiacet, atque orama , Iti. . sinuS Scyllacari, ac Tarentini complexa, inter Brutios, &Salentinos spectat Ausonium mare, Magnam Graeciam o tria dicta fit, appellamuS, huic quidem profectioni auspicatissimam.

quando illuc etiam Pythagoram olim fuisse peregrinatum fama est. Tarentina quidem expeditio nostris suit zi compendio, quod celebritas portus multum eam conquisitionem ditauit. Nobiliora deinde maioris Graeciae oppida circumeundo venit Rusciam postremo, iam qua comparatis undique libris transmissurus erat in Siciliam,

nisi Cererem ibi magis florere, quam Palladem accepisset, insulamque eam librarijs opibus nudatam. Haec ita descripsimus, sicuti certas sedes, & Ioca indicant Ge graphi; a Ruscia Gratius ad Pinellianos libros redi j t.

Verum, ut nunquam eiusdem propositi tenaces foem inae sunt, sublatam spem omnem emptionis vidit, cum illuc reuersus esset Gratius, immutata eius voluntate, quael aruos liberos regebat. Refigebantur leges, quas nobiles triumuiri. proficiscente Gratio, tulerant; is cum domesticum illud ornamentum in aIias aedes, terrasque deferri turpi ismum existimarent redimi saltem foeditatem eam volebant haeredes magnatu dine s. Deiectus igitur spe sua Gratius Romam, & Senas reuenit, ibique a Lomenio affine suo, sicut alibi a clarissimis viris, quibus mandauerat, vim librorum ingentem accipiens, Mediolanum redijt emensus quidem breui temporis interuallo magna terrarum spatia, cum exeunte Nouembri

64쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. I. 3s

proscctus , calendis Aprilibus insequentis anni regressus esset. Pecca sic autem crediderim in Ripamonis laistoria c. in . typographum verius, quam scriptorem, qui primum discessi sse affirmat Gratium, cum in exitu esset Nouem her , regressum autem Aprilis initio: deinde exeunte Ianuario a Cardinali missum, ineunte vero Aprili se sere ducem obtuli sse Borromaeo ue quo temporis spatio citatis debuisset equis Gratius vorare iter, dc Camillam, aut Ladam cursu celeres praevertere. Federicum reditus hominis& librorum copia recreaverat, cum autem totam preregrinationis suae seriem, exitumque exposivisset,con clamatam Panellia me Bibliothecae emptionem doluit; quamquam consilio ipsam etiam desperationem vicit ;neque enim augustum Federici animum agendi dissicultas poterat impedire. Commissum proinde nego- tium est Ioanni Baptista: Belatio,&Fabio Leuco, ut Pi- '' nellianis libris pretiurn quodcunqestatuerent, modo re dimerentur. Tandem sue pecuma, siue dexteritas fle-XIt animos : aureis numis ter mille, & quadringentis

PineIlij Bibliotheca coempta est ι & minori certe pretio :etri

constare potuisset, nisi quorundam Iiuor interuenisset sis emptioni. Sequenti autem anno libri omnes ex Iuliani ix

villa delati ad Coenobium S. Seuerint, ijque septuaginta t-30-- captis IncIusi promiscua quidem supellex, Latini cum ma d

raeclSImmixti , autographa, descriptique codices nouem curribus deuehebantur in Bibliothecae Mediolanensis triumphum . Impositie postmodum nauibus eiusmodi opes, & in Genuensem portum inuectae Basetholomaei Clapph fidem implorarunt, Ianuensis tropolitanae Theologi, quem Diuus Carolus Mediolanensibus O bla tis adoptauera si siquidem de Pinellianis libris ad . . . . allum lcmpserat Federicus; hi deinde MedioIanum trans νῆ Ἀ----uς ai, nidos Ambrosianae si bliotheca ditauerunt. Hic ' E et exitus

Di ii

65쪽

DE ORIGINE, ET STATU

ex itus fuit emptionis Pinellianae, quae narrari debuit hoc i' ' loco, ne in sequentem annum extracta legentium memoriam peruerteret, cogeretque ad superiora legenso peregrinari. Inter haec morabatur adhuc Corcyrae Sal- ' si ' matius, eam que insulam cum libris omnibus vidua siet,

nihilo segnius soris rem agebat. Ad Coenobium Sancti - Ioann is, quod unius diei iter distat Buthroto, delata tuerat Bibliotheca Byzantina Imperatoris cuiusdam 3 itaque spes emptionis, ac vicinia praedae quamquam stimulabant animum Salmatij, co tamen vehemens luS tangebat , quod negotiari has merces non liceret propter Turcarum stationes insidentium litoribus Buthroti. Spes tamen alio serebat hominem, nam in aliis coenobiis, M. t it V. Callipoli multos codices asseruara audiuerat, alios ve

''i nales est e Cassiopeiae, longe plures Triccae Cum ue- π' 'f' ne coeptis adulari fortuna videretur, procederC tamennezotiatio haud poterat, quod inter Graecos, ct Italos barbarorum tortasse inuidi concitati motus, utrinque

facta caede multos sustulissent: atque odio Italici nominis vix se discrimini subduxerat Salmatius, qui eas cur has improuidus arbiter spectabat. Bono igitur dolo, ne consilii expers negotiatio mole sua corrueret, agendum erat deinceps, licet barbari Italo homini etiam postmodum insultauerint: atque adiecerint terricula lupp icto Promethei etiam saeuiora : seque ex imis praecorciorum

fibris peregrini emptoris emit suros cum corde iecuria'

terminarentur, quodaminum populorum Bibliothecas diripiendo, Italiam graecanicis opibus locupletaret. indices quidem plures proponebantur Salmatio , tacta prΘε mum Diuorum uno volumine contenta, quae tamen redimi nequirent minoris, quam quinquaginta aureis Venetis, allorum item codicum vis Ingens quos aiebat thesauros rectius appellari, dilaterarum sodlnas aureas, quam

66쪽

plpLIOTH. AMBROS. LIB. I. 3 7

quam volumina. Ad haec emerat D. Ioannis Climaci ,. ita lucubrationes antiquioris notae : item Impij Mahumetis eat. r.-ia, . res gestas turcicis i teris exaratas; nec adhuc Bibliotheca Byzantina excid crat homini: seque ob eam profecturum Buthrotum affirmabat, ut per internuntiorum colloquia, - veterem illam gaZam librorum in Ambrosianum aerarium posset inferre. Dum haec meditaretur Salmatius, quoties se opportunitas vectorum Oilerret, m ittebat su binde arcas librorum Venetias ad claristimum virum Do- ,Δ2z: minicum Triuisanum,cum Dominico enim colueratius - Isu Cardinalis amicitia, eaque cura Veneto homini fuerat demandata. Cum autem Corcyram, Macedoniam que explorasset, sperabat SalmatiuS, appetente hyeme . g. Iλνi, ρν

se Cretam aditurum , inde ad Montem Athum, hinc ad et 2,2 .' insulam Zacynthum, cum sudum esset; sed aut tardio

peregrinationis, aut barbaricarum nationum metu tandem victus Salmatius Venetias primum ad Dominicum fortasse expeditionis suae causa ) tum ad Insubres reuersuS, exeunte Autumno, satis nidos Ambrosianos libris impleuit; eoque argumento credimus, quod cum honoris nostri auspicio, curaque hac tractandae Bibliothecae libros, thecasque pene singulas interrogaremus, libri in nostras manus inciderunt, vel in insula Chio a Salma- se,. .rio comparati. Hanc conquisitionem sequuta est Pauli Quinti Pontificis Maximi singularis erga Collegium Ambrosianum voluntas. Mandauerat quidem antea Ponti ex Vicario Generali Uiglebanensium,ut Collegium,& Bibliothecam, atque initia omnia rei Ambrosianae ' tueretur a verum quia mendis aliquibus librarij turpiter oscitantos incuria Pontificias literas corruperat, idcirco is, qui tum Viglebanensium Antistitis vices obibat, marmisanta Paulo obtemperare minime potuit. Id fuit in cau-ba, ut anno quinto earum laterarum mentionem prudens

67쪽

3t DE ORIGINE, ET STATU

otruserim ; Pontificij diplomatis haec sententia: bene

semper animatum m isse Pontificem erga eos, qui Collegia instituerent, praesertim si Purpuratorum Patrum aliquis eius institutionis foret author laudiuis te preces Fe-

clerici Cardina Iis, ac Mediolanensium Antistitis , qui patriae felicitati natus intelligeret ex Collegijs a Beato Car lo conditis prodire quidem homines florentis, & subacti ingenij, sed iuuenilem impetum residere postmodum:

nec adhuc ullum esse coetum ecclesiasticis viris magno natu alendis, qui cathoIicam Fidem, ac Religionem tuendam scriptis, stud ijsque scientiarum susciperent. FIOrum causa excitatam ab eodem Federico fuisse Bibliothecam iuxta aedes Sepeschri, vocatosque ad Societatem coetus ecclesiasticos Collegas ue quibus omnibus conservandis cum sors aliqua esset statuenda, adimere se utique ex Ticinensi Collegio Borromaeorum ad arbi-rrium Federici annui reditus aureos mille. Porro inco tum Ambrosianum duodecim tantum Collegas esse cooptandos: quorum quidem quatuor diutinam operam impendant Theologiae, caeteri reliquis disciplinis famulentur ι Doctores autem , ubi primum iudicio Cardinalis renuntiati fuerint, tum deinde inter se latis su

fragi, nouos Collegas subrogare posse, si quis priorum

in ordinem redigatur, aut morari desinat in terris . Doctoribus omnibus Pontificis edicto mandari, ut singuli Iucubrationes aliquot edant in vulgus: Bibliotheca vero ea lege excitari, ut non eisdem modo Collegis, sed

ciuibus, exterisque omnibus, studiorum cauSa , pateat: eos tamen exsecrari, qui codicem aliquem', aut membranam piceatis manibus attingant, efferantque.eosdemque sontes Iauerniones resecrari non posse a quoquami,

nisi a Pontifice Maximo. Bibliothecae praeponendu neminem, nisi qui ex Oblatorum Sodalitate sit; Praese

68쪽

pIBLIOTH. AMBROS. LIB. I. 39tum autem huiusmodi degere posse in aedibus Sepulchri eis scm ornamentis insignitum,quibus reliqui conuictores illarum aedium decorentur: in prassens vero Antinnium olgiatum praefici Bibliothecae . Nefas esse inde amoueri libros, aut venum ire: aut ptaedia, censusue imminui , tolliue, hisce autem seruandis, tutandisque vi ros ex singulis ordinibus Ciuium Mediolanensium deligendos : duos videlicet ex ColleSio Metropolitano, ex urbanis Sacerdotibus totidem, qui a siro Collegio, vel

hierarchis renuntientur, Praefectum oblatorum, unum

ex sexaginta Decurionibus Ciuitatis, item ex singulis Collegi is Iurisperitorum, & Physicorum unum 3 quos Decuriones reliqui, Iuris, & Medicinae Consulti creent, adimere se eiusmodi curam Mediolanensis Ecclesue Archiepiscopis, quod illorum indust iam omnem, & vigi- Iantiam late florentis populi frequentia, atque amplisIimi honoris operosa solicitud' consum t. Ea Conseruatorum sore munia , ut rem Ambrosianam administram tes, eandem sartam, tectamque esse velint, curentque, nequa in re quidquam faciat detrimenti: eiusdem aerario unus Conseruatorum praesit: forulas , indicesque librorum quotannis consulant, explorentque Conseruatorum veluti Praeses creetur unus ex Canonicis Metropo

litaηi Templi, si vero quid litium oriatur, id omne mea,i, Generalis iudicio committendum. Probare, quae de sacris faciundis ad aram Deiparae in maiori urbis Basilica instituisset Federicus: ratam se habere eiusdem munificentiam, qua sacram supellς Gle ad mystMum vestes.& sacrificij ipsius pompam apparasset: edicere auteri ut quotidie in illa ara Doctores operentur, quos deinde singularibus ornamentis decoratos ex reliquo hominum grege eximit. Vetat enim eos interesse iis conuentabus, aut supplicationibus, quta obire debent caeteri mystieue

69쪽

easa dimethera

Δ DEMIG. ET STATU BIBL. AMBR. LIB. I.

iubet tum ire supplicatum, cum Sanctissimum Christi Corpus, aut Clauus framo inclusus per urbem circumfertur, cum triduanis precibus coluntur Superum fana ,& Prouinciae totius , aut Dioecesis Synodus habetur. Haec deinde accedunt decora, atque ornamenta Collegio ue donantur Doctores singuli Romana Ciuitate, immo antiquissimis illius Ciuibus ascribuntur: Palatij , &Auste Lateranensis Comites,& Milites creantur, creatiq; ijs ornamentis honestantur, quibus caeteros Comites, dc Milites Romanorum Pontificum decorauit magnificentia. Hic splendor ordinis; tutelam autem Summorum Pontificum fore perennem spondet, ut Collegium, dc

Bibliotheca Apostolici nominis praesidio sit incolumis; ad locupletandam eiusdem sortem Collegij Υicinensis

BorrOmaeorum eleuatos reditus velle, ademptis praedijs domus Thisbes , & Vici Iriae ue leges, quas Collegio scripserit Federicus, eiusdem arbitrio refigi posse, ac imniu-tari: quo fatis erepto prohibet quemquam, aut illas abolere, aut emendare. Posse Mediolanensium Antistitem una cum Conseruatoribus Collegij secundo quoque anno ea lege Bibliothecam adire, ac explorare, ut nihil omnino sciscere, iubet e queat, aut antiquare, nisi prius Pomtificem Maximum consulat. Hisce autem literis, atque institutioni tuendae praesidere iubet Auditorem Generalem Causarum Camerae Apostolicae , Archipresbi terum ecclesiae Mediolanensis, dc melium Generalem; quibus omnibus si quis intercedere audeat, sacrum eum, ac intestabilem, dirisque cum Diuorum , tum hominum esse deuotum profitetur. Haec Pontificij diplomatis summa, cuiusta. men aliqua idem Paulus V. immutauit, ut postea meminrabimus .

70쪽

DE ORIGINE, ET STATU

BIBLIOTHECAE

AMBROSIANAE

LIBER SECUNDUS.

N signis erit hic annus Collegarum nostr ' rum experientia, Rabsoluta mole Bibliothecae . Cum iam rite testimonia morum,& rerum gestarum Beati Caroli relata eL sent in aeta , reliquum erat ut Pontificia consecratione inter Superos recenseretur; apotheosim ve-rd illam cum summi rerum Italarum proceres, & Philippus Tertius Rex Hispaniarum votis omnibus expclijssent a Paulo Pontifice Maximo: ipsius tantum Metropolis, atque Antistitum preces desiderabantur; ea propter vocavit ad prouincialem Conuentum Episcopos Omnes Federicus , quotquot sunt in Metropolita Mediolanensis potestate . Conuenere numero quidem paucioreS,

quam ut olim parebant Archiepiscopo huic; nam Eces sam Mediolanensem late protulisse sui imperij fines apud grauissimos scriptores in conseta est.' Certe Mediolanensium Pontifici magna capita Ecclesiarum mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION