M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars volumen secundum ... Cum scholiis Pauli Manutii. Index rerum, et verborum M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars, Academicarum quaestionum editionis primae liber secundus, editionis secundae libe

발행: 1560년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

autem se integros, castosq. sieruauissent , quibusλfuisset minima cum corporibus contagio G eq. ab hissemper euocassent, hyentq. in corporibus humanis uitam imitati deorum , his ad illos, a quibus essent profecti , reditum facilem patere: itaque commemorat , ut cygni , qui non sine eaussa Apollini di

cati sunt,sed quod ab eo diuinationem habere uia deantur , quia , prouidentes quid in morte boni sit, cum cantu , O uoluptate moriantur; sic omnibus. bonis, ct doctis 4se faciendum. 2Vec uero de hoc quisequam dubitare posset, nisi idem nobis acciaderet diligenter de animo cogitantibus, quod sese

pe usu uenit, qui acriter oculis deficientem solem intuerentur, ut aspectum omnino amitterent. sic mentis acies ,se ipsam intuens, non nunquam h bescit: ob eamq. caus am contemplandi diligentiam amittimm . itaque dubitans, circuml ectans, haesitans, Multa aduersa reuerens , tanquam ratis in t a. mari im mensio, nostra uehitur oratio. Sed haec Ouetera, O a Graecis. Cato autem sic abjt e vita, ut caussam moriendi nactumse e se gauderet. uetat enim dominans ille in nobis deus iniussu hinc nos suo. demigrare . cum uero caussam iustam deus ipse dedeuri elao - - , ω , ut tunc Socrati, nunc Catoni, seste multis: ns ille mediusfidius uir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit: nec tamen illa uincula carceris ruperit: leges enim uetant: sed, tanquam a magistratu, aut ab aliqua potestate legitima ,sica deo euocatus, atque emissus, exierit. tota enim philos, florum

. II.

413쪽

mone dimittam ulla uti ratione, ut mors tibi uideri malum pol it. A. Qui potest,cum lya cognouerim' M. Qui possit, rogas ἐ cateruae ueniunt contradicene tium, non solum Epicureorum, quos equidem non

desticio ,sed nescio quo modo doctissimus quisque

contemnit: acerrime autem, deliciae meae, Dicaearchus contra hanc immortalitatem di isseruit. is enim. N. εχ tres libros stripsit, qui L esbiaci uocantur, quod Mitylenis sermo habetur; in quibus uult esticere',animos esse mortales. Stoici autem usuram nobis largiuntur, tanquam cornicibus: diu mansuros aiunt animos inemper negant. dum vis igitur audire, cur, etiam se ita sit, mors tamen non sit in malis φA. Vt uidetur: sed me nemo de immortalitate de pellet. M. Laudo id quidem: etsi nihil nimis Osto tet confidere. movemur enim saepe aliquo a te conclusio labamus, mutamusq. sententiam clarior bus etiam in rebus: in his est enim aliqua obscuriatas. id igitur si acciderit, simus armati. A. Sane. quidem: sed, ne accidat, prouidebo. M. Numquid igitur est calyar, quin amicos nostros Stoicos idimittamus, eos, dico, qui aiunt animos manere , e corpore cum excesserint , sed non semper δA. istos uero: qui, quod tota in hac caussa di Deillimum est, siuscipiant, posse animum mancre com expore uacantem; illud autem, quod non modo facile ad credendum est,sed, eo concesso,quod uolunt, consequens, id certe non dant, ut,cum diu permariscrit, ne intereat. M. Bene reprehendis ;oe se isto modo

ris res

415쪽

litudinem faciant: nihil necessitatis afert, cur nascantur animi , similitudo . omitto similitudines. luellem adesse po set Panaetim. uixit cum . Iricano. quaererem ex eo, cuius sirerum milis fuisset Asiria cani fratris nepos . facie uel patris , uita omnium perditorum ita similis , ut est et facile deterrimus. cuius etiam silmilis Para sit, sapientis , O eloquentis hominis, nepos , multorumq. aliorum, es rorum uirorum, quos nihil attinet nominare, nepotes, ij. Sed quid agimus j obliti ne fumus, hoc

nunc nobis sepropositum , cu satis de actemita te dixissemus, ne si interirent quidem animi, qui Lquam mali esse in morte ψ A. Ego uero meminera bsed te, de aeternitate dicentem, aberrare a proposito facile patiebar. M. Video te alta spectare, OA uelle in craelum mirare . lem fore, ut contingat id nobis: sed fac, ut ijsi uolunt, animos non remanere posὶ mortem: uideo nos,si ita fit,priuari spe beatioris uitae; mali uero quid assert lita sententia infueanimum sic interire, ut corpus: num igitur aliquis dolor, aut omnino post mortem sensus in corpore . est ἰ nemo id quidem dicit: etsi Democritum insimulat Epicurus: Democritici negant. ne in animo quiadem igitur sensus remanet. ipse enim ninquam en. ubi igitur malum est, quoniam nihil tertium can , iquoniam ipse animi discessus a corpore non fit sine dolore φ ut credam ita ellie, quam est id exiguum 'o falsum esse arbitror: sit plerisque sine sei

D, non nunqzam etiam cum uoluptate: totumq. hoc

416쪽

hoc leue est, quesecunque s. fit enim ad punctum . . t Eoris. illud a it, uel potius excruciat, Elcellus ab omnibus iis , quae sunt bona in uita . uide, ne a malis dici uerius possit. quid ego nunc lugeam uita homin- ψ uere, O iurepos : sed quid necessi' est, cu- id agam, nepost mortem miseros nos p temus fore, uitam etiam efficere deplorando misi rioremὰ fecimus hoc in eo libro,in quo nosmet ipsos, quantum potuimus, consolati sumus. malis stratur mors abducit, non a bonis, uerum si quaerimus. hoc quidem a Cyrenaico Hegesia sic copiose dis ut G.etur, ut is a rege Ptolemaeo prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere; quod multis, his auditis, momtem sibi ipsi consciscerent. Callimachi quidem epigramma in Ombraciotam Cleombrotum est: quem ait, cum nihil ei accidisset aduersi, e muro se in mare abieci ille , lecto Platonis libro . eius autem , que

quidam per inediam discedens, reuocatur ab amiacis ; quibus re 'ondens, vitae humanae reumerat in com oda . possem id facere, etsi minus, quam ille, qui omnino uiuere expedire nemini putat. Omitto aliose etiam ne nobis expedit, qui, et domesticis, et ει α --λ--, α, sorensibus siolato, ornamentisq. priuati, certe, si 'abIDaxi set ρ sit igitur aliquis, qui nihil mali habe- . . at, nullum a fortuna uulnus acceperit. Metellus ille ' honoratus, quattuor fili s: at quinquaginta Tri mus, e quibus decem Oseptem itala uxore natis.

417쪽

m utroque eandem habuit fortunapotestatem , fed 'usa in altero est. Metellum enim multi fisj, filiae,

Repotes, neptes in rogum imposuerunt: Priamum autem, tanta progenie orbatum, cum in aram com

fugisset, hostis manus interemit . bisse, uiuis fljs

incolumi regno, occidisset, - Astarite ope barbarica , Tectis caelatis, laqueatis; utrum tandem a bonis, an a malis, discessisset ἰ tum profecto uideretur a bonis . at certe ei melius eu niset; nec tam flebiliter illa canerentur:

Haec omnia uidi inflammari, Priamo uiuitam euitari, Duis aram anguine turpari.

quasi uero ina uel quidquam tum potuerit ei me lius accidere. quod si ante occidisset, tamen euentum omnino amisisset, hoc autem tempore senseum malorum amisit. Pompeio, nostro familiari, cum grauiter aegrotaret 2 eapoli, melius est factum. coronati Neapolitani fuerunt. nimirum. etiam P teolani uulgo ex oppidis publice gratulabantur. ineptum me negotium, O graeculum,sed tamen fomtunatum . utrum igitur, si tum esset extinctus, a bonis rebus, an a malis, dissessisset δ certe a miseris. non enim cum socero bellumgessisset: non impar tus arma sumpsisset: non domum reliquisset: non' ex Italia fugisset: non, exercitu ami ibo, nudus inberuorum ferrum, O manus incidisset: non liberi

defleti: non fortuna omnes a uictoribus possessae. qui

418쪽

qui, si mortem tum obisset , in amplis is fortunis

occidisset; is , propagatione uitae , quot , qηantas , quam incredibiles hausit calamitates ἰ haec morte effugiuntur, etiamsi non euenerint, tamen quia possunt euenire .sed homines ea sibi accidere posse non

cogitant: Metellis' erat sibi quisque fortunam. pro inde quasi auiplures fortunati sent, quam infelices; aut certi quidquam sit in rebus humanis; aut sister

- re sit prudentius, quam time e. Sed hoc ipsum concedatur, bonis rebus homines morte priuari: ergo etiam carere mortuos uitae commodis, idq. esse mi

serum φ certe, ita dicant, necesse eni. An potiat is, qui non est, re ulla carere ζ triste enim est nomen ipsum carendi; quia subiicitur haec uis: habuit, non babet, desiderat, requirit, indiget. opinor haec in

commoda sunt carentis: caret oculis , odiosa caecitas: liberis, orbitas. ualet hoc in uiuis: mortuo rum autem non uitae. modo commodis ,sed ne uita

quidem ipsa quisquam caret. de mortuis loquor, qui nullisunt. nos, quisumus, num, aut si comibus cais remus , aut pennis, sit qui id dixerit ἰ certe nemo. quid ita in quia, cum id non habeas, quod tibi nec usu, nec natura aptum sit, non careas, etiam si sentias te non habere . hoc premendum etiam atque tiam in argumentum, confirmato ilia, de quo, si mortales animi sunt, dubitare non possumus , quia tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem

fus icio sensus relinquatur. hoc igitur probe Rab duo, fixo, illud excutiendum est, ut sciatur quid

419쪽

t carere; ne relinquatur aliquid erroris in uerbo. carere igitur hoc significat, egere eo , quod habere velis. ines enim, uelle, in carendo: nisi cum sic, tanquam in febri, dicitur, alia quadam notione uerbi. dicitur enim alio modo etiam carere , cum aliquid non habeas, O non habere tesentias, etiams idocile patiare . carere enim malo, id non dicitur; non enim e set dolendi : dicitur illud , bono carere; quod si malum. sed ne uiuus quidem bono caret, si eo non indiget: sed in uiuo intelligi tamen potest . regno carere , dici hoc in te satis subtiliter non po-

regno carere , dici hoc in te satis Iubtiliter non potes: posset in Tarquinio, cum regno esse et expulseus: t sa at in mortuo ne intelligi quidem potest . carere enimsentietatis est: nec sensus in mortuo eki: ne ca-

rere quidem igitur in mortuo est . quanquam quid opus est in hoc philosiophari, cum rem non magno pere egere philosiopbia uideamus in quoties non modo du tores nostri,sed uniuersi etiam exercitus ad non dubiam mortem concurrerunt ἰ quae quidem si

timeretur, non L.Brutus, arcens eum reditu tyranμ . num, quem ipse expulerat , in proelio concidisset ry non cum Latinis decertans pater Decius, cum Etru - siis filius, etiam cum Pyrrho nepos,se hostium telis obiecisset: non uno bello pro patria cadentes Scipio nes Hilyania uidi set, Paullum Aemilium Cannae,' Venusia Marcellum, Latini Albinu, Lucani Gracchum. num quis horum miser hodie δ ne tum qu

dempοIll iritum exuemum in nec emim poteII esse miser quisq a ,sens, perempto. at id ipsum odiosum

420쪽

LIBER I.

sum est,sine 'su esse. odiosum,si id esset carere. cum uero perlicuum sit, nihil posse in eo hse , qui ipse non sit: quid potest esse in eo odiosum , qui nec

careat, nec sentiat ' quanquam hoc quidem nimis f e,sed eo quod in hoc inest omnis animi contra-Ltio ex metu mortis . qui enim satis uiderit, id quod est luce clarius, animo, mor20re HI E q. 'Dq. animante deleto facto interim mersio, i

lud animal , quod fuerit , factum esse nihil; is pla

ne perst)iciet, inter hippocentaurtim , qui nunquam fuerit , O regem Agamemnonem nihil interesse; nec pluris nunc facere M. Camillum hoc ciuile belisci α τ' tum, qu2m, illo uiuo, ego fecerim Romam captam cur igitur Camillus dolere si haecpost trecentos qainquaginta fere annos euentura putaret: Oego doleam,si ad decem millia annorum gentem liquam urbe no Ira potituram putem ζ quia tanta caritas patriae est, ut eam non sensu nostro,stas lute ipsius metiamur. itaque non deterret sapiente mors , quae propter incertos casus quotidie imm net, propter breuitatem rutae nunquam longe potesse abesse, quo minus in omne tempus resp.fuisq. considat, poneritatem ipsam, cuius sien mi h biturus non sit, ad se putet pertinere. uuare licet etiam, mortalem 6se animum iudicantem , aeterea moliri, non gloriae cupiditate, Pam sensurus non si ,sed uirtutis, quam necessariagloria, etiam si tu id non agas, consequatur. N atura uero se sic habet,

ut, quo modo initium nobis rerum omnium ortus

SEARCH

MENU NAVIGATION